Obrazy na stronie
PDF
ePub

mini MXXI beato fiue quievit, miraculis clarens. » A Hoc idem elogium ampliavit Canisius; neque in auctariis suis prætermisit Molanus, brevius tamen omnia complexus: Apud Bamberge, sancti Henrici Imperatoris et confessoris. » Atque hæc hactenus recte ad xm Julii; quibus addi posset longior oratio Florarii Sanctorum, sic ut mirum sit adeo postmodum invaluisse diem sequentem XIV.

B

16. Pro hac jinter codices nostros Usuardinos solum recurrunt Bruxellensis brevi hac phrasi : « Sancti Henrici, Romani Imperatoris et confessoris; et Molanus, eum hoc die repetens : « Eodem die, sancti Henrici secundi, Romanorum Imperatoris et confessoris qui obiit anno MXXI. » Lege, ut supra, anno MXXIV. Transiit anachronisums in Maurolycum, qui hoc ipso die scribit : « Bambergæ, sancti Henrici secundi Imperatoris sanctissimi, qui cum uxore sua Cunegunde virginitatem servavit : a quibus Bambergensis ecclesia fundata et dotata fuit, obiitque anno salutis MXXI. » Iisdem prope terminis signatur etiam a Felicio; sed, quod hic novum plane et mirum, a Galesinio prætermissus est, tum hoc tum præcedenti die. Qui versibus Sanctorum elogia intexuit, Brautius Satsinensis episcopus de Sancto hoc die cecinit: «Henricus primus, rex regum totius orbis, conjugis ornavit virginitate torum: » quod vero subjungit de conversa per S. Henricum Hungaria, explicatione, indiget, quam infra suo loco dabimus : « Hungariæ regnum, Stephano cum rege fideli, Henricus Christi subdit obsequio. » Alios re- C centiores prætereo, uti et Bucelinum cum longo suo elogio, cui antiquiora et veriora substituere malui.

17. Hæc inter vetustius nullum aut magis authenticum suggeri potest, quam quod libro suo quinto, præfixit Ditmarus versibus hexametris in hæc verba, non semper ad metrum exacta :

Henricus scandit, postquam puerilia vicit,
Ardua virtutum, natus de stemmate regum.
Huic pater Henricus dux, et genitrix erat ejus
Gisla suis meritis æquans vestigia regis,
Conradi patris Burgundiæ [Burgundica] regno tenen-
Nutrit præclarum Wolfgangus præsul alumnum, [tis.
Qui sequitur Dominum toto conamine Christum.
Post necem mortem] patris ductor successit herilis,
Ejus et imperium longe spectat quoque clavum.
Maxima pars regni Slavo vastata crudeli [feroci]
Multum lætatur quod ab hujus pace potitur
Sedibus optatis, justeque rapacibus armis.
Procul depulsis, ac diva lege sedatis,
Inflatos omnes contra se deprimit hostes,
Demulcens socios jocundo famine cunctos.
Si quo deliquit modicum, statim resipiscit,
Fructibus ac dignis curabat vulnera carnis.
Utilis Ecclesiæ, cunctis miseratur ubique.
Merspurg, si scires hujus pia vota, sitires
Adventum tanti rectoris, et inclyta Christi
Munera laudares, condignaque præmia ferres.

D

18. S. Henrici virtutes et res gestas per varios annos et capita prosequitur Chronographus Saxo, ex quo satis erit paucula decerpere ad annum MIV. «Igitur rex Henricus, cultor æquitatis inclytus, et religionis divinæ præcipuus, quæcumque regni negotia a decessore suo, tamquam puero, et ipso intempestivo obitu præoccupato, relicta iuissent minus caute ordinata, ipse secundum Domini timorem restaurare justeque disponere studuit. » Videantur ibi quæ ad restitutionem episcopatus Merseburgensis pie et religiose contulit Rex sanctissimus. En modicum fragmentum : « Postquam igitur Rex beati desiderii sui explevit votum, reversus Magdeburch, ne quod ex hac institutione archiepiscopo incusaretur intulisse damnum, quoddam sui juris eidem legali testamento tradidit prædium cum omnibus pertinentiis suis, in Zeudici provincia situm. Nam ipse in Domino magnæ devotionis Rex, de capella sua sumens non modicam partem reliquiarum beati Mauritii, hieme tunc forte redivivo frigore sæviente, terramque glaciali asperitate et nive cooperiente, a monte S. Joannis Baptistæ, ubi servabantur, nudis pedibus, ut fertur, calore pietatis illum animante tricesimo die depositionis Gisilharii archiepiscopi, in civitatem detulit, cunctis festivo ritu, ut par erat, eas suscipientibus, quas et sancto altari cum prædictis donariis obtulit, ipsumque diem in honore præfati Martyris ejus ecclesiæ celebrare, quemadmodum adhuc habetur, instituit. »

