Obrazy na stronie
PDF
ePub

pido supplicabat, se peccatorem pronuntians, et in- A phantasmata Menutheos, Christianos que quosdam ex

utilem Domini servum appellans. Quia ergo ut dimitteretur ab eo impetrare non valuit, ad orientem stetit, et pallium quod portans super humeros habebat, cum baculo, manibus ad cœlum extensis, hæc ad Deum exclamans dixit: Domine Jesu Christe Deus noster, fortitudinem quam mihi peccatori servo tuo dedisti præsta et huic baculo meo et pallio isti. Et datis his summo sacerdoti, hæc ad eum dixit: His imperatori transmissis, scribe ut pallium quidem capiti circumponens, dextera vero manu baculum retinens, ante omnem exeat exercitum, præeminens adversus hostium aciem. Nam si me Christus Deus noster in servum suum deputavit, et deprecationem quoque meam exaudiet, atque victoriam per eam fidem, qua circa Deum flagrat, percipiet.

14. Cum autem fuissent transmissa quae dicta sunt, ornatur a Deo coronatus Theodosius pallio in galeam spei salutis. Porro dextera manu baculo accepto, ad bellum progressus est, et primus fidelem præcededat exercitum ; quem cum barbari vidissent, ad fugam statim conversi sunt, et semetipsos cæde mutua trucidarunt, sagitta seu ictu ab exercitu nullo prorsus accepto. Et usque in finem hac salutari galea pius ac Dei amicus imperator pro omni adornatus est diademate; cujus rei etiam publicam festivitatem Alexandriæ per singulos annos concelebrant, hanc iconium nominantes: iconam quippe habent ipsius pii scilicet imperatoris, caput quidem pallio coopertum habentis, dextera vero manu baculum retinen

simplicioribus illuccausa recipiendæ sanitatis suapte concurrentes removit. Super quo multum Deo misericordissimo postulato, angelum videt a Deo cunctorum, susceptam ejus deprecationem evangelizantem, et præcipientem sibi, ut Cyri corpus in martyribus magni, de templo sancti Marci sumeret, et in Ecclesia evangelistarum quæ est in Nenuthin decollaret [collocaret j. Sic enim et castellum nominabant, reverentia et amore dæmonis. Sane per unum nomen ambos martyres significaverat angelus, sicut etiam ex beati Cyrilli sermonibus ostendetur. Nihil negligens amabilis summus Dei sacerdos, egit quod sibi fuerat imperatum, quarto Kalendas J..lias martyricarum translationem reliquiarum faciens, et sermoB nes populo breves hujus rei causa pronuntians, quos interponemus ad legentium credulitatem simul et utilitatem, gratia Domini nostri Jesu Christi, cum quo est Patri una cum Spiritu gloria, honor et imperium in sæcula sæculorum. Amen.

Salve, sacer, amate Deo, sine margine a salve.
Et memor esto tui fratris Anastasii.

BEATI CYRILLI

ACCLAMATIO AD TABENISIOTAS MONACHOS,

QUI SUNT IN CANOPO, QUÆ DICITUR POENITENTIA,
DE SANCTIS MARTYRIBUS CYRO ET IOHANNE.
EPIPHI SECUNDA, QUOD EST OCTAVO KALENDAS AUGUSTAS.
Fortitudo et patientia bona, atque visionabilis dua-

tis, et jugiter miraculum omnibus prædicantis, per Clitas virtutum, sanctos condecet maxime; quibus

annuam solemnitatem suam.

15. Divina vero gratia, et cooperatione fidelis ac pii principis Theodosii, Ecclesiæ præsul, et ovilium quæ Alexandriæ sunt pastor cautissimus, ac divino zelo plenus Theophilus omnes, ut ita dicamus, gentilium culturas deposuit, et oratoriis totam urbem domibus adornavit, et in loco qui dicitur Canopus, templum apostolis amplissimum et ingens erexit. Extra urbem autem est hoc, signis ab ea duodecim distans, insigne ut perhibetur, et pueris gentilium venerabile. Illic enim ab eis deorum cœtus, ut ferunt, esse putabatur; ita ut omnis simul via quæ illuc ab urbe ducebat, strata tabulis esset lapideis, prædiisque ac balneis consisteret: viginti autem et quatuor in ea esse hinc inde balnea conscribuntur, D quæ adhuc autem nondum erant suffossa, ut multi dicunt qui noverunt, sed et usque ad ipsum locum qui dicitur Canopus, urbis fanum, forumque omne præpositum putaretur, a quo duobus signis distans castellum, idolum habebat Manuthin vocitatum, in quo manifeste cooperabantur nequissimi spiritus. In quo videlicet castello, rursus templum ædificavit evangelistis sacer Theophilus.

16. Post dormitionem vero Theophili, cum Cyrillus suscepisset ecclesiæ gubernacula, Cyrillus inquam ille magnus, pietatis amator, et fidei violatorum depositor, cura erat ei non qualiscunque destruendi a Ita cod., id est fine.

beatus quidem David acclamat: Viriliter age, et confortetur cor tuum, el sustine Dominum. Salvatoris autem discipulus: Patientia vobis est necessaria, ut voluntatem Dei facientes, percipiatis promissum. Oportet quippe nos in exordio bonorum fieri sed finem exquirere, ut regnum cœlorum hæreditemus, in Christo Jesu Domino nostro, cui gloria et potestas. Amen.

[blocks in formation]

nient. Et ut quid aliud ad hæc dicam, innotescent quantam in nos dilectionem habeat, dum nec ipse quæ circa se sunt, meliora nostris rebus efficit a non præposuit quæ circa se sunt vitæ omnium et saluti. Cum sit Deus, pro nobis factus est homo, et pertulit, crucem confusione contempta. Sed qui compatiuntur, et conregnabunt.; qui simul dehonorati sunt, per omnia et congloriabuntur.

quæ adjacent ecclesiæ sanctorum evangelistarum ; A contemnentes, magnam et præclaram mercedem inveibant enim non habentes oraculum ad altera quodam loca, et dum Christiani essent, errabant ; necessario inquisivimus sanctorum martyrum reliquias. Comperimus ergo et accurate didicimus quod tempore quo martyrium pertulerant sanctæ virgines, quârum et fontem habemus apud sanctum evangelistam Marcum, duo quidam, quorum unus monachus abstinens, et alter miles, aderant excitantes easdem virgines, et ad certamen aptantes, quatenus cum virili sensu pro Salvatore nostro sustinuissent periculum. Requiescunt autem etiam ipsi cum eis in oratorio. Ingressi sunt fortiter, et Christi martyrium pertulerunt, posueruntque pro eo animas suas. Fuerunt autem simul corpora sanctorum martyrum in uno loco Jacentia et quia indiscretæ erant eorum reli- B quiæ, nec enim manifeste dignoscebatur quis hic, quisve ille; necessario utrosque assumentes, transtulimus et reposuimus in ecclesia evangelistarum, facientes ut martyribus solet memoriam. Conveniamus igitur, Deo volente, crastino pariter, tam sanctos evangelistas honorantes, quam beatos martyres, qui vocantur Cyrus et Joannes.

EIUSDEM.

EPIPHI OCTAVA, ID EST KALENDAS AUGUSTAS
APUD ECCLESIAM EVANGELISTARUM,
UBI IN MONUMENTO RECONDIDIT RELIQUIAS
SANCTORUM CYRI ET IOHANNIS, A DUOBUS MILIBUS
DE PARTE ORIENTIS CANOPI IUXTA MENUTHEOS.

et

Proficiscebantur autem cum eo turbæ multæ ; conversus dixit ad eos: Quicunque venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et filios, et uxorem, et fratres, et sorores, insuper et animam suam, non potest meus esse discipulus; quicunque non portaverit crucem suam et venerit post me, non potest meus esse discipulus. Ferventes nos esse ad reverentiam Salvatoris expetunt verba ; et qui diligere eum voluerint, nihil pretiosius æstimare persuadent, non affectum corporis, non amorem patrum, non reverentiam matrum et sororum ; scit enim quia hæc a Imò dic: haud sua pluris quam nostra æstimavit

C

Sic profecisse credimus etiam sanctos martyres Cyrum et Joannem devoti quippe subierunt, pro pietate certamen. Et pessima bestia in eos insiluit, hoc est mors; sed memores fuerunt Domini sui dicentis: Qui non tulerit crucem suam, et sequitur me, non potest meus esse discipulus. Expleverunt mandatum, tulerunt etiam ipsi crucem, secuti Dominum suum. Ducebantur autem tunc non soli ad certamina, sed et chorus sanctarum virginum, quo mulieres quidem erant, sed mentis fuerant incorruptæ. Consummata est igitur cum eis et hæc optim duorum athletarum parilitas, et mercedem charitati quæ in Christo est obtinent, conculcandi Satanam, et expellendi maligna dæmonia. Adsint igitur qui olim errabant, veniant ad veram et incauponabile medicinam. Nullus apud nos fingit insomnia; ne advenientibus dicit: Dixit domina, Fac hoc aut illud; omnino domina et Deus esse potest, et adorari vult. Apud dæmones non est masculus neque femina. Et vide quale habent propositum, ut et mulierum nominibus vocari velint. Proculcantes igitur has aniles fabulas, et divinantium effetata colludia, veniant ad veros desuper medicos, quibus omnipotens Deus ut curare possint tribuit potestatem dicens: Infirmos curate, gratis accepistis, gratis date. Omni itaque medela, quæ a Salvatore condonata est perpotiti, collaudemus Dominum nostrum, ut et regnum cœleste mereamur in Christo Jesu Domino nostro, per quem et cum quo Deo Patri cum sancto Spiritu gloria, honor et potestas, nunc et semper in sæcula sæculorum. Amen.

VITA JOANNIS ELEEMOSYNARII

AUCTORE LEONTIO NEAPOLEOS CYPRORUM EPISCOPO,

INTERPRETE, ANASTASIO BIBLIOTHECARIO.

(Vide Patrologiæ tom. LXXIII, col. 337 et seq.)

PATROL. CXXIX.

23

745

a

INCIPIT

PASSIO SANCTI DEMETRII MARTYRIS,
Auctore Anastasio Bibliothecario.

(Apud Mabill., vet Analect, pag. 172.)

Domino piissimo imperatori CAROLO semper Au- A eos qui ex adverso invicem theatrice se impugnagasio ANASTASIUS exiguus coronam et regnum cum Christo.

beati Demetrii Thessalonicensis martyris passionem atque miracula hortantibus fratribus, et maLime viro peritissimo Joanne diacono, vestræ fidei puritate ac scientiæ claritate notissimo, nuper de Græco in Latinum transtuli sermonem. Qui præfatus Joannes hujus martyris, in domo quidem sua, mize antiquitatis et pulchritudinis oratorium habebat: tamen quails iste martyr Christi esset ignorabat. Ego vero, sicut expertus sum apud Thessalonicam, uoi pretiosum corpus ejus conditum redolet, et spiendore miraculorum refulget, innotui ei per ordinem. Sed quia imperium vestrum tanti agonistæ fraudari notitia novi, vobis quoque idipsum opportune mittere procuravi; quatenus vestra magnitudo cum intercessionibus sanctorum et amicorum Dei, istius quoque prece apud Deum obtinere gratiam valeat, et perfrui mereatur gloria sempiterna. Rex regum et Dominus dominantium regnum vestrum dextera sua protegat, et de temporali ad æternum transferat regnum.

Cum imperator Maximianus in Thessalonicensium degeret civitate, homo superstitiosus piæ religionis auditores persequebatur, et interficiebantur ab eo, Inter quos erat beatus Demetrius, manifestum faciens semetipsum absque ullo timore, qui a juven tute et bona egerat opera et alios docuerat. Docebat enim qualiter divina Sapientia descenderat ad terram de cœlo, ut hominem qui mortuus fuerat peccato, vivificarct sanguine proprio. Cum hæc et alia multa prædicaret, quidam ministri imperatoris, qui ad capiendos Christianos fuerant deputati, tenentes sanctum Demetrium imperatori obtulerunt Maximiano. Contigerat enim ire imperatorem ad stadium civitatis, propter eos qui ad singulare certamen fuerant congressuri. Illic enim parabatur per quasdam tabulas circulus circumseptus, ubi suspecturus erat

a Hujus Vitæ meminit Vincentius in Speculi historialis lib. XII, cap. 150. Ab Anastasio scripta est anno 874, utpote Carolo Calvo tum imperatori nuncupata. Scripta vero est hortatu Joannis S. R. E. diaconi, in cujus gratiam idem Anastasius Collectanea Græca Latine reddidit, a Sirmondo edita, ut scilicet Joanni ecclesiasticam historiam meditanti adjumento esse possent. Is est Anastasius quem fidissimum fratrem et religiosum abbatem vocat Hincmarus in epistola quadam ipsi directa. Qui quidem

B

rent, quia delectatio erat ei aspicere humani sanguinis fusionem. Verumtamen non sine cura et sollicitudine habebat quod esse sibi delectabile cernebatur. Flagrabat autem desiderio circa quemdam, Lyæum nomine, monomachum, qui jam multos, virtute ac mole corporis abusus, exstinxerat, occidendi experimentum per meditationem et con-suetudinem possidens. Hunc eo quod omnes formidarent, et nullus ei qui resisteret videretur, inter primos Maximianus habebat, et diligebat, et libenter in eum respiciebat. Laudabat autem et mirabatur, et quasi super magna re in superbia viri gloriabatur. Porro cum prope stadium pervenisset, tunc adducunt ei qui cœperant beatum Demetrium. Audiens autem imperator quod Christianus esset, quia se totum ad præsentiam spectaculi contulerat, beatum Demetrium jussit ibidem juxta stadium existere, et penes publicum balneum custodiri. Ipse vero imperator residens, Lyæo introducto, interrogabat quis singulare cum eo vellet inire certamen, dona promittens et proponens. Et quidam adolescens nomine Nestor, a superioribus exsiliens gradibus, adversus Lyæum stabat, singularem conflictum arripere cupiens, ita ut obstupescens Maximianus vocaret ad se Nestorem, qui ad hoc exsilierat, illique daret consilium dicens: Novi quod te pecuniarum egestas ad tantum phantasiæ fecerit. elevari, ut aut superans divitias repentinas acquiras, aut voto fraudatus, cum vita molestante careas C egestate. Ego autem tibi ob miserationem qua adornaris ætatis, dabo etiam pro solo ausu condigna et sufficientia dona, et vade, habeas cum vita etiam dona. Lyæo vero temetipsum ne objicias, quoniam multos te potentiores devicit. His Nestor auditis, nec recipit manita imperatoris, neque formidavit de virtute Lyæi. Imperatori autem respondit: Nec pecuniis, ut asseruistis, ad hunc agonem veni, sed ut meliorem Lyæo memetipsum reddam. Mox ergo Anastasius nepos erat Arsenii Ortensis episcopi, Nicolai papæ legati et consiliarii, uti Anastasius ipse auctor est in epistola encycliea de morte Nicolai papæ primi; quæ epistola in editis Adoni Viennensi archiepiscopo inscripta est. Porro apud Surium ad diem 8 Octobris habetur libellus de Passione sancti Demetrii martyris a Matraphaste editus: verum Anastasii lucubratio et auctoritate præstat, et rerum singularium commemoratione.

B

inquit: Quid scriptum habet? Nescio, ait, sed nomina deorum angelorumque dicit. Marianus dixit; Deus, absque cujus nutu nihil fit, potest me sanum reddere sine charta; habeat quod suum est, de me fiat voluntas Dei. His dictis, confestim somno corripitur præ dolore et tristitia. Qui cum obdormisset, apparuit ei beatus Demetrius dicens: Surge, et servis tuis impera, quod te deferant in domum Demetrii; nam ibi juvante Deo recipies sanitatem. Cumque evigilans, a circumstantibus domum Demetrii martyris requireret, ait quidam: Est domus vilissima prope stadium, in qua dicunt jacere Demetrium, qui dudum lanceis interfectus est jussu Maximiani imperatoris. Tum ille: Illuc me ferte, quia in visu dictum est mihi illic sanitatem me posse recipere Tunc famuli tulerunt dominum suum ubi jussi fuerant et jussit se ponere solummodo in pavimento. Cumque jaceret, somno subito arripitur; et ecce beatus Demetrius iterum apparuit ei dicens: Per me sanari potes, sed timeo ne forte post sanitatem curis hujus mundi te implices. At Marianus: Tu scis, domine, quia nunquam hoc egi nec agere cupio. Et ille: Christus te sanat qui erigit elisos. Et evigilans Marianus cœpit narrare visionem. Cumque ad hoc ventum fuisset ubi martyr dixit: Christus te sanat qui erigit elisos, sanus surrexit gratias agens Deo cum omnibus qui illic aderant, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

tam imperator, quam hi qui circa erant, Lyao A ferre volueris, ab infirmitate liberaberis. At ille faventes, in iram dictis Nestoris consurgunt, jactantiam ejus non terentes; imperator vero confortabat Lyæum et fidum eum reddebat. At ille dignum se imperatorio judicio festinabat ostendere. Cumque facta fuisset congressio, mortalem Lyæus suscepit ictum, et protinus mortuus est, et extremam fecit imperatori confusionem. Unde nec ullis pactis et repromissis pecuniis Nestori recompensans, sed mox in suo solio resilivit, et tristis ad palatium reversus est. Cum autem ei quidam de Demetrio suggessissent, statim in ira permotus in ipso loco in quo fuit retentus, jussit eum lanceis perforari. Ita beatus Demetrius bonæ confessionis martyrium consummavit. Corpus vero ejus ab interfectoribus parvipensum est; sed quidam religiosi viri noctu latenter venerunt, et sumentes illud ex ipsis in quibus projectum fuerat pulveribus, et comportata terra, quantum potuerunt, abscondere curaverunt, ne læsionem ab aliquo de trucibus et cruentis animalibus sustineret. Nulli autem post hæc curæ fuit transferre corpusculum sancti, sed manebat sub signo. Porro ut modicum celebraretur, non pauca in eodem loco facta sunt virtutum ac sanitatum insignia his qui fide eum invocabant. Cum jam fuisset meritum martyris dilvugatum, Leontius quidem Deo amabilis, vir adornans thronum Illyricorum præfecturæ, domum quæ sanctissimum continebat martyris corpus, cum humillima esset et undique obruta et coangustata porticibus publici balnei ac stadiiuniversa nocentia mundavit et expurgavit, prædiis- C que amplioribus dilatavit eam, et erexit ibi oratorium in honore sancti martyris Demetrii ad laudem Domini nostri Jesu Christi, cum quo est Patri et Spiritui sancto gloria, honor et imperium in sæcula sæculorum.

Marianus quidam, unus de senatoribus, ab imperatoribus jussus est dominari gentibus quæ in Illyrico erant more præfectorum. Qui veniens Thessalonicam pie præfecturæ gubernabat babenas, Deoque et hominibus erat acceptus. Tunc diabolus, invidens ejus opibus, uti Job expetiit eum ut tentaret. Et in primis cœpit eum tentare septem vitiis. At ille, gratia Dei suffultus, cuncta ejus machinamenta superavit. Cumque nec sic proficeret diabolus, cunctas illi hujus mundi divitias abstulit ; et nec sic vincere potuit, supernum enim cum illo erat auxilium.

Ad ultimum ergo diabolus, permittente Deo, tam gravi eum percussit infirmitate, ut de nullo membrorum habebat potestatem, nisi solius linguæ, de qua Deum assidue laudabat. Cumque diu hanc infirmitatem cum patientia sustinuisset, venit diabolus in civitatem in specie hominis, ferens membranam quamdam in manibus, et dixit uni servorum ejus: Si hanc super se tulerit dominus tuus, ab infirmitate liberabitur sua. At ille ingressus ante dominum suum dixit ei: Quæ est tua patientia? audi ergo me, et sanaberis. Est homo ignotus in civitate quamdam habens membranam, qui dicit quod si eam super te

Fuit item quidam præfectus Thessalonicæ civitatis qui fluxum sanguinis patiebatur et velut mulier, quæ tactu fimbriæ vestimenti Domini sanata est, pene omnem censum in medicos expenderat, et a nemine sanari poterat. Tandem ergo inspiratus divina clementia, quadam die ait servis suis: Portantes portate me ad domum protectoris nostræ civitatis. At illi cum timore respondantes dicunt ei: In cujus protectoris domum jubes ducere te? Dicit eis: Primi. Qui aiunt: Cujus primi? Dic nobis, domine, nomen. Ille vero intuitus eos dixit: Proh dolor ego semivivus jacens illum cognosco, et vos cum sani sitis, ignoratis eum? Nescitis quod multos protectores habet hæc civitas, sed unus supereminet cunctis, qui pro ea semper alacriter pugnat; quem ut murum inexpugnabilem non solum Dcivitas, sed et habere tota promeruit regio? Deferte igitur me in domum ejus. Aut enim visitans miserebitur mei; aut certe, cum illic defunctus fuero, suscipiet animam meam, et in futura me horrendi tribunalis Christi præsentia intercedens, eripiet ab æterno supplicio. Quibus illi auditis, intellexerunt quod de sancto diceret Demetrio, qui frequenter sanitates infirmis reddebat; et celeriter elevatum tulerunt eum illuc. Quæ autem lingua, fratres charissimi, hunc martyrem dignis laudibus potest venerari. qui tantam operatus est virtutem, ut illum quem multiplices et varii non poterant sanare medici, sub unius horæ momento redderet sanum? Nam ut fores ejus ecclesiæ intravit, non solum cor

poris, sed et animæ promeruit sanitatem per virtu- A restrueretur. Taliter restructum est opus sæpe notem Domini nostri Jesu Christi, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

minatum meritis sancti martyris, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.

Sed nec illud omittendum credimus quod a sanctissimo archiepiscopo audivimus. Referebat enim de quodam mansionario templi martyris Demetrii, nomine Honesiphoro. Cum pergerem quodam die ad ecclesiam prædicti martyris, inveni præfatum Honesiphornm mansionarium jacentem ante sancti martyris ostium semivivum. Cumque turbatus lamentarer pro amici infirmitate, in se reversus Ho-nesiphorus me fiere videns, ait: Quare tristaris propter me, domine Eusebi? si me diligis, noli turbari, sed præcipe monumentum meum præparari, et me

Amicum veritatis, scilicet summum sacerdotem, audivimus narrare de Demetrio martyre, quæ Deo adjuvante in subsequentibus edisserere satagemus. Contigit, inquit, incendi noctu ciborium, quod in sancto ejus fuerat templo totum ex argento splendidum, ita ut totum solveretur. Sanctissimus ergo episcopus satagebat fabricare prædictum ciborium, et non inveniebat integrum pondus argenti, quod conflatum fuerat ad consummationem tanti operis. Meditabatur namque apud se ut argenteum thronum, qui in eodem erat venerabili templo, dissolveret, et inde opus perficeret. Cumque hoc statuisset apud se, alio nemine sciente consilium, apparet B in eo vivum obrue. Qua re turbatus miestus dixi in somnis Christi martyr Demetrius presbytero cuidam, viro optimæ vitæ Demetrio nomine, dicens: Vade, dic episcopo civitatis: Ne præsumas thronum domus meæ destruere. Cum hoc presbyter episcopo retulisset, primo quidem præsul miratus est pro eo quod sua cogitatio erat manifesta; deinde putavit eum aliqua suspicione hæc finxisse, qui erat dispensator templi venerabilis martyris. Et dixit ei episcopus: Nunquam ex me hoc audisti, frater. Post multos vero dies iterum scrutatis causis, nulloque reperto consilio ex quo perficeretur opus ciborii, consilio primo se confirmavit, quod de throno faceret ciborium. Cum vero jussisset argentarium vocari, ut præciperet ei tollere thronum, renuntiavit ei quidam dicens: Demetrius presbyter ad sanctitatem tuam ingredi postulat. Qui cum intrasset dicit ei: Demetrius martyr, qui prius apparuit mihi peccatori, iterum in visu apparuit mihi tristi quodammodo vultu, et præcepit nuntiare beatitudini tuæ hæc verba Propter charitatem ne contristes me in destructione throni. At ille audiens indignatus est adversus presbyterum, putabat enim illum fingere talia. Quem et austerius a se dimisit, et manifestam suam fecit intentionem, dicens: Abunde dari judicas quod argenti minus est ponderis. Ne temere judices, philosophatus in aliorum tribulationes. Tunc ille presbyter confusus exivit. Nondum quippe dixerat ei sanctus quid fieri oporteret. sed tantum: Meum ne dissipes thronum. In ipsa autem nocte apparuit sanctus Demetrius presbytero Demetrio, et D dixit ei: Vade, dic archiepiscopo: Noli curare de meo ciborio, ego enim illud perficiam per memetipsum. Implevit namque presbyter jussa martyris, et suo hæc dixit præsuli. Hoc cum audisset præsul, laudes reddidit Deo et sancto martyri Demetrio. Dum adhuc de his loquerentur ad invicem, ecce ostiarius advenit dicens: Sancte præsul, prædives Mennas stat ante januam tuam cupiens tecum loqui. Dicit ei Veniat. Veniens prædictus Mennas obtulit et LXXV libras argenti in adjutorio ciborii. Et deinde venit Joannes, scilicet dulcedo pauperum, offerens ei quadraginta librarum pondus argenti; et cives advenientes, prout poterant, offerebant, ut ciborium

ei Cujus rei causa, frater? Ille respondit: Quia irritavi mea culpa ad iracundiam sanctum martyrem. Apparuit mihi peccatori sanctus namque martyr in somnis, et dulci voce locutus est ad me: Frater Honesiphore, non placet mihi quod operaris. Placet mihi magis animæ salus quam millia pondera auri. An nescisquia cereus qui offertur pro peccatis, quanto apparet ardens, tanto sanctos manet pro peccatoribus ad intercedendum. Sine igitur cereos majores et minores ardere, quia oportet omnino cereis resplendere domum meam. Ego autem infelix, expergefactus æstimavi me phantasiam videre, et dixi apud me Sanctus non apparet peccatoribus. Bis vero et ter eadem monita in somnis suscepi, et C hæc custodire volui, et usque in finem conservare desidero. In hac vero nocte venit quidam devotus vir ad ecclesiam magnos cereos offerens. Post orationem suam recessit de ecclesia. Cogitavi ego ut exstinguerem illos, oblitus decretum sancti martyris. Cumque impetum fecissem ut cereos extinguere m, sanctus Demetrius de argenteo cubili suo voce magna et terribili clamans ad me dixtt: O cupide! et iterum, o cupide! Ego vero miserrimus, nimis perterritus, ad terram elisus, extra valvas monasterii ejectus, ubi invenisti me jaceo bene mortuus. Hæc quidem sæpe enarravit Pater noster archiepiscopus. Nos autem obaudire oportet ea quæ a sanctis ejus divina auctoritate præcipiuntur. Eorum namque benignitas nos semper custodiat, et in præceptis Christi perseverabiles reddat. Amen.

Accidit habitatoribus Thessalonicæ civitatis, pro peccatis videlicet suis, ut gens barbarica eorum deprædaretur terram, domos illorum ardebat, et vineas stirpabat filios et filias. equos et asinos, oves et boves in captivitatem transferebant; frumentum et vinum et oleum in obsidionem civitatis devastabat. Persecutioni subsecuta est fames valida in tota regione illa. Qua propter primates civitatis miserunt legatos ad imperatorem ut ab obsidone barbarorum et ab imminenti fame liberaret civitatem. Interea gloriosissimus martyr Demetrius ita ut in imagininus pingitur, apparuit id parte insulæ Chyi cuidam nauclero, nomine Stephano, onus frumenti ducen

« PoprzedniaDalej »