Obrazy na stronie
PDF
ePub

linquentes autem coram omnibus argue ut cæteri ▲ adversus auctoritatem proprii episcopi contra jus

(43) defendatur. Tunc episcopali suggestione,si necesse fuerit, principis vel judicis auxilio tandiu talis persequendus erit, donec ecclesiasticis vel invitus discat regulis obedire.

Accusationes autem eorum non aliter inquirere, vel judicare laicis præsumendum est,nisi ab episcopis invitentur, ad quorum hæc parochiam pertinere videntur. Ait enim beatus Paulus apostolus: Et tu quis es, qui judicas alienum servum? suo Domino stat aut cadit (Rom. xiv, 4). Sæcularis tamen e contra potestas, quod lamentabile, multimodis ecclesiasticam interdum supprimit auctoritatem:et cujus subsidiis debuerat elevari, ejus solet adversitatibus affligi. Et sicut in electione præsulum sua potius. vota, quam sanctorum Patrum instituta principes B firmare contendunt,ita et in audiendo,vel judicando, seu etiam ejiciendo tam ipsos quam illis commissos, contra jus canonum suæ per omnia quærunt satisfacere voluntati. Et secundum perversorum judicum sententiam nec culpa retrahit aliquem a culmine regiminis, nec regimen ullum excusat ab accusatione alicujus criminis. Quod viriliter beatus Anacletus papa contradicens ait: Electionem summorum sacerdotum sibi Dominus reservavit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus et spiritualibus populis concessisset. Cui ergo similis esse videbitur, qui quod Deus sibi tantum modo reservavit, subripere præsumit. Restat utique ut illi, qui ait: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo (Isa. xiv, 24).

metum habeant (1 Tim. v, 19). Non enim facile credi debet de episcopo, vel presbytero, quorum ordo adhuc divisus non erat, quamvis eis crimen objiciatur, nisi probetur; quia sacerdotem nemini damnare licet, nisi aut sponte confessum, aut legitimis testibus canonice comprobatum. Tamen si legitime probatum vel manifestum fuerit quod objectum est, publice est arguendus, ut cæteri terreantur. Cum enim vident tantum virum erroris causa corripi, necesse est ut reliqui sibi caveant. Illud etiam plane attendendum est quod Dominus ait in Evangelio Nolite ante tempus judicare, quoad usque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium (I Cor. iv, 5). Non enim potest humano condemnari examine, quem Deus suo reservavit judicio. Constantinus etiam sanctissimus imperator, cum in Nicæna synodo querelam quorumdam episcoporum coram se delatam conspiceret, ait: Vos a nemine judicari potestis, quia solius Dei judicio reservamini. Dii enim vocati estis, idcirco non potestis ab hominibus judicari. Quod et Dominus in Exodo ostendens ait : Diis ne detrahas, et principi populi tui ne maledicas (Exod. xx11, 28). Et beatus Gregorius imperatorem Mauricium in hoc laudans ait (lib 11, epist. 56): << Quia serenissimi domini imperatoris animum non ignoramus, quod se in causis sacerdotum miscere non soleat, ne nostris in aliquo peccatis gravetur. Item ad Joannem defensorem: De persona presbyteri hoc attendendum est, quia si quam causam habuit, non ab alio teneri, sed episcopum ipsius C adiri debuit. » Beatissimus etiam Sylvester summus pontifex (in Epilog., et cap. 3 conc. Rom.), et universalis apostolus collecta synodo in sancta et venerabili Romana Ecclesia per omnia interdixit, ut nullus laicus crimen clerico audeat inferre, et ut presbyter non adversus episcopum, nec diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum,non acolythus adversus subdiaconum,non exorcista adversus acolythum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem, det accusationem aliquam. Et non damnetur præsul, nisi in septuaginta duobus, neque præsul summus a quoquam judicetur : quoniam scriptum est: Non est discipulus supra magistrum (Matth. x, 24). Beatus quoque Paulus apostolus ait ad Timotheum: Seniorem D ne increpaveris, sed obsecra ut partem (1 Tim. v, 1). Ergo non est mirum [quod de episcopis superius dictum est ad quorum cognitionem judicia omnium specialiter pertinent clericorum]; cum etiam [cæteros Domini] sacerdotes, levitas et subdiacones, ac sequentis ordinis usque ad ultimi gradus clericos omnimodis exclusa sit laicis licentia accusandi vel judicandi, excepto si aliquis eorum, quod absit, tumore superbiæ elatus,ecclesiasticam deserens disciplinam, ad sæcularem se contulerit potestatem, ut

