Obrazy na stronie
PDF
ePub

ra tendere possit. Sed jam quid propheta dicat, audia- A licet pauper sit, tamen illum glorificat. Sicut (E.c

mus:

PSALMUS XIV.

1. Domine quis habitabit in tabernaculo tuo? aut quis requiescet in monte sanclo tuo? Non prius in monte, et postea in tabernaculo: sed prius in tabernaculo, et postea in monte. Tabernaculum non est firma domus, non habet fundamentum: belli res est, huc illucque mutatur, et cum transmigrante migrat. Significat Ecclesiam præsentis seculi. Non enim hic permanemus habitantes (Hebr. 13.), sed alio migraturi sumus. Montes autem firma habent fundamenta. Montis ergo nomine soliditas patriæ futuræ designatur. Quoniam ergo de tabernaculis ad montem migraturi sumus, debemus discere, qui sunt isti, qui migraturi sunt in montem sanctum Dei. Audiamus itaque, interroganti prophetæ, quid Spiritus Sanctus respondeat.

2. Qui ingreditur (inquit) sine macula, et operatur justitiam. Qui ingreditur, in via est. Non dixit qui pervenit ad finem sine macula: sed qui adhuc in iti- B nere est, et maculam non habet. Dicere aliquis poterat: Non habeo maculam, non feci malum. Non sufficit nobis malum non facere, nisi fecerimus et bonum. Sed quis potest esse sine macula? Cum Apostolus dicat. In multis affendimus omnes (Jacob. 3.). Et, Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est (1. Joan. 1.). Sed apud misericordem Dominum sine macula reputatur, cui jam culpa per delectationem non dominatur. Unde idem propheta, cum ab occultis et ab alienis delictis mundari exoraret, adjunxit: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero (Psal. 18.). Primus ergo ingressus ad justitiam est, immaculatum se custodire a peccato: præventio autem perfectum esse in bono. Studeamus ergo ingredi sine macula peccati, atque exercere opera justitiæ. Justitia non novit patrem, non novit matrem: veritatem novit, personam non accipit, Deum imitatur.

a

Augustino) superiora pertinent ad perfectos, ita ea, quæ nunc dicturus est, pertinent ad incipientes.

5. Qui jurat proximo suo, et non decipit, qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit. Omnino non jurare perfectorum est (Matth. 5.). Fallaciam cavere in juramento, et si non est perfecta virtus, est tamen aliquis profectus pertinens ad incipientes. Similiter pecuniam suam non dare ad usuram, non est magna virtus, sed tamen inchoatio virtutis est. Nam si perfectiesse volumus, omnia nostra largiri debemus (Matth. 19.). Rursus: Non est magnum, munera super innocentes non accipere; nam debemus, si possumus, et innocentes liberare. Quid est ergo, quod Sanctus Spiritus perfecta mandata, etiam minima adjungit, nisi quod in hoc infirma nostra misericorditer fovere intendit? Ut videlicet si adhuc ad perfecta non possumus attingere, vel parva prout possumus, studeamus exercere. Si enim pro posse nostro a parvis ad majora tendimus, et si ad ea pertingere statim, quæ desideramus, non possumus: non tamen deesse poterit mer ces laborantibus. Unde et sequitur: Qui facit hæc, non movebitur in æternum. Id est (Ex Augustino), perveniet ad illa majora, in quibus est magna et inconcussa stabilitas.

3. Audiamus opera justitiæ, quæ sequuntur: Qui C loquitur veritatem in corde suo. Multi loquuntur veritatem in labiis, non in corde : qui videntur verum dicere, sed cor eorum labiis non consonat. Tanquam (Ex Augustino) si aliquis dolose ostendat viam, sciens in ea esse latrones, et dicat, Si hac ieris, tutus eris a latronibus, et contingat, ut vere non inveniantur latrones: verum ille loquutus est, sed non in corde suo. Aliud enim putabat, et nesciens verum dixit. Ergo parum est, verum loqui, nisi etiam in corde ita sit. Qui non egit dolum in lingua sua. Lingua agitur dolus, cum aliud ore profertur, aliud corde tegitur. Dolum in lingua non agit, qui id, quod mente tractavit sermone protulit. Nec fecit proximo suo malum. Proximum, omnem hominem intelligere debemus (Luc. 10.): et ideo scriptum est, 65 Quod tibi non vis fieri, aliis ne feceris (Tob. 4.): ut nemini faciamus malum, quod utique nobis ab aliquo fieri nolumus (Luc. 6.). Et opprobrium non accepit adversus proximos suos. Grandis res dicitur. Nunquam, inquit, vici- D nus murmuratus est contra eum (Tob. 4.). Nunquam invenit aliquam occasionem detrahendi ei. Hæc virtus excedit humanam conditionem : Dei gratia est. 4. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus. Et si Imperator est, et si Præfectus est; et si Episcopus est, et si Presbyter est (in Ecclesia enim istæ sunt dignitates), quicunque malus est, in conspectu Sancti pro nihilo computatur. Et statim sequitur: Timentes autem Dominum glorificat. Iste sanctus qui ingreditur sine macula, qui potentes despicit, quia mali sunt: si quem viderit timere Deum,

Satis manifesto innuit se Auctor legisse dominata, idest, delicta: quæ vetus et verior est lectio. b Recole, quæ in Præfatione ad internoscendum hujus Commentarii Auctorem, ex hoc etiam loco argumenta depromsimus.Neque enim dubitamus,quin

TITULUS PSALMI XV.

