Obrazy na stronie
PDF
ePub

virginitatem impugnare ausi sunt, quod Ditmarus A rum sibi coenobium locupletasse liberalissimum im

aut alii coetanei non satis expresse ejus rei meminerint sed eam jam satis vindicatam existimamus. Prædictam visionem ignorasse Ditmarum, nihil mirum est, ipsam alias minime taciturum, qui similem alibi contigisse narrat, nec ab hujusmodi revelationibus ullatenus abhorret, ut ex sola pag. 387 abunde perspicies.

B

peratorem, quæ omnia luculento diplomate confirmavit an. 1015, ut vide apud eumdem Bruschium citata pagina versa.

122. « MIX. Rex Nativitatem Christi Salzburg, Pascha vero Augustburg peregit, verba sunt Annalium Hildesemensium. Chronographus Saxo totus est in describendis anni istius calamitatibus; insolita nempe aquarum refusione, sanguinis guttis, quæ Dominica Palmarum vestimentis hominum instillaverint; de obscurato sole, et incendiis insolitis, quæ omnia pestilentia et mortalitas graves secutæ sint. De cætero iis præteritis quæ ad S. Henricum spectant, Ditmari in episcopatum Merseburgensem successionem, de qua nuperrime diximus, accurate notat, cui et Paderbornensem S. Meinwerci institutionem adjungere poterat, quæ in dictis Annalibus Hildesemensibus et in ejus Vita satis describitur, in qua et illa pro hoc anno habes, quæ a S. Henrico præclare et largitate regia gesta sunt. Ditmarus, pag. 388, tradit « regem varias occidentalium mentes probasse, et, ne solito commoverentur, sedare tentasse, ut pote cujus perpetuam curam fuisse ostendit, subditis omnibus cujuscunque sexus et ordinis benefacere, et ad indeficientis coronam honoris sublato timore properare, ad quam capiendam in itineribus et aliis necessitatibus maxime laborans, amicos fecit sibi inimicos, juste eosdem exosus » quod est dicere, persecutiones passum propter

120. Ad annum 1008 spectat bellum Metense seu Trevirense, de quo ita ad hunc anuum Chronographus Saxo; « Adalberto clericus reginæ frater, regi factus adversarius, abominationes multas concitavit contra omne jus et fas; Trevirim sibimet cum suis sequacibus mancipavit, sicque discessit, Quod, cum rex comperisset, suas illico copias colligens advenit, Lotharingos sibi resistentes Palatio obsedit, sedecim hebdomadas ibidem faciens. » Belli causam memorat Ditmarus, pag. 384: « Rex autem ut hoc audivit, prioris non immemor, in germano ejusdem Thiedrico non præmeditatæ constitutionis, uxorem dilectam, cæterosque suimet familiores, de episcopatu eodem impetrando sollicitos, sprevit, et Meingardo, Willigisi archipræsulis camerario... eumdem dedit. Propter hoc subdolæ generationis furor accenditur; » ubi hic Ditmarus et alibi sæpius insinuat ingratorum S. Cunegundis fratrum in S. Henricum odium, quod in ecclesias, et maxime Bambergensem profusus videretur; ea nimis religiose dispergens, quibus ipsi avide inhiabant, adeo ut Henrico, fratri alteri, ducatus Bajoariæ abrogandus fuerit, quem C administratam justitiam. Alias hujus anni donationes

tamen postmodum cum sancti regis gratia recepit, Adnecti hic potest, quod ad istum annum notavit Albericus, « Jopiliam juxta Leodtum » dedisse Henrico Virdunensi episcopo sanctum imperatorem, in ecclesias semper et ubique munificum.