Explicit pars prima de judiciis episcoporum.

INCIPIT PARS SECUNDA.

De ordinationibus eorumdem.

Illud plane diligenti observatione cavendum est, ut quod Deus bonis sacerdotibus, et spiritualibus populis concessit, nullus ad proprium audeat privilegium retorquere. Cum enim episcopali electione generalis, et non specialis quærenda sit utilitas, et eeclesiasticæ aei inquirendus sit dispensator, non publice, vel private aliquis procurator: quis unquam aliquem ad id idoneum reperire poterit, nisi ipse qui occultorum est cognitor? . .

custodiam ?

Qui merito hoc etiam bonis sacerdotibus, et spiritualibus cognoscere sæpe concedit populis,quia ipse quoque alibi promiserat: Ubi fuerint congregati in nomine meo duo vel tres, in medio eorum sum (Matth. XVIII, 20). Et in psalmis: Dominus stetit in synagoga deorum, in medio autem eos dijudicat (Psal. LXXXI, 1). Plane ergo ipse facit quod ipsi faciunt, qui in nomine ejus congregantur, quia revera patet quod ipsi absque eo esse ibi non possint. Ipse quidem est qui,tam in Veteri quam in Novo Testamento, sacerdotes per semetipsum eligere dignatus est. Ait enim in Veteri Te

(43) Contra jus. Optima lectio codicis Resb. at lectio prioris editionis, contrarius, pessima.

stamento de Levitis, Scilicet Levi filiis, de quorum A ipse minetur in Evangelio: Non potestis servire Deo tantummodo stirpe sacerdotes illi in Israel constituere tunc placuit: Ecce eligo levitas de medio filiorum Israel pro omni primogenito quod aperit vulvam a filiis Israel, redemptiones eorum erunt isti, et erunt mihi Levitæ; mihi enim sanctificavi primogenitum in terra Ægypti (Num. 111, 21). Ubi ait sanctus Ambrosius : « Non mediocre officium est Levitarum. Cognovimus enim, quia inter cæteros Levitæ computantur, sed omnibus præferuntur,qui eliguntur ex hominibus, et sanctificantur, ut primo. genita fructuum atque primitiæ,quæ Domino deputantur, in quibus est votorum solutio et redemptio peccatorum. » Unde et subditur: Non accipies, inquit, eos inter filios Israel, et constitues Levitas super tabernaculum testimonii, et super omnia vasa ejus astare, et super quæcunque sunt in ipso. Ipsi tollant tabernaculum et omnia vasa ejus,et ipsi ministrent ex eo, et in circuitu tabernaculi castra ipsí constituant,et promovendo tabernaculum ipsi statuant: alienigena quicunque accesserit, morte morietur (Num. 1, 49). Similiter et ad apostolos, quos revera fundamentum Ecclesiæ, et primitias præsulum esse constat, in Evangelio ait: Vos de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo (Joan. xv, 19). Quod enim illis ait, et hoc successoribus eorum dixisse manifestum est. Et Paulus apostolus: Omnis pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur (Hebr. v. 1). Ex qua re apparet; quia episcopi digne eligi, et juste judicari, nisi a Deo nullatenus possunt. Hoc vero notandum est, quia cum ab ipsis quibus ab eo concessum est, legitime ordinantur, vel judicantur C dispensabat alimoniæ comparandæ, et aurum vidit

