Obrazy na stronie
PDF
ePub

Selmon. Accipient remissionem peccatorum ab illo, qui ait: Si fuerint peccata vestra sicut coccinum, tanquam nix dealbabuntur (Isai. 1.). Bene ergo ait, In Selmon, quod interpretatur umbra, id est, in Christo. Constat autem umbra ex lumine et corpore. Illud lumen verum, quod verbum erat in principio apud Deum (Joan. 1.), ut quasi umbra fieret nobis, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Deo scilicet homo tanquam lumini corpus accessit, et in eum credentes umbra protectionis operuit. Nive igitur in Selmon dealbantur, qui pergratiam quæ in Christo est, a peccatorum maculis mundantur. Selmon dico,

16. Mons Dei, mons pinguis. Christus enim prærogavite dicitur, Mons Dei Patris, per eminentiam Deitatis. Intantum autem pinguis, ut in eo corporaliter habitaret omnis plenitudo divinitatis (Coloss. 2.). Nec solum in se pinguis extitit, sed et de se alios pinguavit. Unde et subditur: Mons coagulatus : secundum illos, quo lacte nutrit. Mons pinguis : secundum majores, quos per uberiorem dulcedinem suæ sapientiæ reficit. Nam et ipsum lac unde fit caseus, miro modo significat gratiam. Manat quippe ex abundantia viscerum maternorum,et misericordiadelectabili parvulis infunditur gratis. Et quia nonnulli de Christo dubitaverunt, et quosdam sanctos illi coæquales in gratia crediderunt : redarguit eos de errore, cum subjungit :

ergoistis cleris duo Testamenta significantur: quid A priis: ut autem discernantur. Nive dealbabuntur in aliud admonemur, nisi ut ea Testamenta inter se consentire, non repugnare noverimus, sed intelligendo acquiescamus? nosque simus eorum concordiæ signum atque documentum, cum alterum 334 adversus alterum nihil dixisse sentimus, et cum pacifica admiratione quasi extasis sopore monstramur. Per cleros ideo divinam Scripturam intelligimus, quia cleros Græce interpretatur sors Latine. Divinam autem Scripturam nullo humano habuimus arbitrio, sed sola sorte, id est, sola Dei electione. Alius hic (Ex Augustino) occurrit sensus forte anteponendus, ut cleros multo probabilius ipsas hæreditates intelligamus: ut quoniam hæreditas veteris Testamenti est terrena fœlicitas, hæreditas vero novi Testamenti est terrena immortalitas : dormire sit inter medios cleros, nec illam quærere ardenter, et adhuc istam expectare patienter. Nam qui Deo propterea serviunt, vel potius servire nolunt : dum quærunt in hac vita fœlicitatem, ablatus est somnus B ab eis, et non dormiunt. Flammantibus [Inflammantibus] enim cupiditatibus agitati in flagitia et facinora propellantur: nec omnino requiescunt desiderando ut acquirant: metuendo ne amittant. Qui autem me audit (ait Sapientia [Prov. 1.]) habitabit in spe, et requiescet sine timore ab omni vanitate. Hoc est (quantum mihi videtur) dormire intermedios cleros, idest, inter medias hæreditates, nondum in re, sed lamen in cælestis hæreditatis spe habitare: et a terrenæ fœlicitatis jam cupiditate conquiescere.Cum autem venerit, quod speramus: non jam inter duas hæreditates requiescimus, sed in nova et vera, cujus vetus erat umbra, regnabimus. Et quia tam bene dormierant Apostoli, eis velut pennis nunc volitat et laudibus exaltatur Ecclesia. Quorum exemplo dum sic etiam cæteri dormiunt, adduntur pennæ, quibus usque in finem seculi sublimiter prædicetur; Et posteriora dorsi ejus in pallore auri erunt, id est, in nitore sapientiæ. Per quem nitorem intelligimus caritatem. Calor enim sapientiæ divinæ est caritas Sǝd quare a dorso, et non a pectore? An quia ibi sunt quomodo radices alarum? Caritas autem omnia suffert (1. Cor. 13.). Et (Ex Augustino) scriptum est: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi (Galat.-6.). Vel aliter: Quid sunt ipsæ alæ, nisi duo præcepta caritatis, in quibus tota lex pendet, et prophetæ (Matth. 22.)? Quid ipsa sarcina levis, nisi ipsa caritas, quæ in istis duobus præceptis impletur?Quicquid enim difficile est in præcepta, leve est amanti. Nec ob aliud intelligitur recte dictum, Onus meum leve est (Matth. 11.): nisi quia dat Spiritum sanctum, per quem datur caritas in cordibus nostris (Rom. 5.): ut amando liberaliter, faciamus, quod timendo, qui facit, serviliter facit. Posteriora ergo dorsi ejus in pallore auri sunt, quia quicquid portat Ecclesia, quidquid tolerat : totum in amore facit, totum in sapientia, totum in hilaritate. Corde est simplex, verbo lucida, opere præclara. Quamdiu hoc facit, determinat tempus, di

cens:

15. Dum discernit æclestis reges super eam. Id est quamdiu Filius Dei ordinat et constituit sanctos et prælatos, qui bene regnat et se et alios super eam, videlicet columbam. Quis est iste cælestis, nisi ille qui ascendit super omnes cælos, ut impleret omnia (Ephes. 4.)? Et quid est, aliud reges discernere super eam, nisi in opus ministerii,in ædificationem corporis Christi præparare (1. Cor. 12.)? Dicuntur etiam (Ex Aug.) illi reges utique a regendo, et quid magis,quam carnis concupiscentias? ne regnet peccatum in eorum mortali corpore ad obediendum desideriis ejus: nec exhibeant 335 membra sua arma iniquitatis peccato sed exhibeant se Deo tanquam ex mortuis viventes: et membra sua arma justitiæ Deo (Rom. 6.). Sic enim erunt reges primitus discreti ab alienigenis, quia non sunt jugum ducentes cum infidelibus. Deinde discreti inter se concorditer muneribus pro

C

17. Ut quid suspicamini montes coagulatos? Nam et cæteri Sancti montes Dei dicti sunt. Nec deluerunt qui eum dicerent, alii Joannem Baptistam, alii autem Heliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis (Matth. 16.). Ad quorum errorem compescendum, aliam excellentiam adhuc insinuat, in quo hunc sanctum montem ab aliis montibus sanctis differre probat. Ait ergo: Mons in quo beneplacitum est Deo habitare in eo. Deo patri placuit habitare in isto monte, qui paratus est in cacumine montium, cui dicit: Tu es Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. 3. et 17. Luc. 3.). Nec habitat Deus in eo per particularem gratiam, sicut in cæteris Sanctis,sive ad tempus. Et hoc probat, cum subdit: Etenim Dominus habitabit in finem. Id est, in perfectionem habitationis. Intantum habitat in eo, ut plus habitare non possit: scilicet in unitate personæ, et æqualitate potentiæ. Non quia (Ex Augustino) in aliis non habitat, sed quia in aliis per ipsum. In ipso quippe habitat omnis plenitudo divinitatis non umbraliter, sicut in templo a Salomone facto, sed corporaliter (Coloss. 2) et solide atque veraciter: quoniam Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (2. Cor. 5.). Vel ideo dicit, Dominus habitavit in finem: quia hoc melius manifestabitur in fine, quando in sua apparebit majestate (Matth. 25.), et æqualitate. Vel Dominus Jesus Christus habitabit in Sanctis suis, perducens in finem, hoc est in seipsum. Finis enim legis Christus Dad justitiam omni credenti (Rom. 10.). Postquam ostendit altitudinem Christi, consequenter insinual, quid inde suæ Ecclesiæ proveniat. Ac si dicatur : Ecce 336 mons magnus atque incomparabilis Dominus Jesus: quid erunt illi, qui putabantur montes coagulati?

18. Currus Dei, inquit, erunt. Et ne pauci æstimentur, adjungit. Decem millibus multiplex millia læ tantium Quis enim auriga? Dominus in eis,inquit, Ubi? in Sinai in sancto. Ingentem itaque multitudinem sanctorum, atque fidelium, qui portando Deum fiunt quodammodo currus Dei, significavit hoc nomine, ponens finitum pro infinito. Hanc inhabitando et regendo sicut bonus auriga perducit in finem, tanquam currum suum, velut in locum aliquem destinatum. In eo autem, quod multiplex in decem millibus dicitur, perfectio doctrinæ commendatur: quia decem propter Decalogum significat doctrinam : mille, quia perfectus est numerus, designat perfectio

nem. Currus ergo Dei multiplex in decem millibus A humilis moreretur, tamen condemnabit superbos. existit: quia numerus sanctorum secundum decem Et hoc est, quod subdit: præcepta legis multipliciter et perfecte vivit. Mirifice autem, cum dixisset. Millia lætantium, continuo subjecit: Dominus in illis. Ne miremur,quod læteutur: Dominus enim in illis. Ideo etsi sunt quasi tristes, semper tamen gaudentes (2. Cor. 6.). Nec jam ipso fine, quo nondum venerunt : sed spe sunt gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. 12.). Quoniam Dominus in illis in Sinai in sancto. Id est, in mandato. Sina enim interpretatur mandatum. Et Apostolus dicit: Quia lex quidem sancta, et mandatum bonum et sanctum (Rom. 7.). Sed quid prodesset mandatum, nisi Dominus ibi esset? de quo dicitur: Deus est enim, qui operatur in vobis, et velle et operari pro bona voluntate (Philip. 1.). Itaque Dominus în eis, in mandato adjuvans eos, ut faciant mandatum. Quomodo in eis? Caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (Rom. 5.): et hæc est, qua mandatum impletur, et ideo millia lætantur. Quomodo hoc factum est? Con- B vertit ad ipsum, qui fecit, et quomodo sit factum, nobis ostendit, dicens :

19. Ascendisti in altum, id est, in cælum resurgendo. Cæpisti captivitatem. Id est, genus humanum, quod diabolus captivaverat per peccatum, redemisti. Accepisti dona in hominibus: sicut alibi dicitur: et dabo tibi Gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. 2.), A Domino Deo nostro capta est nostra captivitas, ut fieret libertas. Hinc Petro dictum est: Ex hoc jam homines eris capiens (Luc.5.) Capti ergo sumus, quia subjugati : sub leve illud jugum missi, liberati a peccato, cujus servi eramus (Rom. 6.), et justitiæ servi facti, cujus liberi fuimus. Unde et ipse in illis est, qui dedit dona hominibus, et Accepil dona in hominibus: ideoque in ista captivatione, in isto cursu, sub isto jugo non sunt millia plorantium, sed millia lætantium. Domiuns quippe in illis in Sinai, in sancto. Et vere erant captivitas, quos tu accepisti: Etenim non credentes, C inhabitare Dominum Deum. Non credentes ipsi sunt captivitas. Non credendo enim possidebantura diabolo, qui operatur in filiis diffidentiæ (Ephes. 2.). In quibus et vos (inquit) fuistis aliquando, cum viveretis in eis (Ephes. 5.). Fides eos inde liberavit, ut jam credentes inhabitentur a Deo, facti domus Dei, et currus Dei millium lætantium. Unde qui hæc canebat, in spiritu ea prævidens, impletus et ipse lætitia eructavit hymnum, dicens :

337 20. Benedictus Dominus die quotidie. Id est, assidue usque in finem. Et quoniam currum illum duci vidit in æternum: sequitur et dicit: Prosperum iler faciet nobis, Deus salutarium nostrorum. Omnia enim cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti (Rom. 8.): et non permittit eos tentari supra, quam ferre possunt, sed facit etiam ex tentatione proventum (2. Cor. 10.) Propterea enim recte dicitur salutarium Deus, quia iter nostrum dirigit ad salutem, atque intantum prosperum facit, ut de hoc mundo faciat transire ad Patrem, et flat, quod ipse Dominus ait: Volo: ut ubi ego sum, et ipsi sint mecum (Joan. 17.). Quis est iste Deus? Sequitur et dicit:

21. Deus noster, Deus salvos faciendi. Multum (Ex Augustino) gratia commendatur. Quis enim salvus esset, nisi ipse sanaret? Sed ut occurreret cogitationi; cur ergo morimur, si per ejus gratiam salvi facti sumus? continuo subjecit : et Domini, Domini exilus mortis. Tanquam diceret: Quid indignaris humana conditio, te habere exitum mortis? et Domini tui exitus non alius, quam mortis fuit. Potius ergo consolare, quam indigneris. Patienter ergo etiam ipsam mortem feramus, illius exemplo, qui licet peccato nullo esset debitor mortis, et Dominus esset a quo nemo animam tolleret, sed eam ipse a semetipso poneret, etiam ipsius fuit exitus mortis. Sed quamvis

D

22. Verumtamen Deus confringel capila inimicorum suorum. Capita confringere, est superbas mentes humiliare. Juxta, quod scriptum est: Omnis qui se exaltat humiliabitur (Matth. 23; Luc. 17.). Confringet etiam verticem capillı, id est, elationem cogitationis, perambulantium in delictis suis: id est, perseverantium in peccatis. Confracta sunt etiam inimicorum capita, id est, dominationes et imperium infidelium, et quotidie frangitur: ut uni capiti Christo totus mundus subjiciatur. Vel per capita possunt intelligi capitalia, id est, criminalia peccata. Per verticem vero capilli minuta et venialia valent designari. In quibus quisquls delectando ita perambulat, ut corrigendo dum vivit, non finiat: ipse Deus post mortem non minutus in deitate, confringet et destruet eum districti judicii sui animadversione. Per capillos ideo cogitationes accipimus, quia sicut capilli adhærent capiti, sic cogitationes menti. Bonæ autem cogitationes ornant mentem : malæ deturpant. Quosdam confringet, quosdam ad se convertet: ita quod alios faciat martyres, alios vero prædicatores. Et ad hoc confirmandum introducit Dominum loquentem sic:

23. Dixit Dominus, id est, firmiter disposuit: Ex Basan convertam in profundum maris. Basan interpretatur confusio. Et ex confusione peccati (Ex Augustino) fit conversio ad Deum. Inde est, quod Publicanus nec audebat oculos ad cælum levare. Ita se considerans confundebatur, sed descendit justificatus (Luc. 18.) Item Basan interpretatur siccitas. Talis erat anima, quæ dicebat: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. 42.). Et beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur (Matth. 5.). Deinde quid profundum maris, nisi profundam malitiam significat peccatoris ? Unde scriptum est: Peccator cum venerit in profundum malorum, 338 contemnit (Pvov. 18.). In profundum maris peccator convertitur, quando ad propriam conscientiam, Domino impellente, retruditur, ut mala, quæ gessit, recogitet, atque ea pœnitendo deploret. Hinc est quod Deo dicitur a quodam pœnitente: Recogitabo tibi annos meos in amaritudine animæ meæ (Isai. 38.). Tunc quippe est vera conversio, quando animæ fit amarum, hoc quod ante fuerat dulce peccatum. Convertit ergo Deus in profundum ad eos quosque liberandos, qui erant desperatissimi peccatores. Quæ conversio, quam perfecta sit, insinuat, cum subjungit:

24. Ut intinguatur pes tuus in sanguine. Unusquisque prædicatordum deambulando, verbum Dei annuntiat, in membris Christi pedis officium servat. Unde scriptum est: Quam speciosi pedes eorum, qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona (Isai. 52.)! Talis pes erat Paulus, cum diceret : non solum alligari, sed et mori paratus sum pro nomine Jesu (Acl. 21.). Pes ergo Dei in sanguine intingitur, quando prædicator Christi pro fide Evangelica coloratur martyrio, Deinde adjungit: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Eos ipsos (Ex Augustino), qui usque ad sanguinem fuerant certaturi, etiam canes vocat : non detestabiles, sed laudabiles: Domino suo fidem servantes, et pro ejus domo contra inimicos latrantes. Non enim tantummodo canum dixit, sed Canum tuorum: nec eorum dentes, sed lingua laudata est. Quos propheta ex inimicis futuros esse prædixit, per illam scilicet conversionem, de qua superius loquebatur. Ex inimicis ergo fecit misericors Deus amicos suos: ut qui erant blasphemantes, postmodum fierent prædicantes, et qui Christum persequebantur, deinde pro Christo morerentur (1. Tim. 1.). Et veluti quæ reretur, unde hoc illis tantum bonum? continuo responsum est: Ab ipso, subaudis Deo. Nam quan do id possent a seipsis? Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem ipsius (Rom. 5.). Unde et subditur:

Tantis principibus adjunctis tibi,

25. Viderunt ingressus tuos, Deus. Qualiter ingres- A dinis, latitudinis: principes fidei, spel, caritatis. sus es in hunc mundum, qualiter incarnatus, qualiter humanatus, qualiter occisus, qualiter exaltatus, et glorificatus. Viderunt, crediderunt, atque eosdem ingressus prout potuerunt,imitando secuti sunt. Cujus ingressus? Non angeli, non patriarchæ, non prophetæ, non cujuslibet justi: sed Ingressus Dei mei. Quia ad utilitatem meam carnem assumes, qui es Deus genitus a Patre Regis mei. Qui eris rex meus in humanitate. Hoc est, Tui ingressus non sunt vilipendendi, quia eris Deus et homo, reparans homines et regens. De quo recte subditur: Quid est in sancto. Non enim habitat Deus in corpore subdito peccatis (Sap. 1.), sed in eo, cujus conseientia sancta est et pura.

26. Ad hos ingressus insinuandos: Prævenerunt principes, id est, primitivi prædicatores Apostoli, quibus super Ecclesiam datus est principatus. Prævenerunt ergo cæteros, sicut principes et magistri; et non soli, se conjuncti psallentibus. De quorum bonis operibus, tanquam visibilibus organis, glorifi- B caretur Deus. Qui principes tanquam ministri et præpositi, erunt, In medio juvencularum, id est, Ecclesiarum, quæ adhuc erant novellæ, sicut primitivæ Ecclesiæ. Ipsarum dico, tympanistriarum, id est, carne mortificata Deum laudantium Tympana enim (Ex Augustino) 339 siccato corio fiunt et extenso. Propter hæc omnia bona, o fideles.

27. tn Ecclesiis benedicite Deo. Ubi est locus benedicendi, Quia qui extra Ecclesiam sunt, Deum digne laudare non possunt. Deo dico, Domino, qui nos creavit et regit. Illi (inquam) benedicite de fontibus, idest, propter fontes : propter sanctos Apostulos, qui vos spirituali doctrina reficiunt. Fontibus dico, Israel. Idest, procedentibus ex Judæa, Inde quippe (Ex Aug.) prius elegit, quos fontes faceret. Nam inde sunt electi Apostoli, et hi primitus audierunt: Qui biberit de aqua ista, quam ego dabo, non sitiet unquam sed fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam (Joan. 4.).

C

28. Ibi Benjamin adolescentulus in meniis excessu. Ibi (Ex eod.). Paulus novissimus Apostolorum, qui dicit: Nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahæ, de tribu Benjamin [Rom. 12.): qui factus est in excessu mentis, cum usque ad tertium cœlum raperetur, et audiret ineffabilia verba, quæ non liceret homini loqui. Sive (inquit) in corpore, sive extra corpus, ego nescio, Deus scit (2. Cor. 12.). Et unde sunt principes, qui prævenerunt? sequitur, et dicit: Principes Juda, duces eorum principes Zabulon, principes Nephthali. Hebræa sunt quippe (Ex eod.) ista nomina, quorum Juda, confessio dicitur interpretari: Zabulon habitaculum fortitudinis: Nephthali dilatatio mea. Quæ omnia verissimos nobis insinuant principes Ecclesiarum, dignos ducatu, dignos imitatione, dignos honoribus martyres namque in Ecclesiis locum suum tenent, atque apice sanctæ dignitatis excellunt. Jam vero in martyrio prima confessio est: et pro illa quidquid acciderit, tolerandi, sequens assumitur fortitudo. Deinde post omnia tolerata, fi-D nitis angustiis, latitudo sequitur in præmiis. Potest et sic intelligi: ut (quoniam tria hæc præcipue commendat Apostolus, fidem, spem, et caritatem [1. Cor. 13.]) confessio sit in fide, fortitudo in spe, latitudo in caritate. Fidei quippe res est, ut corde credatur ad justitiam: ore autem confessio fiat ad salutem (Rom. 10.). In passionibus autem tribulatto

num

tristis est: sed spes fortis est. Si enim, quod non videmus speramus: per patientiam exspectamus (Rom. 8.). Latitudinem vero præstat caritatis in corde diffusio. Nam consummata caritas foras mittit timorem (1 Joan.4.) Qui timor tormentum habet per animæ angustias. Principes ergo Juda duces eorum, qui in Ecclesiis benedicunt Dominum. Principes Zabulon, principes Nephthalim. Principes confessionis, fortitu

[blocks in formation]

29. Manda Deus, præcipe virtuti tuæ, Filio tuo, per quem virtuose operaris. Ipse enim principum imperator: ipse est virtus et sapientia tua (Hebr.1.), per quem facis, quidquid facis. Jussio tua, voluntas tua. Manda virtuti tuæ: tua voluntas impleatur: tua potentia declaretur. Confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis. Manda Verbo, ut fiat. Manda, per Verbum. Confirma, per Spiritum sanctum. Manda, ⚫ dicendo: confirma, adjuvando. Jube quod vis, fac quod jubes. Quod si feceris, fiet quod sequitur:

30. A templo tuo in Jerusalem, quæ est libera mater nostra. Et ipsa est templum sanctum tuum 340 Ab hoc templo tuo, Tibi offerent reges munera. Scilicet seipsos, sive laudis sacrificia. Vel manda, sicut dictum est, a templo tuo in Jerusalem. Ibi enim incepit Apostolorum prædicatio. Unde cum Dominus Apostolis prædicare præciperet Evangelium omni creaturæ (Matth. 28; Marc. 16.): Incipientes (inquit) ab Jerusalem (Luc. 24.). Quod alius propheta longe ante præviderat, cum dicebat: De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem (Isai. 2.), Prævidens autem in Ecclesia Dei futuros hæreficos, adjunxit: 31. Increpa feras arundinis. Feræ non immerito appellantur hæretici, quia ipsi dilaniant animas simplices, quemadmodum feræ oves. Et recte dicuntur arundinis, quia mobilis et instabilis sunt sermonis. Eos dicit Apostolus Petrus indoctos et instabiles esse (2. Petr. 3.): atque ad suum proprium interitum pervertere Scripturas. Qui quoniam duræ et indomitæ cervicis sunt, jugo disciplinæ pacifico lenique non subditi, impatientes aratri atque doctrinæ ideo taurorum etiam nomine designantur, cum subditur: Congregatio taurorum in vaccis populorum. Non enim universos populos seducunt, in quibus sunt graves et stabiles. Unde scriptum est: in populo gravi laudabo te (Psal.34.). Sed in his populis congregantur, quos inveniunt quasi vaccas, scilicet simplices et lascivas animas, quæ facile audiendo sequuntur. Ad hoc autem fit ea congregatio: Ut excludant eos, qui probati sunt argento. Hanc enim intentionem habent hæretici doctores, ut ab auribus animarum. quas seducere moliuntur, separent eos quia argento sunt probati idest, divino eloquio eruditi. Unde Apostolus: Necesse est (inquit) ut veniant hæreses, ut qui probati sunt, manifesti fiant (1. Cor. 11.). De quibus hæreticis ne prævaleant, postulat, dicens: Dissipa gentes, quæ bella volunt. Non enim (Ex August.) correptioni student, sed contentioni. Et contradicendo veritati, discordias inferre student catholicæ fidei. Ipsi ergo potius dispergantur, si corrigi recusant, qui gregem Christi dispergere affectant. Gentes autem appellavit, non propter generationes familiarum, sed propter generationes sectarum ubi series successionis confirmat errorem. Et vere dissipabis. Quia :

32. Venient legati ex Ægypto: Ethiopia præveniet manus ejus Deo. Per hos legatos (Ex eod.) dissipabis hæreticos. Egypti, vel Æthiopiæ nomine omnium gentium fidem significavit, a parte totum. Legatos appellat reconciliationis prædicatores. Unde Paulus, Pro Christo inquit (2. Cor. 5.), legatione fungor. tanquam Deo exhortante per nos, obsecramus proChristo, reconciliamini Deo. Non ergo (Ex eod) de solis Israelitis, unde Apostoli electi sunt, sed etiam de cæteris gentibus futuros prædicatores Christianæ pacis hoc modo mystiee prophetatum est. Æthiopia quoque, idest, anima peccatis denigrata præveniet manus ejus, idest, antecedet vindictam ejus, credens Deo, ut peccata dimittantur: ne peccatrix remanens puniatur. Vel quia, ut bona opera sequantur, præcedit fides: nec ulla sunt bona opera, nisi quæ sequuntur præcedentem fidem: nihil aliud videtur

[merged small][ocr errors][merged small]

sarium est, exemplo doceat orare. Dicit ergo:

PSALMUS LXVIII.

dictum, Ethiopia præveniel manus ejus Deo, nisi A monstravit, in tribulationibus, et quibus præsertim necesEthiopia credet Deo. Sic enim præveniet manus ejus, idest, opera ejus. Cujus 341 ejus, nisi ipsius Ethiopia? Hoc in Græco ambiguum non est : quia ibi, Ejus, apertissime fœminino genere positum est. Dicatur ergo Ethiopia præveniet manus ejus Deo, id est, credendo in Deum, præveniet opera sua. Existimo enim (ait Apostolus) justificari hominem per fidem, sine operibus legis (Rom. 3.). Hinc jam veluti decursis rebus omnibus, quas impletas esse jam cernimus: hortatur propheta ad laudem Christi, ac deinde futurum ejus denuntiat adventum, dicens : 33. Regna terræ, id est, homines de omni genere terræ, canlale Deo, voce et corde: psallite Domino, bona operatione. Non unum regnum, non unam gentem tantum invitat ad laudem Dei. Neminem enim vult perire misericors Deus, sed omnes venire ad cognitionem nominis sui (1. Tim. 2.). Unde et subdit: Psallite Deo. Et quasi quæreretur, Quis est iste Deus? sequitur et ait :

34. Qui ascendit super cœlum cœli ad Orientem. Ad hoc replicat, ut ad laudandum Deum excitet, et quatenus sit ille, qui laudatur, commendet. Hinc Apostolus dicit: Ipse est, qui ascendit super omnes cælos (Ephes. 4.). In hoc quod Orientem addidit, etiam ipsum locum expressit, quoniam in partibus orientis est, ubi resurrexit, et unde ascendit. Et quoniam inde venturus ad judicandos vivos et mortuos, ostendit quod sequitur: Ecce dabil voci suæ, vocem virtutis. Ille qui fuit sine voce, sicut agnus coram tondente se (Isai.53.); ecce vocem dabit suam. Nec vocem infirmitatis tanquam judicandus, sed vocem virtutis tanquam judicaturus. Non enim Deus occultus sicut prius, sed Deus manifeste veniet, Deus noster, et non silebit. Et ideo :

35. Date gloriam Deo super Israel. Id est, voce et corde ostendite, Deum esse gloriosum, super eos, qui sunt spiritualiter Israel. De quibus veraciter dici potest Ecce vere Israelita, in quo dolus non est (Joan. 1.): Tunc erit Magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus. Quando videbitis Filium hominis venientem in nubibus cum potestate magna et majestate, et virtutes cœlorum movebuntur (Matth. 24; Luc.21.).

36. Mirabilis Deus in sanctis suis, subaudis, erit. Quando per Sanctum suum mundum judicabit, quando justi fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum (Matth. 13.), quando ipse Deus erit omnia in omnibus (Ephes. 1.). Bene autem subditur: Deus Israel. Quia tunc nomen ipsum verissime ac plenissime implebitur, Israel, quod interpretatur videns Deum, quoniam videbimus eum sicuti est (1. Joan. 3.). Non autem quilibet alius, sed, Ipse dabit virtutem : quam in sua carne prius ostendit, scilicet immortalitatem et impassibilitatem. Et dabit fortitudinem: quia inimica destruetur mors (Osee 13.). Plebi suæ, id est, sibi usque in finem famulanti. Vel dabit plebi suæ virtutem quantum ad animam, faciens eam divinam et beatam. Et dabit fortitudinem, quantum ad corpus, faciens illud incorruptum (1. Cor. 15.) et æternum. Pro tantis ergo beneficiis suis Benedictus sit Deus, etc.

TITULUS PSALMI LXVIII.

1. Sequens psalmus intitulatur hoc modo: In finem pro his qui commutabuntur psalmus David. Psalmus iste convenit significato David, 342 id est, Christo, qui hic loquitur. Et dirigit nos in finem, id est, in seipsum, Psalmus dico, habitus pro his exhortandis, qui commutabuntur,de infidelitate ad fidem, de vetustate ad novitatem, de corruptione ad incorruptionem. Materia psalmi est Christus passus, secundum fragilitatem humanæ naturæ. Et exequitur suam passionem per multas partes psalmi, usque ad consummationem. Unde et dicit: Dederunt in escam meam fcl, etc. Intentio Christi est, in hoc opere nos ad suam patientiam invitare. De passione autem suam sicut mos propheticus est, orando incipit dicere et se Patris auxilium manifestat in omnibus postulare: ut nos quibus viam de

:

B

C

D

2. Salvum me fac Deus. Et dicit caussam quare Quoniam intraverunt aquæ, idest, Judaici populi more aquæ, cum sonitu et impetu extulerunt se, et magis mala inferendo, accesserunt, usque ad animam meam, tollendam. Quasi aquæ ad animam intraverunt, quando insensatæ turbæ usquo ad occidendum Christum prævaluerunt (Joan. 10. et 10.). Sed nunquid hoc possent, nisi ab illo permissi essent! Unde ergo tanquam aliquid invitus patiatur, sic clamat, nisi quia caput membra sua præfigurat? Passus est quippe ille, quia voluit. Passi sunt martyres, et si noluerunt. Unde Petro dictum est: Alius te cinget, et ducet, quo non vis (Joan. 21.). Quamvis enim a malis ad bona transeamus, tamen ipse transitus aliquantum amarus est, et habet fel, quod dederunt Domino in passione Judæi. Habet etiam quiddam to'lerandum, quo ostenduntur, qui eum aceto potaverunt. Hinc ergo, ut liberemur, clamemus: ne forte in pressuris iniquitati consentiamus, et irreparabiliter vere absorbeamur. Denique quantum eorum malitia in Christum desævit, ipse insinuat, cum subjungit: 3. Infixus sum in limo profundi, et non est substantia. Terreni homines dum vana appetunt, atque alios sibi ad consentiendum trahere cupiunt, limus sunt inter quos sunt nonnulli sceleratissimi et desperati. Hi non solum limus sunt, sed etiam profundi. Tales erant illi, in quibus Dominus noster infixus erat, id est, hæserat, ut ab illis teneretur et occideretur. Venit ergo Filius Dei ad limum profundi, et non erat substantia in qua infixus est: quia iniquitate illorum infixus est. Vitia ex nobis et ex nostra voluntate habemus : et vitia non sunt substantia. In his infixus est Dominus, quando persecutionem passus est, non in substantia hominum, quæ per ipsum facta est, sed in vitio Judæorum, quin per ipsos factum est. Nec ideo infixus sum, quod possem præcavere mihi. Sponte enim meipsum obtuli. Et hoc est, Venit in altitudinem maris, et lempestas demersit me. Mare dicit eos propter amaritudinem vitæ, altitudinem, elationem. Venit ergo Christns nulla coactione, sed spontanea voluntate inter superbos homines et amaros: et seditiosa commotio eorum tanquam tempestas vehemens, demersit, et extinxit eum. Et in hoc eos esse inexcusabiles ostendit, cum subdit:

343 4. Laboravi clamans: raucæ factæ sunt fauces meæ. Quid clamat Christus? Væ vobis, Scribæ et Pharisæi (Matth. 23.). Væ mundo ab scandalis (Matth. 18.). Quotidie etiam erat docens in templo et synagogis (Luc. 19.): sed quia parum in eis fructificabat propterea laborabat. Hinc est quod per Prophetam ait Laboravi sustinens (Isai. 1.). Ideo etiam rancæ fauces ejus dicuntur, non quantum ad se, sed quantum ad illos, a quibus non intelligebatur, non credebatur. Tanta autem fuit ejus persecutio, ut non solum isti non crederent, sed illi qui jam crediderunt, dubitarent. Et hoc est quod subdit: Defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum. Dum enim in passione perseverat, atque in Dominum suum tendens, sperat ut a mortuis resurgat: oculi ejus defecerunt, quia etiam ipsi Apostoli (qui tanquam lucernæ præeminebant in corpore) dubitaverunt. Et ne pauci viderentur illi qui persequebantur, subjunc

tum est:

5. Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Ac si aperte dicat: Sine numero creverunt, qui sine caussa me odio habuerunt. Eum qui nocet, odire quodammodo humanum est. UndeDominus in lege tanquam carnalibus loquens, atque eorum infirmitati condescendens, amicos diligere præcepit, atque inimicos odire permisit (Levit. 19.). Eum autem qui non nocet, odio habere, non solum humanum non est, sed etiam diabolicum. Odium de

expectant Deum et Dominum virtutum: quia qui despectus apparuit in carne, virtuosus et gloriosus apparebit in divinitate (Philip. 2.). Ideo adhuc subditur: Non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israel. Super me occiso non confundantur mente, nec erubescant vultu, qui te ut venias expectant: et insuper bene vivendo et amando quærere non cessant. Et hoc debet eos a confusione et erubescentia defendere, quia tu qui me misisti, et humiliari voluisti, es Dominus virtutum, et Deus Israel, idest, idem Dominus et Deus es angelorum et hominum. Virtutum enim nomine angelos designavit. Per Israel vero eos, qui per fidem et caritatem Deum spiritualiter vident, figuravit. Et ostendit aliam caussam quare non debeant erubescere, cum subjungit:

inimico videtur quasi naturale, quod tamen ex cor- A cant ergo in hominem humilem et crucifixum, qui ruptione contingit naturæ. Odium vero de innocente contra naturam est. Multum ergo distat inter odium et odium. Nam aliud est, quod facit infirmitas: aliud est, quod sola instigat malitia. In qua tantum exarserunt Judæi, ut in odio Christi et numerum excessissent, et naturam et modum. Quorum adhuc exaggeratur malitia, cum subinfertur: Confortati sunt qui persequuntur me inimici mei injuste. Prius multiplicati sunt qui eum gratis, idest, sine caussa oderunt. Et hi deinde confortati atque animati, ad hoc ut odium quod conceperant in corde, etiam persequendo adimplerent in opere. Et hoc similiter injuste fecerunt, quia videlicet caussam,qua me persequi aut inimici fieri debuissent, non invenerunt. Sed inter tantam malitiam suam nobis insinuat innocentiam Dominus noster, cum subdit: Quæ non rapui, tunc exsolvebam. Quis enim (Ex Augustino) rapuit,? Adam. Et quid rapuit? Pomum vetitum. Gustate (inquit) et eritis sicut Dii (Gen. 3.). Rapere voluerunt divinitatem,etamiserunt felicitatem. Usurpaverunt sibi quod suum non erat, et hæc est rapina. Ideo commissi sunt exactori diabolo, ut pœnam mortis exsolverent pro peccato. Christus vero nihil rapuit, quia non peccavit: et tamen peccati debitum, idest, mortem exsolvit. Venit ad mortem sicut quilibet homo, sed non ea via qua [Ant. quia] quilibet homo. Nam omnes alii per culpam, ille solus ad mortem venit per justitiam. Uterque igitur exsolvit mortem, quæ est debitum peccati, Adam, et Christus. Sed quia peccavit Adam, mors ejus fuit pœna peccati. Quia vero non peccavit Christus, mors ejus facta est hostia propeccato. (Hebr. 9. et 10.). Sed hunc fructum mortis Christi mundus non intellexit: ideo hanc pro stultitia reputavit. Prædicamus (inquit Apostolus) Jesum Christum, et hunc crucifixum, Judæis quidem scandalum. Gentibus autem stultitiam (1. Cor. 1.). 344 Sed qeod non noviť mundus, agnovit Deus. Et hoc est quod dicit :

B

6. Deus, tu scis insipientiam meam. Utilitas passio-C nis meæ, quæ pro insipientia reputatura quibusdam, a te Deo creatore est præstita, approbata, ei ordinata. Tu scis quod illi nescierunt. Si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent (1. Cor. 2.). Et quia tam simile insipientiæ, quam cum haberet in potestate persecutores suos una voce prosternere, pateretur se teneri, flagellari, conspui, colaphizari, spinis coronari, ligno affigi? Sed quod stultum est Dei et infirmum, hoc sapientius et fortius est hominibus (1 Cor. 1.). Nam unde Deus est humiliatus et passus, inde homo erectus est et sanatus. Simili modo, Et delicta mea, idest, opera quæ pro delictis sunt reputata (ut est illud: Non est homo hica Deo, qui sabbata non custodit [Joan.9.]. et alia hujusmodi) a te non sunt abscondita Quod illi putaverunt insipientiam, ut ego paterer: et delicta ut languoribus mederer: hoc tu scisti sapientiam esse et virtutem. Et notandum quod ex his verbis instruimur, ut in cunctis quæ agimus, semper plus Dei voluntatem quam hominum attendamus. Et ea sit nostra actio, quam Deus approbat: etiamsi non approbet homo. Hinc est quod Paulus nos admonet, ut stultissimus ante homines, ut ante Deum mereamur esse sapientes (1. Cor. 1). Vel delicta ejus non sunt abscondita, quia membra ejus sua quotidie non cessant confiteri peccata. Et quia futurum erat ut tamquam pro stultitia improperaretur Christianis, quia in hominem crederent mortuum et crucifixum postulat pro eis, dicens:

7. Non erubescant in me qui expectant te, Domine: Domine virtutum. Multi enim ignominiam crucls Christi audientes, erubuerunt, atque a fide et spe, quam in Deo habere ceperant, recesserunt. Propter hoc Paulus ad confirmandas infirmorum mentes, non se erubescere Evangelium Dei, perhibet. In tantum enim non erubuit, ut vinctus et catenatus magis exultaret (Rom. 1. et 6. ; Ephes. 3. et 4.). Non erubes

D

8. Quoniam propter te sustinui opprobrium: operuit confusio faciem meam. Opprobrium est quod objicit inimicus. Non esset magnum quod ait Sustinui,nisi adjungeret Propter te. Si enim sustines, quia peccasti, propter te sustines, non propter Deum. Quæ autem gloria est (ait Petrus) si peccantes punimini et suffertis (1. Petr. 2.)? Si autem sustines, quia mandatum Dai servasti, 345 merces tibi manet in æternum: quoniam sustinuisti opprobria propter Deum. Quia ergo Christus in passione sua multa opprobria audiebat: et tacens omnia propter Deum tolerabat : quasi verecundus in facie apparebat. Virtutem mansuetudinis pro signo habebant confusionis. Quid toleraret propter Deum, dixit. Nunc a quibus toleravit, ostendit. 9. Extranens, inquit, factus sum fratibus meis, el peregrinus filiis matris meæ. Quamvis idem de similibus verbis repetere videatur, tamen plus aliquid sonat peregrinus, quam extraneus. Nam eum qui non est domesticus, aut facie notus, etsi de eadem terra sit, tamen extraneum dicimus. Hominem veroalterius patriæ peregrinum solemus appellare. Fratribus suis Christus extraneus fuerat, quia carnalibus parentibus suis vita et moribus dissimilis apparebat. Fuit etiam peregrinus, secundum quod ait: Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. 18.). Possumus etiam per fratres, Apostolos intelligere: per filios matris suæ, filios synagogæ. Extraneus ergo fratribus suis erat, quando jam ab ipsis non credebatur Apostolis. Extraneus erat Petro, cum cepisset affirmare et jurare, quia non novisset hominem (Matth. 26; Luc. 22.). Fuit quoque peregrinus filiis synagogæ, unde et dicebant: Hunc autem nescimus unde sit (Joan. 9.). Quare hæc illi contigerunt?

10. Quoniam zelus domus tuæ comedit me. Zelo Dei comedebatur, idest, interius urebatur, cum vendentes et ementes [Ant. mentes] de templo ejiceret, et nummulariorum effunderet æs (Matth. 21.). Nullum omnipotenti Deo tale est sacrificium, quale est zelus animarum. Ibi ignis Dei accenditur. Ibi mens munda zeli sancti ardore concrematur. Hinc est quod sanctus Spiritus in columba et igne apparuit (Matth.3; Act. 2.): quia eos quos repleverit, simplices pariter et ardentes facit. Et propter hunc zelum opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Quia enim corrigebat eos, inde magis indignati contra eum machinati sunt ei mortem. Majora autem opprobria Deo inferre non poterant, quam quod Christum Filium ejus denegabant. Nemo autem ex probravit Christo, nisi Deo exprobrans. Et nemo honorat Patrem, nisi qui honorat et Filium. Illa vero [Ex August.) opprobria super Christum ceciderunt, quando hi qui exprobrabant, eum occiderunt. Sed inter hæc pius Dominus mansuetudinem suam commendat cum subjungit:

11. Et operui in jejunio animam meam. Jejunium Christi spiritualiter jam in alio psalmo [XXXIV] commendatum est. Jejunium ejus erat, quando (Ex eod.) defecerunt omnes qui in eum crediderunt. Et sitis ejus erat, quando dixit mulieri: Sitio, da mihi bibere (Joan. 4). Fidem quippe illius sitiebat: et de cruce, cum diceret Sitio (Joan. 19.), fidem illorum

« PoprzedniaDalej »