Obrazy na stronie
PDF
ePub

veluti propriam, et sollicitius confirma coangelicis A beatitudinis vestræ, divinamque legem, naturæ hopræceptionibus et admonitionibus vestris, ut per sapientissimum magisterium vestrum etiam aliis universis ecclesiis personet, et suscipiatur veritatis verbum et justitiæ decretum.

Hæc epistola missa est ad omnes patriarchales sedes.

Basilius, Constantinus et Leo, in Christo Jesu imperatores Augusti principes Romanorum. Diligentibus Deum cooperari omnia in bonum divinitus clamat patenter Apostolus (Rom. VIII); quin et petentem accipere, et quærentem invenire, et pulsanti aperiri spei portas Dominica vox admonuit (Apoc. III); his ergo dictis et divinitus gubernatum imperium nostrum parens, ut possibile sibi fuit, coronæ datorem suum diligens, non destitit de inventione ecclesiasticæ ordinationis nostræ, petendo, quærendo, et pulsando, quousque Deo acceptis orationibus vestris spei fructuum adeptum est. Incorruptæ enim columnæ ecclesiarum, sanctissimi videlicet summi pontifices senioris Romæ, multum ante arripientes laborem pro ecclesiastica ordinatione, debitam facultatem nostris contulerunt negotiis, ita ut honoratissimi vicarii sanctæ Romanæ Ecclesiæ, cum reverendissimo loci servatore sanctitatis tuæ, et aliarum patriarchalium sedium, Dei gratia et cooperatione facilius evellerent nequitiæ zizania, et rus exhiberent mundissimum. Nam condemnatione dignos, et turbationis auctores cum horum acephalo capite, regulariter atque synodice irreprehensibili judicio condemnaverunt et reprobaverunt ei autem qui patenter injustitiam passus est, legitimo scilicet summo sacerdoti, et iis qui circa ipsum sunt, decreverunt et contulerunt triumphum, subtilitatem præterea eorum quæ acta sunt in superius declarata sancta et univerali synodo sanctitati tuæ expressius exhibebit gestorum ejusdem synodi series. Gratias ergo agentes omnipotenti Deo pro ecclesiastica constitutione ac idonea synodi terminatione, beatificantesque et suscipientes sinceram nobis a Christo Deo collutam divinorum canonum custodiam et conservationem sanctitatis vestræ; quia salvat operibus circa nos benignitatis affectum, manifestum ei præsentamus laude dignum sanctæ hujus et universalis synodi finem, quatenus et ipsa gratiarum Deo una nobiscum offerat actiones largitori, scilicet pacis et totius saluberrimæ ordinationis auctori; orans et pro divinitus muniendo imperio nostro, bene valere sanctissimam paternitatem tuam, tranquillissimum imperium nostrum exoptat, apud Christum mirabilissime. Data indictione tertia.

:

Postea sequitur altera epistola, cujus initium est:
In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, unius
et solius veri Dei nostri, Basilius, Constantinus et
Leo, fideles in Domino imperatores Romanorum,
Adriano sanctissimo papæ Romano spirituali patri

nostro.