121. Neque vero præteriri hic potest Montis monachorum prope Bambergam celcherrimum cœnobium, de quo pluribus in Vita S. Ottonis locuti sumus, hoc eodem anno a sancto imperatore, «< ejusque conthorali S. Chunigunde Palatinissa et imperatrice. in honorem S. Michaelis Archangeli fundatum, una cum ipso fere episcopatu Bambergensi,» inquit Bruschius de Monasteriis pag. 87; addens «< fundationis rationem, » quod sancto, «< in secretiori quodam sacello devotius aliquando oranti, apparuerit Michael archangelus, qui femur regis tangens (unde clandus factus esse legitur, qui rectus prius incesserat), Evangeliumque codicem osculandum ei porrigens, in hæc verba eum consolatus sit: «Ne timeas, electe Dei, velociter surge, atque hoc signum pacis divinitus tibi transmissum suscipe, Deique cultum strenue propagare perge. Postea ex Apulia in Germaniam (feliciter ibi confecto bello) redeunti, et apud Cassinense monasterium ex calculo decumbenti, » etc. Sudabit affatim qui Bruschiana hæc omni apta componat cum signatis modo cœnobi istius exordiis. De claudicatione S. Henrici, ejusque verosimiliori causa jam satis dictum est: id sane controverti nequit, prædiis multis ac latifundiis ca

vide apud Gretserum, pag. 69 et 71, quibus alias adjungit Chronicon anonymi coenobitæ Schutterani ab abbate Joanne Friderico Schannat, in Vindemiæ suæ litterariæ collectione prima, recens vulgata, quod in eo opere, ordine quartum recensetur.

123. Annum 1010 sic describit Chronographus Saxo Heinricus rex, in expeditionem suas contrabens copias, Bolizlavum Poloniæ quæsiturus, sed quo velle ducebat minime perventurus, gravi ingruente ægritudine, media revertitur via... Theodoricus Metensium episcopus, dotem et patrimonium reginæ Cunigundis, quæ soror erat sua, Bavenbergensi Ecclesiæ dolens delegari a rege, contra ipsum rebellat. » Hæc ipsa paulo lamentabilius deducit Ditmarus, pag. 388, nonnulla miscens et transponens, quæ vellem paulo accuratius distincta; nam nisi multum fallar, bellum adversus Boleslaum, quod sequenti pag. 389 prosequitur, alteri Mosellanæ expeditioni, quæ ad annum usque 1011 tenuit, istic præmittendum erat, de qua ad dictum annum MXI sic loquitur Chronographus Saxo: Rex Metensem. urbem prædictumque Theodoricum episcopum tandiu obsedit, quousque mediante justitia, pax inter eos convenit.. Neque tamen diffiteor, resumi potuisse non semel varias illas excursiones; etenim sub totius narrationis finem, pag. 390, sic habet Ditmarus : « Rex iterum occidentales invisit regiones, et fluctivagos habitatorum animos sapientiæ freno edomans, natale Domini festiva jucunditate in Palthi

[ocr errors]

quibus annus inchoatur, nempe

celebravit, » quæ omnia an. 1010 fieri omnino non A Sanctum, a potuerunt, sed ut minimum signant finem anni 1011, an. мxt in Frankenavord, et MX in Thornquem mox subsequitur dedicatio ecclesiæ Bamber- burg, » quo prædicta dedicatio vere ibidem consigensis. Ad annum 1010 revoca instaurationem mo- gnatur. nasterii S. Maria Ratisbonæ, de qua agit Mabillonius pag. 218, num. 52.

124. Porro celeberrimam eam dedicationem non an. 1011, ut cum Baronio plures signant, sed an. 1012 accidisse probant Chronographus Saxo, Annales Hildesemenses, et veteres alii cum Hofmanno, quidquid hic repugnet breve Chronicon Wirziburgense apud Baluzium. Notanda vero Struvii in rebus nostris imperitia, qui, postquam pag. 384 episcopatus Bambergensis fundationem perperam firmatam. ait a Joanne PP. XXII, paulo post ineptius subdit : Iste etiam episcopatus præsente Benedicto VIII Papa, peracta templi majoris constructione, anno MX demum fuit consecratus. . Melius doceri poterat, si ad Ditmari verba quæ recitat, tantillum attendisset. Ita loquitur dicta jam pag. 390 :

a

B

Peracta in civitate Bavenbergensi ecclesia majore, cum natalitius Regis dies esset, et xxxv jam inciperet, Nonas Maii omnis primatus ad dedicationem istius aulæ ibidem congregatur, et sponsa hæc Christi per manus Joannis patriarcha de Aquileia et aliorum plusquam xxx episcoporum dedicatur. » Addit Chronographus, XXXVI episcoporum ministerio consecratam, quibus consentiunt Annales Hildemenses in his vero omnibus nec verbum unde quis colligat Benedictum papam ei dedicationi C interfuisse, qui verosimilius necdum electus erat dum ea cæremonia perageretur: utrum vero in Germaniam isto anno venerit, infra explorare conabimur.