et mammona (Luc. xvi, 23). Et iterum: Facilius est camelum per foramen acus intrare, quam divitem intrare in reynum Dei (Matth. XIX, 24). Et rursus ad divitem Stulte, hac nocte repetent animam tuam, et ea quæ parasti, cujus erunt? (Luc. XII. 20.) Et alibi Nolite thesaurizare vobis thesauros super terram, ubi ærugo ct tinea demolitur, et ubi fures effsdiunt et furantur. Thesaurizate autem vobis thesauros in cœlis, ubi neque ærugo, nec tinea demolitur, et ubi fures non effodiunt nec furantur. Ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum (Matth. vi, 19). Ait enim beatus Ambrosius: Nullum adminiculum præstant divitiæ ad vitam beatam. Quod evidenter Dominus monstrat in Evangelio dicens Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum B Dei. Beati qui nunc esuriunt et sitiunt, quia saturabuntur. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis (Luc. vi, -20). Et ad divites: Vo vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. Væ vobis qui saturati estis, quia esurietis; et illis qui rident, quia lugebunt (Ibid.,24). Et Paulus apostolus: Cupiditas radix est omnium malorum (I lim. vi. 10). Et Jacobus ait : Exortus est sol cum ardore, et arefecit fenum, et flos ejus decidit; et decor vultus ejus deperiit ita et dives in itineribus suis marcescit (Jac. 1, 11). Et iterum : Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni quod repromisit diligentibus se? (Jac. 11. 5.) Et paulo post : Nonne divites per potentiam opprimunt vos? Idid., Item Ambrosius ait Joachim qui aurum in obsidione servabat, nec

ab ipso procul dubio, sicut jam supra dictum est, hoc agitur.Expedit ergo ut tales de mundo ad hoc officium eligantur, qui,sicut ipse ait,jam de mundo non sint, et secundum carnem non ambulent. Qui etiam

. fieri potest; verum princeps hujus mundi non inveniat quidquam (Joan. VIII, 13; Rom. viii. 1; Joan. XII, 31). Irreligiosi tamen principes hæc omnia parvipendentes, suum tantummodo in his parant prævalere edictum. Solent etiam admodum indignari, si vel ab aliis aliquis cujuscunque meriti sit, episcopus eligatur, vel si a se electus cujuscunque pravitatis sit,ab aliquo reprobetur. Illorum sane quos ipsi eligunt vitia, quamvis multa et magna sint, velut nulla tamen D reputantur. Quorum quidem in examinatione non charitas et fides, vel spes inquiruntur, sed divitiæ, affinitas, et obsequium considerantur. Quæ tria, vel quod potius minus esse videatur,si duo ex his in unam eamdemque personam convertant (44), hac jam revera inter cælicolas computabitur; et unum etiam ex his satis sufficere credunt, ad episcopalis scilicet cathedræ dignitatem. Sed quid talibus loquatur Dominus, sollicite perscrutemur. Videamus ergo, charissimi, quemadmodum amatoribus pecuniæ

(44) Convertant. Lego, conveniant, hæc.

[ocr errors]

diripi, et se in captivitatem deduci. Et paulo post :
Illud
quo utimur: quod autem
non habet possessionis fructum,
sed custodiæ periculum. Isaias quoque prævaricatio
nem populi
ait
: Omnes
diligunt munera, sequuntur retributiones (Isa. 1, 23).
Et rursus Væ qui justificatis impium pro mune-
ribus, et justitiam justi aufertis ab eo (Isa v, 23).
Etenim si ii qui in stadio currunt, ita referuntur
præceptis informari atque intrui, ut unusquisque
celeritate non fraude contendat, cursuque quantum
potest ad victoriam properet : supplantare autem al-
terum,aut manu dejicere non ausit: quanto magis
in cursu vitæ istius sine fraude alterius, et circum-
spectione repetenda nobis victoria est. Jeremias nam-
que ait: Væ habitantibus terræ, quoniam a minore
usque ad majorem student avaritiæ (Jer.vi, 13).Et ite-
rum: Perdix fovet quæ non peperit insipiens (Jer.xvii,
11). Et item: Væ qui conjungitis domum ad do-
mum, et agrum ad agrum copulatis usquv ad termi-
num loci. Nunquid vos soli habitabitis super terram?
Isa. v, 8.) Salomon quippe ait : Munera abcæcant
corda potentum (Eccl. xF, 31). Non enim divinum
simul obsequium,et pecuniarum potest acquiri lu-
crum. Et Psalmista: Melius modicum justo super

