Obrazy na stronie
PDF
ePub

secundum quiddam procedere et secundum quid- A pectore resumpsisset, sicut epistolam beati papæ

Felicis in Petrum sententiam proferentem Antiochenum. Quinimo sicut et ipsum quoque Clementem, quem Rufinus nostræ linguæ redditum, restitutum et redeuntem ad Gaudentium scribens innuit : et quod Latine scriptus fuerit et amissus, rursusque receptus, signanter ostendit. Excerpsi nihilominus, et tibi ecce translatam præsento, quamdam narrationis circumstantiam ex epistola sancti Maximi ad Thalassium scripta abbatem, quid Constantinopoli legati Romani gesserint, gratia incitandæ constantiæ in causa maximæ pietatis ad redargutionem pusillanimorum, et agnoscendæ potestatis apostolicæ sedis, contra eos qui ab ipsa quid violenter extorquere nituntur. Porro ecce nihilominus

dam non procedere Spritum sanctum ex Filio: difficultatem exprimendi de alterius in alterius linguæ proprietatem significans. Siquidem et hujusmodi pia interpretatione sanctus olim Athanasius orientales et occidentales super subsistentiæ vel personæ nomine dissidentes univit, dum unum idemque utrosque corde credere, sensuque retinere perdocuit licet ob linguæ varietatem aliter atque aliter ore confiterentur, et importunis contentionibus deservirent. Transtulimus etiam quasdam epistolas Theodori papæ successoris prædicti papæ Joannis, juxta quod ordo poscebat, scriptas ad Paulum successorem Pyrrhi, et consecratores ejus, quorum scilicet Joannis ac Theodori, eximiorum sedis apostolicæ præsulum, stylus epistolarum Latina redolet B exhibeo exsilii gesta sancti papæ Martini, quæ ad eloquentia ex quo liquido constat, non Græce illas, sed Latine fuisse dictatas. Unde notandum quod, nonnulla quæ Latine fuerunt edita, Latinitas funditus mole oblivionis obruta deplorasset, nisi ex Græcorum post fonte librorum hæc hausta sitibundo

petitum venerabilis Martini episcopi Narniensis edideram una cum Hypomnestico declarante breviter gesta sanctorum Maximi Philosophi, et utriusque Anastasii, necnon et Theodori, ac Euprepii, et aliorum.

[blocks in formation]

APOLOGIA PRO HONORIO PAPA

Propter unam in Christo voluntatem, cujus aiunt

calumniatores mentionem fecisse.

veritate, quæ ante brevis intercapedinem temporis gesta sunt, enarrabo.

Dominus, qui dixit de tenebris lucem splende- C gnitas causam totam rei discere possit, subtilissima scere, qui eripuit nos de potestate tenebrarum in admirabile lumen suum, lumen veritatis, et veritas luminis, in quo complacuit omnem plenitudinem divinitatis habitare, et per eum reconciliare omnia, in ipso pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in cælis sunt, sive quæ in terris (Coless. 1, 20), propter eminentem magnitudinem divitiarum bonitatis suæ in faciem Eeclesiæ suæ respiciens, vestram præcognitam sibi et prædestinatam benignitatem ad fidei nunc integritatem vocare dignatus est: ita ut, omni fallaci caligine procul amota, per vos victricem faciat veritatem. Quantum enim ex diversis suggestionibus quæ ad nos catervatim venerunt, quinimo et ex ipse quoque auditu dicidimus, omnes occidentales partes scandalizatæ turbantur, fratre D nostro Pyrrho patriarcha, per litteras suas huc atque illuc transmissas, nova quædam et præter regulam fidei prædicante, et ad proprium sensum quasi sanctæ memoriæ Honorium papam decessorem nostrum attrahere festinante, quod a mente catholici Patris erat penitus alienum. Igitur, ut vestra beni

Sergius reverendæ memoriæ patriarcha prædicto sanctæ recordationis Romanæ urbis pontifici significavit, quod quidam in Redemptore nostro Domino Jesu Christo duas contrarias dicerent voluntates : quo præfatus papa comperto rescripsit ei, quia Salvator noster, sicut esset monadicus unus, ita et valde mirabiliter super omne genus hominum conceptus et natus esset, Ex sancta quoque ipsius incarnata dispensatione docebat, quia Redemptor noster, sicut esset Deus perfectus, ita esset et homo perfectus ut, quam primus homo per prævaricationem amisit, sine aliquo peccato natus primæ imaginis nobilem originem renovaret. Natus ergo est secundus Adam nullum habens nascendo vel cum hominibus conversando peccatum, etenim Verbum caro factum in similitudine carnis peccati omnia nostra suscepit, nullum reatus vitium ferens ex traduce prævaricationis exortum. Similitudinem ergo intelligimus, non carnis ejus, sed peccati.