19. Haud multum dissimile sancto Imperiato encomium, sed brevius, concinnavit auctor Chronici Laureshamensis apud Freherum, pag. 72: « Ottone tertio Imperatore Romæ defuncto, et per Heribertum Coloniensem archiepiscopum atque Godefridum ducem Aquisgrani sepulto, Henricus dux Bavariorum imperii fascibus arreptis rex eligitur, et Moguntiæ solenniter ordinatur. Cujus quanta fuerint justitiæ et pietatis insignia, testatur illa nobis, quam condidit et in qua conditus est, Babenbergensis ecclesia. Siquidem tanto religionis amore ducebatur, ut monachorum pater appellaretur. Et sane,» inquit Mabillonius in Act. Bened. sæc. vi, parte 1, pag. 434, vere eorum patrem fuisse et patronum probant vetera passim instrumenta in eorum gratiam data, quæ vide ibi, cum elencho Sanctorum quos. pius Imperator vivens coluerit, imo totum elogium, quod hic inseri mereretur, nisi fixum esset sola vetustiora colligere, quale etiam illud quod habet anctor Vitæ sancti Meinwerci apud nos cap. 2, num. 9, pag. 515: Henricus dux Bajoaricus, secundum sæculi dignitatem locupletissimus, et litterarum studiis non tenuiter instructus, et quod his majus est, vir in omni perfectione ecclesiastica præcipuns. » Pluribus supersedeo, quæ apud scriptores præsertim in Vita S. Meinwerci satis obvia sunt, cum nullus de sancto Imperatore sine merita laude meminerit. Reliqua ad sancti Imperatoris cultum spectantia dabit sequens

§ III. Canonizatio, elevatio sacri corporis, et transla- A sanctitatem suam, multis miraculis ad sepulturam

tiones.

20. Utrum ad S. Henrici merita ostentanda aut gloriam ei conciliandam multum conferat visio quam ejus Vitæ inseruit anonymus monachus, cap. 28, aliis examinandum relinquam; illustriora posteris argumenta præbuit gloriosus in Sanctis suis Omnipetens, dum ipsum pluribus egregiis miraculis inclarescere voluit, quibus demum motus Egilbertus Bambergensis episcopus, ordine nonus, eo rem perduxit ut sacri cœlitum honores sancto Imperatori decernerentur. Id quo anno acciderit, primum expediam; deinde cætera prosequar. Ex Egilberti ætate pendet totius rei decisio, quandoquidem eo potissimum urgente procurata sit prædicta canonizatio, et ad ipsummet directum Eugenii PP. III diploma, brevi producendum. Porro Episcoporum Catalogus novissime editus, et, ni fallor, ex Hofmanno contractus, episcopatus (non nisi « quinquennium >> Egilberto tribuit, quo ei ecclesiæ præfuerit sollicitudine, vere paterna, dignus vita longiore. Obiit » autem « MCXLVI, sepultusque est in æde im-periali;» eique successit Eberardus Bavarus, eodem ipso anno electus. Cum igitur ad prædictum Egilbertum pertineat tota istius causæ procuratio, ad ipsum autem destinetur Eugenii rescriptum, non potest ultra ejus tempora differri S. Henrici canonizatio, unde manifeste consequitur deserendum a nobis Baronii calculum, quem mirum est ad annum 1152 prædictam canonizationem distulisse, qui Eugenii litteras ex nescio quo chronico Bambergensi præ oculis habuit.