nihil sibi in honores ecclesiasticos gravitas, nihil defendat industria, sed totum profanus auri amor obtineat. Qualem de se fructum producturus est, cujus gravi peste radix infecta est? Major ergo metuenda locis in illis foret calamitas,ubi tales intercessores ad locum regiminis adducuntur,qui Dei in se magis iracundiam provocent, quam per semetipsos populis placare debuerant. »

divitas peccatorum multas (Psal. XXXIX, 16). Et A merita,sed præmiorum copiæ suffragantur,restat ut alibi: Quoniam non cognovi negotiationem, introibo in potentias Domini (Psal. LXX, 15). Quæ enim negotiatio pejor esse poterit, quam sanctam Ecclesiam, immaculatam sponsam Christi, et omnium dominam quam Dominus pretioso suo redemit sanguine, indignis sacerdotibus pecuniam venundare. Unde et Dominus in Evangelio: Nolite facere domum Patris mei domum negotiationis (Joan. II, 16). Beatus quoque Petrus pastor Ecclesiæ ait ad Simonem Magum, cum ei pecuniam promitteret, ut donum Spiritus sancti acciperet : Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam existimasti donum Spiritus sancti pecuniis obtinere (Act. vIII, 20). Unde et hæc hæresis simoniaca appellata est, quæ tam vendenti quam etiam ementi noxia esse conspicitur. Quam et beatus Gregorius constantissime redarguens, viriliter contra plurimos expugnavit. Unde ad Brunichildim reginam Francorum scribans, inter alia ait (S.Greg. lib. vii, epist. 113): « Nec illud præterimus, sed omnino exsecracile et gravissimum esse detestamur, eo quod sacri ordines per Simoniacam hæresim,quæ prima contra Ecclesiam orta, et districta maledictione damnata est,apud vos conferantur.Hinc ergo agitur ut sacerdotii dignitatis in despectu, et sanctus sit honor in crimine. Perit utique reverentia,adimi_ tur disciplina, quia qui culpas debuit emendare, committit,et nefaria ambitione honorabilis sacerdotii ducitur in depravatione censura. Nam quis denuo veneretur quod venditur,aut quis non vile putet esse quod emitur? Unde valde constristor et terræ illi condoleo,quia dum Spiritum sanctum,quem per manus impositionem omnipotens Deus hominibus largiri dignatur, divino munere habere despiciunt, sed præmiis assequuntur, sacerdotium illic subsistere dici non arbitror. Ubi enim dona supernæ gratiæ venalia judicantur, ad Dei servitium non vita quæritur,sed magis contra Deum pecuniæ venerantur. » Item ejusdem Theodorico et Tehodemperto regibus Francorum post aliqua (Idem in eod. lib., epist. 116« Fertur Simoniacam hæresim, quæ prima contra Dei Ecclesiam diabolica plantatione subrepsit,et in ipsoortu suo telo apostolicæ ultionis perculsa,atque damnata est, in regni vestri finibus dominari.Quæ enim esse opera valeant sacerdotis,qui honores tanti sacramenti convincitur habere per præmium? Ex qua re agitur, ut ipsi quoque qui sa- D cros ordines appetunt, non vitam corrigere, non res componere studeant, sed divitias, quibus sacer honor emitur, congregare. Hinc fit etiam, ut insontes et pauperes a sacris ordinibus prohibiti, despectique resiliant, et dum innocentia pauperis displicet, dubium non est quod præmium illic delicta commendet; quia ibi aurum placet et vitium. Hinc igitur non solum in ordinatoris et ordinati animam lethale vulnus infligitur, verum etiam excellentiæ vestræ regnum episcoporum culpa, quorum magis intercessionibus juvari debuerat, prægravatur. Si enim is dignus sacerdotio creditur,cui non actionis