a De hac epistola videsis testimonium apud S. Maximum M. in disputatione cum Pyrrho patriarcha.

nobis enim, non in eo, coaptatur quod scriptum
est: Scio enim quia non habitat in me, id est in carne
mea, bonum (Rom. vII, 18). Et iterum: Non quod
volo bonum hoc ago; sed quod nolo malum, hoc facio.
Si autem Quod nolo malum illud facio, non jam ego
operor illud, sed quod habitat in me peccatum (ibid.,
49, 30). Et post hæc Video enim aliam legem in
membris meis repugnantem legi mentis meæ, et capti-
vantem me in lege pcccati, quæ est in membris meis
(ibid., 23). Hinc ergo hæ duæ contrariæ voluntates
mentis et carnis, quas Apostolus docet, in nostro
nequaquam Salvatore fuerunt, eo quod hic luctami-
nis stimulus ex prævaricatione protoplasti sumpsit
initium quoniam a Redemptore nostro natura
suscepta est, non criminis culpa. Sed ne quis non-
nunquam minus intelligens reprehendat, quamobrem
de humana tantum natura, et non etiam de divina
natura docere sciatur : etenim Christus in duabus
naturis in una persona unitis cognoscitur, adoratur,
et colitur Deus et homo perfectus. Debet qui super
hoc ambigit scire, quoniam ad hoc facta est respon-
sio ad jam dicti patriarchæ interrogationem. Præ-
terea et hoc fieri solet, ut scilicet ubi est vulnus,
ibi medicinale occurrat auxilium. Nam et beatus
Apostolus hoc sæpe fecisse dignoscitur, se secundum
auditorum consuetudinem præparans; et aliquando
quidem de suprema natura docens, de humana pe-
nitus tacet aliquando vero de humana dispensa-
tione disputans, mysterium divinitatis ejus non tan-
git. Etenim ipse hic quidem de divina natura ait :
Christus Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor. 1, 24);
alibi autem de incarnatione ejus ita dixit: Quod
stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod
infirmum est Dei, fortius est hominibus (ibid., 25).
Sapientia autem et stultitia, virtus et infirmitas,
contrariæ adinvicem absque dubietate ponuntur.
Ergone contraria sibimet docet beatus Apostolus ?
absit: sed audientibus semet configurat sapienter,
secundum tempus docens, ut provida nutrix parvulis
quidem lac præbens, perfectis autem solidum tri-
buens cibum. Quid ergo est quod ait : Quod infir-
mum est Dei, fortius est hominibus; et quod stultum
est Dei, sapientius est hominibus? Hoc totum capitu-
lum de dispensatione Christi, non de superna natura
illius docere videtur: volens ostendere quia Deus
homo factus animam habuit et corpus humanum,
quod stultum asserit et infirmum. Sapientia enim
humana divinæ collata, stultitio est: fortitudo vero
carnis cum Dei virtute comparata, infirmitas est.
Quia profecto condita bumana sapientia cum con-
ditrice sapientia comparata, stultitia est.