[ocr errors]

21. Ita scribit ad dictum annum 1152, num. 3, ex Ottone Frisingensi in Friderico, lib. I cap. 63 : << quod autem Otto meminit hic de Henrico Imperatore inter Sanctos relato, exstant de ea re in Chronico Bambergensi Eugenii PP. litteræ. » Eas ibi subjicit Baronius, et nos infra dabimus: ast ipsum fefellit, opinor, Frisingensis, dum ad annum istum 1152, Conradi III supremum, occasione ejus sepulturæ, sic habet loco citato : « Juxta tumbam Imperatoris Henrici, ejus loci fundatoris, qui nuper auctoritate Romanæ Ecclesiæ in loca sancta levatus, pro sancto habetur, regio cultu eum sepelivit : nempe ecclesia Bambergensis, quæ Conradi corpus alio transferri passa non fuerat. Nimis scrupulose particulam « nuper » accepit laudatus Baronius, quam ad annos aliquot extendendam esse docet, aperte rerum series, adeo ut superstite Egilberto canonizationem Romæ decretam oporteat (verosimillime anno 1145), solennius deinde celebratam cum elevatione et translatione sacri corporis ab Eberardo successore anno 1147, quod plane evincitur ex demonstrato superius Egilberti obitu; cui sane jam vita functo Eugenii diploma insceribi non potuit; audiatur Hofmannus, id disertius asserens, in Annalibus Bambergensibus, col. 121.

22. « Sequenti anno (1145) Babebergæ lux ingens sanctitatis eluxit; quippe S. Henricus Imperator

editis, confirmavit, et se ad cœleste illud Dei atque Sanctorum consortium receptum esse comprobavit; ut Egilbertus episcopus hac de re legationem Romam mittendam, et Eugenium Pontificem de omnibus diligenter edocendum putarit. Quibus rebus cognitis et legatorum relatione audita, Pontifex religione perfusus ipsum S. Henricum confessorem, hoc ipso anno, nempe post obitum ejus centesimo vigesimo primo, in Sanctorum numerum consecratione sua redegit; atque hac de re litteras Roma 11 Idus Martias ad Egilbertum episcopum et cæteros ecclesiæ proceres dedit. Narrat Nunnesius monachus Johannem quemdam Cardinalem, canonizationis S. Henrici acriter obnitentem atque reluB ctantem, luminibus privatum, atque intolerabili membrorum dolore correptum, severissimas temeritatis suæ dedisse poenas. Demum vero eumdem, invocato ipsius confessoris nomine, sanitati pristinæ fuisse restitutum. Narratur ea punitio apud Gretserum cap. 39, estque inter miracula inferius ordine nonum, num. 9.

23. Diploma ipsum canonizationis non producit Hofmannus (sed 1145), neque mihi notum fateor citatum a Baronio Chronicum Hofmanni, sed vices supplevit Gretserus, ex aliquo anonymi apographo Bambergensi, unde bullam hic subnectimus: «Eugenius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Egilberto episcopo, et dilectis filiis canonicis BamC bergensis Ecclesiæ, salutem et apostolicam benedictionem. Sicut per litteras et nuntios vestros vobis mandasse meminimus, venerabiles fratres nostros N. S. Rufina episcopum, et N. presbyterum Cardinalem pro diversis negotiis ad partes illas de nostro latere delegavimus, eisque viva voce injunximus ut ad ecclesiam vestram accederent, atque de vita et miraculis Henrici regis rei veritatem diligenter inquirerent, et litteris suis nobis signiflcarent. Nunc autem eorumdem fratrum nostrorum et multorum religiosorum et discretorum virorum attestafione, de castitate ipsius, de fundatione Bambergensis ecclesiæ et multarum aliarum, quarumdam quoque episcopalium sedium reparatione, et multiplici eleemosynarum largitione, de conversione regis Stephani et totius Hungariæ, Domino cooperante per eum facta; de glorioso etiam ipsius obitu, pluribusque miraculis, post ejus obitum, ad ipsius corporis præsentiam divinitus ostensis, multa cognovimus.