Antiquitus solebat fieri, quod quando aliquis de hoste suo triumphum habebat, faciebat sibi arcum construi, qui triumphalis dicebatur: in quo describebatur illa victoria (1. Reg. 15.) Unde Aurasicæ in arcu triumphali Massiliense bellum sculptum habetur, ob signum victoriæ Cæsaris. Similiter Deus Pater per victoriam passionis jam devicto diabolo, quasi triumphalem arcum de acquisito sibi regno totius mundi, titulum cruci fecit apponi, JESUS NAZARENUS REX JUDÆORUM (Matth. 27. Marc. 15. Luc. 23. Joan. 19).

Inscriptio tituli hujus psalmi est, Psalmus ipsi David Ideo (Ex Augustino) addidit ipsi, quia ipse Rex nosterin hoc psalmo loquitur in susceptione personæ humanæ, de quo titulus regalis tempore passionis inscriptus emicuit (Aleminuit). Intentio ejus est nos invitare ad suum regnum, quod nobis acquisivit per suam humanitatem, passionem, resurrectionem, unde hic agitur. Ait ergo:

66 PSALMUS XV.

1. Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Non erat ei necessarium, qucd pro se oraret: nam in eo, quod Deus erat, conservare seipsum poterat. Sed sicut incarnari venit pro nobis, ita pius Redemptor orare dignatus est pro nobis, transfigurans nos in sua persona; quia unum corpus fieri voluit, cum sua Ecclesia. Pro infirmantibus ergo membris suis, quæ transformat in se, dicit: Conserva me, Domine, quoniam speravi in te. Nos enim qui puri homines sumus, et per peccatum perditi, conservari a Domino indigemus. Ipse enim est spes nostra, ipse est Deus noster. Nos indigemus ejus auxilio, non ipse nostro. Unde sequutus adjunxit :

2. Dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Quod prius Pater per Filium suum nos redemit, sola charitate hoc fecit, non necessitate. Perfecta enim ejus gloria, nec augeri potest, nec minui. Unde magis debemus Dominum Deum nostrum, et ore confiteri, et corde credere, atque in ipso sperare, et ab ipso salutem quærere, qui bona quidem nostra non quærit, imo sua nobis largitur. Unde et subditur:

3. Sanctis, qui sunt in terra ejus, mirificavit omnes voluntates meas in eis, Sanctis (Ex Augustino) qui in terra viventium spem suam posuerunt, civibus patriæ cœlestis, quorum conversatio spiritualis peranchoram spei in illa patria figitur, quæ recte Dei terra

hæc Arausio civitas sit, quæ et Aurasiensis, et Arausicorum est dicta: numquam alibi, quod sciam Arausica. Nunc Orange appellatur, quod nemo nescit. Fortasse pius rescribendum est.

с

bio præclari sunt. Unde nunc ait : Etenim hæreditas mea præclara est mihi. Et bene ait, Mihi. Non enim illis est præclara hæc spiritualis hæreditas, quibus non est cognita. Si enim cognoscerent hanc, quam diligunt, claritatem : falsam non amarent. Gratias ergo Domino debent agere hi, qui ipsius dono valent invisibilia intelligere et ideo apte subjungitur :

nominatur, quamvis in his terris carne verscntur. A qui ad gaudia spiritualia inardescunt: isti proculdu. His sanctis miras fecit omnes voluntates meas, in provectu eorum qui senserunt, qui eis profuerit et humanitas meæ divinitatis, ut morerer, et divinitas humanitatis, ut resurgerem Et notandum, quod postquam ait, Mirificavit voluntates meas, protinus ad jungit, in eis: ex quibus verbis colligendum est, ita voluntates suas sanctis miras ostendisse, ut easdem in ipsis faceret permanere. Neque enim sancti esse potuissent, si ab ejus voluntatibus cognitis discrepassent. Quod satis evidenter ex verbis sequentibus apparet, quibus dicitur:

4. Multiplicatæ sunt infirmitates eorum: poslea acceleraverunt. Quanto enim patet divina voluntas, tanto multiplicius apparet humana infirmitas. Ex regula enim supernæ justitiæ deprehenditur fortitudo pravitatis nostræ. Hinc est, quod sancti viri quanto subtilius divina percipiunt, tanto districtius propria peccata plangunt: atque ex percepto superno lumine cognoscunt, quid in seipsis debeant emendare: et ideo dicitur, Postea acceleraverunt. Unde enim propriam cognoscunt infirmitatem, inde citius festinant ad salutem. Et quia infirmos et peccatores humiliter se confitentur, ideo se a cœlesti medico sanari promerentur: propterea adjunctum est: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus; nec memorero nominum eorum per labia mea. Quid sanguinum nomine, nisi peccata signantur? Unde scriptum est: Caro et 67 sanguis regnum Dei non possidebunt (1. Cor. 15.). Et bene ait, conventicula : Non enim omnes, qui vitiis subjacent, unam in peccatis voluntatem habent nam alii conveniunt ad rapinam, alii ad avaritiam, alii ad luxuriam, alii ad superbiam. Quod sunt varietates vitiorum, tot sunt diversitates conventiculorum. Sed pius Dominus conventicula eorum de sanguinibus non congregat, quia conversos ad pœnitentiam in judicio non accusat. Quæ sunt autem nomina eorum, quorum non memor erit, nisi ea nomina, quæ peccando sibi acquisierunt? Qui enim adulterium perpetrat, non immerito adulter dicitur qui rapinam, raptor; qui perjurium, perjurius; qui superbiam, superbus. Hæc nomina non reminiscitur, si culpæ pro quibus sunt nomina, corrigantur. Unde scriptum est: Dissimulans peccata hominum propter pœnitentiam (Sap. 1.). Hinc Apostolus ait: Si nos ipsos judicaremus, non utique judicaremur (1. Cor. 11.). Quia ergo hi in hæreditatem Domini transferuntur, ut et ipse Dominus si hæreditas eorum, recte subjungitur :

5. Dominus pars hæreditatis meæ et calicis mei, tu es qui restitues hærcditatem meam mihi. Possidebunt mecum hæreditatem ipsum Dominum. Eligant (Ex Augustino) sibi alii partes, quibus fruantur, terrenas et temporales: portio Sanctorum Dominus est æternus. Bibant alii mortiferas voluptates: portio calicis mei, Dominus est. Tu restitues mihi hæreditatem meam: ut nota sit et his, quos libero claritas, quæ erat apud te, priusquam mundus fieret. Destructa erat hæredi

B

C

7. Benedicam Dominum, qui tribuit mihi intellectum. Quod ait, Mihi, intelligere debemus membra sua, quæ illi conjuncta sunt in unitate corporis. Hoc quod Dominum non cognoverunt, quod contemptis temporalibus, spiritualia intellexerunt, non eorum virtus fuit, sed donum Dei. Unde cum diceret Petrus: Tu es Christus Filius Dei vivi (Matth. 16.), ne hunc intellectum 68 sibi attribueret, statim audivit: Beatus es Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelaverunt tibi,sed Pater meus, qui est in cœlis (Ibidem). Ideo propheta alibi postulat, dicens, Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam (Psal. 118.). Sed jam Dominica passio nobis commendatur cum subditur: Insuper, et usque ad noctem increpuerunt me renes mei. Insuper ex hoc benedicam Dominum, quod renes mei, id est Judæi, ex quorum renibus patres mei, et ex quorum carne natus sum, increpando et blasphemando usque ad mortem, et in infernum ire compulerunt. Et bene ait Insuper. Superior enim virtus est Dominum benedicere in adversis, quam in prosperis. Cum Deus dona sua largitur hominibus, solent benedicere boni et mali. Cum flagella irrogat, murmurant quidem mali sed benedicunt boni. Ad hoc ergo nos iste versus instruit, ut insuper in flagellis, ut perfecti simus: ut impleatur in nobis, quod in alio psalmo legimus: Benedicam Dominum in omni tempore (Psal. 33.).

8. Huic sententiæ concordant verba, quæ sequuntur. Ait enim: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear. Beatus homo, qui Deum semper providet in conspectu suo. Hic neque extollitur in prosperis, neque frangitur in adversis. In cunctis, quæ agimus, quæ loquimur, quæ cogitamus, si Deum semper providemus, non offendimus. Hinc scriptum est, In omnibus viis tuis cogita illum (Prov. 3.). Recte autem a dextris Filii dicitur esse Pater: quoniam æqualis Patri est Filius. Inde virtutem traxit, ut per humanam formam in passione positus commoveri nequaquam posset. Quod si exemplo nostri Redemptoris Dominum in conspectu nostro semper providemus, ut neque amore, neque timore alicujus rei ab ejus voluntate discordemus: erit utique a dextris nobis, ne commoveamur. Ipse enim ait, Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi (Matth. 28.).

