Obrazy na stronie
PDF
ePub

AQUILEIENSIS PRESBYTERI

OPERA

OMNIA

QUÆ DE SUO ELUCUBRAVIT,

COLLECTA, ORDINATE DISPOSITA, AB ALIENIS SEJUNCTA, AUCTA, ET AD
MSS. CODICES QUAMPLURIMOS NECNON VETUSTIORES EDITIONES CASTIGATA,
NOTIS ATQUE OBSERVATIONIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA,

STUDIO AC LABORE

DOMINICI VALLARSII

VERONENSIS PRESBYTERI,

NOVISSIME RECENSUIT, CORREXIT, EDIDIT

J.-P. MIGNE,

BIBLIOTHECÆ CLERI UNIVERSÆ,

SIVE

CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITOR

ACCEDUNT

PELAGII, COELESTII, JULIANI ET ANIANI HÆRETICORUM

SCRIPTA QUE SUPERSUNT,

HIC TANTUM MEMORATA, ALIBI A NOBIS EDITA.

TOMUS UNICUS.

VENIT 10 FRANCIS GALLICIS.

PARISIIS,

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,
IN VIA DICTA AVENUE-DU-MAINE, 189, OLIM CHAUSSÉE-DU-MAINE, 127.

1878

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

CLICHY.

[ocr errors]

[ocr errors]
[ocr errors]

RUFINUS.

[ocr errors]

OPERA RUFINO ASCRIPTA.

[ocr errors]
[ocr errors]

PELAGIUS, JULIANUS, COELESTIUS ET ANIANUS.
Horum hæreticorum memorantur tantum opera alibi a nobis edita.

[ocr errors]

EX TYPIS PAUL DUPONT, 12, VIA DICTA BAC-D'ASNIÈRES. (1707, 2-8.)

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

ANNO DOMINI CCCCX.

RUFINUS

[ocr errors]

AQUILEIENSIS PRESBYTER.

NOTITIA EX SCHOENEMANNO *

(Bibliotheca Patrum Latinorum historico-litteraria).

§ 1 Vita.

Cognomen diversissime scribi solet Toranus, Turranius, Tyrannius. Annus natalis ejus a Blondello scriptus est 345. Fontanius, quem nos in adumbranda hujus doctoris vita potissimum sequemur, nullum definire audet, Concordiam tamen patriam tribuit cujus rationes non magis expeditas esse quam anni nativitatis de Rubeis censet. Adulta ætate Aquileiam se contulit, monasticæ vivendi regulæ in monasterio quod Athanasii institutionibusprimordia debebat nomen daturus, ibique post aliquot temporis spatium litteris et fidei Christianæ formulis addiscendis consecratum baptizatus est a Chromatio presbytero, digniorem forte tunc inter Aquileiensis Ecclesiæ presbyteros locum tenente, ministrante

A et amore innutritam et animis officiosissimis conglutinatam.Sed antequam baptismum Rufinus susciperet, hic in Orientem profectus est, cujus visendi desiderio etiam Rufinus flagrabat. Opportune igitur accidit ut S. Melania, nobilis Romana, Hierosolymam proficiscendi consilium cepisset, cui comitem se eodem quo baptizatus erat anno Rufinus adjunxit Roma anno 371 relicta, Alexandriam anno 372, vivente adhuc Athanasio, applicuerunt. Hinc monachos Ægypti invisit Rufinus, cujus nuntium semel iterumque ad se in eremum perlatum Hieronymus in Ægypto moranti significat. Et cum Ariani, Athanasio mortuo, duce Lucio Alexandrinæ sedis invasore, nefanda immanitate et omni facinorum genere in orthodoxos Alexandriæ et per eremum sævirent, archidiacono Jovino et susceptore Eusebio diacono, B Tandem,sex mensibus in Ægypto cum Melania transipsum quoque furentis tempestatis calamitas feriit.