D

24. Inter quæ præcipuum et memorabile plurimum attendentes quod, cum diadema sceptrumque imperii suscepisset, non imperialiter sed spiritualiter vixit. In toro etiam legitimo positus (quod paucorum fuisse legimus) integritatem castimoniæ usque ad finem vitæ conservavit. Quæ quidem nos omnia simul perpendentes, atque devotionem vestram et ecclesiæ Bambergensis, quæ sanctæ Romanæ Ecclesiæ soli subesse dignoscitur, diligenter considerantes, tametsi ejusmodi pelitio, nisi in generalibus

canonicis ecclesiæ Babenbergensis D. Berholdo de Hennberg, filio comitis Henrici de Hennberg. D. Udalrico de Thunfelt Scholastico, et D. Friderico Zotner de Halberg, matura et discreta deliberatione dominorum de capitulo ecclesiæ Babenbergensis, et propter fidem certiorem sanioremque notitiam sanctarum reliquiarum sancti patris et fundatoris ecclesiæ Babenbergensis D. Henrici Imperatoris, apertus est sarcophagus jam dicti confessoris, ab antea bene reclusus et seratus sigillatusque sigillo majori bon. mem. D. Eberh. episcopi 1x (alias x) Babenbergensis ecclesiæ. ».

conciliis admitti non soleat, auctoritate tamen S. A to, præsentibus honorabilibus viris ac dominis R. E. quæ omnium conciliorum firmamentum est, petitionibus vestris acquiescimus, atque ejusdem memorabilis viri, cujus exaltationem requiritis, fratrum nostrorum archepiscoporum et episcoporum, qui præsentes aderant, communicato concilio, memoriam inter Sanctos de cætero fieri ceusemus, et anniversarium ipsius diem solemniter celebrari constituimus. Vestra itaque interest sic in S. R. E. obedientia et fidelitate persistere, et sic ei dignæ devotionis obsequiis respondere, ut ampliori beati Petri et nostra gratia digni inveniamini. Datum trans Tiberim pridie Idus Martii: nullo alio charactere apposito quo in certum annum deveniatur; unde facilius excusari possit Baronii lapsus, qui ad episcoporum Bambergensium seriem oculos non intenderit.

25. Solemnem illam Henrici in Sanctorum numerum cooptationem secuta est, ut nuperrime dicebam, sacri corporis elevatio, et in decentiorem locum translatio, de quibus breviter laudatus Hofmannus ad an. 1147, col. 123: « Per eosdem dies ossa S. Henrici Imperatoris solemni cæremonia translata sunt. Et vero res facta est in hunc modum : Eberhardus episcopus, advocato Eberhardo archiepiscopo Salisburgensi, et Hermanno episcopo Brixiensi, atque una cum abbatibus, religiosis, et ipsis proceribus civitatis, accessit ad locum ubi conditum corpus fuerat. atque, egesta terra, sacra ossa inde levavit, et in tumham marmoream transtulit. C eamque clavis obfirmavit. Eadem paulo contractios habes in elogiis episcoporum pag. 6. « Eberhardus II, dux Bavariæ eligitur MCXLVI, Pontifice Eugenio III, Conrado itidem III. S. Henrici ossa magna solennitate ad honoratiorem tumulum transtolit, et marmoreo, quod hodiedum videre est, monumento condecoravit. »> Quousque extendatur istud hodiedum. necdum satis clare perspicio; colligendum id erit ex schedis nostri P. Joannis Gamansii, toties in Actis nostris laudati, qui eas describi curavit ex Ms. Catalogo Episcoporum Bambergensium S. Michaelis Bambergæ; quas hic adducere operæ pretium existimavi, cum ea suppleant quæ in Hofmanno desiderantur.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