9. Propter hoc lætatum est cor meum. et exultavit lingua mea: insuper et caro mea requiescet in spe. Qnid per lætitiam cordis et exultationem linguæ, nisi interior atque exterior lætitia commendatur? Qui Deum

tas Domini, quando humana natura et vitiis corrupta Da dextris habet, lætari debet intus in conscientia,

et a diabolo tenebatur possessa. Missus est Salvator deleta sunt peccata, restitutum est liberum arbitrium ejectus est princeps hujus mundi foras, sanata est infirmitas, restitu'a hæreditas. Unde et subditur : 6. Funes ceciderunt mihi in præclaris : etenim hæreditas mea præclara est mihi. Sicut nos dividimus hæreditatem nostram funibus, sic Deus fide, spe et caritate divisit hæreditatem suam. Super quos ceciderunt isti funes, ipsi in hæreditatem Domini pervenerunt. Non autem ceciderunt nisi in præclaris, quibus magis placuit cœlestis claritas, quam terrena: spirituales virtutes plusquam temporales honores. Multi in hoc mundo divitiis florent,potentia præminent, honoribus gaudent, gloria temporali fulgent: habent claritatem, sed non permanentem. Qui autem terrena despiciunt, qui supernam gloriam appetunt,

* Apud Augustinum, quo senserunt.

foris in lingua. Hinc alibi dicitur. Lætetur cor quærentium Dominum (Psal. 104.). Quod autem dicit, El caro mea requiescet in spe: corpus Dominicum mortuum, atque in sepulcro positum, et tertia die resurrecturum significat. Quod si nos spiritualiter lætamur, et caput nostrum per passionem imitamur, spem certam habemus, quoniam simul cum ipso resurgemus (1. Thess. 4.).

10. Quoniam non derelinques animam meam in inferno: nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Nec animam meam in inferis permansuram dabis, neque sanctificatum corpus (Ex Augustino), perquod et alii sanctificandi sunt, corrumpi patieris. Et hoc dispositio, et gratia omnipotentis Dei fuit, ut anima Christi, nec diu in inferno moraretur, nec corpus ejus tandiu esset in terra examine, ut corrumpere

do, seducendo: quia quantum avia veritatis discor- A pœnitentiam. Et ipsa bona voluntas est invictissident, ex verbis ostenditur, quæ subsequuntur.

10. Quoniam non est in ore eorum veritas Et hoc approbat, cum abjungit: Cor eorum vanum est. Nam quomodo est veritas in ore, si vanitas est in corde? Bonus homode bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala (Matth. 12.). Ex abundantia enim cordis os loquitur: de quibus adhuc recte subjunctum est.

11. Sepulchrum patens guttur eorum, linguis suis dolose agebant: judica illos Deus. Adulatores et seductores (Ex Augustino) recte sepulchra patentia dicti sunt, qui non habendo vitam veritatis, quodammodo exanimes sunt, et mortuos in se recipiunt, quos verbis mendacibus et vano corde interemtos in se convertunt. Quod dixit linguis suis, significat malis. Mali enim malas habent linguas. Dolose vero agere, est aliud in corde, aliud in ore habere. Unde in alio psalmo dicitur. Qui loquuntur pacem cum

mum scutum,quo repellitur inimicus desperationem salutis suggerens multitudine tribulationum et tentationum. Deus enim operatur et velle et perficere in nobis, pro bona voluntate (Philipp.2.). non enim ex operibus justitiæ quæ fecimus nos. sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit (Tit. 3.).

27 TITULUS PSALMI VI.

1. Sextus Psalmus sic intitulatur, Psalmus David pro octava: Per octavam dies judicii intelligitur: quoniam omnia tempora septem dierum repetitione volvuntur : et quod fit in una, potest mutari in alia. Octavus autem ille æstimandus est, qui varietatem istam non habebit. Et quod in eo fiet, æternum et incommutabile permanebit. Est autem vox in hoc psalmo fidelis pœnitentis, alios exemplo suo exhortantis, ut similiter poeniteant: ne in oclava, id est, extrema die judicii, æternam damnationem incurrant. PSALMUS VI.

proximo suo, 26 mala autem in cordibus eorum B 2. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira

(Psal. 27.). Eos omnipotens Deus judicat, quia omnes inimicos falsos, dolosos in extremo examine condemnat de quibus adhuc subjungit: Decidant a cogitationibus suis, secundum multitudinem impietatum eorum expelle cos. Prophetia est (Ex Augustino), non maledictio. Non enim optat ut veniat, sed prædicit, quod futurum prævidit. A cogitationibus suis decidunt, quia quicquid elate cogitaverunt, cum intereunt sine fructu amittunt. Superbia vero ruinam habet, sicutecontrario humilitas exaltationem. Dicitur alibi. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum (Psal. 145.). Quæ utique non perirent, si cælestia cogitarent, Testatur enim idem Psalmisla, Quoniam sunt reliquiæ homini pacifico. Injusti autem disperibunt simul, reliquiæ impiorum interibunt (Psal. 36.). Cogitationes ergo impiorum peribunt quia æterna mala nunquam cogitata reperiunt ; et subito amittunt bona temporalia, quæ diu mente tractaverunt. Qui secundum multitudinem impietatum sua. rum expellentur, quia propter multa mala quæ gesserunt, et ab æterna hæreditate expelluntur, et in tenebras exteriores ejicientur (Matth. 8.). Bene autem subditur: Quoniam irritaverunt te Domine. Neque enim quia peccaverunt, ideo perirent, nisi perseverando in malo, Dominum irritarent. Nam superna pietas postquam deliquimus, ad pœnitentiam revocat, et diu expectat. Non enim vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat (Luc. 15.). Quod si converti negligit, et tempus gratiæ in augmentum expendit culpæ, quem pœnitendo placare debuit, eum plus irritando, id est ad iracundiam provocando, graviter offendit. Unde Paulus ait: Tu autem secundum duritiam tuam et cor impœnitens, thesaurizas tibi iram in die iræ et revelationis justi judicii Dei (Rom. 2.). Nam tanto eum tunc districtus judex acrius damnat, quanto nunc misericordius expectat. Sed quid erit de justis? Sequitur et dicit:

tua corripias me. Deus qui est incommutabilis natura (Malach. 2.), apud quem (ut Apostolus ait) non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jacob. 1.): de quo dictum est. Tu autem Domine virtutum, cum tranquillitate judicas (Sap. 12.): nullam in se furoris vel iræ perturbationem suscipit: sed furorls nomine intelligitur illa immensa et immoderata animadversio vindictæ, qua peccatores punientur in extremo examine. Ira vero potest intelligi examinatio illa, qua imperfectæ animæ emundanturin purgatorio igne. Bene autem dicitur, Ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me: Nam corripias, quod mitius videtur, ad emendationem valet: qui vero arguitur, idest accusatur, metuendum est nein finem habeat damnationem. Arguuntur in die judicii (Ex Augustino) omnes qui non habent fundamentum Christum. Emendantur autem,idest purgantur, qui huic fundamento superædificant ligna, fœC num, stipulam, idest infructuosa, vana, inutilia (2. Cor. 3.). Detrimentum quidem patientur, sed tamen salvi erunt: sic tamen quasi per ignem (Ibid.). Quid ergo iste orat, qui non vult furore Domini argui, vel ira emendari? quid, nisi ut sanetur? Ubi enim sanitas est, nec mors metuenda est, nec curantis aut secantis medici manus. Sequitur itaque et dicit:

12. El lætentur omnes qui sperant in te. Primum quidem justorum gaudium est in spe: unde dicitur, D Spe gaudentes (Rom. 12.). Spe enim salvi facti sumus (Rom. 7.). Postmodum vero erit in re. Unde hic secutus adjungit, In æternum exultabunt et habitabis in eis. Ipsa erit æterna exultatio (Ex Augustino), cum templum Dei fient justi, et erit gaudium ipse incola eorum.

a

13. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum, Et bene, in te (Ex eodem), tanquam omnes possidentes hæreditatem te. Quoniam tu benedices justo. Hæc est benedictio gloriari in Deo et habitari a Deo. Et quia vocatio non meritorum nostrorum, sed benivolentiæ et misericordiæ Dei est: subjecit dicens :

14. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos. Bona enim voluntas Dei (Ex codem) præcedit bonam voluntatem nostram, peccatorem vocans in

Olim apud Augustinum incolatus.

3. Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum. Multæ sunt infirmitates nostræ corporis et animæ. Nam corpus mortalitate corrumpitur, anima tentationibus premitur. Infelix homo multis tentationibus et miseriis fatigatur. Qui ergo sentit miseriam, quid tam postulare debet, quam misericordiam? Qui sentit infirmitatem, quid tam desiderare debet, quam sanitatem? Restat itaque ut dicat: Sana me, Domine, quoniam conturba sunt ossa mea. Quid per ossa nisi animæ fortia designantur? Nam ne ossa carnis intelligeres, exposuit, cum subjungit :

4. Et anima mea turbata est valde. Turbantur quidem interiores sensus a consideratione proprii reatus, ipsa quoque infirma et peccatrix anima, cum subtilitatem extremi examinis 28 cogitando conspicit, ab omni interiore fortitudine destituta, in semetipsa contremiscit. Videt enim ibi damnari quiquid inventum fuerit pravi operis, vel otiosi sermonis, et silentii, usque ad minimam cogitationem, si non fuerit ad Dei voluntatem directum. Hinc est urens conscientia, illinc accusantia peccata, inde terrens justitia: subtus patens horridum chaos inferni, et tortores horribiles: desuper iratus judex, foris ardens mundus. Justus vix salvabitur, peccator ubi parebit (1. Petr. 4.)? Plangat iterum et gemat, ne tanta tormenta incurrat. Timet justitiam? quærat misericordiam. Non habet fortitudinem? velagnoscat propriam infirmitatem, et dicat: Miserere mei, Domine, quo