qui antea catechesi illum imbuerat . Intra hoc tempus cum S. Hieronymo, qui et ante iter in Gallias aliquantisper in eodem monasterio commoratus esse videtur, et post reditum ibidem substitit, arctam amicitiam contraxit mutuæ virtutis contemplatione

actis, cum eadem monachos confessores exsilio mulctatos in Palæstinam comitatus est, ubi ulli quidem circa Diocæsaream consederunt. Melania brevi post anno 373, post v Cal. Apriles, ut Fontanino

Just. Fontaninus, archiep. Ancyranus, Historia litteraria Aquileiensi, quæ quinque libris constat, et post mortem auctoris Romæ 1742-4, publici juris facta est, optime et copiosissime de Rufini rebus gestis, scriptis eorumque codicibus Mss. et editis disseruit. Non pauca tamen diligentius excussit et explorata retulit Joan. Franc. Bernard. Maria de Rubeis accuratioris doctrinæ laude insignis in libro inscripto: Dissertationes duæ, quarum prima de Turranio seu Tyrannio kufino monacho et presb., altera de vetustis liturgicis aliisque sacris ritibus; Venetiis, 1754-4. Utrumque invicem non sine molestia contulimus, quæque Rubeus certius vel verisimilius explicasset, aut adoptavimus statim, aut adnotare non negleximus.

Ita Rubeus, cap. 2, p. 8 sqq., verba Rufini invect. 1, n. 4, apte et ritibus Ecclesiarum convenienter interpretatus est additque,incertum esse, qua de causa Valerianus episcopus abfuerit, sed non dubitandum quin post baptismum Rufinus ad illum adductus fuerit, sacro chrismate ungendus. Secus Fontaninus, baptizatum a Valeriano ep., susceptoribus baptismi Chromatio, Jovino et Eusebio, scribit.

0

Ep. 1, al. 41; 2, al. 5.

Corthodoxorum stragem cruentis coloribus describit, Ruf. Apol. I. II, cap 3, ubi horrendam istam et se quoque oppressorum in passionibus socium fuisse dicit.

* Nonnulla in hac Notitia emendare vel etiam resecare necesse habuimus, quæ Schonemannus ex suo in catholicam fidem odio expressisse videtur. EDIT.

PATROL. XXI,

337

1

placet, Hierosolymam contendit, Rufinus autem A Hieronymus non solum ut respuere se Origenis Alexandriam repetiit. ibique sex annos in consortio et institutione Didymi et aliorum tunc Alexandriæ florentium doctorum versatus est, Origenisque ingenium adamare cœpit, tametsi non omnem ejus doctrinam amplexatus videri debet.Rediit Hierosolymam, si cum Fontanino calculum ponere institueris, anno 377; hic enim sextus currebat a primo ejus in Ægyptum adventu ↳, rediitque eo animo, ut totum se deinceps vitæ monasticæ traderet, cellulasque inhabitavit in monte Oliveti, quæ ab aliis etiam quamplurimis monachis frequentabantur. Hierosolymis in varias adjacentes regiones ad visendos eximios viros excurrit, fortasse etiam Alexandriam iterum cum Melania, quam circa idem tempus Ægyptum tetendisse constat. Dein plures annos cum Melania in omnis generis hominibus illuc pietatis causa adventantibus liberaliter excipiendis impendit. Interea Hieronymum ipsum et amicos veteri ac diuturna necessitudine copulatos mutuoque alrerius videndi desiderio, dum propius invicem admoverentur, suspensos, mira quædam casuum et eventuum connexio identidem distraxit, non aliter ac si occulta aliqua vis hac ipsa divisione animorum conjunctioni prospexisset, quam ruptam iri ipsorum congressibus præsentiret. Nam cum primum in Palæstinam Rufinus adventasset, adhuc in eremo degebat Hieronymus, sed litteras amicitiæ veteris, quam Aquileia olim strinxerant, testes anno 373 æstate media ab Hieronymo scriptas ibidem recepit. Dum in Ægypto litteris operam navaret Rufinus, ali- C ausus sit : interpretem laceraret, de syllabis calumnia

hæreses omnibus testatum faceret, S. Epiphanio (Origenis et Joannis adversario) adhæsit, sed per monachos etiam Bethleemiticos, quod monasterii unius conditor esset Epiphanius, in partes ejus pertrahebatur. Rufino autem, cui per septem fere annos cum Joanne familiaris consuetudo intercesserat, quique ab eodem haud dubie presbyter ordinatus erat, non temere licebat ab eo revelli. Litigatum est utrinque animis infestis, aliis alia suppetente irascendi causa. Nam Epiphanius tanquam Origenistam Joannem insectari; Joannes ordinatione Pauliniani fratris Hieronymi in presbyterum ab Epiphanio in parœcia sua facta juri suo inique detractum esse, urgere; Hieronymus non vanam omnino fuisse suspicionis de Origenis hæresi in se ex faB miliaritate cum Rufino aliquando subnatæ causam

stomachari, idque impense dolere, quod hominem amicitia sit prosecutus, qui occulte hæresibus desponsum habuisset animum. Addita est indignationi huic fomes epistola ab Epiphanio de ordinatione alieno loco a se facta ad Joannem Hieros. scripta, quam Hieronymus in Eusebii Cremonensis Græci sermonis ignari gratiam inque privatos usus ut homini in monasterio suo versanti latinam reddiderat, sed quæ furto ablata ad Rufinum pervenerat eique occasionem dederat in interprete si non malignitatem reprehendere, certe desiderare veritatem. Hieronymus autem ægrius hoc pati, quod Rufinus hæreseos ac dogmatum perversionis insimulatus nihil respondere

quandiu Antiochiæ Hieronymus substiterat, unde Constantinopolim profectus erat eo ipso tempore quo fortasse Rufinus ad breve tempus, si Rubeo assenseris, Palæstinam repetierat. Reverso denique anno 385, post tres annos integros Romæ traductos, Hieronymo, nullum est dubium quin Hierosolymis obviam sibi facti pristinæ pietatis ac officiorum memoriam instauraverint, nunc ad breve tantum duraturam.

retur et totam defensionem sui putaret, si tacenti detraheret. Interclusus erat ad animos reconciliandos aditus, cum pro se quisque pœnam ab altero posceret, et dolum sibi a conciliaturis metueret. Hinc frustra a Theophilo Alex. et Archelao Palæstinæ comite pax inter eos tentata, inseditque per triennale spatium hic rancor animis. Quo auctore tandem extinctum sit diuturnum illud dissidium, haud liquet. Id constat, Hieronymum ac Rufinum more solemni in Anastasi, templo Hierosolymitano, post sacrificium missæ in gratiam rediisse, illumque Rufinum nullius erroris compertum agnovisse.

Prima discordiæ semina inter ipsos sparsit Aterbius quidam, qui Hierosolymam perlatus Rufinum tanquam Origenis commenta sectantem carpsit, eademque criminatione Hieronymum tanquam Rufini amicum et Origenis laudatorem traduxit. Tunc primum alienatior a Rufino factus est Hieronymus. Mox (a. 394) uterque in causam Epiphanii Salaminis episcopi et Joannis Hierosolymitani involvitur. Nam

Anno 373 cadenti vel appetenti aut currenti etiam an. 374 de Rubeis cap. 7, assignat. Pendent nimirum hæc ex diversa anni emortualis Athanasii notatione. Nimirum Fontaninus dicto loco et peculiari etiam dissertatione Historiæ Aquileiensi litt. subnexa mortem Athanasii an. 372, 11 Maii afligit, Baronii sententiam tuitus, Rubeus contra laudatæ dissert. cap. 4, 5 et 6, nova discussione facla, anno 373 ascribendam docet.

Octennium, interposito aliquo intervallo, in Ægypto eum degisse, Rubeus ex Codice Guarneriano contendit, ejusque rationes ita subducit, ut prima vice Alexandriam an. 375 repetiisse ibique usque

Pace revocata, revertendi in Occidentem cura Rufinum invasit. Profectus est a. 597, mense Augusto Dvel Septembri. Discedentem Hieronymus pace invicem data et accepta prosecutus est . Romam non

ad. an. 380, vel insequentem inceptum aut adultum mansisse statuat. Hinc negotii vel Melaniæ visendæ causa in Palæstinam profectum ponit,atque inde alte ra vice in Ægyptum rediisse ac tandem aliis insumptis annis ante annum 385 remeasse Hierosolymam. • De Rubeis, cap. 9, n. 6, p. 65.

Permultorum ea sententia est non solum, sed cum Melania in Italiam hoc anno Rufinum rediisse: ita Fontaninus, Baronio et Pagio consentiens. At plurium auctoritate, inter quos Lebrunus etiam in Vita Paulini, reditum Melaniæ an. 402 illigant, quam plane sententiam argumentis novis astruit de Rubeis c. 10, p. 70.

continno appulit, sed ad monasterium Ursei Abbatis
in loco Pineti, in agro Romano devertit. Ibi tum
plurimi rerum Orientalium curiosi et scriptorum avidi
circumsteterunt, percontantur, narranti auscultant,
postremo, ut Græca Latine sibi legenda reddat, flagi-
tant. Erat inter hos ipse abbas Urseius, cui percon-
tanti quænam in Oriente monachorum esset obser-
vatio, quæ instituta servarentur, cum respondisset
Basilii, efflagitari se ab eo magnam ab Occidentali-
bus gratiam ei habitum iri pollicente sivit, ut Latini-
tate eam donaret.Similiter Macarius,monasterii istius
monachus, ut Fontanino visum, seu Romæ degens,
ut Rubeus contendit, Pamphili Apologiam Origenis
ab eo impetrat, quam Romæ,quo a. 397 exeunte
vel ineunte 398 se contulerat, transtulit, addito de
suo pro fide sua vindicanda libello de Adulteratione li-

brorum Origenis.Cumquein Pamphili Apologia Ori-
genis libros de Principiis identidem laudari obser-
vasset Macarius, iterum Rufinum rogavit ut Roma-
nis auribus accommodaret. Nec in hoc quidem
quanquam prævideret quantum sibi invidiæ confla-
turus esset hac obsequendi facilitate, morem ei ge-
rere recusavit, sed primun duo priores edidit atque
in præfatione haud dixerim bona fide an invidiæ
declinandæ causa. Rufini auctoritatem prætendit,
quod iu præfatione ad homilias duas Origenis in
Canticum canticorum tam magnifice de auctore locu-
tus esset, ut cuivis legendi ejus desiderium com-
moveret et plurima se ipsum posthac translaturum
promisisset. Interea evenit quod metuerat. Ingen-
tes per totam urbem rumores suborti,æstusque plane
in turbinem editis duobus posterioribus libris cessit.
Sed quod longe pejus Rufino accidit, Pammachius et
Oceanus, schedas Rufini imperfectas et nondum expo-
litas, ut forte de manu exciderant,ad Hieronymum ta-
cito auctoris nomine, ut postmodum ille contendit,
transmiserant. Simul novam librorum de Principiis
versionem ab eo expetunt. Eodem tempore Rufinus,
nuntio de obitu matris accepto, Aquileiam proficisci
instituit: ad Hieronymum id perscripsit litterisque
formatis a papa Siricio acceptis via mediterranea per
Mediolanum eo contendit. Aquileiæ imprimis con-
suetudine et benevolentia Chromatii episcopi recrea-
tus est. Num vero ab eodem Aquileiensi Ecclesiæ
aggregatus sit, cum a Joanne Hierosolymitano pre-
sbyter monasticæ professionis esset ordinatus,nemo
pro certo affirmaverit. Interea litteræ Hieronymi, D
quibus Rufinianis respondebat, a Pammachio et
Oceano interceptæ erant; alias, quas ad ipsos dede-
rat, in quibus Rufini præfationem refutabat et alie-
num se aborigenis dogmate testabatur,una cum nova
librorumde Principiis versione,Romæ circumferebant
Ab Aproniano Aquileiam transmissæ ad responden-
dum Rufinum permovent, cui responsioni ab an.
399 usque ad an. 401 insudavit. Carptim ei ab

amicis speculatoribus, quæ Rufinus procuderat, transmissa erant, et vixdum absoluta ea et Aproniano inscripta cum amicis qui Hieronymi maxime verbis læsi erant, Rufinus communicaverat: cum duo jam illius Apologia libri contra tria istius volumina nondum plena, sed summatim tantum accepta prodeunt. Horum exemplar Aquileiam per negotiatorem transeuntem perlatum biduoque tantum concessum brevem Rufino responsionem extorsit⚫. Simul integros Apologiæ libros Hieronymo legendos mittit. Reddita fuisse videntur an. 402. Eodem certe anno mense Martio vel Aprili, tertium Apologiæ librum Hieronymus effudit, licet pridem a Chromatio esset commonefactus ut contentioni Christianorum animos offendenti silentio finem imponeret. Quid quod ad Augustinum adeo tanquam moderationis Bsua testem postremam hanc Apologiam misit, Rufi niana maledicta, quo nomine ejus Apologiam vocat, in Africa studio ipsius dudum perlata esse ratus.Ad quæ ille, «nescire se quæ scripta maledica super nomine ejus Africam pervenerint, contabuisse autem dolore, et timore obriguisse legentem quæ illis maledictis respondisset: exanimatum iri si in manus suas forte venirent, quæ a Rafino tam effrenata libidine in sejacta nuntiasset.» Cum an. 400 Theophilus Alexandrinus episcopos ad exstirpandam hæresim provocasset; Anastasius etiam et,impulsu ejus, Mediolanenses et Aquileienses episcopi Origenis dogmata damnarant At Anastasius, cui, cum ipse Romam proficisci non potuisset, brevem fidei suæ Apologiam Rufinus miserat, ejus causam a causa Origenis plane diversam deprehendit, testatus id in litteris ad Joannem Hierosolymitanum datis; in quibus, cum aperte Origenem damnas set, Rufinum tunc demum se damnare scribit, si assensum istis quæ interpretatus sit præbuerit, quod ad Dei, non hominum judicium censet remittendum. Nihilominus in extrema epistola procul se a communione sua habere Rufinum significat, et hanc ipsam epistolam cum altera, quæ periit, in rem suam interpretatus erat Hieronymus, unde neutram pro vera agnoscere voluit Rufinus. Tandem, reducta cæli serenitate, totus scribendis aut de Græco traducendis libris vacavit, plurimamque partem sciptorum intra septennium, quod adhuc Aquileia transegit, confecit. Aquileia an. 408 relicta, in monasterium Pineti iterum concessit, ibique alterum de Benedictionibus patriarcharum librum, quem Paulino post primum Aquileia ipsi transmissum pollicitus erat, absolvit, Romam deinde perrecturus. Ingruentibus autem Romæ barbaris, profugo Piniani cætui adjunctus eodem anno in Siciliam transfretavit. Ibi in conspectu vastatæ cu à cæteris regionibus ab Alarico Calabriæ aliquot Origenis libris, homiliis scilicet in Numeros, quas Donato alicui inscripsit, et Cantico canticorum, in

C

Cap. 12, p. 84.

Ex calculo Rubei paulo ante Siricii obitum, qui secundum Baronii sententiam an. 398, Febr. 22, secundum Pagium die 26 Novemb. accidit, Romam

pervenit, ac integrum pene annum ibi commoratus, Aquileiam mense Augusto vel Septembri adiit.

Hæc epistola nunc quidem intercidit. Non per biduum exaratam esse potuisse Hieronymus objecit.

« PoprzedniaDalej »