Etenim carnem Dominus veram suscepit ex inte- A vitii traxit ex prævaricatione primi hominis. In merata et beata Virgine Dei genitrice, consubstantialis nobis effectus. Ergo similitudinem carnis peccati sanctus dicit Apostolus, quam similem nobis peccatoribus sine peccato cum anima rationali suscepit; et idcirco unam voluntatem secundum primam formationem Adæ naturalem humanitatis suæ Dominus noster Jesus Christus habere dignatus est: non duas contrarias, quemadmodum nunc nos habere dignoscimur, qui de peccato sumus Adæ geniti : quoniam, corruptibilis per trrnsgressionem primus homo effectus, et Creatori suo subdi contemnens, sensit carnem, quæ prius erat sibi subjecta, nihilominus repugnantem, et pcccato suo totum genus humanum fecit obnoxium, sicut dicit Apostolus : Regnavit mors ab Adam usque ad Moysem, etiam in B eos qui non peccaverunt in similitudinem prævaricationis Adæ (Rom. v, 14). Quapropter, et nos qui per prævaricationem et peccatum illius nascimur, duas contrarias habere voluntates dignoscimur duas autem dico, mentis et carnis invicem reluctantes, sicut idem beatus docet Apostolus: Caro concupi scit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Hæe autem invicem adversantur, ut non quæcunque vultis, illa faciatis (Gal. v, 17). Et hoc omne humanum patitur genus sub peccato constitutum, quoniam nemo est mundus ab hoc peccato prævaricationis, nec infans, sicut scriptum est, cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Et quemadmodum Spiritus sanctus per David ait: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea (Psal. L, 7). Sicut enim in Adam omnes peccaverunt, secundum Apostolum, ita in Christo omnes justificabuntur (I Cor. xv, 22), Et sicut per unum hominem peccatores constituti sunt multi; ita et per unum hominem justi constituentur multi (Rom. v, 19). Ergo unus et solus est sine peccato mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, qui in mortuis liber conceptus et natus est. In dispensatione itaque sanctæ carnis suæ duas nunquam habuit eontrarias voluntates, nec repugnavit voluntati mentis ejus voluntas carnis ipsius. Neque enim habuit quodcunque peccatum, qui venit dimittere peccatum mundi, quemadmodum et ipse dixit: Quis ex vobis arguet me de peccato (Joann. vII, 46)? Et alias taliter ait: Venit princeps mundi ejus, et in me D invenit nihil (Joan. XIV, 30). Unde scientes, quod nullum in eo, cum nasceretur et conversaretur, esset omnino peccatum, decenter dicimus et veraciter confitemur, unam voluntatem in sanctæ ipsius dispensationis humanitate, et non duas contrarias mentis et carnis prædicamus, secundum quod quidam hæretici velut in puro homine delirare no

scuntur.

Secundum hunc igitur modum jam dictus decessor noster prænominato Sergio patriarchæ percontanti scripsisse dignoscitur: quia in Salvatore nostro duæ voluntates contrariæ, id est, in membris ipsius penitus non consistunt, quoniam nihil

C

Igttur connectentes utraque, et Christum Dei virtutem et Dei sapientiam secundum divinitatem, naturam divinitatis ejus confitemur: et secundum ejus sanctæ carnis dispensationem, quod stultum et quod infirmum est Dei, naturam humanitatis veraciter prædicamus, quoniam hoc infirmum et stultum, fortius et sapientius est omnibus hominibus. Omnes

tione unius personæ Christi Dei inenarrabili consonantia confitemur. Quia enim unam voluntatem dicunt divinitatis Christi et humanitatis, et unam simul operationem: quid aliud, nisi quia et unam naturam Christi Dei secundum Eutychianam et Severianam divisionem operari noscuntur? Denique orthodoxi Patres, qui in toto mundo claruerunt, sicut utrasque naturas, ita et voluntates ac operationes Christi docere concordi prædicatione monstrantur.

enim homines, sicut etiam superius dictum est, sub A confundimus, quoniam utrasque naturas cum adunapeccato prævaricationis nascuntur. Dominus autem noster Jesus Christus absque peccato existens, et nullum secum vitium ferens vetustatis, non solum fortior, sed et sapientior est omnibus hominibus, quamvis infirmum nostrum et stultum sola misericordia suscipere sit dignatus. Qui vero ex peccato primi hominis nati sunt, filii iræ ac tenebrarum a sanctæ Scripturæ magisterio nominantur. At vero Christus, cum lux vera sit, sedentes in tenebris et umbra mortis illuminare dignatus est. Quid enim doceat Apostolus scribens ad Ephesios, audiamus: Et vos, inquit, cum mortui essetis delictis et peccatis vertris, in quibus aliquando ambulatis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris spiritus, qui nunc operatur in filiis diffidentiæ, B in quibus et nos aliquando eonversati sumus in desideriis carnis, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et cæteri (Ephes. 11, 1, 2, 3). Ecce istæ sunt duæ voluntates contrariæ, mentis scilicet et carnis, quæ in Salvatore nostro modis omnibus non fuere. Nos has ex peccato progenitoris Adæ, qui et se, et omne humanum genus obnoxium fecit, habere dignoscimur, ut aliquando quidem carnis aculeus menti resistere appareat, aliquando vero voluntas mentis voluntati carnis contradicere satagat; ut taliter cum Apostolo gementes confiteamur: Mente quidem servio legi Dei, carne vero legi peccali. Dominus autem noster unam voluntatem humanitatis naturalem susciperc dignatus est, quam in propria carne potestative ut omnium Dominus circumferebat, eo quod omnia serviant Deo nullum profecto habens vel afferens ex prævaricatione peccatum, quoniam solus sine peccato et crimine prævaricationis est natus.

