Obrazy na stronie
PDF
ePub
[blocks in formation]

A. I. POLITICS

Domitian's Reign of Terror

i

LEGIMVS, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse, neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio ut monumenta claris5 simorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur. scilicet illo igne vocem populi Romani et libertatem senatus et conscientiam generis humani aboleri arbitrabantur, expulsis insuper sapientiae professoribus atque omni bona arte in exilium acta, ne quid usquam honestum occurreret. dedi10 mus profecto grande patientiae documentum ; et sicut vetus aetas vidit quid ultimum in libertate esset, ita nos quid in servitute, adempto per inquisitiones etiam loquendi audiendique commercio. memoriam quoque ipsam cum voce perdidissemus, si tam in nostra potestate esset oblivisci quam 15 tacere.

Nunc demum redit animus; sed quamquam primo statim beatissimi saeculi ortu Nerva Caesar res olim dissociabilis miscuerit, principatum ac libertatem, augeatque cotidie felicitatem temporum Nerva Traianus, nec spem modo ac zo votum securitas publica, sed ipsius voti fiduciam ac robur adsumpserit, natura tamen infirmitatis humanae tardiora sunt remedia quam mala; et ut corpora nostra lente augescunt, cito extinguuntur, sic ingenia studiaque oppresseris facilius quam revocaveris: subit quippe etiam ipsius inertiae dul35 cedo, et invisa primo desidia postremo amatur. quid? si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi

B

fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt, pauci et, ut ita dixerim, non modo aliorum sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus iuvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos 30 exactae aetatis terminos per silentium venimus. non tamen pigebit vel incondita ac rudi voce memoriam prioris servitutis ac testimonium praesentium bonorum composuisse. hic interim liber honori Agricolae soceri mei destinatus, professione pietatis aut laudatus erit aut excusatus.

35

Non vidit Agricola obsessam curiam et clausum armis senatum et eadem strage tot consularium caedis, tot nobilissimarum feminarum exilia et fugas. una adhuc victoria Carus Metius censebatur, et intra Albanam arcem sententia Messalini strepebat, et Massa Baebius iam tum reus erat: 40 mox nostrae duxere Helvidium in carcerem manus; nos Mauricum Rusticumque divisimus, nos innocenti sanguine Senecio perfudit. Nero tamen subtraxit oculos suos iussitque scelera, non spectavit : praecipua sub Domitiano miseriarum pars erat videre et aspici, cum suspiria nostra 45 subscriberentur, cum denotandis tot hominum palloribus sufficeret saevus ille vultus et rubor, quo se contra pudorem muniebat.

Tu vero felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed etiam opportunitate mortis. ut perhibent qui interfuerunt 50 novissimis sermonibus tuis, constans et libens fatum excepisti, tamquam pro virili portione innocentiam principi donares. sed mihi filiaeque eius praeter acerbitatem parentis erepti auget maestitiam, quod adsidere valetudini, fovere deficientem, satiari vultu complexuque non contigit. ex- 55 cepissemus certe mandata vocesque, quas penitus animo figeremus. noster hic dolor, nostrum vulnus, nobis tam longae absentiae condicione ante quadriennium amissus est. omnia sine dubio, optime parentum, adsidente amantissima uxore superfuere honori tuo: paucioribus tamen lacrimis 60

comploratus es, et novissima in luce desideravere aliquid oculi tui.

Si quis piorum manibus locus, si, ut sapientibus placet, non cum corpore extinguuntur magnae animae, placide 65 quiescas, nosque et domum tuam ab infirmo desiderio et muliebribus lamentis ad contemplationem virtutum tuarum voces, quas neque lugeri neque plangi fas est. admiratione te potius et inmortalibus laudibus et, si natura suppeditet, similitudine colamus: is verus honos, ea coniunctis70 simi cuiusque pietas. id filiae quoque uxorique praeceperim, sic patris, sic mariti memoriam venerari, ut omnia facta dictaque eius secum revolvant, formamque ac figuram animi magis quam corporis complectantur, non quia intercedendum putem imaginibus quae marmore aut aere fingun75 tur, sed, ut vultus hominum, ita simulacra vultus inbecilla ac mortalia sunt, forma mentis aeterna, quam tenere et exprimere non per alienam materiam et artem, sed tuis ipse moribus possis. quidquid ex Agricola amavimus, quidquid mirati sumus, manet mansurumque est in animis hominum, 80 in aeternitate temporum, fama rerum ; nam multos veterum velut inglorios et ignobilis oblivio obruit: Agricola posteritati narratus et traditus superstes erit.

TAC. Agric. 2, 3, 45, 46.

NOTES

Line 1. Arulenus Rusticus was put to death, probably in A. D. 93, for having in his biography called Thrasea sanctus. For Thrasea and Helvidius see note on A. I. iii. 44.

7f. expulsis insuper sapientiae professoribus. The offence of Arulenus seems to have led to a general banishment of philosophers, which took place in Pliny's praetorship (Plin. Ep. iii. 11), probably A. D. 93.

17. The accession of Nerva (A. D. 96) brought the Reign of Terror to an end, and removed the gag from literature. Nerva was succeeded in A. D. 98 by Trajan (1. 19).

39 ff. Carus Metius, a famous delator, the accuser of Senecio (cf. line I above), Fannia (Plin. Ep. vii. 19), and others. Messalinus, the blind delator described by Juvenal (iv. 113-22, A. I. ii. 76-85 in this book), and by Pliny (Ep. iv. 22 'qui luminibus captus ingenio saevo mala caecitatis addiderat'). Massa Baebius is described by Tacitus (Hist. iv. 50) as 'iam tunc (A. D. 70) optimo cuique exitiosus et inter causas malorum quae mox tulimus saepius rediturus'. The arx Albana is Domitian's villa at Alba.

41. nostrae duxere Helvidium in carcerem manus. The Flavian emperors as a rule preferred to get their victims condemned in the senatorial court. Gaius, Claudius, and Nero, on the other hand, had employed the imperial court, and it was probably the odium thus brought upon the latter court which caused the change. Tacitus himself, as a member of the senate, must have taken part in these judicial murders.

52. innocentiam principi donares. By insisting that his illness was natural Agricola strove to free Domitian from the charge of having poisoned him. As Tacitus himself admits, (c. 432) there was no evidence, beyond the exceptional interest which the princeps took in the bulletins, to show that Domitian did so.

58. absentiae: during which Tacitus held some governorship. We do not know what it was.

63. This doctrine of the limitation of immortality to the great and good was held by the Stoic Chrysippus.

« PoprzedniaDalej »