:

[ocr errors]

125. Subjungit Ditmarus: Post hæc synodus hic fit magna, in qua Gevehardus Ratisbonensis ecclesiæ præsul ab archiepiscopo suimet arguitur, et Metensis ecclesiæ præsul Thiedricus a rege increpatur, eo quod epistola suimet hunc injuste apud Papam accusaret: sed hæc omnia et multa alia consilio prudenti sunt finita... Completis omnibus in orien tali Francia utilitatibus, Rex Merseburgensem revisit civitatem ac ibi sanctam Pentecostes solemnitatem celebrat, et in primo mane Dominicæ diei, qua sanctus Apostolos replevit Spiritus, Tagmo archiepiscopus infirmari cœpit, qui paulo post v Idus Junii non obiit, » inquit idem Ditmarus, sed ad Christum, quem semper amavit, lætus abiit. » Hæc omnia hic sub unum conspectum exposita volui, ut manifestius pateat dedicationem ecclesiæ Bambergensis asserto a nobis an. 1012 contigisse, quo certum est Tagmonem obiisse, testibus iterum Chronographo Saxone et Annalibus Hildesemensibus ; quod maxime, observandum est, ostendatur alius Ditmari error, qui jam proxime aiebat, «< Natale Domini in Palthi » seu Palithi celebrasse S. Henricum immediate ante consecrationem ecclesiæ Bambergensis, cum distinctius memorent citati Annales, duos alios Natales Domini intermedios celebrasse PATROL. CXL.

D

126. Ex his denuo patet, quod supra non semel dixi, in ordinandis temporibus Ditmari chronico cautissime utendum. De cetero reliquos sancti imperatoris labores in componendis rebus imperii, cujus partes omnes quotannis lustrando ignorare non poterat ; et pace cum Slavis, aliisque hostibus concilianda sollicite impensos, fusius memorat laudatus toties Ditmarus toto reliquo libro sexto, ubi pag. 397 ingreditur an. 1013, quo Epiphaniam Alstidi celebravit Henricus, Purificationem sanctæ Dei Genitricis in Magdeburg, « Paschale vero festum cum Meinwerco, sibi admodum familiari, in Pathebrun digna veneratione peregit, Pentecosten autem nobiscum, » nempe in Merseburg: in cujus vigilia Bolezlavus, cum securitate obsidum apud se relictorum venit et optime suscipitur; sic ut tuta ex ea parte omnia reddere voluerit Henricus priusquam meditatum iter Italicum ingrederetur, ad quod per id tempus res disponebantur. Non fuit annus iste Fuldensibus multum propitius, quippe quo« Bronnag abbas deponitur, et tunc hoc monasterium, confratribus late discedentibus, a priori statu mutatur: quæ paulo durius, jam dicto an. 1013, a Chronographo Saxone exprimuntur, his verbis: « Rex stultorum depravatus consilio, Fuldensis monasterii bona mirabiliter diripuit, etc. Sed hæc mitius explicata videantur Mabillonio pag. 252 an. 88.