Comperimus autem quod charta quædam mandata sit, in qua sacerdotes subscribere coacti sunt contra tomum beatæ memoriæ papæ Leonis et Chalcedonensium synodum: in qua charta quædam sunt per novitatem composita, quæ dogma ecclesiasticum refutare omnino dignoscitur. Inspiret ergo divina clementia Christianissimæ pietati vestræ, et cum sitis custodes immaculatæ fidei nostræ, vos ad compunctionem incitet, quo eos, qui novis sunt adinventionibus corrumpendi, imperatoriis sanctionibus arceatis, et prædictam chartam, quæ in scandalum properat fidei, et locis publicis est suspensa, præcipiatis depositam scindi. Omnes enim qui in Occidentalibus partibus hoc audierunt, sed et populi qui sunt regiæ vestræ urbis, cognita prædictæ chartæ concinnatione, corde perculsi sunt. Erit enim per auctoritatem vestram et apostolicam perfectionem prædicta charta, quæ contra Chalcedonensem synodum est composita, nunc et in omni tempore otiosa, et cunctis virtutibus irrita. Perfectio vero fidei C quemadmodum usque in præsens refulsit, oramus ut et per vos, sicut etiam per piæ memoriæ Constantinum, divino auxilio in robore suo permaneat. Propter quod, Christianissimi et Christi fidei custodes, donate hoc munus in primordiis vestris Ecclesiæ matri vestræ, cujus estis post Deum opitulatores, ut fidem Sponsi ejus serpentina calliditas non audeat violare. Hoc in primordiis salutare sacrificium afferte Domino Deo nostro, et ab ejus Ecclesia omnis novitatis nebulam radio pietatis vestræ dispergite: quatenus Dominus Deus noster, vicaria ope, omnes quæ contra vos sunt conterat nationes, quæque pacem et inexpugnabilem Deum repellunt. Quatenus vobis ea quæ sunt Dei curantibus, Deus quæ vestra sunt benignus dignetur perficere. Propter quod etiam mentis inclinato genu tota mecum Ecclesia supplicat, ut ab integritate immaculatæ fidei nostræ, quam sancti apostoli nobis tradiderunt, et sanctissimi Patres doctrinis luculentissimis consignavere, novæ confusionis turbinem amovere dignetur. Quatenus Deus et Dominus noster, cujus fides immaculata custoditur, misericordias suas merito vobis et copiosissime largiatur, qui est omnipotens et Dominus sempiternus. Creator omnium ad vestrum benigne respiciat imperium, et gentes, quæ in sua feritate confidunt, inexpugnabili suo potentatu prosternat.

Prædictus ergo decessor meus docens de mysterio incarnationis Christi dicebat, non fuisse in eo, sicut in nobis pcccatoribus, mentis et carnis contrarias voluntates. Quod quidam ad proprium sensum convertentes, divinitatis ejus et humanitatis unam eum voluntatem docuisse suspicati suni, quod veritati omnimodis est contrarium. Verumtamen vellem, ut interroganti responderent, secundum quam naturam dicunt Christi Dei unam voluntatem? Si secundum divinam tantum, de humanitate ipsius quid respondebunt? quoniam et homo perfectus est, ut non cum D Manichæo condemnentur. Porro si secundum humanitatem Christi dixerint, quod hæc voluntas Deus esset perfectus, observent ne forte cum Photino et Ebione judicentur. Jam vero si ex utraque natura unam voluntatem esse dixerint, non solum naturales voluntates, sed et ipsas naturas confundent; ut nec hoc, nec illud, id est divina et humana, intelligi possit. Sicut enim utrasque naturas in adunatione unius Christi, ut impius Nestorius, non patimur; ita differentiam naturarum penitus non negamus, sed neque

DIFFLORATIO

EX EPISTOLA S. MAXIMI AD MARINUM PRESBYTERUM

APOLOGIAM INTER CÆTERA PRO HONORIO FACIENTIS

(Græca sunt ex Editione Combefisii.)

