Obrazy na stronie
PDF
ePub

TIBKYBA

MBTIC

THE

LIFE

AND

PONTIFICATE

OF

LEO THE TENTH.

IN SIX VOLUMES.

BY WILLIAM ROSCOE.

THE SECOND EDITION, CORRECTED.

VOL. VI.

LONDON:

PRINTED BY'S, M'CREERY,

FOR T. CADELL AND W. DAVIES, STRAND.

1806.

THE NEW YORK PUBLIC LIBRARY

ASTOR, LENOX
TILDEN FOUNDATIONS

APPENDIX.

No. CXXI.

(Vol. iii. p. 8.)

Rymer, Fadera. tom. vi. par. i. p. 96.

Litera Leonis Papæ ad Regem Angliæ.

CHARISSIMO in Christo Filio nostro Salutem et Apostolicam Benedictionem.

Intelleximus ex Literis Majestatis tuæ eam ægrè molesteque tulisse Nos Venerabilem Fratrem et Archiepiscopum Sancti Andrea in Regno Scotia, nostrum et hujus Sanctæ Apostolicæ Sedis Nuntium, cum Potestate Legati de Latere constituisse.

Quâ in re etsi cognoscere potuerit Nos rationem imprimis habuisse Dignitatis et Voluntatis Tuæ, quoniam ipsum Archiepiscopum ad Tuæ Majestati satisfaciendum ante omnia obligavimus, Isque id Nobis apertè se facturum recepit; tamen ea etiam consideratio Te in eam sententiam adducere potuit, ut considerares Nos nihil, quod Te offenderet, facere et statuere voluisse.

Quod ex omnibus Christianis Regibus et Principibus Tu Unus profectò es quem in Domino unicè atque summoperè diligimus, et in quo præter cæteros pro animi nostri affectu et propensione confidimus, cujusque Petitionibus et Postu

VOL. VI.

B

latis,

latis, aut etiam tacitæ Voluntati et Desiderio, quantum cum Deo potuimus, omnibus semper in rebus satisfacere concupivimus; cujus nostræ erga Te mentis Ipse optimus et locupletissimus es Testis; sed de his hactenus.

Quod autem ad Archiepiscopum attinet, ea statuimus quæ Tibi grata essent futura, quæque Te velle cognoscebamus, quemadmodum a Venerabili Fratre Episcopo Wigorniensi, Oratore apud nos tuo latiùs intelliges.

Datum Roma apud Sanctum Petrum, sub Annulo Piscatoris, die vicesimo secundo Aprilis; Millesimo quingentesimo decimo quinto, Pontificatûs nostri Anno tertio. P. BEMBUS.

Dor.

Carissimo in Christo Filio nostro Henrico Anglia Regi Illustri.

No. CXXII.

(Vol. iii. p. 11.)

Sadolet. Ep. Pont. No. 36.

REGI FRANCORUM.

CHARISSIME. Etsi obitu claræ memoria Ludovici, tui nuper Prædecessoris, audito, non mediocrem animi dolorem concepimus, quod magnum Regem, & nobis, ac Sedi Apostolicæ, præsertim extremis his temporibus, amicissimum, judicabamus amisisse; tamen, cum esset ad nos perlatum Majestatem tuam continuo, ut quidem decebat, summa omnium lætitia, & voluntate ad regale solium evectam fuisse,

« PoprzedniaDalej »