127. Pergit Ditmarus : « Rex autem ad occidentales pergens regiones, iter suum in Longobardiam disposuit, et iterum ad nos repedavit; et inde XI Kal. Octobris discedens, per Bavariorum fines atque Suevorum, usque ad locum qui dicitur... properavit. Huc exercitus undique confluit, et hine usque Romam Rex sine omni scrupulo, regina comitante, venit. Sequuntur nova Boleslai scelera, et occulta adversus S. Henricum machinationes, quæ tamen minime impedivere quo minus rebelles sibi Longobardos in ordinem reduceret ac demum in urbe imperiali corona insigniretur. Sed his præmittenda sunt, si quoquam pertinent, quæ sub finem libri sexti, plane aliud agens interserit Ditmarus pag. 399 de adventu, ut aliqui intelligunt, Benedicti VIII in Germaniam, propter intrusionem, ut putant, cujusdam Gregorii. Audi ipsum: Namque Papa Benedictus Gregorio cuidam in electione prævaluit. Ob Loc iste (quæritur quis ?) ad Nativitatem Dominicam in Palithi venit cum omni apparatu apostolico, expulsionem suam omnibus lamentando innotescens. » Ex his collegit Baronius ad annum 1012, Benedictum, Roma a Gregorio expulsum, fugisse in Germaniam ad S. Henricum, opem ejus imploraturum; in quo ipsum recentiores omnes sequuntur cum Francisco Pagio recentissime in suo Breviario Pontificum tomo II, pag. 291, tametsi recte advertat, neminem unum veterum Germano3

rum scriptorum de ea Benedicti expulsione, aut A petrare voluisse. Nos hinc alteram vitæ periocham, schismate ea causa orto meminisse.

128. Neque id mirum sane, nam nisi ego vehementissime fallor, eminentissimus annalista Ditmari sensum haud recte assecutus est; ut jam taceam rem omnem de qualicunque post Sergii PP. IV obitum schismate, perperam an. 1012 innexam esse, quæ referenda videtur ad sequentem 1013, cujus initium (a Natali Domini inchoando) in Palithi celebravit S. Henricus. Notabis igitur eo loco alia prorsus omnia a Ditmaro tractari, ad ecclesiam suam spectantia, ibique plane obitur rem istam insinuari, quæ profecto aliter explicari merebatur, si Benedictus ipse Papa legitimus in Germaniam profectus fuisset; quod haud dubie non tacuissent Chronographus Saxo, Ditmari in multis contractor, et Annales Hildesemenses, nec alii æquales aut proxime secuti. Ut mentem edisseram, verte Ditmari verba quamdiu et quo modo volueris, evolve cætera omnia, sive præcedentia sive subsequentia, ut vel verbum extundas, quo innuat, sanctum imperatorem Benedicti partes suscipere debuisse, aut ipsi ulla in re patrocinari vel opitulari; aut postea Romam perrexisse, ut ipsum quocumque modo in sedem restitueret. Utut obscurius locutum censeas Ditmarum, aut nihil dixit, aut satis indicavit, per iste, non Benedictum, sed Gregorium fuisse fugitivum istum.

B

cui Benedictus prævaluit, utpote qui præ cæteris antecessoribus maxime dominabatur. » Et vero Tusculanorum comitum notissima per id tempus C potentia facillime etiam armis prævalere potuit, adversus minoris notæ hominem Gregorium, qui externa auxilia implorare compulsus, verum a Sancto exauditus non sit.

129. Verbo dicam, non de electione pontificis aut de schismate ea causa exorto ibi agit Ditmarus, sed ea expendit potissimum quæ Romani Pontifices et S. Henricus in Ecclesiæ augmentum et splendorem certatim contulerunt ; en ultima verba quibus librum sextum concludit: Henricus etenim rex ecclesiam adauxit nostram multis utilitatibus, inprimis divino apparatu, et de omnibus curtis quam in Turingia et Saxonia habuit, duas nobis tradidit familias. Evangelium auro et tabula ornatum eburnea, et calicem aureum atque gemmatum cum patiua et fistula; item cruces duas et capulas ex argento factas, et magnum calicem ex eodem metallo, cum patina simul et fistula dedit. Quidquid in prædiis ab intercessorsibus meis neglectum erat, præcepto renovarat; » ut ita et hujus ecclesiæ non solum restaurator, sed et fundator appellari mereatur, quemadmodum et Paderbornensis, quam hoc eodem an. 1013 opulento prædio præter alia donatam, dum Werlis decumberet, pluribus aliis beneficiis cumulavit; et S. Bernwardo Hildesiensi episcopo comitatum integrum solita sibi largitate contulit, quarum donationum instrumenta refert Schatenus noster a pag. 402. Diceres sanctum imperatorem tot piis largitionibus prosperum iter Italicum a Deo im

D

imo imperii ejus epocham inchoabimus.