Τὸν δέ γε τῆς Ῥωμαίων πάπαν Ονώριον, οὐ καταγο ρεύειν οἶμα τῆς τῶν ἐμφύτων θελημάτων ἐπὶ Χριστοῦ δυάδος, ἐν τῇ γραφείσῃ πρὸς Σέργιον ἐπιστολῇ διὰ τὸ ἐν θέλημα φάναι, συναγορεύειν δὲ μᾶλλον, καὶ ταύτην ὡς εἰκὸς συνιστῶν, οὐκ ἐπ ̓ ἀθετήσει τοῦτό γε λέγοντα τοῦ ἀνθρωπίνου καὶ φυσικοῦ τοῦ Σωτῆρος θελήματος, ἀλλ' ἐπὶ τοῦ μηδαμῶς τῆς ἀσπόρου συλλήψεως αὐτοῦ καὶ τῆς ἀφθόρου γεννήσεως προκαθηγεῖσθαι θέλημα σαρ κὸς, ἢ λογισμὸν ἐμπαθῇ. Μόνη γὰρ θέλησις θεία καὶ πατρικὴ, δι' Υἱοῦ μονογενοῦς αὐτουργοῦντος τὴν οἰκείαν σάρκωσιν, καὶ Πνεύματος ἁγίου συνδρομή. ταύτην ειρ γάσατο. Καὶ ὅτι γε ταύτης ἔχεται τῆς ἐννοίας, δῆλον ἐντεῦθεν· εἰπὼν γὰρ, ὅτι διὰ τὴν ἄφραστον ἕνωσιν τῆς ἀνθρωπίνης καὶ θείας φύσεως, καὶ Θεὸς λέγεται παθεῖν, καὶ ἀνθρωπότης ἐκ τοῦ οὐρανοῦ κατελθεῖν μετὰ τῆς θεότητος, καὶ ταύτῃ δεῖξαι τὴν τῶν φυσικῶς προσόντων ἑκατέρᾳ φύσει τῶν τοῦ ἑνὸς Χριστοῦ καὶ Υἱοῦ κατ' ἐπαλλαγὴν ἄκραν ἀντίδοσιν, ἐπάγει λέγων· ὅθεν καὶ ἐν θέλημα ὁμολογοῦμεν τοῦ Κυρίου ἡμῶν Ἰησοῦ Χριστοῦ. Πῶς, φησίν; Ἐπειδὴ προδήλως ἐκ τῆς θεότητος προσελήφθη ἡ ἡμετέρα φύσις, οὐχ ἁμαρτία· τουτέστιν. οὐκ ἐκ τῆς ἁμαρτίας· μονονουχί συμφθεγγόμενος το μεγάλῳ Ἀθανασίῳ γράφοντι τάδε κατ' Απολιναρίου τοῦ δυσσεβοῦς · Ἐγεννήθη ἐκ γυναικὸς, ἐκ τῆς πρώτης πλάσεως τὴν ἀνθρώπου μορφὴν ἑαυτῷ ἀναστησάμενος, ἐν ἐπιδείξει σακρὸς δίχα σαρκικῶν θελημάτων καὶ λογισμῶν ἀνθρωπίνων, ἐν εἰκόνι καινότητος. Ἡ γὰρ θέλησις θεότητος μόνη, ἐπειδὴ καὶ φύσις ὅλη θεότοτος. Ἐπειδὴ γὰρ τῆς δι' ἡμᾶς κατὰ σάρκα τοῦ Λόγου γεννήσεως ὑπὲρ ἡμᾶς πρόοδος γέγονεν. Οὐ γὰρ σαρκὸς ἐμπαθὴς προηγήσατο θέλησις ἢ λογισμός, ὡς ἐφ' ἡμῶν ὁρᾶται, διὰ τὴν ἐξ ἀπάτης τοῦ γένους κατακρατοῦσαν ἡδονήν· ἀλλὰ θέλησις θεότητος μόνη δι' Υἱοῦ αὐτουργοῦντος, ὡς ἔφην, τὴν οἰκείαν σωμάτωσιν κατ ̓ εὐδοκίαν Πατρὸς, καὶ συνέργειαν τοῦ παναγίου Πνεύματος, καινοτομοῦντος ἐν ἑαυτῷ τε καὶ δι ̓ ἑαυτοῦ τὸν ἐπειταχθέντα τῇ φύσει τῆς γεννήσεως τρόπον, καὶ ἀσπόρως τὴν ἑαυτοῦ ποιουμένου σύλληψιν ἐκ τῆς ἁγίας θεοτόκου, καὶ ἀειπαρθένου Μαρίας. Τούτον δὴ τὸν ἄῤῥητον αὐτοῦ τοῦ γεννήσεως σκοτήσαντες λόγον, ἐκεῖνος μὲν, θέλησιν μόνην ἐπ' αὐτοῦ θεότητος εἶπεν, οὗτος δὲ θέλημα ἐν τοῦ Κυρίου Ἰησοῦ Χριστοῦ· ἐπειδὴ προδήλως, φησίν, ἐκ τῆς θεότητος προσελήφθη ἡ ἡμετέρα φύσις, καὶ οὐχ αμαρτία, είχα σαρκικῶν θελημάτων καὶ λογισμῶν ἀνθρωπίνων, ὡς ὁ θεῖός φησιν Αθανάσιος, οὐ μέν γε τὸ μὴ καὶ ὡς ἄνω