[blocks in formation]

niam infirmus sum, et cætera. Magnus enim accessus A
ad Deum, et cognitio infelicitatis suæ. De tarditate
autem sanitatis conqueritur, cum subjungit, Et tu
Domine usquequo? Ecce juxta est dies Domini ma-
gnus, juxta et velox nimis dies iræ dies illa, dies
calamitatis et miseriæ, dies tenebrarum et caliginis,
dies tubæ et clangoris (Sophon. 1.). O vox diei Do-
mini amara! Ecce peccatrix anima, arbor infructuo-
sa, digna securi et igne : lignum aridum et inutile.
Timor reum turbat, conscientia confundit, cogitatio-
nes increpant, fugere non licet. Stat suspensus ad
gravissimam sententiam. Ecce miser in augusto pe-
riculo egens festino auxilio, Et tu Domine usquequo
tardaris? usquequo non exaudis? Nec in hoc (Ex
Augustino) tanquam crudelis Deus æstimandus est:
sed tanquam bonus persuasor animæ, quid mali sibi
ipsa pepererit. Differt enim pius Dominus exaudire
multotiens ex sua magna misericordia, ut ex difficul-
tate sanationis sit diligentior custodia receptæ sani-
tatis. Nam quod facile sanatur, non multum cavetur.
Differt aliquando, ut agnoscatur quanta impiis pœna
præparetur, qui se nolunt convertere ad Deum, si
tantam difficultatem convertentes patiuntur: sicut
alibi scriptum est, sijustus vix salvabitur, peccator
et impius ubi parebunt (1. Petr. 4.)? Et quia differt,
ideo adjungit:

b

a

5. Convertere, Domine, et eripe animam meam : salvum me fac propter misericordiam tuam. Convertens se (Ex Augustino), orat ut ad eum convertatur et Deus: sicut ipse promittit, Convertimini ad me, et ego revertar ad vos (Zachar. 1.). Sed forte melius intelligendum est, convertere, Domine, idest, fac me converti. Sentit enim in ipsa sua conversione difficultatem. Nam perfecta nostra conversio paratum semper invenit Deum, sicut propheta Osee dicit : Quasi di'culum præparatus est egressus ejus (Osee 6.): quoniam ut eum amitteremus, non ejus absentia, qui ubique est, sed nostra fecit aversio. Dum autem nos convertimur, idest, dum mutatione veteris vitæ resculpimur, spiritum nostrum durum sentimus et laboriosum, a terrenarum cupiditatum caligine ad serenitatem divinæ lucis retorqueri. Et in tali difficultate dicimus Convertere, Domine idest, adjuva nos, ut perficiatur in nobis conversio, quæ te paratum invenit, et fruendum te præbet dilectoribus tuis. Etideo29postquam dixit, Convertere, Domine: addidit, Et eripe animam meam : tanquam inhærentem perplexionibus hujus sæculi, et spinas quasdam dilacerantium desideriorum in ipsa conversione patientem. Salvum me fac (inquit) propter misericordiam tuam. Intelligit non suorum meritorum esse, quod sanatur: quando quidem peccanti et datum præceptum prætereunti, justa damnatio debebatur. Sana me, inquit ergo: non propter meum meritum, sed propter misericordiam tuam.

6. Quoniam non est in morte qui memor sit tui. Intelligit quoque (Ex Augustino) nunc esse tempus conversionis: quoniam cum vita ista transierit, non restat nisi retributio meritorum. In inferno autem quis confitebitur tibi? Confessus est tamen in inferno dives ille, de quo Dominus dicit (Luc. 16.) qui Lazarum vidit in requie, se autem in tormentis dolebat, usque adeo confessus, ut etiam moneri suos vellet, ut se a peccatis cohiberent. propter pœnas quas apud inferos esse non credunt [August. creditur.Quid est ergo,In inferno autem quis confitebitur

Vulgatam Noster Augustinianæ lectioni præfert, quæ habet inveniemus eum, juxta Grecum epopev atóv. Nec satis attendit, subnexam explanationem cum lectione illa sua minus convenire.