§ XIII. S. Henrici Romæ coronatio, et quæ eam secuta sunt, usque ad adventum Benedicti PP. VIII in Germaniam.

130. Librum suum septimum sic exorditur Ditmarus: Decursis a Dominica incarnatione post millenarii plenitudinem numeri annis tredecim, et j in subsequentis annis secundo mense ac hebdomada tertia, anno autem regni ejus tertio decimo, et die Dominica, ac vi Kal. (lege xvi Kal. sub litt. Dom. C) Martii, Henricus Dei gratia rex inclytus, a senatoribus duodecim vallatus, quorum sex rasi barba, alii prolixa mystice incedebant cum baculis, cum dilecta suimet conjuge Cunegunda ad ecclesiam sancti Petri, Papa exspectante, venit, et antequam introduceretur, ab eodem interrogatus, si fidelis vellet Romanæ patronus esse et defensor Ecclesiæ, sibi autem suisque successoribus per omnia fidelis, devota professione respondit ; et tunc ab eodem inunctionem et coronam cum contectali sua suscepit. Priorem autem coronam super altare Principis Apostolorum suspendi præcepit. Eodem die Papa eis cœnam ad Lateranum fecit copiosam. Quæ porro turbæ octavo abhinc die Romæ et a quibus excitatæ, non est hujus loci describere: compendio sua inde accepit Chronographus Saxo, Imperatorem Papiam reducens ad resurrectionem Domini, cui Chronicon Casinense lib. 11, c. 31, ipsam Romanam coronationem affigit, quod jam alibi a nobis refutatum est. Papiæ igitur confirmatis utcunque Longobardorum animis, in Saxoniam remeavit: tum de monachis Corbeiensibus ea adjiciuntur, quæ, ut et Fuldensium cum Sancto controversias, malo apud Mabillonium in Annalibus Benedictinorum legi, quam hic a me operosius recitari.

131. Huc propius spectat quod narrat Glaber Rodulphus, Historiæ suæ lib. 1, cap. 5, de pomo seu globo aureo, pretiosis gemmis circumdato, et cruce aurea supereminente ornato, quod tanquam mundatæ potentiæ symbolum S. Henrico obtulerit Benedictus PP., ipse vero« protinus miserit ad Cluniacense monasterium Galliarum, quod etiam tunc temporis habebatur religiosissimum cæterorum, cui et alia dona plurima contulerat ornamentorum, » inquit ibidem laudatus Glaber. At si vera sunt quæ Legenda tradit cap. 26, non opus fuit ea missione, cum, ut in Vita videbitur, Cluniacum perrexerit sanctus ipse imperator, et non solum globum, sed coronam auream obtulerit; imo et alia plura de quibus meminere ambæ S. Odilonis Vitæ a majoribus nostris editæ 1 Januarii et prima quidem pag. 18 et 26, posterior vero num. 6 ac 21. De ea peregrinatione nihil memorant Ditmarus, Chronographus Saxo aut æquales alii, verum ex Vita S. Meinwerci id non incongrue collegit Mabillonius, Annalium lib. LV, pag 241, ubi non video cur ad annum 1015 revocet quæ verosimillime, si per id tempus facta sunt, ad annum 101 pertinent, dum

nempe per Burgundiam in Alsatiam, et inde « per A mum Natale Domini Papiæ celebrasse, » inde ipsum Leodium et Trevirim» transitum fecerit ut habet

, citato capite Anonymus.