[ocr errors][merged small]

Α

Honorium etiam Romanum papam non diffiteri reor naturaliter in Christo voluntatum dualitatem, in epistola quam scripsit ad Sergium, eo quod unam dixerit voluntatem ; sed potius confiteri, et hanc fortassis etiam constabilire. Nam hoc non in reprobationem dixit humanæ Salvatoris et naturalis voluntatis sed quod nullatenus conceptionem ejus quæ fuit sine semine, vel incorruptam nativitatem præcesserit voluntas carnis, vel cogitatio vitiosa. Sola namque voluntas divina atque paterna, per Filium unigenitum per semet operantem propriam incarnationem, sanctique Spiritus conventionem, hanc operata est. Et quod hunc sensum sectetur, hinc est manifestum. Cum enim dixisset, quia propter ineffabilem unitatem humanæ ac divinæ naturæ, et Deus Β dicitur pati, et humanitas de cœlo cum divinitate descendisse; et hoc modo ostendisset eorum, quæ naturaliter insunt utrique naturæ unius Christi et Dei Filii per commutationem summam redditionem, subinfert: Unde, inquiens, et unam voluntatem fatemur Domini Jesu Christi. Quomodo ait? Quia profecto a divinitate assumpta est natura nostra, non culpa: id est, non a peccato; propemodum cum magno effatus Athanasio, qui hæc contra Apollinarium impium scribit: Natus est ex muliere, de prima plasmatione hominis formam sibi erigens in ostensione carnis absque carnalibus voluntatibus et humanis cogitationibus in imagine novitatis. Voluntas enim sola divinitatis est, quoniam natura tota divinitatis est. Denique Verbi propter nos secundum carnem nativitatis super nos progressio facta est. Non enim carnis vitiosa præcessit voluntas vel eogitatio, sicut in nobis aspicitur, propter generis desiderium, quod a deceptione primi parentis obtinuit: sed voluntas divinitatis sola per filium, qui secundum beneplacitum Patris, et cooperationem Spiritus sancti, propriam, ut dixi, per se operatus est incorporationem, gerens in se, et per se noviter invectum naturæ modum nativitatis, et sine semine suam ipsius patrans conceptionem ex sancta Dei Genitrice semperque Virgine Maria. Hac ergo ineffabili nativitatis ejus inspecta ratione, ille quidem voluntatem solam in eo divinitatis dixit, hic vero voluntatem unam Domini Jesu Christi. Quia profecto, inquit, a divinitate assumpta est natura nostra, non culpa, absque carD chi et coufessoris tomus dogmaticus ad Marinum presbyterum.

[ocr errors]

θρωπον αὐτὸν μετὰ τοῦ εἶναι φύσει Θεὸν οὐκ ἔχειν ἀνθρώπινον θέλημα καὶ φυσικὸν, ὥσπερ οὖν καὶ θεῖον καὶ πατρικόν.