C

Item Syagrio episcopo Augustudunensi (Idem in eodem lib., epist. 110): « Nuntio apud nos olim discurrente vulgatum est, quod in Galliarum partibus sacri ordines per Simoniacam hæresim conferantur Et vehementi tædio mororis afficimur, si in ecclesiasticis officiis quemquam habet locum pecunia,et fit sæculare quod sacrum est. Quicunque ergo hoc B pretii studeat datione percipere, sacerdos non esse, sed dici tantummodo inaniter concupiscit.Quid scilicet? quid per hoc aliud agitur, nisi ut nulla de actu probatio, nulla sollicitudo de moribus, nulla sit de vita discussio: sed ille solummodo dignus, qui dare pretium suffecerit, æstimetur? Ex qua re si recti libraminis examen pensetur,dum improbe quis ad inanem gloriam locum festinat utilitatis arripere, eo ipso magis, quod honorem quærit,indignus est. Sicut autem is qui invitatus renuit, quæsitus refugit, sacris est altaribus admovendus: sic qui ultro ambit vel importune se ingerit, est procul dubio repellendus. Nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid agit,nisi ut crescendo decrescat, et ascendendo exterius, interius ad profunda descendat. Itaque, fratres charissimi,in sacerdotibus ordinandis sinceritas vigeat, sit simplex sine venalitate consensus, pura præferatur electio, ut ad summa sacerdotii non suffragio venditorum provectus, sed Dei credatur esse judicio. Nam quia omnino grave facinus sit Dei donum pretio comparare, vel vendere, evangelica testis est auctoritas. Templum enim Dominus et Redemptor noster ingressus, cathedras vendentium columbas evertit. Quid aliud est columbas vendere, nisi pretium de manus impositione percipere, et Spiritum sanctum, quem omnipotens Deus hominibus tribui misericorditer voluit, venundare? quorum sacerdotium ante Dei oculos cadere, cathedrarum utique patenter eversione signatum est. Et tamen exerita dhucne quitiæ pravitas vires suas; nam cogit vendere, quos decepit ut emerent et dum non attenditur quod divina voce præcipitur, Gratis accepistis, gratis date (Matth. x, 8): agitur ut crescat, et geminata fiat in uno eodemque delicti contagio, ementis scilicet et vendentis. Et cum liqueat hanc hæresim ante omnes radice pestifera subrepsisse, atque in ipsa sua origine apostolica esse destatione damnatam,cur non cavetur? Cur non perpenpenditur,quia benedictio illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc ut fiat hæreticus promovetur ?

<< Plerumque igitur adversarius animarum, dum

B

rum quod gratis acceperunt, gratis non tribuunt, quia de impenso officio sanctitatis nummum expetunt favoris. Unde bene cum justum virum describeret propheta ait: Qui excutit manus suas ab omni munere (Isai. XXXIII, 15). Neque enim dixit, qui excutit manus suas a munere, sed adjunxit ab omni, quia aliud munus ab obsequio, alius munus a manu, aliud munus a lingua. Munus quippe ab obsequio est subjectio indebite impensa; munus a manu, pecunia; munus a lingua, favor. Qui ergo sacros honores tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit. » Unde et Joanni episcopo Corinthiorum idem Gregorius post multa scribens ait (lib. iv, epist. 55): «Oportet ut nec per commodum, neque per gratiam, aut quorumdam supplicationem aliquos ad sacros ordines consentiatis vel permittatis adduci. Nam et peccatum, sicut diximus, grave est, et sine correptione hoc non patimur remanere. » Quare nullatetenus voluit Gregorius.