132. Referri merentur quæ ibi tradit Mabillonius : « Anonymus auctor, qui librum scripsit de rebus gestis beati Meinwerci Paderbornensis, haud obscure significat Henricum imperatorem in reditu ex urbe Roma post suam coronationem, cum domno Meinwerco episcopo paucisque familiaribus ad Cluniacense monasterium, pro suæ religionis fervore et situ loci maxime nominatum, divertisse, deducente forsan Odilone abbate, qui ipsum in illo itinere comitatus fuerat; visusque ea comprobasse quæ, fama referente, de sacro illo cœnobio acceperat : tumque coronam auream pretiosissimam, ad Missam, quæ de Cathedra S. Petri appellatur, obtulisse, et, fraternitate monachorum humiliter petita et accepta, omnium fratrum precibus se commendasse.» Hæc et plura, de aliis beneficiis eidem cœnobio a Sancto collatis, abductisque inde monachis pro condendo. monasterio Abdinghoffensi vide ad diem v Junii cap. 4. n. 26, pag. 521; hæc nos paulo longius abduxere ab iis quæ post coronationem Romanæ ipsi Ecclesiæ indulsit recens inauguratus Augustus, quæque in Pagii Breviario explicata habes a pag. 293 : quibus adde alia liberalissimi Cæsaris placita apud laudatum Mabillonium pag. 237 et 239; atque ea demum quæ pro dilecta ecclesia Bambergensi enumerat Hofmannus col. 49.

in Apuliam deducit; cui subactæ Ismaelem præfecerat : tum ad Montem Casinum, ubi a calculo liberatus fuerit; ac demum, num. 23, << Romam cum domina Chunigunda, cum triumpho magno intrasse ait, ubi a beato Benedicto Papa benigne et honorifice susceptus..... solemni benedictione, cum universi populi inæstimabili exsultatione in Cæsarem et imperatorem consecratus sit. >> Nimirum confusæ hic sunt binæ expeditiones Italicæ S. Henrici, nempe hæc qua sola coronatio brevi tempore paracta est, cum alia palo fusius infra explicanda : quod facile advertisset scriptor, si coronationis diem, nempe xiv Februarii, expressius signasset; quis enim facile concipiat S. Henricum Natale Domini Papiæ B celebrasse, inde subjugasse Apuliam, atque in Monte Casino ægrum decubuisse, Romam interim satis tempestive attigisse ut dicto die XIV Februarii imperatoriam inaugurationem susciperet. Non satis apta temporibus suis isthæc divisa sunt, quæ etiam omnia huc falso revocavit Hofmanrus col. 50 cujus ea facilius admisero, quæ ibidem refert num. 79; tum vero sequenti de compositis per hæc tempora cum Gundecaro Eystettensi de finibus Bambergeusis ecclesiæ controversiis.

133. Neque vero prætereunda sunt quæ habet C Ditmarus, ad quem iterum redeo, de instituto per S. Henricum episcopatu Robiensi priusquam Italia excederet.« In his partibus, inquit, Cæsar episcopatum, quod erat tertium devoti operis sui ornamentum, in Bobia civitate, ubi Christicolæ sancti et confessoris inclyti Columbanus et Attala corporaliter requiescunt, communi consilio et licentia comprovincialium episcoporum construxit; quia summa necessitas, et, quæ eam præcellit, Christi charitas ad hoc instigavit. Hic cum maxima prosperitate et gloria Alpinas superat difficultates, ac nostræ regionis adiit serenitates, quia aeris et habitatorum qualitates nostris non concordant partibus.» Mitto quæ hic odiosius in Longobardos aliosque torquet Ditmarus; satis sit hunc annum 1014 cum ipso absolvere et alterum inchoare, his verbis : << Imperator autem transcensis Alpibus, ceterisque adjacentibus provinciis regendo decursis, Natale Domini celebravit in Palithi, et post hæc ad Merseburg veniens, Boleslavi fidem et auxilium suis iunotuit fidelibus, et ut ab eis ad excusationem, aut indictæ rei emendationem, is vocaretur, unanimes poscit. Atque hæc eo pacto recte disposita sunt et annis suis apte innexa, quæ ab aliquibus non parum turbantur, tum aliis confusa et commixta.