Τὸ δι' αὐτὸ κἂν τοῖς ἑξῆς ὑπαινίττεται, φάσκων Χωρὶς ἀμαρτίας συνελήφθη ἐκ Πνεύματος ἁγίου καὶ τῆς ἁγίας ἀχράντου καὶ ἀειπαρθένου Θεοτόκου Μαρίας, καὶ χωρὶς μολυσμοῦ ἐξ αὐτῆς κατὰ σάρκα γεγέννηται. Τὴν δέ γε θείαν γραφὴν ἐπαινετῶς τε καὶ ψεκτῶς προάγει τῆς σαρκὸς μνημονεύουσαν, οὐχ ἑτέραν, μὴ γένοιτο, τῇ τε φύσει καὶ τῇ οὐσίᾳ τὴν τοῦ Κυρίου σάρκα πρὸς τὴν ἡμετέραν ὑποβάλλον νοεῖν, ὅς γε ταύτην ἐπίστατο προσληφθεῖσαν ἐκ τῆς ἡμετέρας οὐσίας, ἤγουν τῶν τῆς ὁμοφυοῦς ἡμῖν ἀειπαρθένου καὶ θεομήτορος παναγίων σπλάγχνων, ἀλλ ̓ ἑτέραν τῇ ἀμαρτησία,καὶ τοῦ μηδαμῶς ἀντιταττόμενον ἔχειν, καθάπερ ἡμεῖς, ἐν τοῖς μέλεσι τὸν ἐκ παραβάσεως νόμον τῷ νόμῳ τοῦ Πνεύματος. Οὐ γὰρ προσελήφθη, φησὶν, ὑπὸ τοῦ σωτῆρος ἡ κατεφθαρμένη ἀπὸ τῆς ἁμαρτίας σὰρξ, ἡ ἀντιστρατευομένη τῷ νόμῳ τοῦ νοὸς αὐτοῦ· Οὗ τινος γὰρ οὐ προκαθηγήσατο ὁ καθ ̓ ἁμαρτίαν διὰ σπορᾶς τῆς γεννήσεως νόμος, τοῦ του παντελῶς οὐδὲ τοῖς μέλεσιν ἐνυπάρχει· ἀλλὰ νόμος θείας δικαιοσύνης πρὸς ὑποτύπωσιν ἡμῖν ἐκφαινόμενος, καὶ τὸν ἐκ παραβάσεως ἐπεισαχθέντα τῇ φύσει τελείως ἐξαφανίζων. Ἦλθε γάρ, φησιν, ὁ ἀναμάρτητος ζητῆσαι καὶ σῶσαι τὸ ἀπολωλὸς, τουτέστι τὴν ἁμαρτήσασαν τοῦ ἀνθρωπίνου γένους φύσιν. Ἕτερος γὰρ νόμος ἐν τοῖς μέλεσιν αὐτοῦ, ἢ θέλημα διάφορον ἢ ἐναντίον οὐ γέγονε τῷ Πατρὶ [f. Σωτῆρι], ἐντεῦθεν δεικνὺς, οὐχ ὡς οὐκ εἶχεν ἀνθρώπινον θέλημα καὶ φυσικόν· οὐ γὰρ λέξας φαίνεται τοῦτο, ἀλλ ̓ ὅτιπερ ὡς ἄνθρωπος οὔτε κατὰ σῶμα διὰ τῶν μελῶν τὴν οἱανοῦν ἐκέκτητο παρὰ φύσιν ἐνέργειαν, οὔτε μὴν κατὰ ψυχὴν θελήματος ἐναν τίαν ἢ παράλογον κίνησιν, ὥσπερ ἡμεῖς, ἐπειδὴ καὶ ὑπὲρ νόμον ἀνθρωπίνης φύσεως ἐτέχθη.

Τρανώτερον δὲ κἂν τοῖς ἑξῆς παρίστησιν, ὡς ὁ λόγος ἦν αὐτῷ μόνον τὸ ἐμπαθές, ἀλλ' οὐ τὸ φυσικὸν ἐπὶ τοῦ Σωτῆρος ἀποδιορίσασθαι θέλημα· καὶ ὅτιπερ, κἂν τῷ φυσικῷ, καὶ ἀνθρωπίνῳ, πρὸς τὸ πατρικὸν καὶ θεῖον συνέβαινε μὲν, οὐδεμίαν τὴν ἐξ ἀντιπράξεως ἔχων πρὸς ἐκεῖνο διαφορὰν, ὑποτύπωσιν δὲ διδοὺς ἡμῖν ἑαυτὸν, τὸ οἰκεῖον ἑκουσίως ὑπέταττεν· συνίστα δὲ τὸ πατρικὸν, ᾧ ἂν καὶ ἡμεῖς ἐκμιμούμενοι, τὸ ἑαυτῶν ἀθετήσαντες, τὸ θεῖον διὰ πάσης σπουδῆς ἐκπληρώσωμεν, λέγων οὕτως· « καν γέγραπται, ὅτι οὐκ ἦλθον ποιῆσαι τὸ θέλημα τὸ ἐμὸν, ἀλλὰ τοῦ πέμψαντός με πατρός · » καὶ, « οὐχ ὁ ἐγὼ θέλω, ἀλλ' ὅ,τι σὺ, Πάτερ· οὐκ εἰσι ταῦτα διαφόρου θελήματος, τουτέστιν ἐναντίου καὶ ἀντιπράττοντος· ἀλλὰ τῆς προσληφθείσης ἀνθρωπίνης οἰκονομίας οἰκειουμένης συμπαθῶς τὰ ἡμέτερα. Ταῦτα γὰρ δι' ἡμᾶς ἔλεγεν, οἷς δέδωκεν παράδειγμα ὁ τῆς εὐσεβείας διδάσκαλος, ἵνα τοῖς ἴχνεσιν αὐτοῦ ἐπώμεθα· καὶ μὴ τὸ ἴδιον ἕκαστος ἡμῶν, ἀλλὰ τὸ τοῦ Κυρίου μᾶλλον ἐν πᾶσι προτιμήσῃ θέλημα. » Οὐκ ἀναίρεσιν οὖν, ὡς ἔφην, τοῦ φυσικοῦ καὶ ἀνθρωπίνου θελήματος, ἀλλὰ τοῦ ἐμπαθοῦς καὶ παρὰ φύσιν ποιεῖ· καὶ δι ̓ ὅλου φάναι, τὸ