Concinnius et verius apud Augutin., resculpimus spiritum nostrum, durum, etc mox econtrario minus apud eum recte, præbentum pro præbet. Pergit porro Noster etiam insequenti versiculo Augustinianam enarrationem carptim in sua transferre. Reliqua exinde totidem ferme verbis ad finem usque psalmi describit.

tibi? An infernum vult intelligi, quo post judicium præcipitantur impii, ubi jam propter profundiores tenebras nullam lucem Dei videbunt, cui aliquid confiteantur? Potest etiam illud intelligi,ut mortem vocet peccatum, quod contemta divina lege, committitur: infernum vero cæcitatum animi, quæ peccantem, id est, morientem excipit et involvit. Sicut non probaverunt Deum (inquit) habere in notitia, dedit illos in reprobum sensum (Rom. 1.) Ab ista morte et ab isto inferno tutam se fieri anima deprecatur, dum molitur conversionem ad Deum, et patitur difficultatem.

7. Quapropter (Ex Augustino) contexit dicens : Laboravi in gemitu meo. Et tanquam parum profuerit, addit et dicit. Lavabo per singulas noctes lectum meum. Lectus est hoc loco appellatus, ubi requiescit animus æger et infirmus, id est, in voluptate corporis et delectatione sæculari. Quam delectationem lacrymis lavat, qui sese conatur ab Billa extrahere. Videt enim jam damnare se carnales concupiscentias, et tamem delectatione tenetur infirmitas, et in ea libenter jacet: unde surgere nisi sanatus animus, non potest. Quod autem ait, Per singulas noctes: hoc fortasse accipi voluit, quod ille qui spiritu promptus sentit aliquam lucem veritatis, et tamen in delectatione hujus sæculi percarnis infirmitatem aliquando requiescit, tanquam dies et noctes alterno affectu cogitur pati, ut cum dicit, Mente servio legi Dei (Rom.7.), tanquam diem sentiat rursus cum dicit: Carne autem legi peccati, inclinetur in noctem, donec omnis nox transeat, et veniat unus dies de quo dicitur: Mane abstabo tibi et videbo (Psal. 5.). Tunc enim adstabit, nunc autem jacet, quando in lecto est: quem lavabit per singulas noctes, ut tantis lacrymis impetret efficacissimam Dei misericordiæ disciplinam. Lacrymis meis stratum meum rigabo. Hoc accipimus stratum, quod superius lectum. 30 Sed rigare amplius est quam lavare; quoniam potest aliquid in superficie Clavari; rigatio «ero ad interoria permanat: quod significat fletum usque adcordis intima. Temporum vero varietas quod præteritum posuit, cum diceret, Laboravi in gemitu meo: et futurum, cum diceret, lacrymis meis stratum meum rigabo: illud ostendit quid sibi dicere debeat, cum quisque in gemitu frustra laboraverit : tanquam diceret, Non profuit, cum hoc feci, vel ergo illud faciam.

D

:

8. Unde et sequitur: Turbatus est a furore oculus meus. Utrum suo furore (Ex Augustino) an Dei, in quo petit ne argueretur? Sed si furor ille diem judicii significat, quomodo nunc potest intelligi? An inchoatio ejus est, quod hic homines dolores et tormenta patiuntur, et maxime damnum intelligendæ veritatis sicut jam commemoravi, quod dictum est, Dedit illos Deus in reprobum sensum (Rom. 1.) ? Nam ea est cæcitas mentis. In eam quisquis datus fuerit, ab interiori Dei luce secluditur: sed nondum penitus cum in hac vita est. Sunt enim tenebræ exteriores (Matth. 8. et 22.), quæ magis ad diem judicii pertinere intelliguntur : ut penitus extra Deum sit, quisquis, dum tempus est, corrigi noluit: penitus autem esse extra Deum, quid est, nisi in summa esse cæcitate? Siquidem Deus habitat lucem inaccessibilem (1. Tim. 6.), quo ingrediuntur, quibus dicitur Intra in gaudium Domini tui (Matth. 25.). Hujus ergo iræ inchoatio, est cæcitas mentis, quam in His demum verbis abludit ab Augustino, qui habet, efficacissimam de Dei misericordia medicinam. Atque ea facile exemplaris Augustiniani, quo ob oculos Noster habebat, lectio fuit, non de suo ipse ausus est. Quod sequitur verbum permanat, idem olim erat apud Augustinum, nunc permeat. Denique in pericopes hujus fine vel vocula reticetur. Minus recte apud Augustin., intelligentiæ.

[ocr errors]

Duo hæc verba cæcitas mentis apud Augustinum non habentur.