26. Scriptor iste, qui nonnisi ad annum 1440 Annales suos perduxit, ubi anno 1379 civium Bambergensium seditiones adversus Lambertum xxx episcopum paucis memoravit, ita subdit: «< Quibus verbis Lambertus in magnum timorem adactus, ad divinam implorandam opem confugit, et sequenti anno, clero ac populo advocato, tumultum S. Henrici aperuit, et reliquias ejus sacras protulit: ex quibus quid tum gestum sit, vix, aut ne vix quidem intelligas. Hæc paulo uberius citata Gamansii scheda, quam in ejus fide produco. « Sub isto reverendissimo in Christo patre ac Domino D. Lamberto, anno Dom. MCCCLXXX, Indict. I, die VIII mensis Julii, qua festum agitur sanctorum martyrum Kyliani ac sociorum ejus, regiminis sui sex

B

D

27. In quo quidem sarcophago inventæ sunt reliquiæ, quasi totius ejusdem corporis sacri ossa veneranda, præter caput, quod in alia theca deaurata reconditum veneratur. Ipsi vero de sano consilio, diligenti adhibita custodia, tantum mandibulam, brachium et duas costas cum parvis aliis ossibus prædictarum reliquiarnm, foris honorabiliter recondendas, bonæque custod æ mancipandas reservarunt, non tamen sine rationabili causa specialique devotione. Tandem ipsas reliquias S. Henrici in eodem sarcophago diligentissime iterato recluserunt; sigillantes sigillo capituli prædicti, quo ipsi domini utuntur ad causas. Inventæ fuerunt pro tunc per eosdem dominos canonicos prædictos duæ veteres schedulæ, interiori thecæ affixæ, quarum una hæc scripta continuit: D Eberhardus primus hujus Babenbergensis ecclesiæ episcopus præscriptum S. Henricum Imperatorem tumulavit: Egilbertus nonus Babenbergensis episcopus canonizavit ipsum S. Henricum (nempe per Eugenium III Papam) et Eberhardus Dux Bavaria, decimus episcopus Babenb. transtulit præfatum patrem et fundatorem ecclesiæ S. Henricum sanctisque locis venerandum commendavit anno Dom. MCXLVII, die XII Julii, præsentibus ibidem venerabilibus principibus ac dominis D. Eberhardo Salzburgensi archiepiscopo et Hartmanno Brixiensi episcopo, cum multis aliis religiosis fidelibus ac Deo devotis.

28 Apertura sarcophagi requirenda est in posteriori capite sub tergo imaginis beatæ Mariæ Virginis, ubi scripta sunt hæc verba : AUREA PORTA CŒLI LOCATIO RELIQUIARUM IN FESTO S. HENRICI AD SARCOPHAGUM SUUM. Pergit deinde scriptor Catalogi enumerare insignes aliquot Bambergenses reliquias, eo ordine quo ibidem in templo cathedrali dispositæ sunt. «< Caput, inquit S. Henrici in medio locatur ante sarcophagum, ad altare sanctæ Crucis. versus Orientem a dextris exeundo e choro S. Petri, caput sanctæ Cunegundis, et imago beatæ Mariæ Virginis. A sinistris S. Margaretæ et caput S. Kiliani : a dextris exeundo a choro S. Petri, caput S. Theodori et sancti Dionysii; et versus Orientem caput argenteum. A sinistris cap. sanctorum Cosmæ et Damiani, et caput argenteum: versus chorum S. Petri, caput S. Ottonis, et caput S. Pii papæ et martyris. Sequitur in charta Gamansiana miracu

[ocr errors]

lum de restitutione in integrum imaginis Crucifixi A tionem, consecratum fuit, præsentibus adhuc ommeburnei, qui e longinquis terris a S. Henrico Bambergam comportatus, et fulminis ictu in frusta minutissima collisus et contritus fuisse dicitur die x Maii 1515 (annum 1516 notat continuatio Hofmanni apud Ludwig.) Etcumque id factum fuerit, ad rem nostram propius spectant quæ de hac proprie dicta sacrarum reliquiarum translatione subjungit citata charta in hunc modum.

B

bus jam supra nominatis. Atrium ante ecclesiam Babenbergensem, a porta Adæ et Evæ usque ad portam gratiæ, eodem auno jam supra, lapideo pavimento stratum, ac muro pectorali cavatis lapidibus artificio magistrali per gyrum ac formam coronæ circumdatum fuit, ne effuderetur ibi sanguis innoxius labente aliquo. » Hactenus charta, pro coronide adjungens quæ habes apud Hofmanni continuatorem, col. 242. Alia religiosi cultus argumenta prosequamur.

§ IV. Reliquiæ Bambergenses, sacra cimelia, mausoleum Henricianum, Officia ecclesiastica, et antiqua Missa.

29. « Anno Domini MDXIII, Indict. 1, die 11 Septembris, sarcophagi antiqui sanctorum Henrici et Cunegundis fundatorum aperti sunt in corpore ecclesiæ, retro altare S. Cunegundis, per reverendissimum nostrum dominum prænominatum de Lymburg, propter novam sepulturam præfatis sanctis patronis ex marmore sculptam: in quo sarcophago antiquo reperta fuit vetusta capsa unica in qua erant pulveres de corpore S. Henrici, pars una de scapula seu spatula ejusdem, cum quibusdam de corio et serico, in quibus involutum fuit corpus S. Henrici. In sarcophago S. Cunegundis inventa est capsella ænea in qua inclusæ fuerunt reliquiæ de corpore S. Cunegundis, duæ costæ cum quibusdam aliis reliquiis ejusdem. In utroque sarcophago collecti sunt pulveres de cordibus amborum; quæ reliquiæ cum honore et reverentia in capsis suis ad magnam sacristiam sunt deportatæ per præfatum D. Georgium episcopum, D. Casparum suffraganeum ejusdem, et D. Joannem abbatem cœnobii S. Michaelis Montis monachorum. Expost prædictæ reli- C pluribus olim suppetiis, notus et amicus, quorum

quæ in quatuor novas capsas sunt divisæ, die 1x mensis Septembris, die videlicet translationis S. Cunegundis, non sine dispositione divina, ad novum sunt sarcophagum deportatæ atque reverenter impositæ et inclusæ per D. Georgium episcopum et D. Casparum suffraganeum, præsentibus ibidem D. Joanne abbate de Bantz; D. Georgio Stiber, decano eccl. Cath., D. Wilhelmo Schengk Barone de Limburg, cantor; D. Leonardo de Eglofstein doctore, Scholastico; D. Sebastiano de Kungsperg, cellerario, et aliis canonicis capitularibus dictæ Babenbergensis ecclesiæ, astante clero et populo, quantum basilica cathedralis capere poterat. »

30. Atque hæc penultima est sacrarum S. Henrici reliquiarum solennis translatio; nunc cætera subjicio quæ in eadem Gamansiana charta colliguntur.

་་

Scriptura hæc in pergamenea schedula reposita est ad plumbeam capsulam. In isto sarcophago lapideo, cum sua tectura lapidea olim supra terram elevato, fuit reconditum quondain corpus S. Cunegundis virginis et Imperatricis, ante translationem ejus. Nunc, propter structuram et erectionem novi sarcophagi, ut hodie cernitur, fuit hic sarcophagus sub terra reconditus S. Henrici confessoris et Imperatoris, ac hujus ecclesiæ fundatoris. » Est qued ad clarietatem hic desideres. « Porro altare S. Cunegundis quod nudius demolitum et confractum est, innovatum et erectum fuit, et per D. Casparum suffraganeum, die eodem post reliquiarum imposi

D

21. De reliquiis et sacris Bambergensibus monumentis ac cimeliis, cum, præter ea quæ ex Hofmanno et schedis Gamansianis jam proxime data sunt, nihil ad manum esset, ad fontem ipsum recurrendum censui, unde certius et securius quam ex iis quæ Ludwigius vulgaverat, edoceri possem. Nec sane concepta spe frustratus sum, nam ope et præsidio | R. P. Nicolai Pottu, Collegii nostri istic Rectoris, multa erudite suggessere nobilis, clarissimus ac consultissimus dominus Joannes Franciscus Xave. rius Eppenauer, eminentissimi Electoris Moguntini et Episcopi Bambergensis archivarius, ut vocant; ac Adm. R. P. Dom. Otto Schugentes, Ordinis S Benedicti ad Montem S. Michaelis, antiqua sua bene- | volentia, collatisque ad Acta S. Ottonis illustranda

subsidiarijs manibus adjutus, nonnulla hic parato jam commentario inserere licuit, quæ alias omnino prætereunda fuissent. Accessere a munificis sanctissimi patroni ac fundatoris clientibus necessaria ea auxilia, quibus istic delineata, hic vero in æs incisa sint varia, quæ proinde omnium oculis et piæ curiositati exponi potuere.

32. Ut ordine singula digerantur, ab iis incipio quæ sacras reliquias propius spectant, easque primum partes quæ aut in ipsa cathedrali ecclesia, aut in aliis Bambergensibus templis religiose asservantur. Jam proxime notavimus, in prima sacri corporis elevatione, et exaltatione, sejunctum a reliquo corpore honorandum verticem, piorum cultorum venerationi exponendum, ut præcedenti paragrapho etiam indicatum est. Sic ipsum describit Clar. Eppenauer, ut secundum decentem proportionem capiat coronam imperialem argenteam deauratam, gravem, gemmis orientalibus multis maguisque exornatam, aureisque hinc inde cimeliis circumdatam, cujus linea diametralis sit octo pollicum unius pedis, altitudo propemodum sex, unde facile colligatur magnitudo capitis, quod eo modo coronatum detineri ait, in pomo imperiali dextræ imaginis argenteæ humanam staturam umbilico tenus adæquantis: Quam Romanæ, infra exhibendæ, non multum absimilem concipio, nisi quod in illa brachia exprimantur. Ex delineata corona de ejus pretio et elegantia statues, ridebisque cuan Bambergensi,

[ocr errors]
[merged small][merged small][graphic]

33. Reliquias alias his ferme verbis describit Ep- B crux celeberrima, quam vidisse se testatur Hensche

nius ad Acta S. Cunegundis, quæque in Monte monachorum seu ad S. Michaelis recondita est; item mantum, ut ibi appellant, seu pallium, mirabili artificio elaboratum, in sacrario ecclesiæ cathedralis depositum: quæ in appendice post Acta, singulari explicatione, qua poterit diligentia, illustrabuntur. Porro Henriciana alia quatuor manta seu pallia serica cærulei coloris, quorum unum per totum magna cruce exornatum est, refert Eppenauer; atque item « ensem S. Henrici proprium, bissecantem, sine vagina tamen, ad initium sæculi proxime elapsi, noviter consecrato domino episcopo Bambergensi Joanni Godefrido ab Aschausen Augustæ a domino episcopo Augustano liberaliter datum, habentem

penauer: Mandibula cum dentibus, inclusa thecæ ex deaurato argento, decorata est octo pretiosis lapidibus; nonus in vertice est sapphyrus magnitudine adæquans duos pollices. Guttur similiter ita inclusum asserit crystallo diaphana, sed absque lapidibus pretiosis. Est in monasterio S. Michaelis, in quodam reliquiario ligneo, parva aliqua particula ossea de S. Henrici corpore. In monasterio Bambergensi S. Annæ RR. PP. Minorum Ordinis S. Francisci Seraphici, in ambobus lateribus tabernaculi summi altaris, asservantur duo maxima ac integra ossa duorum pedum S. Henrici, quorum singula in longitudine adæquant unum pedem et decem ferme pollices; manifestum indicium, inquit, magnæ, ut supra dictum, staturæ, ita ut ea proxime accedat ad c manubrium ellypsiforme ex crispato ligno buxino,

[ocr errors][merged small]

longum tribus fere pedibus, latum sesquipollice. Habe et reliqua ejusdem Clar. Archivarii verbis:

35. Est, inquit, cuspis ferrea bissecans, tamquam pertinens superstes sui (S. Henrici) militaris vexilli, longa duobus pedibus cum dimidio, lata pollicibus duobus. Cuspis item similis vexillaris minor, longa uno pede, lataque ultra pollicem, quæ ex traditione a S. Georgio, ipsi S. Henrico, ad devincendos paganos, miraculose obvenisse dicitur. Exstat denique ensis quidam brevis cum vagina vili, cinguloque appenso, una solum acie, mauubrio angulari eburneo, circumcincto parvo annulo argen

« PoprzedniaDalej »