134. In eorum numero collocandus est hic auctor Vitæ S. Meinwerci, qui cap. 4, num. 22, memorans « S. Henricum, subjectis omnibus et in deditionem reductis quæ rebellare tentaverant urbibus, proxi

D

135. Post citata proxime Ditmari verba, alia interseruntur, quæ temporum seriem nonnihil turbare possent, nisi ex distincto charactere posito pag. 402 constaret sanctum imperatorem Pascha celebrasse in Merseburg an. 1015, quo vigilia Resurrectionis incidit in v Idus Aprilis, ab ipso expresse signatum; Paschate incidente in Iv Idus seu diem x ejusdem mensis in Coena autem Domini,» ait Ditmarus, se chrisma in ejus præsentia indignum benedixisse.» Sic pro eo anno Chronographus Saxo :

Henricus imperator in Walbike diem Palmarum agens, nuntios de Italia sibi in sacramenta constrinxit, et inde digressus, Merseburg Paschale festum peregit, ubi Bolizlavo omnia munera, quæ illi miserat, simul cum gratia perdit, dum illum legatione superba infestum reddidit. » Hæc viam sternunt ad repetitas excursiones et bella rarius interrupta cum Boleslao tunc acriter gesta, in quibus vario marte pugnatum est, ut istic et apud Ditmarum fusius legi potest; cum ad nostrum institutum non magis pertineant quam recurrentes denuo deplorandæ cum Corbeiensibus monachis contentiones apud Ditmarum pag. 403, ad quas excitandas nonnullam partem habuisse S. Meinwercum, Paderbornensem episcopum, paulo distinctius exploravit Mabillonius citatis Annalibus ad hunc annum pag. 242, quo lectores remittimus.

136. Sequentem annum 1016 inchoat Chronographus « Imperator Natalem Domini in Patelbrunnem festivis peregit gaudiis: posthæc Popponem Luitpoldi Marchionis filium, et Bavenbergensis ecclesiæ præpositum, Trevirensi præfecerat urbi. Et cum is ab Erchenbaldo Mogontiensi archiepiscopo jussu Cæsaris et licentia Virdunensis episcopi (qui

[ocr errors]

primus horum in ordine confratrum) consecrari de- A dem ejus unum facturum monasterium. » Pag. 414 : buisset; a Thiederico Metensi antistite, eo quod a se justius hæc ordinatio fieri deberet, assidua acclamatione, humilique petitione id incassum prohibebatur: nam imperator hunc, scripta demonstrantem, et banno id interdicentem, non exaudivit, et unctionem fecit compleri. » Adde his varias principum particularium discordias aut armis aut amica composi tione sopitas, et perpetuas inimici semper Boleslai incursiones, de quibus Ditmarus usque ad pag. 406. Eidem præterea anao affigenda sunt quæ ibidem subjungit de « proxima Palmarum jucunditate >> ab imperatore << cum Henrico, venerabili Wirciburgensi episcopo completa, ac coena Domini et passione, tum Paschali tripudio honorabiliter in Bavenberg peractis,» etc. Lege quæ ibidem attexuntur de Rudolpho Burgundiæ rege Sancti avunculo, regnum suum per donationem ei tradente, quod bieunio post, accedente procerum consensu, fuit confirmatum; item eventus alios etiam Auglicanos, quos enumerare non vacat. Ad S. Henricum redit Ditmarus pag. 412, ita scribens:

Imperator autem audiens, contectalem suam levius habere, et votum fecisse Domino, grates Christo persolvit ex animo. » Paulo infra: « Cæsar vero ad orientem tendens, imperatricem ad se in loco, qui Patherbrunnum dicitur, venire jubet. Inde ambo usque ad Magdeburg profecti. » Ad alia deinde loca simul profecti sunt, donec, «< regressa imperatrice, [] cæterisque compluribus, ipse,» imperator, « turmatim processit; »> nempe cum ingenti exercitu Bo- ( leslao imminens, quem toto fere reliquo anno insecutus est. Hæc paulo uberius deducta hic voluit ut manifestius pateat, quam non satis congrue ad hunc annum 1017 referendam censuerit Hofmannus celeberrimam illam S. Cunegundis per vomeres can- || dentes probationem, quæ alteri melius convenire potuisse videtur. Cætera vide superius et ad " III Martii.

