Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Lectori benevolo!

Quum eorum presbyterorum et fratrum, quos ad subscribendum humillime invitavi, perpauci tantum aurem mihi atque cor copiamque opusculo edendo praebuerint, cogor mendacem me redditum confiteri, eo quod librum integrum in medium proferre non valeo. Sunt quippe sumptus, qui imprimendo libello toti et integro impendantur, magni, et ego ipse, pauper et egenus, eos ex propriis facultatibus facere nequeo. Forsan quidem altera libelli pars ad mala Italiae, sedi apostolicae, ecclesiae universae nuper et nunc illata, quoad fieri potest, spectans, quamvis ante annum jam unum praeterlapsum conscripta, non minoris momenti foret; ast, sumptus edendo libello, ut dictum, parati et praesto non sunt. Quare veniam humillime peto, viri reverendi atque dilecti fratres, quod promissis stare prorsus non valuerim. Priorem saltem dissertationis partem, quam vobis mitto, peto ex corde et animo sincero, ut benigne suscipiatis. Deo optimo et maximo si quando forsan placuerit libueritque, ulteriorem libelli partem in lucem edam.

Valete!

Salutem dicit

auctor.

De Jansenismi origine, doctrina et historia.

Jesus Christus, filius dei, dominus et salvator noster, ut lapsum hominem, in abyssum interitus immersum mortalem restauraret, in integrum restitueret, ad statum pristinum erigeret, et ad finem praestitutum revocaret, a labe et poena eum liberando ex primi parentis delicto sicuti ex peccatorum propriorum admissione natis, ideoque ad dei consortium coelique beatitudinem eum adducendo, naturam humanam assumpsit, omnia mala perpessus, morti crucis se addixit. Omnia igitur in hominis instauratione, peccatoris justificatione, mortui resuscitatione, infirmi corroboratione, viatoris in patriam revocatione posita sunt. Ad haec, quae summa hominis censentur, assequenda gratiae dona dantur, ex Christi meritis comparata ac concessa, quibus adjuti ad patriam coelestem anhelantes tentationes superent, peccata vitent, justitiam consequantur, in justificatione perseverent, actus vita aeterna dignos perficiant, regnum coeleste cortiantur. Circa gratiam igitur ejusque notionem, rationem, conditionem, naturam, effectum semper theologorum fuit disserere. De Jansenismi origine, doctrina, historia quum propositum sit, agere, praecipuum erit caput de gratia, quod cetera sequentur. Nam in eo potissimum cardo totius doctrinae Janseniticae devolvitur. Attamen, ut recte de gratia in statu hominis lapsi concessa disseramus, opus erit, de gratiae subsidiis agere homini integro atque innocenti datis, quoniam necessaria inter utramque gratiam connexio est, neque doctrina tum ecclesiae tum Jansenii intelligi potest, nisi hominis innocentis et lapsi conditio et gratia conferantur. Ea ideo et tantum, quae ad nostram rem proprie attinent, exhibebuntur.

« PoprzedniaDalej »