Obrazy na stronie
PDF
ePub

TITULUS PSALMI XI.

1. Ideo tituli præponuntur psalmis, quoniam in titulis ostenditur, quid in textu psalmorum contineatur. Titulus hujus psalmi est, In finem pro octava Psalmus David.Iste psalmus est David, id est, perfectæ animæ tendentis in finem, id est, in Christum, et in hoc psalmo agentis et orantis, pro octava, quod intelligitur pro æterno sæculo, quod post hoc tempus (quod septem diebus volvitur) dabitur sanetis. Agitur autem in hoc psalmo de sanctorum defectu, et diminutione veritatis, de adventu Christi et clari tatæ divinæ eloquentiæ, de salute justorum et interitu reproborum. Iste ergo vir sanctus videns mundum positum in malignitate (1. Joun. 5.), et nos in multis constitutos miseriis, formam orandi nobis proponere intendit: quatenus suo exemplo, sic per temporalia transeamus, ut ad æternam vitam pertingamus. Ait ergo:

PSALMUS XI.

A junxit, Ponam in salutari, fiducialiter agam in eo. Non dicit quid poneret. Sed quia in salutari dixit, id est, in Christo (secundum illud, Quia viderunt oculi mei salutare tuum [Luc. 2.]), 58 ideo illud intelligitur in eo possuisse, quod ad miseriam inopum auferendam, et gemitum pauperum consolandum pertinet. In eo etiam fiducialiter egit, juxta illud in Evangelio: Erat enim docens eos tanquam potestatem habens (Matth. 7.), non sicut scribæ eorum (Marc. 1). De cujus potestate Daniel sic locutus est, Videbam (inquit) in visu noctis, et ecce in nubibus cæli filius hominis veniebat. Et ipsi datus est principatus, et honor, et regnum, et omnes populi, tribus, et linguæ servient ei. Et potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur: et regnum ejus quod non corrumpetur (Dan. 7.).

57 2. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, quoniam diminutæ sunt veritates a filiis hominum Ad illud tempus videtur prospicere, quo non B erat dux neque propheta in Israel: et unusquisque quod bonum erat in oculis suis, faciebat (Dın. 9.). Unde in Osee dicitur: Diebus multis sedebunt filii Israel sine rege, sine principe, sine sacrificio, sine altari, sine sacerdotio, sine manifestationibus (Osee 3.). Quod autem ait, Diminutæ sunt veritates: non ideoait (Ex Augustino), quod veritates diversæ sint, quoniam veritas una est,quaillustrantur animæ sanctæ. Sed quoniam multæ sunt animæ, in ipsis multæ veritates dici possunt: sicut ab uno facie multæ in speculis imagines apparent.

3. Ubi autem deficit veritas, ibi necesse est abundet vanitas. Unde et sequitur: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum: labia dolosa, in corde et corde locuti sunt. Proximum (Ex eodem) omnem hominem oportet intelligi, quia nemo est cum quo sit operandum malum. Et dilectio proximi malum non operatur (Rom. 13). Quod his ait, in corde et corde, duplex cor significat. Ex his ergo verbis C ostenditur, filios hominum ita esse a veritate diminutos, ut vanitati et duplici falsitati studerent deservire. Cujus vanitatis dispersionem et destructionem per adventum Christi futuram, orando et prophetando denunciat, cum subjungit :

4. Disperdat Dominus universa labia dolosa, et linguam magniloquam. Universa dicit (Ex eodem), ne quis se exceptum putet: sicut ait Apostolus, In omnem animam operantis malum (Rom. 2.). Lingua magniloqua est lingua alta et superba loquens. Hæc autem verba competunt superbis, quæ sequuntur,

5. Qui dixerunt. Linguam nostram magnificaibmus Labia nostra a nobis sunt: quis noster Dominus est : Hoc superbi habent proprium, ut inquantum possunt, domini videri appetant: dominium magistratus super se despiciant: mignifice loquantur: quicquid ex suo sensu traxerunt, ex tumore superbiæ quasi ex ratione defendant. Cavendum est ergo nobis vitium loquacitatis et superbiæ, et ne his quæ a D nobis proferimus, velimus pertinaciter permanere: ne (quod absit) ex eorum numero simus, quos propter hujusmodi vitia disperdidit Dominus, Superbia enim confusionem habet, sicut econtrario humilitas : exaltationem. Scriptum est enim, Quoniam superbis resistit Deus, humilibus autem dat gratiam (Jacob. 4.). Unde nunc ex persona Dei Patris subjectum est :

6. Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum nunc exurgam, dicit Dominus. Ipse (Ex Augustino) misericors Pater propter inopes et pauperes, id est, inopia et paupertate bonorum spiritualium egentes, Filium suum dignatus est mittere. Inde autem incipit sermo ejus apud Metthæum in monte cum dicit, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cælorum (Matth. 5.). Unde secutus adRescribi malim juxta vulgatum Augustinum, ab