་་

B

137.« Anno Dominica Incarnationis [MXVII Kal. Junuarii] imperator a Palithi, ubi celebravit Natale Domini, exiens, in Alstidi Epiphaniam Domini solemniter peregit. » Paulo inferius : « Nuntii de Italia huc venientes gradulabundi ad sua redeunt; » ii fortasse qui a Benedicto PP. VIII attulerint « aurei capitalis ornamenti, invicem gemmati,» reginæ Saracenorum, Romæ capite plexæ, partem, quæ C mille libris computabuntur, » ut præcedenti pag. 411 idem Ditmarus memoraverat. « Gratulabundi » autem«redierent nuutii, » quod postulata adversus Saracenos et Græcos auxilia addixisset Cæsar, quæ tamen quinto demum post anno suppeditari potuere. <«<lter imperatoris ad occidentem dispositum, ob viæ asperitatem est dilatuin. Imperator hoc quod ex parte Bolislavi rogatus, laudat; convenisse ad eum principes suos, et si quid boni vellet sibi exhibere, cum eorum concilio libenter acciperet mittuntur invicem nuntii, et induciæ ponuntur. » Interim <«< Imperator Purificationem sanctæ Dei Genitricis nobiscum celebrat. Posthæc episcopi et comites ob contemptum Bolislavi, se fallentis, tristes advenie- D bant, et imperatoris mentem apertis legationibus incendunt. Ibi tunc de futura expeditione tractatur. » Videantur tota illa pag. 413 plura S. Henrici in varias ecclesias beneficia, a quibus nimirum cessare non noverat.

138.« Palmas Rex celebrat in Magontia, et in Ingelheim Pascha, et in his partibus magis honorifice ac potestative nunquam fuit. Et quia ob tantam solemnitatem maxima ibidem finiri non poterant, ad Aquisgrani ponitur conventus, et tunc illic cum consilio Heriberti aschipræsulis, Thiedericum Metensem episcopum et Henricum fratrem placavit. Regina autem Cuneguudis, a Francoforde a Cæsare discedens, cum ad locum, qui Capungun dicitur, venire, infirmatur, et ibi tunc Domino promisit se ad lau

139. Ut nullum annum vitæ suæ largitionibus Cæsare dignis vacuum esse voluit S. Henricus, sic et hunc in quo versamur illustrem reddidit, teste Ditmaro pag. 316. Verba ejus recito: «< Insequenti Dominica die, id est 1 Nonas Novembris Cæsar quoddam prædium, Bogalici vocatum, quod tum ab Hatholdo milite sibi placito acquisivit concambio, confratribus nostris in Merseburg Christo famulantibus dedit, et locum quemdam ab Hagero, prædicti senioris germano, decem talentis argenti comparatum, eorumdem utilitatibus accommodavit, præceptisque suimet firmari præcepit. Tres quoque` ecclesias in Lipzi et in Olscinzi, ac in Gusna positas mihi concessit. In hoc vernali tempore idem aureum altare ad decus ecclesiæ fabricari jusserat nostræ, ad quod ego ex antiqui altaris nostri sumptu auri sex libras dedi. » Circa medium Decembrem Bambergam primum pervenit Imperator, ubi « Henricum, quondam Bavariorum ducem, et tunc octo f annos et pene tot menses, sua depositum culpa, pristinis restituit honoribus die Dominica; » quo tempore nemo dixerit, Henrici istius sororem Cunigundem ad probationem vocari potuisse. Ut cum Ditmaro «< conclusionem anni faciam; » verbo adjiciam confirmationem a Sancto monasterii Kemnadensis, prædia ecclesiæ Parderbornensi donata, aliaque istiusmodi quorum instrumenta exhibet Schatenus a pag. 422.

140. Ad annum 1018 ingressum præbet Ditmarus dum pag. 418 ait Imperatorem, post brevissimam moram, « ab Bavenberg discedentem, ad | Wireiburg primo, denique ad Francofordi venisse, ibidemque nativitatem Dominicam festivis peregisse gaudiis. Iude ad librum octavum et vitæ æque ac Chronici sui ultimum transiens, orditur in hunc modum : « Anno Dominicæ Incarnationis millesimo xx11, Indic. 11, anno autem Domini Henrici Imp. Aug. xvi, imperii autem vi, Circumcisio Dominica et Theophania in prædicta civitate ab eodem venerabiliter colebatur, posteaque jussu suo et assidua Bolislavi ducis supplicatione, in quadam

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »