Obrazy na stronie
PDF
ePub

qua terra Propheta dicit, Credo videre bona Domini A in terra viventium [Psal. 26.]), recte pulvis a facie terræ projici describitur, quia a visione cælestis gloriæ impius removetur.

5. Ideo non resurgunt impii in judicio. Ideo scilicet (Ex Augustino), quia nullo virtutum pondere gravati, tanquam pulvis a facie terræ sunt projecti. Unde scriptum est. Tollatur impius, ne videat gloriam Dei (Isai. 26.). Neque peccatores in consilio 9 justorum. Repetita sententia videtur, ut, quod superius dicitur, impii, intelligantur peccatores, et quod præmissum est, in judicio. hoc dictum sit in consilio justorum. Aut si aliud sunt impii, aliud peccatores (nam omnis impius peccator, non tamen omnis peccator impius [Ex August. lotid. verbis]). Impii non resurgunt in judicio, subaudis, ut judicentur : quia jam pœnis certissimis deputati sunt. Peccatores autem non resurgunt in consilio justorum, subaudis, ut judicent, sed ut judicentur. Sed cum David dicat quod impii non resurgunt in judicio, quid est quod B Paulus ait: Omnes quidem resurgemus(1. Cor. 15.) ? Nam per omnes vult intelligi tam bonos quam malos, tam pios quam impios, tam peccatores quam justos. Sed sciendum est quia omnes et boni et mali resurgere habent ad vitam, sed non omnes resurgent ad gloriam. Quod satis manifestat idem Apostolus, qui ibidem subjungit. Sed non omnes immutabimur. Resurgent quidem omnes ut vivant, boni et mali: sed non omnes immutabuntur, de vita ad gloriam: nisi soli boni. Quare hoc ?

6. Quoniam novit Dominus viam justorum. Novit, idest approbat. Iter autem impiorum peribit. Ac si diceret, iter impiorum non novit Dominus: ut hoc sit nesciria Domino, quod est perire; et hoc sit sciri a Domino, quod est manere. Duobus enim modis scire Dei accipitur (Ex Augustino): Aut scire, id est, cognoscere: aut scire, id est approbare. Secundum hoc autem, quod scire Dei dicitur noscere, Bonos et malos novit Dominus. Sicut scriptum est. Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur (Job. 12.): neque enim impium quemquam judicaret, si nequaquam cognosceret. Et tamen iniquum nescit, quia facta ejus non approbat. Et novit ergo, quia deprehendit, et non novit, quia hunc in suæ sapientiæ speciem non recognoscit. Hinc dicturus est eis in judicio, Amem dico vobis, nescio vos (Matth. 25.). Juxta hoc vero quod scire dicitur approbare, non noscit Dominus nisi bonos, unde scriptum est: Novit Dominus qui sunt ejus (2. Tim. 2.). Quos ideo novit, quia præscivit et prædestinavit eos conformes fieri imaginis Filii sui (Rom. 8.). Quia ergo omnipotens Deus operationem justorum sic novit, utappiobaret: actionem vero impiorum sic non novit, ut reprobaret, dicatur recte Quoniam novit Dominus viam justorum, el iter impiorum peribit.

TITULUS PSALMI II:

C

Secundus Psalmus sic intitulatur, Psalmus David. No-D fandum quod tituli quibusdam Psalmis ita præponuntur, ut intentionem designent: in quibusdam, ut materiam, in quibusdam vero ut utrumque. Psalmus proprie dicitur Melos, quod per motum et laborem manuum de psalterio proredit, et ideo pro bona operatione sæpe ponitur, quæ sine labore fieri non potest. Et quantum in hoc negocio continetur exhortatio bonæ operationis: idcirco ipsi negocio tale vocabulum competit, ut psalmus appelletur. Psalmus ergo iste, id est, sequens exhortatio bona operationis, est atribuendus David, id est, Christo, qui verus David, id el, visu desiderabilis, vel manu fortis interpretatur. Quis ením adeo desiderabilis, sicut illo, de qua scriptum est: Cujus vultum desiderat universa terra, et in quem desiderant angeli prospicere (I. Petr. 1. Luc. 11.)? Et quis fortior eo, 10 qui omnia quæcunque voluit, fecit (Psal. 134.)? qui principem hujus mundi de reguo suo expulit (Joan. 12.), qui morte sua mortem nostram destruxit (Osee 13.) ? Et sciendum quod quando Psalmi ita intitulantur, ut Psalmus præponatur et non Canticum, designatur quia de moribus agitur. Quando vero Canticum et non Psalmus, non de moribus, sed de mystico intellectu tractatur. Intentio

PATROL. XXI.

650

Christi, cui hæc verba competunt, hæc est, ut omnes fideles spein et confidentiam bonæ vitæ non in seipsis, sed in Christo et secundum principium et secundum fluem, constituant. Quia nonnunquam Prophetæ sancti sic prævident futura, quomodo sciunt præterita. Sanctus David quod de passione Christi et persecutoribus ejus futurum esse prævidit, non futuro, sed præterito tempore narrare voluit: ut ex suis verbis ostenderet, quia Spiritu Sancto revelante, tam de futuris, quam de præteritis certus esset. Ait ergo de persecutoribus Christi.

PSALMUS II.

1. Quare fremnerunt gentes, idest, gentiles; et populi, idest Judæi, meditati sunt inania? Et quare astiterunt reges terræ, Herodes, et Pilatus (Joan. 11.). et principes Annas et Caiphas (Luc. 23.) convenerunt in unum, consilium et locum, adversus Dominum, Patrem, et adversus Christum Filium ejus (Matth. 26.)? Tanta denique insania furoris eos invasit, tanta malitiæ cæcitas perculit, ut auctorem suum, quem credere et adorare debuissent, unanimiter etiam occidere non timerent. Dictum est autem Quare (Ex Augustino), ac si diceretur, frustra. Non enim impleverunt quod voluerunt. Nam qui ideo Christum occiderunt, et ut nomen ejus de terra delerent, et ne ipsi locum et gentem perderent (Joan. 7.): ideo quidem nomen ejus auxerunt, ideo et gentem et locum perdiderunt, quia innocentem Dominum occiderunt (Joan. 11.). Miroque modo actum est, ut dum suum consilium implere se crederent, consilium Domini nolentes et nescientes implerent. Ergo meditati sunt inania. Non est enim sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum (Prov. 21.). Sed quæ inania meditati sunt ?

2. Dirumpamus, inquiunt, vincula eorum, el projiciamus a nobis jugum ipsorum, idest, destruamus vincula religionis Christianæ, ne nos sibi valeant subjugare. Sic sic superbæ mentes contra suum auctorem frequenter se erigunt, dum suam non ejus voluntatem implere appetunt: et tanto deterius cadunt, quanto supra eum tendunt a quo facti sunt. Sed quid sequitur ?

3. Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Quia habitantes in terra cælestem Dominum irridere et subsannare præsumserunt, ab ipso cælesti Deo ircisione et subsannatione digni ostendentur. Nam qui surrexit a mortuis, et regnandojam habitat in cælis, cum ad judicium veniet, irrisione (ut jam diximus) et subsannatione eos dignos ostendet. Hinc per Sapientiam dicitur (Prov. 1.): Quia vocavi, et renuistis, extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret,: despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis. Ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis, quod timebatis, evenerit (Ibid.). Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit: quando venerit super vos tribulatio et an gustia:tunc invocabunt me, || et non exaudiam: mane consurgent, et non invement me.

4. Tunc loquetur ad eos in ira sua, qui ante tacuit in mansuetudine sua. Et in furore suo conturbabiteos: quos in longanimitate patientiæ suæ ante toleravit. Iram autem (Ex Augustino) et furorem Domini non perturbationem mentis oportet intelligi, sed vim, qua justissime judicat. In ira sua loquetur ad eos, cum in judicio suo dura illos arguet increpatione : in furore suo conturbabit eos, cum districta impius feriet animadversione. Ecce misericors Deus non iratus, sed placatus nobis peccatoribus apparet: mala nostra videt, et patienter sustinet. Ideo diu tolerat, ut ad penitentiam nos pertrahat. Sed qui modo negligit placatum, profecto sentiet iratum. Et quo quisque nunc durior fit ad pœnitentiam, eo ipse districtior erit ad vindictam. Sed qui in cælis habitat, quomodo etiam in terris regnat, audiamus: ait enim :

5. Ego autem constitutus sum Rex ab eo, subaudis a Patre meo, super Sion montem sanctum ejus, præ➡

21

ad nostram humanitatem humiliavit, inde nos ad hæreditatis suæ gloriam sublevavit (Ephes. 4.). In hac igitur carnis generatione et humiliatione ei a patre dicitur:

dicans præceptum ejus. Ego, inquam, cujus vincula A ad similitudinem hominis (Philipp. 2.). Et unde se illi dirumpere, et jugum meditabantur abjicere. Per Sion (Ex Augustino), quæ speculatio dicitur, sancta Ecclesia intelligitur: cujus intentio quotidie ad speculandam claritatem Dei erigitur. Sicut Apostolus dicit: Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes (2. Cor. 3.). Quam Ecclesiam montem sanctum appellat (2. Petr. 1.), propter eminentiam et firmitatem. Super hanc ergo Ecclesiam unigenitus Dei Patris rex constitutus est, non ut terreno regnet imperio, sed cælesti. Ait enim in quodam loco : Regnum meum non est de hoc mundo (Joan. 6.). Ergo est supra mundum. Et cum eum voluissent rapere in regem, ut temporaliter regnaret in illis, aufugit, et terrenum imperium respuit. Ergo Christus spiritualiter rex constitutus est in nobis, ut, expulso maligno principe de cordibus nostris, regnet ipse in interiore homine secundum spiritum, secundum donationes gratiarum, et largitiones virtutum, et ædificationes morum, ad salutem animarum nostrarum (Ephes. 3.): ut jam non regnet peccatum in nostro B mortali corpore, nec serviamus immunditiæ ad iniquitatem, sed potius justitiæ in sanctificationem (Rom. 6.). Sic ergo Christus in nobis regnare desiderat, ut ab immundis spiritibus et vitiis nos defen. dat, ut virtutibus et sacris operibus nos muniat.Sic in nobis regnare appetit, ut ad cæleste regnum suo nos regimine ducere possit. Sed quia adhuc sumus in certamine, suis nos præceptis non cessat admonere. Unde bene dicitur, Prædicans præceptum ejus: quia non præcepta, sed præceptum dicit, fortassis caritatem nobis innuit, in qua cuncta præcepta finiuntur (1. Cor. 13.): et si quis impleverit, cætera ab ipso implebuntur (Matth. 22.). Hoc præceptum nobis quotidie Christus prædicat, hoc præcepto a terris ad cælestia snblevat: et quicquid per alia præcepta dicit, mittere nos ad hoc unum præceptum semper intendit. Quod quidem duplex est mandatum: nam in dilectione Dei est dilectio proximi.Et scriptum est, Quia in his duobus mandatis pendet lex et prophetæ (Matth. 22.). Quicquid ergo lex, quicquid prophetia, quicquid Evangelium, quicquid sermo Apostolicus prædicat: omnia 12 unum præceptum, idest, caritas una consummat. Sed quia de potentia audivimus, de dignitate hujus regis nostri audiamus. Sequitur enim, et dicit :

6. Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ergo hodie genui te. Quod per Prophetam audimus, hoc etiam per Evangelium legimus. Ibi enim diciturquia cum Dominus Jesus baptizaretur, Spiritus Sanctus in columbæ specie descendit, et vox Patris intonuit Hic est Filius meus, in quo mihi complacuit,ipsum audite (Joan. 1; Matth. 17.). Ubi manifeste se Trinitas humanæ naturæ ostendit : quia Filius Dei in specie hominis, et Spiritus Sanctus in specie columbæ, et vox Patris in similitudine humanæ vocis apparuit (Luc. 2; Matth, 2.). Quanquam autem (Ex Augustino) possit ille dies in prophetia dictus videri, quo Jesus Christus secundum hominem natus est: tamen hodie quia præsentiam significat,atque in æternitate nec præteritum, nec futurum est, sed præsens: divinitus accipitur secundum id dictum, Ego hodie genuite: quo sempiternam generationem virtutis et sapientiæ Dei,qui est unigenitus Filius,fides catholica prædicat. Duas ergo in Christo generatioaes esse credimus: unam divinam, alteram humanam: unam qua ex patre in cælo natus est sine matre, alteram qua in terra ex matre natus est sine patre. Secundum illam, cum nihil essemus, nos creavit. Secundum istam, cum perditi essemus, nos reformavit. Unigenitus ergo filius ex patre sine tempore natus, quia cælestem suam hæreditatem solus habere noluit, humanam naturam ad contemplationem gloriæ suæ condidit. Sed quia peccando periit, ille etiam hanc in carne nascendo requisivit: et qui hominem fecerat ad imaginem et similitudinem Dei (Genes. 1.), miro suæ caritatis affectu factus est ipse

7. Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ. Minor quidem videtur ille qui postulat, eo qui postulatur Et dum Christus carnem assumpsit, a patre suo per humanitatem se minoravit. In hoc enim quod in forma Dei est æqualis patri, non postulat a patre, sed simul omnia operatur cum patre. In hoc autem quod pro nobis se dignatus est humiliare, minor patre factus, non cessat pro nobis interpellare. Postula (inquit) a me et dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Sancti Patriarchæ et Prophetæ postulaverunt pro Judæis. Ipse unigenitus Filius Dei, homo inter homines factus, postulare dignatus est pro gentibus. Illi postulaverunt genti suæ salutem, et misit eis Deus Salvatorem. Sed quia hunc in eas humilem viderunt, superbo corde et cæco contempserunt. Quem vero Judæa elata repulit, hunc gentilitas humiliala suscepit. Illa per superbiam hæreditatem perdidit: hæc per humilitatem ad hæreditatem venit. Sed quia hoc non suis meritis, sed Dei Filio volente, et Patre ejus annuente factum est, recte ei dicitur, Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Non enim ait, Postulent illæ gentes, sed postula tu. Ex quibus verbis satis colligitur, quia gentilitas non 13 suis meritis, salvator: Sed ille hoc fieri petiit qui Patri pro nobis usque ad passionem mortis obedivit. Et quia gentilis populus ab extremis mundi partibus ad fidem collectus est, recte dicitur, Et possessionem tuam lerminos terræ, subaudis, dabo tibi. Dum enim persecutio in Judæa agitur, sancta Apostolorum prædicatio in universum mundum dispergitur: sicut scriptum est, Vobis missum fuerat verbum Dei: sed quia indignos vos judicastis, ecce imus ad gentes (Act. 13). Pro crudelitate ergo maClitiæ quæ mentem Judææ concremavit, omnipotens Deus gentes in hæreditatem sumpsit: quia per hoc; quod illa redemptorem suum ac membra ejus persecuta est, Sanctis Apostolis per diversa dispersis, nos qui Judææ in circuitu sumus, dono cælestis gratiæ splendorem veri luminis videmus. Sed quia in vitæ fortitudine nos invenit, et ad justitiæ regulam reduxit, bene subditur:

D

8. Reges eos in virga ferrea,et tanquam vos figuli confringes eos. Virga ferrea accipitur inflexibilis justitia, quæ ideo virga, quia recta: ideo ferrea, quia dura. Recta nobis, dura malis : blanda justis, aspera perversis. Et quia per hanc Dominus spirituales regit, carnales confringit, recte dicitur: Et tanquam vas figuli confringes eos. Quid enim terrena sunt corda, nisi vasa fictilia? Vas enim fictile, terrenum et fragile est (1. Cor. 4,). Carnalia ergo corda, quæ transitoria appetunt, hoc quod corruptibile et vile est, diligunt, terrenis rebus totis desideriis incumbunt, quid aliud, quam terrena vasa sunt? Quæ Dominus per virgam ferream confringit, cum per justitiæ recti tudinem suam in eis carnalitatem destruit, cum mentis elationem conterit, cum infirmitas propria ad memoriam reducitur, et corruptionis miseria diligenter attenditur, et vitiorum fractura solerter pensatur. Quia ergo pietas summa sic nos fecit, ut regat: sic confringit, ut melius restituat, dum vasa iræ commutat in vasa misericordiæ, et vasa apta ad interitum facit apta ad gloriam (Rom.9.): dicatur recte, Reges eos in virga ferrea, et tanquam vas figuli confringes eos. Quos jam divinus sermo alloquitur, cum subjungit :

9. Et nunc, reges, intelligite: erudimini qui judieatis terram. Et nunc, idest, jam innovati (Ex Augustino), jam contritis luteis tegumentis carnalibus vasis erroris, quæ ad carnalem vitam pertinent: nunc intelligite jam reges, id est valentes regere quicquid vobis servile, et bestiale est: castigantes vestra cor

pora, et servituti subjicientes. Qui cælesti regi ser- A viunt, reges proculdubio sunt: ipsi enim servire, vere regnare est. Nam tanto quisque liber a vitiis redditur, tanto potentius sibi spiritualiter dominatur, quanto auctori suo humilius famulatur. Erudimini, inquit, qui judicatis terram Spirituales significantur, qui terram judicant. Inferius enim nobis est quicquid judicamus. Quicquid autem infra spiritualem hominem est, merito terra nominatur: quia terrena labe sauciatur. Qui se, ut peccatorem accusat proprioque judicio condemnat, atque semetipsum duris increpationibus prosequitur, judex terrenus non immerito vocatur{I Cor. 11.). Talibus dictum est, intelligite et erudimini id est, ad hoc intelligite ut erudiamini. Non enim intellectus proficit, si usque ad eruditionem vitæ non pervenit. Ille autem eruditus intellector est, qui hoc quod intelligere valet, ad vitæ suæ ædificationem trahere studet.

1410. Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore. Sæpe namque contingit, quia is, qui cælesti Domino pure deservit, ex ipsa virtute in elationem se erigit, et tanto se mox a servitute Domini elongat, quanto a virtute humilitatis discordat. Quapropter necesse est, ut sic serviat amor, quatenus in humilitate semper animum reprimat timor, ne fructum, quem bona vita congregat, ventus elationis tollat. Vel quia in hoc seculo inter gaudium spei, et tentationis metum positi sumus, alloquitur nos Spiritus Sanctus, dicens: Servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore: ut et de spe exultatio. et de tentatione nascatur tremor. Et si enim justorum actio quandoque prosperatur, in ea tamen vita posita est, de qua per beatum Job dicitur, tentatio est vita humana super terram (Job. 7.). Quia igitur inter blanda versamur et aspera, inter prospera et adversa, inter tristitiam et gaudium, inter spem et metum: dicatur recte, Servite Domino, in timore, et exultate ei cum tremore. Sed quia non sufficit bona agere, nisi et mala quisque valeat æquanimiter tolerare, adjunctum est:

11. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus et pereatis de via justa. Disciplina est emendatoria tribulatio secundum illud, quem enim diligit Dominus, corripit: flagellat autem omnem filium quem recipit (Prov. 3.). Et quia justitia modo in prosperis, modo in adversis agitur : in prosperis quidem timor, in adversis vero disciplinæ patientia præcipitur: ne si in illis se elevat, in foveam elationis cadat, aut si in istis se dejicit, per pusillanimitatis vitium victus proruat. Hanc vero disciplinam quisquis apprehendere negligit, a via quidem justitiæ perit, per iniquitatis vias miserabiliter incedit: tantoque omnipotentem Dominum ad iracundiam provocat, quando pro ipsius amore adversa tolerare recusat. Cum enim scriptum sit, Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis (Rom. 8.): et quod Oculus non vidit, nec auris audivit; nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Dominus diligentibus se (Isai. 64; 1. Cor. 2.) cum incomparabilia bona promittat Deus, et mala minima ingerat mundus: recte justus Dominus irasci debet, quando pro tam parvis, tam magna contemni videt. Si enim dulcedinem patriæ cælestis amarent, ex magno gaudio tribulationes omnes sustinerent: cum constet, quia ex tolerantia hujus tribulationis crescat ejus inæstimabilis merces suavitatis. Sed adhuc apprehendendi disciplinam caussa adjungitur, cum subinfertur:

13. Com exerserit i i brevi ira ejus: Beati omnes qui confidunt in co. Modo dum districti judicis ira differtur, et peccator in desideriis animæ suæ laudatur (Psal. 9.) dum justus tribulationes et angustias sustinet, quæ malorum pœna, quæ justorum gloria sit, non apparet. Hinc est, quod Joannes Apostolus ait, Carissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus. Scimus autem quoniam cum apparuerit, similes ei erimus quoniam videbimus eum

sicuti est (1. Joan. 3.). Tunc profecto apparebit, quam fallax hujus mundi fiducia extitit, quam transitoria vita, quam brevis gloria, quam parva voluptas, quam falsa prosperitas, et quam cito transiit quicquid hic carum et pretiosum fuit. Ergo infolices illi, qui in talibus confisi sunt. Beati autem omnes qui confidunt in Domino.

15 TITULUS PSALMI III.

1. Tertius Psalmus ex persona Christi accipiendus est, tractans de passione ejus, ac resurrectione. Et mittit nos ad illam historiam, in qua dicitur David fugisse a facie bellantis adversum se filii sui Absalom (2. Reg. 15). Quam historiam Esdras propheta intelligens illa quæ in passione Christi gesta sunt, præsignasse, talem titulum præposuit, Psalmus David,cum fugeret a facie Absalom filii sui. Qui hoc modo exponitur: iste Psalmus, id est, ista exhortatio moralitatis quæ in sequenti negotio continetur, est David, id est, Christi, qui manu fortis est, Psalmus (dico) habitus de his quæ contigerunt, cum fugeret, id est, cum auferendo gratiam suam, recederet a facie Absalom filii sui,

Bid est, a mente Judæ, quem cum aliis Apostolis gratia sua

C

D

elegit ad hoc, ut filius suus esset (Luc. 6.). Bene autem pro Absalom, quia pax patris dicitur, ipse traditor Christi intelligitur: quia quamvis ipse pacem cum Christo non habuerit, tamen Christus ei pacem et ore dedit, et corde tenuit. Videns ergo Dominus electos suos non solum ad aliis, sed etiam ab amicis et parentibus propter justitiam passuros ad constantiam passionis eos hortari in hoc opere intendit, seipsum proponens in exemplum : ut sicut ipse in passione sua constans fuit, et de tribulatione sua Dominum invocavit, et ipsa tribulatio ei ad gloriam et exaltationem profuit: ita ipsi considerando quod per tribulationes exaltabuntur, et ad orationes se convertant, cogitantes illum esse caput et advocatum suum, non deficiant. Sequitur de psalmo.

PSALMUS III.

2. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me, Hæc investigatio non causa ignorantiæ fit sed propter instructionem perfectorum; ut considerando finem tribulationis suæ, constantes permaneant. Tam scilicet (Er Augustino multiplicati sunt, qui insurgunt et tribulant, ut de numero discipulorum non defuerit qui ad numerum persequentium accesserit. O mira Dei omnipotentis patientia! quos uno verbo potuit extinguere, hos ex mira mansuetudine sua dignatus est tolerare, ut per se ipsum demonstraret, quæ in nobis esse virtus patientiæ deberet. De se enim nobis exemplum fecit æternus conditor, ut quia sic humiliatus est cælestis Deus, desinat jam superbire terrenus homo. Sed hæc sui capitis verba retinet adhuc corpus ejus, quod est Ecclesia, quæ dum tribulationis premitur, quæ dum adversus se insurgere perversos intuetur, clamat et dicit: Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me?

3. Multi insurgunt adversum me. Hoc sancti martyres clamaverunt, cum multiplicari Ecclesiæ persecutores viderunt. Hoc præsens Ecclesia clamare non cessat, quæ in tempore pacis suæ multis adversitatibus elaborat, dum occulti hostis tentationibus agitur, dum prave viventium moribus gravatur, dum carnalium hominum apertas injurias graviter tolerat, et quorumdam quasi justorum sub imagine sanctitatis simulationem gravius portat, quandiu caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. 5.), et corpus quod corrumpitur adgravat animam, et 16 deprimit terrena habitatio sensum multa cogitantem (Sap. 9.): quandiu in hac periculosa et laboriosa vita manet, tandiu dicere anima fidelis habet:Domine,quid multiplicati sunt quitribulant me? multi insurgunt adversum me. Multi dicunt animæ meæ, Non est salus ipsi in Deo ejus. Manifestum est, quod hæc dicebant, qui Christum esse Deum non credebant (Matt. 27.). Ad hoc valent illæ voces, Si filius Dei est, descendat de cruce (Luc. 23.). Si enim cognovissent,nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (1. Cor. 2.). Et quoniam plerumque coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, tanquam ipsis vitiis insultantibus animæ vel etiam dia.

656

bolo et angelis ejus per noxias suggestiones, ut de- A peccare, et in eis quidem peccatis perseverare. Se speremus operantibus, verissime dicitur: Multi dicent animæ meæ, Non est salus ipsi in Deo ejus. Sed quisquis nos adversarius oppugnet, quæque tribulatio gravet, semper dicendum est, quod sequitur:

4. Tu autem Domine, susceptor meus es gloria mea, etexaltans caput meum. Capitis nomine in sacro eloquio mens solet intelligi (Joan. 6; Luc. 15.). Sicut enim a capite membra, sic sensus a mente reguntur Tales superna bonitas libenter suscipit, quos ad suum adjutorium humiliter confugere cernit: et caput, id est, mentem eorum dono suæ gratiæ elevat, quos non in hoc seculo, non in seipsis, sed in Domino Deo suo gloriari delectat. Hinc Apostolus nos admonet, dicens: Qui gloriatur, in Domino glorietur (1.Cor. 1; 2. Cor. 10.). Si tu enim gloriaris in Domino, Deus gloriatur in te. Si tu non tuam, sed ejus gloriam quæris ipse, quærit quomolo te exaltet et glorificet (Marc. 23; Luc. 18.). Hinc Sancti Patriarchæ et Prophetæ, hinc Apostoli et cæteri justi viri a Domino Deo exaltati et glorificati sunt,quia seipsos in hoc sæculo contemnentes. gloriam Domini, non suam quæsierunt (Joan. 1.). Vel hoc quod dicitur, Tu autem Domine, susceptor meus es, et cætera, secundum hominem dicitur : quia hominis susceptio est Verbum caro factum. Gloriam quoque suam dicit Domini etiam ille, quem sic suscepit Dei Verbum, ut similis cum illo fieret Deus Ex hac regula introducimur, ne quis sibi de se glorietur. Caput autem Christus in passione sua exaltatum habuit, quia in tanta passionis humilitate, mentis fortitudinem non amisit.

B

ab hoc somno mortis vivificans gratia nos evigilare fecit, cum mala nostra ad memoriam reduxit: cum dulcedinem peccatorum in amaritudinem vertit et mentem nostram ad lamenta pœnitentiæ formavit, nosque in vitiis torpentes, ad bona opera excitavit. Domini autem gratia commendatur, cum dicitur, Surrexi, quia Dominus suscepit me. Nisi enim ejus gratia susciperet,anima nostra a morte peccati minime surrexisset. Sed quia quisquis a Domino suscitatur, fortis contra quosque adversarios redditur; recte subditur.

7. Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine salvum me fac Deus meus. Exsurge, id est, fac me exsurgere. Mos est divinarum Scripturarum (Ex Augustino) personæ Dei attribuere quod in nobis operatur. Unde illud est, An experimentum quæritis ejus qui in me loquitur Christus (2. Cor. 13.). Non enim ait, Quo jubente loquor: sed prorsus ipsam locutionem illi tribuit, cujus munere loquebatur. Quia vero millenarius numerus perfectus est, per millia populi universa pravorum multitudo designatur. Is ergo quem Dominus suscitat et salvat, millia populi non formidat: quia tanto omnem malorum multitudinem non timet, quanto unum omnipotentem Deum protectorem habet. Vel si ex persona Domini loquentis accipitur quod dictum est, Non timebo millia populi circumdantis me: constat quia adversarios suos jam non timet, quia ab eis corporaliter tribulari non valet. Christus enim resurgens ex mortuis, jom non moritur, mors illi ultra non dominabitur (Rom. 6.). Et eo sub se inimicos suos habet (Psal. 109.). quo ad dexteram Dei Patris sedenti et tradita est potestas in cælo et in terra (Matth. 28.). Quare autem non timeat, reddit causam, cum subjungit.

8. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine caussa dentes peccatorum contrivisti. Quis ignoCmiciejus (Isai. 53.). Ipse enim peccatum non fecit, rat, quoniam sine caussa adversati sunt Christo ininec inventus est dolus in ore ejus (1. Petr. 2.). Sed quia justus Deus et misericors est (Psal. 10.),omnes adversarios suos percussit (Psal. 110.): alios ultione vindictæ ad damnationem, alios dolore pœnitentiæ ad salutem. 18 Quod si per adversantes maligni spiritus intelliguntur, vel quique homines mali, qui modo Ecclesiam Christi persequuntur: hi profecto in fine sæculi a Domino percutiuntur. Dentes peccatorum contrivisti. Per dentes (Ex Augustino.), verba b maledicta designantur: de quibus per Apostolum Paulum dicitur, Si autem mordetis invicem, videte ne ab invicem consumamini (Galat. 5.). Possunt et dentes accipi principes peccatorum, quorum auctoritate quisque a societate recte viventium præciditur, et quasi male viventibus incorporatur. Dentes ergo peccatorum Dominus conterit, quando ipsos et verba eorum ad nihilum redigit. Timeant ergo adversuper se Dominum, a quo juste percutiuntur. Tisarii mali: quia si ipsi injuste percutiunt, habent meant potestates malæ : quia si ipsæ alios opprimunt, habent super se potestatem, a qua opprimuntur. Quæ autem spes nostra (2. Cor. 4.) ?

5. Voce inquit, mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Voce sua ad Dominum clamare, est intente Dominum deprecari. Voce sua clamat cum quisquis ita intente orat, quod sonus vocis ab intentione cordis non discrepat. Hinc egregius doctor ait, Psalmis et hymnis cum oratis Dominum, hoc versetur in corde, quod profertur in ore. Et Apostolus dicit, Psallam spiritu,psallam et mente (1. Cor. 14.). Tales libenter exaudit Dominus, quos scilicet ita clamare conspicit: unde benedicitur, Et exaudivit me de monte sancto suo, id est, de altitudine justitiæ suæ. Legimus enim, Justitia tua sicut montes Dei (Isa.34.). Et justum sic erat (Ex Augustino) ut innocentem occisum, cui retributa sunt mala pro nobis (Isa. 34.), a mortuis suscitaret, et digna persequentibus retribueret (Tit. 3.). Nos quoque de monte sancto suo exaudit, quando preces nostras, non ex meritis nostris, sed ex sua sancta misericordia suscipit.Non enim digni sumus, ut audiamur, sed ipse misericors est, ut exaudiat (1. Tim. 2.). Hinc est quod per Apostolum 17 dicitur. Non ex operibus justitiæ quæ fecimus nos,sed secundum misericordiam suam salvos ncs fecit (Tit. 3.). Dicit autem ipse per quem salvati sumus, Ego dormivi, et soporalus sum, et exurrexi, quia Dominus suscepit me. Dormitio morientis, somnus autem mortui accipi potest: ut dormitio sit, qua trans-D itur ad somnum, veluti expergefactio, qua transitur adevigilationem. Bene ergo accipitur: Ego dormivi el soporatus sum. Ego me passioni permissi,et mors consecuta est. Vel tunc dormivit Christus, quando suscepta morte a temporali dolore quievit. Tunc soporatus est, quando die altera in sepultura moratus est; die vero tertia a mortuis resurrexit (Luc. 24.). Unde hic ait, Et exsurrexi, quia Dominus suscepit me. Surgens enim a mortuis, in gloria Dei Patris susceptus est. Vel potest hoc dicere quisquis fidelium recolens mortem peccatorum suorum, et donum regenerationis, Ego dormivi, et cætera. Dormivimus enim, cum a bono opere torpuimus: cum in nostra pravitate delectabiliter jacuimus cum dulce erat nobis

[blocks in formation]

9. Domini (inquit) est salus, et super populum tuum benedictio tua. Nos quidem infirmi et imbecilles (1. Cor. 11,): nemo de se præsumat, quoniam Domini est salus, salvos faciens a morte peccati. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus ! Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom.7.) Ergo Domini est salus. Sed quæ est benedictio populi ipsius? nisi illa, qua dicitur, Venite benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis præparatum est ab origine mundi (Matth. 27.). Talis benedictio super nos et super filios nostros. Amen.

b Malim rescribi maledica Augustinus quoque, Accipiamus dentes verba maledica, etc. Subsequens certe locus mutuatus ab illo est.

TITUS PSALMI IV.

A (Act. 3.). Increpatur ergo genus humanum, ut ad eum tandem ab hujus mundi amore convertatur. Sed si quem movet conjunctio superaddita, quod ait, Et scitote, sciat genus hujus locutionis familiare esse linguæ prophetantis. Nam sæpe invenis ita ceptum. Et dixit Dominus ad illum : et factum est verbum Domini ad illum. Quæ junctura conjunctionis cum sententia non præcesserit, cui consequens annectatur, mirabiliter fortassis insinuat prolationem veritatis in voce, esse conjunctam cum ea visione quæ fit in corde. Dominus exaudiet me, cum clamavero ad eum. Hic nos (Ex eodem) admoneri credo, ut magna intentione cordis auxilium imploremus Dei: quoniam sicut gratulandum est de illuminatione in hac vita, ita orandum est pro requie post hanc vitam. Quaproter aut 20 ex persona fidelis evangelizantis, aut ex ipsius Domini si accipiendum est, ac si dictum esset, Dominus exaudiet vos, cum clamaveritis ad eum.

1. Sciendum est, quod quibusdam negotiis ita præponitur psalmus in titulo, ut non sequatur canticum. Quibusdam vero canticum, ut non sequatur psalmus. Aliis vero præponitur psalmus, et sequitur canticum. Aliis autem canticum, et succedit psalmus ; quæ varietas attendenda est. Ubi enim psalmus tantum ponitur, designatur quod in sequenti negocio simpliciter de moralitate tractatur. Ubi autem canticum tautum, ostenditur quod de jocunditate agitur. Et ubi præcedit psalmus, et canticum sequitur, de moralitate tractatus habetur: ita tamen, et mentio fiat de remuneratione ad quam tendit moralitas. Ubi autem præcedit canticum, et succedit psalmus, de jocunditate remunerationis fit sermo: sic tamen, ut de moralitate, per quam habetur, aliqua mentio fiat. Psalmus iste sic intitulatur, In finem psalmus cantici David. Exponitur sic: Iste psalmus cantici, id est, præsens exhortatio bonæ moralitatis, in qua fit mentio de cantico, id est, de jocunditate æternæ remunerationis, est David, id est, Christi, vel alicujus fidelis credentis et sperantis in Christo: David dico dirigentis eos quos exhortatur, in finem, id est, in illum qui est finis et completio legis et prophetarum, Vel finis, id est, meta et consummatio totius agonis. Vel finis, id est, B consummata quies beatitudinis. Intentio Christi, vel cujuscumque credentis in eum, in hoc psalmo est, persuadere his qui terrenis delectantur, ut egrediendo a tribulatione vitiorum, et terrena negligendo æterna bona, quæ in fine, id est, in Christo sunt, appetant : seipsum proponendo eis in exemplum, et sic dicendo.

19 PSALMUS IV.

2. Cum invocarem, exaudivit me Deus justiæ meæ. Hoc est (Ex Augustino), cum intus in corde meo orarem, exaudivit me ipse a quo est justia mea. In tribulatione dilatasti mihi. Hoc est, ab angustiis tristitiæ in latitudine gaudiorum me deduxisti. Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum (Rom. 2.). Qui autem dicit, Gaudemus in tribulationibus, scientes quoniam tribulatio patientiam operatur : et quoniam caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui

5. Irascimini, et nolite peccare: Occurrebat enim (Ex Augustino), Quis est dignus exaudiri? Aut quomodo non frustra clamat peccator ad Dominum? Ergo, Irascimini, inquit, subaudis, vobis ipsis, valde pœnitendo de præteritis criminibus, et indignando, quod ad tam abjecta et vitia corruistis: et ulterius peccare desinite. Quæ dicitis in cordibus vestris. Sub audis, dicite. Nolite esse populus, de quo dictum est. Labiis me honorat, Cor autem eorum longe est a me (Isai. 26; Matth. 15.). In cubilibus vestris compungimini. Cubilia sunt de quibus Dominus monet, ut intus oremus clausis ostiis. Compungimini autem ad pœnitentiæ dolorem refertur, ut seipsam anima puniens compungat, ne in Dei judicio damnata torqueatur. Aut ad excitationem pertinet, ut evigilemus ad videndam lucem Christi, tanquam adhibitis stimulis.

6. Sacrificate sacriflcium justitiæ, et sperate in Domino. Sacrificium justitiæ, opera justi sunt post pœnitentiam. Quid enim justius (Ex Augustino), quam

datus est nobis (Hom. 5.). non habet cordis an-Cut suis quisque peccatis irascatur potius quam aliegustias, quamvis extrinsecus a persequentibus inferantur. In hoc prosunt justis aspera tribulationis, quia dum tribulantur in corpore, dilatantur in corde: et quo eos arctius mala temporalia premunt, eo latius bona cælestia concupiscunt. Quia ergo ex angustiis tribulationis crescit dilatatio mentis, dicatur recte. In tribulatisne ditasti mihi. Mulatio autem personæ tertiæ ad secundam, forte ideo fit, ut ostendat, quemadmodum exauditus sit, in ipsa dilatatione loquens Deo: ut hoc sit corde dilatari, jam cordi habere infusum Deum, cum quo intrinsecus colloquatur: cui nunc orat et dicit:

2. Miserere mei, et exaudi orationem meam. Quod iterum roga!, cum jam se exauditum et dilatatum indicaverit, forte ideo fit, ut unde non est exauditus, adhuc exaudiatur aut in quo non est perfectus, perficiatur: aut propter alios inchoantes, ut in illis, qui crediderint, perficiatur quod inchoaverunt. Habent enim justi proprium, ut in omne quod dicunt, atque quod agunt, non solum suum profectnm, sed D) etiam proximorum ædificationem quærant. Unde apte subjungitur:

3. Filii hominum usquequo gravi corde? ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Ac si diceret, Vos, qui in carnali generatione mentem habitatis, usque ad quem finem cor durum habetis, quod Deo non creditis, et bona invisibilia non cogitatis? Ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium? Quo fructu, qua utilitate temporalia amando quæritis, quærendo amatis, quæ vana sunt, quia durare non possunt : et mendacia, quia amatores suos decipiunt ?

4. Et sci'ote, quoniam mirificavit Dominus sanctum suum. Eum scilicet (Ex Augustino), quem suscitavit ab inferis, et in cælo ad dexteram suam collocavit

nis, seque ipsum puniens mactet Deo? Insinuat etiam transitum de vita veteri ad novam: ut extincto post pœnitentiam vetere homine, sacrificium justitiæ secundum regenerationem novi hominis offeratur Deo cum seipsam jam anima [Supp. abluta] offert, et imponit in alteri Fidei, divino igne, id est, Spiritu Sancto comprehendenda: utiste sit sensus, Sacrificale sacrificium justitiæ, et sperate in Domino, id est, Recte vivite, et sperate donum Spiritus Sancti. Sperantur autem quid nisi bona? Sed quia id bonum vult a Deo impetrare quod diligit, et pauci sunt qui diligant interiora bona: admirabiliter cum dixisset, Et sperate in Domino: subjecit, Multi dicunt, Quis ostendit nobis bona? Quæ interrogatio quotidiana est omnium stultorum et iniquorum, pacem et securitatem præsentis vitæ desiderantium, de futura vita, quæ nobis promittitur, dubitantium : qui sæpe dicunt, Quis novit, si vera sunt (Sap. 2.). Aut quis venit ab inferis, utista renunciaret? Magnifice ergo et breviter ostendit, quæ bona quærenda sint: respondens eorum interrogationi.

7. Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Hoc lumen est (Ex Augustino) totum hominis bonum, quod non oculis sed mente conspicitur. Signatum est autem, dixit, super nos: tanquam denarius signatur Regis imagine (Matth. 22.). Homo enim factus est ad imaginem et similitudinem Dei (Genes. 1.), quam peccando corrupit. Bonum ergo ejus est verum atque æternum, si renascendo signetur (Joan. 3.). Dedisti lætitiam in corde mes. Non ergo foris quærenda est lætitia ab his qui adhuc graves corde diligunt vanitatem, et quærunt mendacium: sed interius ubi signatum est lumen vultus Dei. In interiore enim homine habitat Christus (Eph. 3.). Sed homines temporalia sectantes, nihil aliud nove

• Lectum antea exercitationem pro excitationem, quod ex Augustino emendamus.

« PoprzedniaDalej »