7. De cujus luce eloquentiæ subjunctum est : Eloquia Domini, eloquia casta: argentum igne examinatum, probatum terræ, purgatum septulum. Casta dicit (Ex Augustino) sine corruptione simulationis. Multi enim prædicant veritatem non caste, quia vendunt illam pretio commoditatum hujus sæculi. De talibus dicit Apostolus,quoniam Christum annunciarent non caste (Philip. 1.). Bene autem argento igne examinato comparantur, quia sicut argentum examinatur igne, ut purum et clarum sit: ita nimirum divina eloquia igne Sancti Sunt spiritus examinata. Unde ipse Dominus ait, Verba quæ ego loquor vobis, spiritus et vita sunt (Joun. 6.). Et idem Psalmista alibi dixit, Ignitum eloquium tuum vehementer (Psal. 118.). Recte autem probatum terræ dicitur: quia divinum eloquium a fidelibus sanctæ Ecclesiæ rectum et verum esse comprobatur. Quod purgatum est septuplum, per timorem Dei, per pietatem.per scientiam, per fortitudinem, per consilium per intellectum, per sapientiam (Isai. 11.). Septem sunt etiam beatitudinis gradus, quos in eodem sermone quem habuit in monte, Dominus exequitur. Beati pauperes spiritu, Beati mites, Beati lugentes, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, Beati misericordes, Beati mundo corde, Beati pacifici (Matth. 5. Luc. 6.). De quibus septem sententiis totum illum sermonem prolixum productum esse animadverti potest. Nam octava, ubi dictum est, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, ipsum ignem significat, quo septempliciter probatur argentum. Quid autem adventus Christi cum examinato eloquio perfecerit, ostenditur, cum subinfertur:

8. Tu Domine, servabis nos, et custodies nos a generatione hac in æternum. A generatione hac prava et perversa nos custodies, ne vita eorum et moribus corrumpamur: et servabis in æternum, ut tecum in perpetuum lætemur hic nos custodies (Ex Augustino), tanquam inopes et pauperes : ibi servabis tanquam opulentos et divites. Hæc ad electos verba tantum pertinent. Nam de reprobis subjunctum est, 9. In circuitu impii ambulant; secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum. Bene in circuitu impii ambulare dicuntur: quia in temporalium rerum cupiditate rotantur, quæ septem dierum repetito circuitu, tanquam rota volvitur : et ideo non perveniunt in octavum, id est, in æternum, pro quo iste Psalmus intitulatus est. Ita et apud Salomonem dicitur: ventilator est enim rex sapiens, impiorum; et immittet illis rotam malorum. Est et in temporalibus multiplicatio, quæ avertit a bonitate Dei. Unde corpus quod corrumpitur aggravat59animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sup.9.). Multiplicantur autem justi secundum altitudinem Dei, quando eunt de virtute in virtutem (Psal. 83.).

TITULUS PSALMI XII.

1. Titulus hujus psalmi est, In finem psalmus David. Apostolus dicit, Finis legis Christus, ad justitiam omni. unitate.

credenti (Rom. 10.). Illi credimus, quando incipimus viam A bonam ingredi. Ipsum videbimus, cum pervenerimus. Et ideo ipse finis Psalmus constitutus est ad laudandum Deum. Et quia in his versibus psallitur Deo ideo non immerito appellatur psalmus, textus hujus operis. Psalmus autem ex motu digitorum et consonantia vocis solebat fieri Percutiebat chordas, resonabat organum, et cum organo pariter ipse verba cantabat (1. Paral. 15.). Hoc significat quod in nobis consonare debent bona operatio, et laudatio. Ad hoc nos hortatur ipse psalmus, qui inscribitur David, qui personam tenet Ecclesiæ vel cujuscumque perfectæ animæ. Igitur vir sanctus intendit in hoc psalmo nos commonere, ut hujus exilii mala suo exemplo, continue deplore: mus, et ad visionem cælestis gloriæ ardenter anhelemuset oremus, ne in mortifera peccata corruamus, et ne diabolo nobis, insultandi occasionem demus: et de hac constantia, non nobis, sed Deo gratias referamus. In fine quoque ostendit se in Domino corde exultare, et ei laudando et bene vivendo cantare et psallere. Orat ergo sic:

PSALMUS XII.

2. Usquequo,Domine,oblivisceris me in finem? usque- B quo avertis faciem tuam a me? Sicut (Ex Augustino) non obliviscitur Deus, sic nec faciem suam avertit. Sed more nostro Sscriptura loquitur. Quasi nos obliviscitur Deus, cum in hac peregrinatione diu nos permittit laborare. Quasi faciem suam avertit, cum a nobis manifestationem suæ visionis abscondit. In his ergo verbis duo nobis insinuantur genera compunctionis. Unum, quo deflere debemus miseriam in qua sumus. Aliud, quo debemus flendo suspirare ad cælestis patriæ gloriam, in qua non sumus.

3. Alia quoque compunctionis genera demonstrantur, cum subjungitur: Quandiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem? Per diem, continuationem significat. Consilioautem non opus est, nisi in adversis. Consilium in anima per diem ponere, est suggestiones et peccata quibus corrumpitur anima, sollicite et continue prævidere atque cavere. Consilium in anima sua ponebat, qui didebat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi (Psal. 118.). Dolorem vero in corde per diem habere est de perpetratis malis continuo dolore cor afficere. Oportet ergo, ut in hoc nostro consilio et dolore plangamus præterita, et caveamus futura. Sed quia hæc nobis colluctatio adversus spiritualia nequitiæ (Ephes. 6.): et corpus quod corrumpitur; aggravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. 9.): hos inimicos anima intuens et gemens subjungit.

4. Usquequo exaltabitur inimicus meus super me? Totiens exaltatur super nos inimicus, quotiens peccare convincimur. Dicit Apostolus, 60 Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ, et captivum me ducentem in lege peccati, quæ est in membris meis (Rom. 7.): hæc ad exaltationem pertinent inimici. Unde idem gemens adjungit, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Sed quid sequitur? Gratia Dei per Jesum Christum (Ibidem).

5. Hanc gratiam implorat iste, cum dicit: Respice, et exaudi me, Domine Deus mevs. Respice, refertur (Ex Augustino) ad id quod dictum est, Usquequo avertis faciem tuam a me? Exaudi, refertur ad id quod dictum est, Usquequo oblivisceris me in finem ? Et bene ait, Domine Deus meus. Domine, id est, Salvator: Deus, id est, Creator omnium, Deus per potentiam meus autem per gratiam.

6. Unde et subditur: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte : nequando dicat inimicus meus, Prævalui adversus eum. Deus est lux cordis nostri, peccatum mors animæ. Unde scriptum est, Anima quæ peccaverit ipsa morietur. Ab hoc Somno mortis excitat Apostolus, dicens, Evigilate, justi, et nolite peccare (1. Cor. 15.). Orandum ergo est nobis, ut ab illo, qui est lux vera, illuminentur oculi nostri cordis, ne unquam in morte peccati per negligentiam dormiamus: ne quando nobis insultet hostis antiquus, et dicat se nobis prævaluisse, si nos

sibi potuerit per peccatum subjicere. Gaudebit enim princeps tenebrarum, si in nobis potuerit perturbare rectitudinis statum. Unde et subjungit :

7. Qui tribulant me, exultabunt si motus fuero: ego autem in misericordia tua speravi. Ad hoc enim nos tribulant, ad hoc innumeris tribulationibus frequenter inquietant, ut a statu rectitudinis nos suis pertubationibus amoveant. In hujusmodi ergo periculis constituti, nec debemus desperare, nec rursus de nostris viribus præsumere. Sed tota spes nostra in ipsius figenda est misericordia, qui potest nos et illuminare, ne erremus: et roborare, ut firmiter stemus.

8. Et quia spes in Deo lætitiam cordis generat, recte snbditur: Exultabit cor meum in salutari tuo: cantabo Domino, qui bona tribuit mihi, et psallam nomini Domini altissimi. Tria hic nobis commendat: exultat corde: cantat voce: psallit opere. Ex quibus verbis nobis innuitur perfectio divinæ laudis. Si enim Dominum Deum nostrum pure et perfecte laudare cupimus, totum quod in nobis est, ad ejus laudem referre debemus, ut cuncta nostra in ejus laude resonent scilicet vita, lingua, conscientia: tum quia per salutare suum, id est, Christum, nos salvat: tum quia nobis bona temporalia et spiritualia incessanter præstat: tum quia nomen ejus est altissimum. Quia enim altiorem et meliorem Dominum invenire non possumus, justum est, ut in ejus laude, amore, servitio perseveremus.

TITULUS PSALMI XIII.

1. Psalmi hujus titulus est idem qui superius. Agit autem de errore Gentium, et de infidelitatc Judæorum, qui Dominum Christum Deum esse negaverunt (Joan. 19.); et ideo ipsi per errorem et morum pravitatem corrupti, et inutiles facti, alios quoque secum 61 corrumpere atque ad errorem suum adducere conati sunt. Quibus a Domino reprobatis, in generatione justa habitare se perhibet, atque de Sion mittere Salutare suum, ut plebem suam convertat Ca captivitate: ut in eo exultet Jacob et laætetur Israel. Et hæc ideo nobis scripta sunt, ut eorum attendentes damnationem, et fidelium salutem illos caventes, et istos imitantes, permaneamus in fide Domini Jesu, qui est finis et merces nostra: ad quem cum venerimus, spiritualiter facti Jacob atque Israel, in eo perfecte gaudebimus. Hæc est psalmi hujus intentio, atque utilitas. Materia est ipse insipiens.

D

PSALMUS XIII.

2. Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus. Gentilis populus potest intelligi, qui in tantum a naturali lege quam acceperat desipuit, quod ipsum a quo creatus est Dominum esse non credidit. Unde Apostolus ait: Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in imaginem corruptibilis hominis et volucrum, et quadrupedum, et serpentium (Rom. 1.). Propter quod et tradidit eos Deus in passiones ignominiæ, ut contumeliis afficerent corpora sua in semetipsis. Quibus verbis concordant verba quæ sequuntur: Corru pli sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis : non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Corrupti sunt in vitiis et peccatis, et abominabiles facti sunt, mutando naturalem usum in eum usum qui est contra naturam (Ibid.). Et bene vitia eorum et peccata vocat studia, quia non ex ignorantia, aut ex infirmitate tantum, sed (quod gravius est) ex studio et ex voluntate ea perpetrabant. Ex his non est unus qui faciat bonum, qui nolunt credere in unum Deum (Rom. 1.). Quoniam absque fide impossue est placere Deo Hebr. 11.). Unde ipsa Veritas dicit: Sine menil potestis facere (Joan. 15.). Quia prius pecca verunt in corde, ideo postmodum peccaverunt in opere, et ex merito erroris puniti sunt pœna corruptionis. Servanda est itaque omni custodia mens nostra, ne a quolibet vitio corrumpatur: quoniam ante Dei oculos nequaquam vacuæ transvolant cogitationes nostræ. Intus videt quod foris punit: occultam videlicet culpam sequitur aperta percussio, ut malis

exterioribus interna puniantur, et cor publice cor- A sciunt quid faciunt (Luc. 23.). Sed cognoscent in juruat, quod latenter peccabat.

3, Ad Judæos autem videntur pertinere, quæ sequuntur. Ait enim : Dominus de cœlo, prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum, Super Judæos (Ex Augustino) potest intelligi, ut honoratius eos dixerit filios hominum propter cultum Dei, ad differentiam gentilium, qui propter cultum lapidum, corrupti et abominabiles facti sunt. Prospicit ergo Dominus super filios hominum per animas sanctas suas, quod significat hoc, quod ait, de cœlo ut videat, idest, videri faciat, si est aliquis Deum intelligens corde. aut requirens opere. Vel per filios hominum possumus imitatores carnalium intelligere (Ephes. 6.), sicut econtrario imitatores Dei filii Dei nuncupantur. Per justos enim homines prospicit Deus peccatores, et per bonos redarguit malos, et per sanctorum vitam, et doctrinam facit innotescere pravorum errorem atque injustitiam: de quibus nequitiæ subditur:

624.Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum,non est usque ad unum. Non est intelligendum, ita omnes declinasse, ut in humano genere non esset vel unus qui bonum ageret: cum paulo post dicat, Dominus in generatione justa est. Sed eorum videlicet, qui sunt imitatores carnalium, quorum corrupta est vita et continentia, non est aliquis qui faciat bonum. Quandiu enim homo malusest, bonum facere non potest. Quantum autem a via veritatis declinaverint, verba quæ sequuntur, ostendunt, Dicitur enim : Sepulcrum patens est guttur eorum : linguis suis dolose agebant, venenum aspidum sub labiis eorum. Bene patenti sepulcro comparantur: quia sicut sepulcrum patet, ut mortua cadavera recipiat: ita illi inhiabant, ut simplices animas sibi attraherent, atque per errorem extinctas sibi incorporarent. Bene autem postquam dixit, linguis, addidit suis: ut significaret malis. Mali enim malas linguas habent. Tunc Judæi linguis suis dolose egerunt, quando Dominum interrogaverunt, utrum liceret censum dari, Cæsari an non (Matth. 22.). Dolum quidem habebant in ore, sed malitiæ venenum occultabant in corde: ut si diceret, Licet: statim eum redarguerent de lege, in qua præcipitur, ut soli Domino serviatur (Deut. 6.). Rursum si diceret, Non licet: adduxerant Herodianos, qui eum statim apprehenderent, et regale tributum prohibentem condemnarent (Matth. 22.). Recte autem aspidi comparantur, quia sicut aspis obturat aurem suam ad vocem incantantis (Psal. 57.), ita ipsi obturabant aures suas ad vocem prædicationis (Act. 6.). Quorum os maledictione et amaritudine plenum est: veloces pedes eo um ad effundendum sanguinem. Maledictione os eorum plenum fuit, quando dixerunt, Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et Dæmonium habes (Joan. 8.)? Amaritudine quoque repleti fuerunt, cum dixerunt ad Pilatum. Crucifige eum. Reus est mortis (Matth. 27. Marc. 15. Luc. 23. Joan. 19.). Veloces fuerunt pedes eorum ad effendendum sanguinem, quando

eum extra civitatem duxerunt et occiderunt. Unde

contriti sunt ab inimicis, et ad infelicitatem captivitatis perducti. Et ideo subditur: Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Si enim cognovissent,nunquam Dominum gloriæ crucifixissent (1. Cor. 2.). Non est timor Dei ante oculos eorum. Hæc fuit caussa duritiæ cordis ipsorum, quia Dominum non timuerunt, ideo obduraverunt corda ad credendum, et evenit eis juxta quod scriptum est, Qui autem mentis est duræ, corruet in malum (Prov. 28.). Horum malitiam increpat propheta, cum subjungit.

5. Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Nesciebant quid faciebant,qui Dominum occidebant. Unde ipse orans ait: Pater, ignosce illis, quia ne

B

dicio, quando videbunt in quem pupugerunt (Zachar. 12.). Quando conspicient martyres sanctos, quos occiderunt (Apoc. 1.), quos tanquam cibum panis devorare describuntur, ut illorum affectus denotetur. Quomodo enim dulcis est panis ad comedendum, ita dulcis erat illis persecutio Sanctorum. Unde non manducare, sed devorare descripti sunt; ut in hoc designetur eorum non solum voluntas, sed etiam aviditas.

6. Dominum non invocaverunt, illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quid mirum si 63 illi trepidaverunt, qui Dominum non invocaverunt (Rom. 10.)? Quis securus sine Domino? Dixerunt enim, Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum, et venient Romani, et tollent nobis et locum et gentem (Joan. 11.). Timuerunt regnum terrenum amittere, ubi non erat timor: et amiserunt regnum cælorum, quod timere debuerant. Et hoc de omnibus temporalibus commodis intelligendum est, quorum amissionem dum timent homines, ad æterna non perveniunt. Hoc etiam non cognoscent omnes qui operantur iniquitatem, quod sequitur.

7. Quoniam Dominus in generatione justa est. Non utique in prava. Quare non in illis Dominus ? subjungit causam: Consilium inopis confudistis ; quoniam Dominus spes ejus est. Dixistis enim, Confidit in Deo, liberet nunc eum si vult. Contemsistis humilem adventum Filii Dei, quia in eo non vidistis pompam seculi. Quia speravit in Deo, despectus est a vobis quibus terrena magis placent, quam cælestia.

8. Quis babit ex Sion salutare Israel? Subauditur, nisi ille, cujus humilitatem contemsistis? Ipse enim in claritate venturus est ad judicium vivorum et mortuorum, regnumque justorum, ut quoniam isto humili adventu facta est cæcitas ex parte in Israel ut plenitudo gentium intraret: illo alio fiat, quod sequitur, et sic omnis Israel salvus fieret (Rom. 11.). Pro Judæis enim Apostolus etiam illud Isaiæ testimoCnium accepit, quo dictum est? Veniet ex Sion qui, avertat impietatem ab Jacob (Isa. 59.). Huic concordat, quod dicitur:

D

9. Quis dabit ex Sion salutare Israel? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exultabit Jacob, et lætabitur Israel. Per Jacob designantur pugnantes et reluctantes contra vitia. Jacob enim supplantator interpretatur. Per Israel vero intelliguntur illi, qui post pugnam vitiorum usque ad contemplandum Deum profecerunt: Quoniam Israel, Deum videns, dicitur.Quandiu corpus, quod corrumpitur, aggravat animam,et terrena inhabitio deprimit sensum multa cogitantem (Sap. 9.), in captivitate sumus. Sed cum converterit Deus captivitatem nostram (quod tunc fiet, quando corruptibile hoc induerit incorruptionem,et mortale hoc induerit immortalitatem [1.Cor.15.]tunc erit exultatio in corpore et in animo, his qui fuerint spiritualiter Jacob, id est, qui vitia supplantaverint. Et erit lætitia in mente his, qui fuerint spiritualiter Israel qui in amore et contemplatione divinitatis exarserint. Ibi finietur justorum labor, perficietur amor. Ibi activa et contemplativa vita gaudio æternitatis remunerabitur. Ibi proficientium et perfectorum merces sempiterna recompensabitur.

TITULUS PSALMI XIV

Quartus decimus Psalmus præscribitur, Psalmus David, David autem noster Christus est, ut sæpe diximus. Deinde legimus in Exodo, quia quartadecima die agnus immolatur, quando luna plena est (Exod. 12.); quando ei nihil deest de lumine. Quandam ergo lucis plenitudidem, quandam beatam satietatem nobis significat iste psalmus, cujus 64 intentio est nobis ostendere regiam viam, qua per Christianam militiam tendamus ad patriam. Ait autem de perfectis mandatis justitiæ, quibus nos docet ad cælestia posse introire (Matth. 19.); quibus etiam minora adjungit ut in eis se infirmitas inchoantum excercere atque ad altio

Antea vitiose erat uno verbo Providens, quod emendare Pro Judæis ex Augustino non dubitavimus

ra tendere possit. Sed jam quid propheta dicat, audia- A licet pauper sit, tamen illum glorificat. Sicut (Ex

mus:

PSALMUS XIV.

1. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sancto tuo? Non prius in monte, et postea in tabernaculo: sed prius in tabernaculo, et postea in monte. Tabernaculum non est firma domus, non habet fundamentum: belli res est, huc illucque mutatur, et cum transmigrante migrat. Significat Ecclesiam præsentis seculi. Non enim hic permanemus habitantes (Hebr. 13.), sed alio migraturi sumus. Montes autem firma habent fundamenta.Montis ergo nomine soliditas patriæ futuræ designatur. Quoniam ergo de tabernaculis ad montem migraturi sumus, debemus discere, qui sunt isti, qui migraturi sunt in montem sanctum Dei. Audiamus itaque, interroganti prophetæ, quid Spiritus Sanctus respondeat.

2. Qui ingreditur (inquit) sine macula, et operatur justitiam. Qui ingreditur, in via est. Non dixit qui pervenit ad finem sine macula: sed qui adhuc in iti- B nere est, et maculam non habet. Dicere aliquis poterat: Non habeo maculam, non feci malum. Non sufficit nobis malum non facere, nisi fecerimus et bonum. Sed quis potest esse sine macula ? Cum Apostolus dicat. In multis affendimus omnes (Jacob. 3.). Et, Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (1. Joan. 1.). Sed apud misericordem Dominum sine macula reputatur, cuijam culpa per delectationem non dominatur. Unde idem propheta, cum ab occultis et ab alienis delictis mundari exoraret, adjunxit: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero (Psal. 18.). Primus ergo ingressus ad justitiam est, immaculatum se custodire a peccato: præventio autem perfectum esse in bono.Studeamus ergo ingredi sine macula peccati, atque exercere opera justitiæ. Justitia non novit patrem, non novit matrem: veritatem novit, personam non accipit, Deum imitatur.

3. Audiamus opera justitiæ, quæ sequuntur: Qui C loquitur veritatem in corde suo. Multi loquuntur veritatem in labiis, non in corde : qui videntur verum dicere, sed cor eorum labiis non consonat. Tanquam (Ex Augustino) si aliquis dolose ostendat viam, sciens in ea esse latrones, et dicat, Si hac ieris, tutus eris a latronibus, et contingat, ut vere non inveniantur latrones: verum ille loquutus est, sed non in corde suo. Aliud enim putabat, et nesciens verum dixit. Ergo parum est, verum loqui, nisi etiam in corde ita sit. Qui non egit dolum in lingua sua. Lingua agitur dolus, cum aliud ore profertur, aliud corde tegitur. Dolum in lingua non agit, qui id, quod mente tractavit sermone protulit. Nec fecit proximo suo malum. Proximum, omnem hominem intelligere debemus (Luc. 10.): et ideo scriptum est, 65 Quod tibi non vis fieri, aliis ne feceris (Tob. 4.) ut nemini faciamus malura, quod utique nobis ab aliquo fieri nolumus (Luc. 6.). Et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Grandis res dicitur. Nunquam, inquit, vici- D nus murmuratus est contra eum (Tob. 4.). Nunquam invenit aliquam occasionem detrahendi ei. Hæc virtus excedit humanam conditionem: Dei gratia est. 4. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Et si Imperator est, et si Præfectus est; et si Episcopus est, et si Presbyter est (in Ecclesia enim istæ sunt dignitates), quicunque malus est, in conspectu Sancti pro nihilo computatur. Et statim sequitur: Timentes autem Dominum glorificat. Iste sanctus qui ingreditur sine macula, qui potentes despicit, quia mali sunt: si quem viderit timere Deum,

:

Satis manifesto innuit se Auctor legisse dominata, idest, delicta: quæ vetus et verior est lectio. b Recole, quæ in Præfatione ad internoscendum hujus Commentarii Auctorem, ex hoc etiam loco argumenta depromsimus.Neque enim dubitamus,quin

Augustino) superiora pertinent ad perfectos, ita ea, quæ nunc dicturus est, pertinent ad incipientes.

5. Qui jurat proximo suo, et non decipit, qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit. Omnino non jurare perfectorum est (Matth. 5.). Fallaciam cavere in juramento, et si non est perfecta virtus, est tamen aliquis profectus pertinens ad incipientes. Similiter pecuniam suam non dare ad usuram, non est magna virtus, sed tamen inchoatio virtutis est. Nam si perfectiesse volumus, omnia nostra largiri debemus (Matth. 19.). Rursus: Non est magnum, munera super innocentes non accipere; nam debemus, si possumus, et innocentes liberare. Quid est ergo, quod Sanctus Spiritus perfecta mandata, etiam minima adjungit, nisi quod in hoc infirma nostra misericorditer fovere intendit? Ut videlicet si adhuc ad perfecta non possumus attingere, vel parva prout possumus, studeamus exercere. Si enim pro posse nostro a parvis ad majora tendimus, et si ad ea pertingere statim, quæ desideramus, non possumus: non tamen deesse poterit mer ces laborantibus. Unde et sequitur: Qui facit hæc, non movebiturin æternum. Id est (Ex Augustino), perveniet ad illa majora, in quibus est magna et inconcussa stabilitas.

TITULUS PSALMI XV.

Antiquitus solebat fieri, quod quando aliquis de hoste suo triumphum habebat, faciebat sibi arcum construi, qui triumphalis dicebatur: in quo describebatur illa victoria (1. Reg. 15.) Unde Aurasica in arcu triumphali Massiliense bellum sculptum habetur, ob signum victoriæ Cæsaris. Similiter Deus Pater per victoriam passionis jam devicto diabolo, quasi triumphalem arcum de acquisito sibi regno totius mundi, titulum cruci fecit apponi, JESUS NAZARENUS REX JUDÆORUM (Matth. 27. Marc. 15. Luc. 23. Joan. 19).

Inscriptio tituli hujus psalmi est, Psalmus ipsi David Ideo (Ex Augustino) addidit ipsi, quia ipse Rex noster in hoc psalmo loquitur in susceptione personæ humanæ, de quo titulus regalis tempore passionis inscriptus emicuit (Aleminuit). Intentio ejus est nos invitare ad suum regnum, quod nobis acquisivit per suam humanitatem, passionem, resurrectionem, unde hic agitur. Ait ergo :

66 PSALMUS XV.

1. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Non erat ei necessarium, quod pro se oraret: nam in eo, quod Deus erat, conservare seipsum poterat. Sed sicut incarnari venit pro nobis, ita pius Redemptor orare dignatus est pro nobis, transfigurans nos in sua persona; quia unum corpus fieri voluit, cum sua Ecclesia. Pro infirmantibus ergo membris suis, quæ transformat in se, dicit: Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Nos enim qui puri homines sumus, et per peccatum perditi, conservari a Domino indigemus. Ipse enim est spes nostra, ipse est Deus noster. Nos indigemus ejus auxilio, non ipse nostro. Unde sequutus adjunxit:

2. Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Quod prius Pater per Filium suum nos redemit, sola charitate hoc fecit, non necessitate. Perfecta enim ejus gloria, nec augeri potest, nec minui. Unde magis debemus Dominum Deum nostrum, et ore confiteri, et corde credere, atque in ipso sperare, et ab ipso salutem quærere, qui bona quidem nostra non quærit, imo sua nobis largitur. Unde et subditur:

3. Sanctis, qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis. Sanctis (Ex Augustino) qui in terra viventium spem suam posuerunt, civibus patriæ cœlestis, quorum conversatio spiritualis per anchoram spei in illa patria figitur, quæ recte Dei terra

[blocks in formation]

bio præclari sunt. Unde nunc ait: Etenim hæreditas mea præclara est mihi. Et bene ait, Mihi. Non enim illis est præclara hæc spiritualis hæreditas, quibus non est cognita. Si enim cognoscerent hanc, quam diligunt, claritatem : falsam non amarent. Gratias ergo Domino debent agere hi, qui ipsius dono valent invisibilia intelligere et ideo apte subjungitur :

nominatur, quamvis in his terris carne verscntur. A qui ad gaudia spiritualia inardescunt: isti proculduHis sanctis miras fecit omnes voluntates meas, in provectu eorum qui senserunt, qui eis profuerit et humanitas meæ divinitatis, ut morerer, et divinitas humanitatis, ut resurgerem Et notandum, quod postquam ait, Mirificavit voluntates meas, protinus ad jungit, in eis: ex quibus verbis colligendum est, ita voluntates suas sanctis miras ostendisse, ut easdem in ipsis faceret permanere. Neque enim sancti esse potuissent, si ab ejus voluntatibus cognitis discrepassent. Quod satis evidenter ex verbis sequentibus apparet, quibus dicitur :

4. Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: postea acceleraverunt. Quanto enim patet divina voluntas, tanto multiplicius apparet humana infirmitas. Ex regula enim supernæ justitiæ deprehenditur fortitudo pravitatis nostræ. Hinc est, quod sancti viri quanto subtilius divina percipiunt, tanto districtius propria peccata plangunt: atque ex percepto superao lumine

cognoscunt, quid in seipsis debeant emendare: et ideo dicitur, Postea acceleraverunt. Unde enim propriam cognoscunt infirmitatem, inde citius festinant ad salutem. Et quia infirmos et peccatores humiliter se confitentur, ideo se a cœlesti medico sanari promerentur: propterea adjunctum est: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus; nec memorero nominum eorum per labia mea. Quid sanguinum nomine, nisi peccata signantur? Unde scriptum est: Caro et 67 sanguis regnum Dei non possidebunt (1. Cor. 15.). Et bene ait, conventicula: Non enim omnes, qui vitiis subjacent, unam in peccatis voluntatem habent nam alii conveniunt ad rapinam, alii ad avaritiam, alii ad luxuriam, alii ad superbiam. Quod sunt varietates vitiorum, tot sunt diversitates conventiculorum. Sed pius Dominus conventicula eorum de sanguinibus non congregat, quia conversos ad pœnitentiam in judicio non accusat. Quæ sunt autem nomina eorum, quorum non memor erit, nisi ea nomina, quæ peccando sibi acquisierunt? Qui enim adulterium perpetrat, non immerito adulter dicitur qui rapinam, raptor; qui perjurium, perjurius; qui superbiam, superbus. Hæc nomina non reminiscitur, si culpæ pro quibus sunt nomina, corrigantur. Unde scriptum est: Dissimulans peccata hominum propter pœnitentiam (Sap. 1.). Hinc Apostolus ait: Si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur (1. Cor. 11.). Quia ergo hi in hæreditatem Domini transferuntur, ut et ipse Dominus si hæreditas eorum, recte subjungitur :

B

C

5. Dominus pars hæreditatis meæ et calicis mei, tu es qui restitues hærcditatem meam mihi. Possidebunt mecum hæreditatem ipsum Dominum. Eligant (Ex Augustino) sibi alii partes, quibus fruantur, terrenas et temporales: portio Sanctorum Dominus est æternus. Bibant alii mortiferas voluptates: portio calicis mei, Dominus est. Tu restitues mihi hæreditatem meam: ut nota sit et his, quos libero claritas, quæ erat apud te, priusquam mundus fieret. Destructa erat hæreditas Domini, quando humana natura et vitiis corrupta D et a diabolo tenebatur possessa. Missus est Salvator deleta sunt peccata, restitutum est liberum arbitrium ejectus est princeps hujus mundi foras, sanata est infirmitas, restitu'a hæreditas. Unde et subditur :

6. Funes ceciderunt mihi in præclaris: etenim hæreditas mea præclara est mihi. Sicut nos dividimus hæreditatem nostram funibus, sic Deus fide, spe et caritate divisit hæreditatem suam. Super quos ceciderunt isti funes, ipsiin hæreditatem Domini pervenerunt. Non autem ceciderunt nisi in præclaris, quibus magis placuit cœlestis claritas, quam terrena: spirituales virtutes plusquam temporales honores. Multi in hoc mundo divitiis florent,potentia præminent, honoribus gaudent, gloria temporali fulgent: habent claritatem, sed non permanentem. Qui autem terrena despiciunt, qui supernam gloriam appetunt,

* Apud Augustinum, quo senserunt.

:

7. Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum. Quod ait, Mihi, intelligere debemus membra sua, quæ illi conjuncta sunt in unitate corporis. Hoc quod Dominum non cognoverunt, quod contemptis temporalibus, spiritualia intellexerunt, non eorum virtus fuit, sed donum Dei. Unde cum diceret Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. 16.), ne hunc intellectum 68 sibi attribueret, statim audivit: Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelaverunt tibi,sed Pater meus, qui est in cœlis (Ibidem). Ideo propheta alibi postulat, dicens, Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam (Psal. 118.). Sed jam Dominica passio nobis commendatur cum subditur: Insuper, et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Insuper ex hoc benedicam Dominum, quod renes mei, id est Judæi, ex quorum renibus patres mei, et ex quorum carne natus sum, increpando et blasphemando usque ad mortem, et in infernum ire compulerunt. Et bene ait Insuper. Superior enim virtus est Dominum benedicere in adver sis, quam in prosperis. Cum Deus dona sua largitur hominibus, solent benedicere boni et mali. Cum flagella irrogat, murmurant quidem mali sed benedicunt boni. Ad hoc ergo nos iste versus instruit, ut insuper in flagellis, ut perfecti simus: ut impleatur in nobis, quod in alio psalmo legimus: Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. 33.).

8. Huic sententiæ concordant verba, quæ sequuntur. Ait enim: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Beatus homo, qui Deum semper providet in conspectu suo. Hic neque extollitur in prosperis, neque frangitur in adversis. In cunctis, quæ agimus, quæ loquimur, quæ cogitamus, si Deum semper providemus, non offendimus. Hinc scriptum est, In omnibus viis tuis cogita illum (Prov. 3.). Recte autem a dextris Filii dicitur esse Pater: quoniam æqualis Patri est Filius. Inde virtutem traxit, ut per humanam formam in passione positus commoveri nequaquam posset. Quod si exemplo nostri Redemptoris Dominum in conspectu nostro semper providemus, ut neque amore, neque timore alicujus rei ab ejus voluntate discordemus: erit utique a dextris nobis, ne commoveamur. Ipse enim ait, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi (Matth. 28.).

9. Propter hoc lætatum est cor meum. et exultavit lingua mea: insuper et caro mea requiescet in spe. Qnid per lætitiam cordis et exultationem linguæ, nisi interior atque exterior lætitia commendatur? Qui Deum

a dextris habet, lætari debet intus in conscientia, foris in lingua. Hinc alibi dicitur. Lætetur cor quærentium Dominum (Psal. 104.). Quod autem dicit, El caro mea requiescet in spe: corpus Dominicum mortuum, atque in sepulcro positum, et tertia die resurrecturum significat. Quod si nos spiritualiter lætamur, et caput nostrum per passionem imitamur, spem certam habemus, quoniam simul cum ipso resurgemus (1. Thess. 4.).

10. Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Nec animam meam in inferis permansuram dabis, neque sanctificatum corpus (Ex Augustino), perquod et alii sanctificandi sunt, corrumpi patieris. Et hoc dispositio, et gratia omnipotentis Dei fuit, ut anima Christi, nec diu in inferno moraretur, nec corpus ejus tandiu esset in terra examine, ut corrumpere

« PoprzedniaDalej »