non potest in his quæ ad faciem sunt prava subri- A dis solummodo retributionem quærunt, ii nimipere,callide specie quasi pietatis injecta nititur supptantare, suadetque forsitan debere ab habentibus accipi, ut si quod possit non habentibus erogari, dummodo vel sic venena mortifera eleemosynæ celata obumbratione transfundat. Neque enim eleemosyna reputanda est, si pauperibus dispensetur quod ex illicitis rebus accipitur, quia qui hac intentione male accipit, ut quasi bene dispenset, gravatur potius quam juvetur. Quoniam liquet ea esse perpetua ac solida, quæ vera sunt, et quæ sincere potius quam dolo congregantur. Eleemosyna Redemptoris nostri oculis illa placet, quæ non de illicitis et iniquitate congeritur. Unde etiam illud certum est, quia et si monasteria, aut xenodochia, vel quid aliud construatur, mercedi non proficit: quoniam dum perversus emptor honoris in locum transmit. titur, et alios ad sui similitudinem sub commodi dilatione constituit, plura male ordinando destruit, quam ille potest ædificare, qui ab eo pecuniam pro ordinatione accepit. Ne ergo sub obtentu eleemosynæ cum peccato aliquid studeamus accipere, aperte sacra Scriptura nos prohibet, dicens: Hostiæ impiorum abominabiles, quæ offeruntur ex scelere (Prov. XXI, 27). Quidquid enim in Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam, sed irritat. Hinc rursus scriptum est: Honora Dominum de tuis justis laboribus (Prov. III, 9). Qui ergo male tollit, ut quasi bene præbeat, constat procul dubio quod Dominum non honorat. Hinc quoque per Salomonem dicitur: Qui offert sacrificium de substantia pauperis, ac si victimet filium in conspectu C patris (Eccli. XXXIV, 24). Quantus autem dolor patris sit perpendamus,si in ejus conspectu filius victimetur. Et hinc facile cognoscimus, quanto Deus omnipotens dolore exasperatur, quando ei sacrificium de rapina tribuitur. Nimis ergo declinandum est, dilectissimi fratres, sub obtentu eleemosynæ peccata simoniacæ hæreseos perpetrare. Nam aliud est propter peccata eleemosynas facere, aliud peccata propter eleemosynas committere. »

Hæ sunt Gregorii sanctissimi et doctissimi papæ pro simoniacis et illicitis ordinationibus saluberrimæ admonitiones; nec acquievit omnino donec collecta generali synodo hæc sub anathemate damnata penitus impetraret; sed astuta turpissimæ cupiditatis iniquitas non sufferens se commodis licet turpissi- D mis, imo periculosissimis, angustari, commentum satis artificiosum reperit, quo scilicet illos sacerdotio sublimaret, qui sibi post consecrationem tanto subjectiores esse debuissent,quanto non divino,quin potius humano judicio se fuisse promotos, ipsi procul dubio reputarent. Quapropter omnipotentis Dei præco Gregorius in Evangeliorum tractatibus (hom.4. in Evang.), ut scilicet frequentius legi vel audiri potuisset, disputat inquiens: « Sunt nonnulli qui quidem nummorum præmia ex ordinatione non accipiunt, et tamen sacros ordines per humanam gloriam largiuntur, atque de largitate eadem lauPATROL. CXXXIV.

[ocr errors]

Propterea vos non auditis; quia ex Deo non estis (Joan. 111, 47); et alibi : Si quis diligit me, sermonem meum servabit (Joan. xiv, 23). Et Psalmista de viro injusto ait: Noluit intelligere ut bene ageret (Psal. XXXV, 4). Quamvis igitur ab avaritia pecuniæ in ordinandis episcopis aliquantulum ii tales videantur quoquomodo manum retrahere, non ideo ad legitimam liberalitatem ecclesiastica electio pertinebit; sed autconsanguinitatis affectio, vel amicorum dilectio, seu etiam familiarium obsequia prævalebunt. Et quid prodest declinare a laqueo, si in foveam incidamus? Ait enim beatus Hieronymus : Electio sacerdotum non jam juxta sanguinem, sed juxta merita et virtutes deferenda est. Cum enim aliquis dignissimus sacerdos diu in Ecclesia militans, ab episcopali electione ipsius cui servierat Ecclesiæ, a principibus reprobatur, nunquid non Dei filius despicitur, ut illud Ego dixi : dii estis, et filii excelsi omnes? (Psal. LXXXI, 6.) Cum vero alicujus potentis filius impar meritis, et injuste præponitur, quid aliud quam Barabbas eligitur, qui filius patris interpretatur, ut merito eveniat quod scriptum est: Ego sum Deus omnipotens, reddens iniquitatem patrum in filiis ac nepotibus (Exod. xxxiv, 7). Quidam autem adeo mente et corpore obcæcantur, ut ipsos etiam parvulos ad pastoralem promovere curam non dubitent, quos nec mente nec corpore idoneos esse constet. Et qui adhuc nec ipsa rudimenta humanæ naturæ suffecerint discere, hos ad magisteriam elevare non formidant, judicesque constituunt animarum, qui adhuc quid anima sit intelligere penitus nequeunt. Et qui docere populum instanter debucrant de divinis, doceri de sæcularibus et etiam vilibus, præceptorum verberibus incipiunt. Et qui vereri ab omnibus debuerant, ipsos etiam scholasticos timent. Nam quemadmodum olim sancti præsules a paganorum ritibus recedentes, injurias et verbera ab infidelibus 3

illata sustinuerunt, sic et isti rursus eadem patiun- A mulacris ait: Similes illis fiant qui faciunt ea; et

tur, ut paganorum regulis possint erudiri. Et nec indoctos elevare metuunt ad cathedram, et rursus elevatos disciplinæ philsophorum submittere non formidant.

B

omnes qui confidunt in eis (Psal. cxIII, 8). Ait quippe beatus Hieronymus (1. vi in Jerem., c. 12): « Idolum hodieque ponitur, quando novum dogma in Ecclesia constituitur. » Sane hic etiam inserendum duximus, quod in Ezechiele propheta legisse meminimus: Et factum est in anno trigesimo Ezechielis prophetæ Cæli aperti sunt et vidit visiones Domini; et facta est super eum ibi manus Domini (Ezech. 1, 1). Quod beatus Gregorius prudentissimus in divinis dogmatibus disputator ita disseruit, dicens (lib. 1, super Ezech., homil. 2): « Hoc autem quod dicitur, quia trigesimo anno spiritum prophetiæ acceperit, indicat nobis aliquid considerandum, videlicet quia juxta rationis usum doctrinæ sermo non suppetit, nisi in ætate perfecta. Unde et ipse Dominus anno duodecimo ætatis suæ in medio doctorum in templo sedens, non docens sed interrogans (Luc. 11, 46) voluit inveniri. Ut enim non auderent homines in infirmitate prædicare, ille anno duodecimo ætatis suæ interrogare homines est dignatus in terra, qui per divinitatem suam semper angelos docet in cœlo. Quia enim ipse est Dei sapientia, de ipso angeli videndo vivunt, hoc quod beatitudo æterna, satiantur. Quod Moyses quoque per allegoria mysterium admonet, dicens: Non arabis in primogenito bovis (Deut. xxII, 10). Primogenitum autem bovis accipimus, in infirma ætate primi nostri temporis bonam operationem. In qua tamen arandum non est, quia cum prima sint adolescentiæ, juventutis nostræ tempora, nobis adhuc a prædicatione cessandum est, ut vomer linguæ nostræ proscindere non audeat terram cordis alieni. Quoadusque etenim infirmi sumus, continere nos intra nosmetipsos debemus, ne dum tenera bona citius ostendimus: quia et arbusta plantata, si prius in terra radicata non fuerint, manu tacta citius arescunt; at si semel radicem fixerint, manus tangit et nihil officit, venti impellunt, nec tamen impellentes lædunt. Et constructi parietes si impellantur, eruuntur, nisi prius fuerint ab humore suo siccati. Mens itaque quousque ab humore pravitatis suæ perfecte non fuerit exsiccata, alienæ linguæ manu tangi non debet, ne priusquam plene percipiat, perdat soliditatem suam, ne impulsa ruat, ne velut arbustum sine radicibus, dum plus quam tolerare valet, concutitur, flatibus arescat. Ad exemplum ergo non sunt ostendenda, nisi quæ firma sunt. Prius etenim convalescere debet mens, atque ad utilitatem proximorum postmodum demonstrari, cum jam nec per laudem elevata corruat, nec per vituperationem percussa contabescat. Nam et si Timotheo dicitur: Præcipe hæc, et doce; nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. iv, 11): sciendum est quod in sacro eloquio nonnunquam adolescentia juventus vocatur; unde scriptum est: Lætare, juvenis, in adolescentia tua (Eccli. XI, 9). Profecto igitur, ut ostendatur cujus auctori

Beatus quippe Gregorius omnes pontifices a lectione librorum gentilium inhibebat : quapropter Desiderio Galliarum episcopo scribens ait (lib. 1x, epist. 48) « Pervenit ad nos quod sine verecundia memorare non possumus fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere : quam rem ita moleste suscepimus, ac sumus vehementius aspernati, ut ea quæ prius de te nobis bona dicta fuerant, in gemitum et tristitiam verteremus: quia in uno se ore cum Jovis laudibus Christi laudes non capiunt et quam grave nefandumque sit Episcopis canere, quod nec laico religioso conveniat ipse considera. » [Legimus quoque de beato Hieronymo, quoniam cum librum legeret Ciceronis, ab Angelo correptus sit, quod vir Christianus] paganorum intenderet [figmentis.] Rudes . adhuc scholastici operam dant studiis, quibus cum nulla suflragantur merita, a sola tantummodo castitate laudantur: et quomodo dici castus poterit, qui adhuc incentiva (45) sentire non valeat? statuitur puerulus in medium, interrogatur populus qualis sit, qui ordinandus sit; cui tamen perhibet testimonium non volens, sed invitus. Quid supervacue quæritur ut laudetur, cum ab omnibus inutilis videatur? Vota omnium inquiruntur, quæ etiam ostendere publice metuunt, ea tamen quæ proferunt metu extorta, et ipsi inquirentes non amhiunt. Ri- C dent plurimi, alii quasi de infantis honore gaudentes, alii tamen clarum et manifestum præstigium deridentes. Ipse quoque parvulus de aliquibus interrogatus capitulis, quæ si præparare poterit memoriter reddet, vel in aliquo tremens leget pittacio, non episcopalem timens perdere gratiam, sed magistri incurrere virgam. Non enim quæ recitat intelligit, cujus nec id corculum discere sufficit, sed verba tantum percurrere quærit. Interrogatur, sed unde eum nescire qui interrogant non dubitant, respondere tamen exinde quoquomodo didicisse. confidunt. Nec quæritur ut sensum exponat, sed ut verba tantum aliquo modo promat; non enim inquiritur ut examinetur, sed quasi ut canonicus ordo servetur, et ut mendacium et fraus validior D sit, si veritate obumbretur, et a compluribus firmetur: sed quis firmare poterit quod Deus infirmat? Quid enim dicere possumus cum talis in Ecclesia præponitur, nisi quod idolum statuatur? Oculos enim habet, et non videt, sicut Dominus ait in Evangelio Simile illos: cæci sunt et duces cæcorum (Matth. xv,14). Aures habet et non audit, ut alibi : Qui habet aures audiendi, audiat (Matth. xi. 15). Et, ut ad discipulos: Vestri autem beati oculi, quia viderunt; et aures vestræ, quia audiunt (Matth. XIII, 16). Ubi valde timendum est quod Psalmista de si(45) Incentiva. Sic edere libuit, at Acherius ediderat, incentina.

« PoprzedniaDalej »