B

C

D

minum conjunctam, honorantes pro viribus, quæ patribus spiritualibus vicissitudine, juxta cultum venerationis, exsolvere jubet filios, semper de incolumitate vestra cognoscere volumus, et divinum nobis ac sacrum caput, quoniam non possumus carnalibus, saltem spiritualibus labiis per affatum litterarum amplecti ; debemus autem hoc, et propter præpositas, causas, et propter amorem ejus qui circa nos est; qui zelo veritatis conspersus ostendit quidem quanta sit sua erga Deum pietas, quantaque circa justitiam diligentia, et quanta fraternam erga dilectionem flagrantia. Quoniam vero et litterarum gerulum expeditum ad peregrinam profectionem, et magnanimum ad malorum tolerantiam consecuti sumus, id ipsum optabile habentem, principi apostolorum ante promissum causa reddendi votum, eumdemque vestræ paternæ sanctitati commendamus, super hoc quoque multum tranquillitatem vestram rogantem. Idem autem est hic Theognostus, quem ct vos bene nostis, Deo amabilis hegumenus superlaudabilis Dei matris Peges, et vasorum custos magnæ ecclesiæ. Per ipsum ergo quæ nostri desiderii sunt opportune adimplere conspeximus; implorantes coangelicam sanctimoniam vestram, in primis quidem de habitų vestro, qui secundum Deum est, deinde etiam de Deo amabilium apocrisiariorum et vicariorum prospero itinere, litteris per eum significari nobis celerius. Jam enim tempus habemus non modicum exspectantes, et nescimus evidenter tarditatis causam. Sed et si hactenus deesse clamaverint, saltem sero hoc nobis agnitum fiat.. Specialis autem pater noster et magnæ civitatis nostræ patriarcha postulavit a nobis scribere sanctitati tuæ de his lectoribus qui a Photio promoti sunt, multis et innumerabilibus existentibus eis in diversis provinciis: insuper autem et de Paulo reverendissimo bibliothecario verbo et vita præfulgido, ac Theodoro metropolita, qui et ipse nimis Ecclesiæ utilis est, quatenus dispensatio fiat a sanctitate vestra super ipsis, quibusdam quidem ad ascensus majores sacrorum graduum, quibusdam vero ad receptionem sedium suarum, ad hoc rogantibus Dei imitatricem virtutem suam; horum quidem multitudinem, hujus vero labores, et pro veritate sudores, illius autem culpæ reprehensionem, et quod ex canonica sit manus impositione promotus considerantem et pro his et imperium nostrum flagitat pietatem tuam dispensandam aliquid hinc humanius. Bene vale, mi amantissime Pater: bene vale, memor imperii nostri in Deo acceptis precibus tuis quæ sunt ad Dominum : legimus.

Transmisimus autem sanctitati vestræ gratia commemorationis imperii nostri, et dilectionis quam circa illam habemus, quæ per species deferuntur, vestimenta diaspra tria, esophorum dicitrinum cancellatum, id est chasdium, crodium habens ornaturam auream et vellus prasinum, id est vilarni pinninum pro casula facienda, id est usin rubeum ærem

Indeficientem habentes in mente nostra memoriam
Peges, id est Fontis: monasterium est apud Constantinopolim sic vocatum.

a

habentem, id est usinaltum, id est mulchumat, id est A desiderium vestrum, quem et misimus cum præplanetilia castanea duo.

Subsequens epistola pro tribus capitulis, quæ quidem nec omnes patriarchales sedes cum tota synodo ausæ sunt definire, sed horum dispositionem per patriarcham Ignatium a sede apostolica consueverunt humiliter postulari.

Per omnia sanctissimo et sacratissimo fratri et comministro Adriano beatissimo papæ senioris Romæ Ignatius a Deo misericordiam consecutus archiepiscopus Constantinopoleos novx Romæ in Domino salutem.

B

senti epistola nostra visitaturum, et salutaturum, ac adoraturum fraternam sanctitatem vestram: nuntiaturum etiam et a Christo nobis donatam incolumitatem in hac vita multis passionibus et tribulationibus plena, quemadmodum ipse voluit et judicavit qui omnia sapienter et congruenter dispensat, et ante in tua piissimorum, ct Christo amicorum, ac a Deo gubernatorum, atque divinitus munitorum imperatorum nostrorum prosperitatem et tropæa, et in melius de die in diem rerum Romani imperii translationem, ut et vos gaudentibus nobis congratulemini per mutuam unius corporis menbrorum coaffectionem, et compassionem, et iterum Dei boni gratia et cooperatione ad mediocritatem nostram maturius remeaturum, et bona nuntia amabilissima vitæ vestræ allaturum ad ecclesiam nostram, ut et in hac parte collætemur vobis, et eum, qui solus st investigabilis Dominus, et sapientissimus substant a um factor, et continuus procurator universorum, glorificemus et magnificemus, qui magis ac magis roboret sanc.itatem tuam, et conservet utrimque immaculatam atque illæsam ad ecclesiasticorum negotiorum personarumque profectum, et utilitatem et gloriam omnitenentis Dei principalis benignitatis ejus. Quod autem, sanctissimis vicariis paternæ sanctitatis vestræ adhuc præsentibus, penitus perfectum non est, neque finem accepit, rogamus nunc terminari, et disponi perfecte, ac integre scribi ad humilitatem nostram de his lectoribus qui tonsi sunt a Photii manus impositione: qui cum sint pene innumerabilis multitudinis in universis regionibus et civitatibus Ecclesiæ, postulant ex necessitate aliorum fieri sacerdotalem provectum : ut cognoscamus etiam et super hac re vestram voluntatem atque decretum certissime et manifestissime, utrum sint digni promoveri ad majores sacerdotii gradus, an non sint : dubium enim hoc tantum dimiserunt: et adhuc postulamus etiam de intimo filio nostro et fortissimo veritatis agonista, Paulo videlicet chartophylace, ut, si est possibilis in eum dispensationis aliqua ratio, recipiat dignitatem episcopatus, quemadmodum et antea in litteris nostris efflagitavimus. Deinde quoque super Theodoro, qui a nobis quidem consecratus est metropolita Cariæ multum autem laboravit, Ꭰ et afflictus est ab initio injustæ ac iniquæ dejectionis nostræ, in novissimis vero cum misero Photio conveniens, propter ejus immensa tormenta quæ sibi resistentibus inferebat, consensit, et usque ad ultimum ipsius diem reponitens, nihilominus rursus corde contrito et spiritu humilitatis veniam expetivit. Prohibuerunt enim eum sacerdotio fungi quoquo modo sanctissimi vicarii almitatis vestræ, et quod subscripserit ut fatebantur in eam, quæ facta est ab infelicissimo Photio quasi depositio beatissimi et optimi Patris nostri Nicolai decessoris sanctitatis tuæ. Hæc sunt de quibus rogamus sanctitatem vestram, ut, si possibile sit, utatur verbo dispensationis et misericordiæ in his, cum alia omnia optimum

C

Lapis qui de monte abscissus est sine manibus, et percussit imaginem illam magnam impiorum regnorum omnium super pedes testeos et ferreos, et ventilavit eam ut pulverem ab area æstiva, et factus est in montem magnum, et replevit universam terram propria magnitudine et gloria (Dan. 11), Christus videlicet, qui est solus infinitæ potentiæ Dominus, et Deus noster; et olim quidem illustrem et perspicuam operatus est vestram magnam civitatem Romam per eos sanctos lapides qui ab oriente ad eam devoluti sunt, Petrum aio et Paulum, eximiam principalem apostolorum summitatem: sed nihilominus et in nostris temporibus, quin potius et illustriorem et clariorem demonstravit per eos quibus in generatione nostra pontificalia gubernacula ejus commissa sunt, sanctos et pretiosos revera lapides, Nicolaum videlicet beatissimum et fraternam sanctitatem tuam ; qui quemadmodum a quodam sublimi loco contra injustitiæ et mendacii machinamenta demissi et devoluti usque ad urbem nostram per sapientissimas epistolas vestras et sanctiones, sed et sanctissimos et Deo amicissimos loci servatores, contrivistis omnes machinas et munimina adversantium veritati, et nunc pacificam constitutionem agentes per miserationes et gratiam qui vere princeps pacis et pacificus est Christus Deus noster, et per diligentiam vestram ac excitationem, gratias agimus omnium bonorum auctori et misericordissimo Domino, et Salvatori ac Redemptori universorum, qui sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam desponsavit, et caput se hujus nominare dignatus est, et membra corporis ejus vos et nos in uno spiritu compaginata et convenientia per operationem sancti Spiritus et alternam consonantiam et conspiramentum exhibuit. Quinimo et beatitudini sanctitatis vestræ gratificas voces debite commendamus, exorantes semper ad Deum, qui est super omnia Deus, quo sanctitatem vestram cœlestiis et propriis laboribus et certaminibus dignis et congruis recompenset vicissitudinibus; quippe qui solus est dator et largitor magnarum et vos decentium retributionum. Verumtamen et nostra humilitas memor charitatis vestræ ac amabilis quem circa nos habet affectus, et ad hoc ipsum voluntatem et meditationem habens, invenit procurantem, ut mitteretur in viam, quæ est ad magni nominis Romam, orationis causa, intimum filium nostrum reverendissimum abbatem Fontis, et scevophylaca magnæ ecclesiæ dominum Theognostum, et idcirco magis studuimus adimplere

per sanctas orationes tuas pacificet magis ac magis, et consonantem ac unius opinionis a finibus usque ad fines sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam habere dignetur.

et commodum finem ac dispositionem susceperint. A dem coaptavit substantiam, et continet, et salvat, Cæterum dona nobis sanctas et cum Deo loquentes orationes tuas, sanctissime et imitator Dei frater noster donet is nobis per multa annorum curricula utrimque incolumes. Indicia vero magnæ et caræ dilectionis nostræ misimus sanctitati tuæ ista. Græcolatinum evangelium diligentissime correctum, orarium deauratum, casulam optimam, theriacam probatissimam. Deus autem qui omnia condidit, et contrariarum qualitatum operationem in unam et eam

« Adrianus episcopus, servus servorum Dei, dilectis-
simis ac spiritualibus filiis Basilio, Constantino et
Leoni, piissimis et tranquillissimis imperatoribus.
<< Lectis excellentis imperii vestri... » Reliqua vide
Patrologiæ tomo CXXII, inter epistolas Adriani papæ.

SANCTA

SYNODUS SEPTIMA GENERALIS SYNODUS

NICÆNA SECUNDA

Anastasio Bibliothecario interprete.

(Apud Labbeum, Conc. tom. VIII, pag. 29).

PRÆFATIO ANASTASII IN SEPTIMAM SYNODUM

AD JOANNEM VIII PONTIFICEM MAXIMUM.

Domino coangelico Joanni pontifici summo et uni- B dari, cum videam posteriori, id est octava, magniversali papæ Anastasius exiguus.

Ex interpretata nuper decessori vestræ beatitudinis Adriano a reverendæ memoriæ papæ sancta octava et universali synodo, indecorum et inconveniens arbitratus sum septimam synodum b, quæ præsidente in vicariis suis beatæ recordationis prædecessore vestro Adriano apud Nicæam secundo conveniens sub Irene seu Constantino imperatoribus celebrata est, non habere Latinos. Nam nulla ratione octava dicitur vel teneri poterit, ubi septima non habetur: non quod ante nos minime fuerit interpretata, sed quod interpres pene per singula relicto utriusque linguæ idiomate, adeo fuerit verbum ce verbo secutus, ut quid in eadem editione intelligatur, aut vix aut nunquam possit adverti, in fasti- C diumque versa legentium, pene ab omnibus hac pro causa contemnatur. Unde a quibusdam nec ipsa lectione, ut non dicam transcriptione, digna penitus judicatur: quod ipse intuens, nec proprio infirmo corpori parcens, auxiliante Domino hanc nisus sum interpretari Latinis, indecens et incongruum censens vestram maxime omnium Ecclesiarum magistram, Romanam videlicet Ecclesiam, eadem synodo defrau

a Adrianus II hic erat.

b Universalem.

• De Adriano loquitur hujus nominis primo,

ficentissime decorari. Præsertim cum sacræ bibliothecæ vestræ, cujus minister vestra dignatione consisto, ex hoc quod desuper mihi datum est, debitor sum ministrare: si tamen æmulatus Apostolum, ministerium meum studeam honorare. Sane notandum est, quædam in hac synodo ex apostolorum et sextæ universalis synodi canonibus et sententiis inveniri, quæ penes nos interpretata nec habentur nec admittuntur. Et certe de apostolorum canonibus liquido novimus, quoniam his quidam facile [facilem] non præbuere consensum. Sed et prædecessor vester beatissimus papa Stephanus non ex his plusquam quinquaginta recipiendos synodice promulgavit; licet quædam constituta pontificum ex ipsis canonibus assumpta esse videantur. Unde apostolatu vestro decernente non solum illos solos quinquaginta canones Ecclesia recipit, sed et omnes eorum e, utpote Spiritus sancti tubarum, quin et omnium omnino probabilium Patrum, et sanctorum conciliorum regulas et institutiones admittit, illas duntaxat quæ nec rectæ fidei, nec probis moribus obviant, sed nec sedis Romanæ decretis ad modicum quid resultant. qui potius adversarios, id est hæreticos, potenter

d Canones apostolorum.

• Id est pontificum Romanorum.

impugnant. Ergo regulas, quas Græci a sexta synodo A Præsertim cum nulli sit fas a suo capite discidendi perhibent editas, ita in hac synodo principalis sedes admittit, ui nullatenus ex his illæ recipiantur, quæ prioribus canonibus vel decretis sanctorum sedis hujus pontificum, aut certe bonis moribus inveniuntur adversæ : quamvis omnes hactenus ex toto maneant apud Latinos incognitæ, quia nec interpretatæ ; sed nec in cæterarum patriarchalium sedium, licet Græca utantur lingua, reperiantur archivis : nimirum quia nulla earum cum ederentur, aut promulgans, aut consentiens, aut saltem præsens inventa est, quanquam eosdem Patres illas Græci promulgasse perhibeant, qui in sexta synodo sunt inventi: sed hoc nullis probare certis possunt indiciis. In eo sane, quo frequenter universalem œcumeni

[discedendi], nec quod vestram viderit tenere sedem, quæ omnium est magistra, quoquomodo respuendi. Quæ enim super venerabilium imaginum adoratione præsens synodus docet, hæc et apostolica sedes vestra, sicut nonnulla conscripta innuunt, antiquitus tenuit, et universalis Ecclesia semper venerata est, et hactenus veneratur : quibusdam duntaxat Gallorum exceptis, quibus utique nondum est harum utilitas revelata. Aiunt namque quod non sit quodlibet opus manuum hominum adorandum ; quasi non sit codex Evangeliorum opus manuum hominum, quem quotidie osculantes adorant; venerabilior cane, quem non esse opus manuum hominum proculdubio non negabunt. Similiter et forma sanctæ crucis,

cum in hac synodo Græci patriarcham suum incon- B quam se adorare omnes ubique Christiani fatentur:

venienter appellant, apostolatus vester adulationi veniam det, sæpe prælatis suis non sine reprehensione placere studentium. Verum cum apud Constantinopolim positus frequenter Græcos super hoc vocabulo reprehenderem, et fastus vel arrogantiæ redarguerem; asserebant, quod non ideo œcumenicum, quem multi universalem interpretati sunt, dicerent patriarcham, quod universi orbis teneat præsulatum; sed quod cuidam parti præsit orbis, quæ a Christianis inhabitatur. Nam quod Græci œcumenem vocant, a Latinis non solum orbis, a cujus universitate universalis appellatur, verum etiam habitatio, vel locus habitabilis nuncupatur. Sed et illud notandum, quoniam ubicunque in hujus synodi textu subsistentiam posui, personam intelligi volui. Quod C enim Græce hypostasis dicitur, hoc nonnulli personam, nonnulli vero subsistentiam interpretati sunt. Porro subsistentiam multi personam, multi vero substantiam etiam intellexerunt. At illos ego secutus, qui subsistentiam non substantiam, sed personam intelligi voluerunt (magni quippe sunt), ubicunque Græce in hoc codice hypostasim reperi, in subsistentiam transtuli, hanc personam, sicut et alii quamplurimi, volens intelligi. Tanta igitur auctoritate sancta Ecclesia prædita non potest dissimulare: non potest quisque semet rationabiliter ab imaginum sacrarum adoratione avertere. Alioquin vestra debet pia doctrina doceri, censuraque apostolica corrigi.

in quo videlicet considerare libet, quia si quamlibet crucem auream vel argenteam aut ligneam adoramus, quæ utique non eadem est ipsa crux, in qua salus nostra patrata est, sed figura et imago ejus; quare non adoremus figuram et imaginem ejus, qui eamdem salutem operatus est in medio terræ ? Venerabilior namque est qui salutem operatus est, quam ea materia, in qua idem salutem operatus est. Ac per hoc magis adoratione digna imago Christi salutem operantis, quam imago crucis salutem tantummodo bajulantis. Quamobrem, beatissime papa, super montem excelsum ascende, sta in fortitudine, quasi tuba vocem exalta. Ecce enim Deo auctore, angelo tua, ut quondam Petri (Act. XII), percutiente latera surrexisti; lumbos accinxisti, lucernam accendisti, zelo Dei comederis. Superest tantum, ut fidem quam credis, doceas; viam quam tenes, cunctis ostendas: quatenus Deo auctore, te filio excussorum, prophetarum scilicet et apostolorum, ductore, per invia nos omnes Christi oves solertiæ tuæ per Petrum et in petra commissæ, inoffensis gressibus incedamus, et ad amona vitæ perennis pascua Christo aperiente, qui claves regni in ipso et per ipsum tibi tradidit, feliciter ingredi mereamur. Apostolatum vestrum ac exaltationem Ecclesiæ suæ, ac communem nostrum salutem, per multos annos gratia superna custodiat, domine sanctissime papa.

TITULI

Designantes in brevi quæ in hoc codice continentur.

earum cunctorum sacerdotum qui interfuerunt synodo, professionem et promulgationem.

Prima actio continet testimonia diversarum pro- D rum Adriani papæ Romani, et secundum tenorem babilium Scripturarum, quibus ostenditur hæreticos ab hæresi ad orthodoxam fidem conversos posse suscipi. Similiter et eos, qui cum fuerint sinteve orthodoxi, manus tamen impositionem ab hæreticis habuerunt.

Secunda vero continet actio lectionem epistola

Tertia autem actio continet receptionem antistitum ab hæresi conversorum, et synodica Tarasii patriarchæ, et rescripta orientalium sacerdotum, nec non et subscriptiones episcoporum, Adriani papæ

ac Orientalium pontificum scripta approbantium, et A ita se sapere profitentium.

Quarta dehinc actio circumfert testimonia sacræ Scripturæ ac diversorum sanctorum Patrum pro imaginibus.

Quinta præterea continet actio testimonia ostendentia, Iconomachos æqualia super imaginibus reprobis quibusque operari vel sapere hæreticis.

Sexta vero designat actio hæreticorum blasphemias, et harum validam destructionem.

Septima porro circumfert actio terminum sanctæ synodi hujus, subscriptiones episcoporum, epistolam synodi imperatoribus missam. Item aliam ad clerum Constantinopolitanum; sermonem laudatorium, et canones ab eadem synodo promulgatos. Item epistolam Tarasii sanctissimi patriarchæ ad Adrianum summum pontificem pro synodo. Item ejusdem ad eumdem de non ordinandis ecclesiasticis officiis per pecunias. Item ejusdem ad Joannem presbyterum. hegumenum et anachoretam, pro cadem re.

CONSTANTINI ET

IRENES AUGG.

DIVALIS SACRA

Ad sanctissimum et beatissimum Adrianum papam senioris Romæ directa.

tanquam verus primus sacerdos, et is qui in loco et sede sancti et superlaudabilis apostoli Petri præsidet, sicut dictum est, ascendat, et simul cum omnibus sacerdotibus, qui hic sunt, inveniatur, et voluntas Domini fiat: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, sicut evangelice didicimus, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). Certificetur enim et confirmetur a magn Deo et rege, omniumque Domino nostro Jesu Christo, et a nobis servis ejus, quod ascendentem vestram paternam et sacram beatitudinem huc cum omni honore et gloria habemus et suscipere, et quæ opportuna sunt impartiri. Et iterum expleto capitulo, quod beneplacito Dei Christi speramus fieri, cum honore et magnitudine præire illam habemus ad remeandum ad propria. Si enim non potuerit ascendere huc (quod putamus non fieri scimus enim eum studiosum esse circa divina) eligat viros honorabiles, habentes scientiam, et dirigat una cum syllabis, ut invenientur ex persona sacræ et paternæ vestræ beatitudinis hic. Verumtamen convenientibus ipsis cum omnibus sacerdotibus qui hic sunt, synodice confirmetur antiqua traditio sanctorum Patrum nostrorum, et confundatur omne zizanium male plantatum, et Domini nostri Salvatoris Jesu Christi verbum impleatur, quoniam portæ inferi non prævalebunt adversus eam (Matth. xvi). Et ex hoc non sit schisma et separatio in una sancta catholica et apostolica Ecclesia, cujus est caput ipse Christus verus Deus noster. Constantinum præterea

Qui a Domino nostro Jesu Christo vero Deo nostro B quem acquisivit proprio sanguine (Rom. xv). Et suscipiunt sive imperii dignitatem, sive principalis sacerdotii honorem, debent quæ illi placita sunt, et cogitare et curare, et creditos sibi ab illo populos secundum ejus voluntatem regere et gubernare. Ergo debitum nobis et vobis, o sanctissimum caput, hoc est, ut irreprehensibiliter quæ ejus sunt sapiamus, et in suis versemur, utpote ab ipso nos quidem imperium, vos vero principalis sacerdotii dignitatem suscipientes. Incipimus ergo hinc sermonem. Scit vestra paterna beatitudo quæ pridem facta sunt in hac nostra regia civitate propter venerabiles imagines; qualiter qui ante nos regnaverunt, eas destruxerunt, et in dehonestatem atque injuriam posuerunt: (utinam illis non imputetur; melius enim fuerat non mittere manus suas in Eccle- C siam :) et omnem populum qui hic est, imo orientalem eodem modo seduxerunt, et in propriam voluntatem retraxerunt; usquequo Deus suscitavit nos regnare in his, qui in veritate quærimus gloriam ejus, et tenere quæ tradita sunt ab apostolis suis et omnibus suis doctoribus. Unde nunc constanter cum mundo corde et vero cultu, quæ ad Deum pertinent, una cum omnibus subditis nostris et his sacerdotibus doctissimis, locuti sumus, et cum consilio decrevimus, ut fieret universale concilium. Et rogamus vestram paternam beatitudinem ; imo vero dominus Deus rogat, qui vult omnes salvos fieri et in agnitionem veritatis venire (I Rom. 11); ut det se ipsam, et nullam tarditatem faciat, et ascendat huc in stabilitatem et firmitatem antiquæ traditionis super vene- D sanctissimum episcopum Leontinum [Leontinæ] Chrirabilibus imaginibus: debitum enim illi est hoc facere; agnoscit vero quia scriptum est: Consolamini, consolamini populum meum sacerdotes, dicit Dominus (Isa. XL). Et: Labia sacerdotum custodiunt scientiam, et de ore ejus egredietur lex, quoniam angelus Domini exercituum est (Malach. 11). Et iterum divinus et veritatis prædicator Apostolus, qui ab Jerusalem et circuitu usque Illyricum prædicavit Evangelium, sic mandavit: Pascite gregem Domini cum disciplina,

sto amabilis Siciliæ nostræ insulæ, quem etiam noscit paterna vestra beatitudo, adduximus ad nos, et facie ad faciem loquentes direximus cum præsenti nostra venerabili jussione ad vos. Qui cum venerit ad vos, continuo absolve eum, ut remeet ad nos, scribens nobis per ipsum adventum, tuam, quibus diebus habet moveri illinc et proficisci ad nos: porro sanctissimum episcopum Neapolitanum omnino tenere habet, ut cum ipso ascendat huc. Etenim

« PoprzedniaDalej »