A nalibus voluntatibus, et humanis cogitationibus, ut sacratissimus Athanasius ait. Non tamen perhibuit eum tanquam hominem, quia est quoque natura Deus, non habere humanam voluntatem et naturalem, quemadmodum et divinam atque paternam.

Β

D

Idipsum autem etiam in subsequentibus innuit asserens Sine peccato conceptus est de Spiritu sancto, et sancta, immaculata semperqac Virgine Dei genitrice Maria, et sine contagione ex ea secundum carnem natus est. Divinam quoque Scripturam in laudem et vituperationem profert carnis memoriam facere. Non aliam, absit, natura et substantia Dom mini carnem, quam nostram commonens intelligendam qui etiam hanc sciebat assumptam ex nostra substantia, id est ex congenitæ nobis semper Vir ginis et Dei Matris sanctis visceribus; sed alienam a vitio, et nullatenus legem prævaricationis habentem, sicut nos, in membris repugnantem spiritus legi. Non enim assumpta est, ait, a Salvatore caro a peccato corrupta, quæ repugnaret legi mentis ejus. Cujus enim sementationem, quæ per peccatum efficitur, non præcessit generationis lex, hujus omnino nec in membris est: sed lex divinæ justitiæ ad imaginationem nobis ostensa, et eam quoque, quæ ex prævaricatione naturæ illata est, perfecte demolitur. Venit enim sine peccato quærere et salvare quod perierat, id est naturam humani generis quæ peccaverat. Alia enim lex in membris ejus, aut voluntas diversa vcl adversa, non fuit in Salvatore. Hinc ostendit, non quod non habuerit humanam voluntatem et

naturalem (non enim hoc dixisse videtur), sed quod sicut homo neque secundum corpus per membra quamlibet habeat præter naturæ leges operationem, neque rursum secundum animam voluntatis contrarium, vel sine ratione motum, veluti nos : quia et super legem natus est humanæ naturæ.

Expressius autem et in subsequentibus comprobat. quod sermo sibi esset tantum, vitiatam et non naturalem a Salvatore disterminandi voluntatem, et quod in naturali ac humana ad paternam ac divinam coaptaretur quidem, sed nullam haberet ad illam ex repugnatione diversitatem : normam autem dans nobis seipsum. quod proprie suum erat, voluntarie subjiciebat, commendabat vero paternum. Quatenus et nos imitati, quod nostrum est reprobato, quod divinum est omni studio expleamus, dicens ita : Licet enim scriptum sit: Non veni facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me Patris (Joan. vi, 38). Et : Non quod ego volo, sed quod tu, Pater (Marc. xιν, 36); non sunt hæc diversæ voluntatis, id est contrariæ ac repugnantis, sed dispensationis humanitatis assumptæ, quæ sua compassibiliter fecit quæ nostra sunt. Ista enim propter nos dicebat, quibus dedit exemplum pietatis magister, ut sequamur vestigia ejus, et non suam unusquisque nostrum, sed Domini potius in omnibus præferat voluntatem. Non ergo interemptionem, ut dixi, naturalis et humanæ voluntatis, sed vitiosæ, ac ejus quæ est extra naturam, facit; et ut totum

« PoprzedniaDalej »