B

folium, id est verbum non defluat: ipse in evangelio demonstrat, ubi ait: Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transient (Matth. 24; Luc 21.). Et si enim sonus verborum transeat, ea quæ verbis exprimitur, sententia perdurat. Et quicquid voce veritatis dicitur, sive in Lege, sive in Prophetis, sive in Evangelio, sive in Apostolicis libris, sive etiam per quosque religiosos: totum per operationem adimplebitur. Unde scriptum est, iota unum, aut unus apex non præteribit de Lege, donec omnia fiant (Matth. 5; Luc 24.). Et quia potens in opere et sermone Christus dicitur (ipse enim est Dei virtus et Dei sapientia [1. Cor. 2.]), merito de ipso subditur: Et omnia quæcunque faciet, prosperabuntur. Unigenitus Dei Filius in carne veniens (Joan. 1.), quia verus Deus et verus Homo extitit, alia ut Deus, alia ut Homo, et docuit et fecit. Sed quod fecit, aut docuit, ut Deus, nobis profuit ad recte credendum. Quod vero ut Homo, profuit nobis ad recte vivendum. Impletum est ergo quod dicitur, et omnia quæcunque faciet, prosperabuntur. Sed fortasse non creditur prospere egisse quando a Judæis captus, ligatus, flagellatus, 8 crucifixus, occisus est (Joan. 18.). Immo tunc prospere egit, quia morte sua mortem nostram destruxit. Nec profuisset nasci in carne, si non contigisset mori et resurgere. Et mira Domini dispositione actum est, ut et Judæi voluntatem suam in Christum implerent, et Christi consilium, quod putabant destruere, perficerent. Sed hæc verba quæ de capite dicta sunt, etiam membris ejus congruere possunt. Quisquis enim Deo perfecte servire concupiscit, non solum opere, sed et verbo esse justus appetit. Dicatur ergo de quolibet perfecto viro: Et folium ejus non defluet, et omnia quæcunque faciet, prosperabuntur. Folium ejus non defluit, cujus in veritate sermo consistit. Folium ejus non defluit, quia superfluitate verborum linguam compescit. Hinc per Salomonem dicitur, Sapiens usque ad tempus tacebit (Prov. 11.).Psalmista quoque alibi ait, Dixi custodiam vias meas, ne delinquam in lingua mea (Psal. 38.). Et Jacobus perhibet dicens, Qui in verbo non offendit, hic perfectus est vir Jacob.3.). De hoc ergo perfecto viro recte dicitur. Et omnia quæcunque, faciet,prosperabuntur. Rectorum quidem facta tunc prosperabuntur, quando mala bonis non admiscentur: cum bene cæpta usque ad finem perducuntur: cum pro his nec temporale lucrum, nec terrena gloria, nec favor hominum, sed sola patriæ cœlestis merces requiritur. Sed nonnunquam contigit, quia is qui perfecte vivit, in verbo aut in opere delinquit. Nec tamen tunc verbum ejus defluit, etiam cum offendit, nam tandiu culpa corde retinetur, quousque satisfactione pænitentiæ curetur. Et cum post culpam cautior redit ad justitiam, quod adversari videtur, peccatum etiam prosperatur. Et miro modo fit, quod unde peccavit, inde justior existit Merito ergo per Paulum dicitur, Omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum. vocali sunt Sancti (Rom.8.). Onmia quidem, non solum proDspera, sed etiam adversa: non solum bona, sed etiam mala. Quia ergo quisque perfectus vir, et in locutione maturus est, et in operatione discretus, dicatur recte: Et folium ejus non defluet, et omnia quæcunque facit, prosperabuntur. Sed jam quid de reprobis subjungat, audiamus.

Si ergo de hoc ligno sumens in æternum viveret, A
merito ligno Christus comparatur, qui est cibus vitæ,
quo quisquis vescitur, vita vivet et non morietur.
Solet autem in Scriptura sacra aquarum nomine ali-
quando populus designari, sicut legitur in Apocaly-
psi, ubi per angelum dicitur: Aquæ multæ, populi
multi sunt (Apoc. 17.). Decursus vero aquarum (Ex
Augustino) significat lapsum qui fit per peccatum.
Recte ergo Dominus secus decursus aquarum plan-
tatus esse describitur, quia inter homines fluxu
mortalitatis et peccati decurrentes nasci dignatus
est. Qui tanquam lignum per vitæ novitatem viruit:
per nova verba quasi nova folia immisit: per mira-
cula floruit, remissionem omnium peccatorum, et
vitam æternam præstando, fructus dedit. Bene ergo
subditur, quod fructum suum dabit in tempore suo
(1. Joan. 2.). De quo tempore et fructu per Paulum
dicitur Postquam venit plenitudo temporis, misit
Deus Filium suum in terris, factum ex muliere, fa-
cium sub lege: ut eos, qui sub lege erant, redimeret
(Galat. 4.). Hinc Abrahæ dictum est. In semine tuo
benedicentur omnes gentes (Gen. 32.). Non dicit in
seminibus, quasi in multis, sed in semine tuo, quod
est Christus (Hebr. 11.), qui per semetipsum dicit,
Ego sum via, veritas et vita (Joan. 14.). Vel tanquam
lignum secus decursus aquarum plantatur, cum
quisquis justus per infusionem Sancti Spiritus in
caritate radicatur et fundatur (Eph. 3.). Ligni enim
nomine sæpe vir justus, aut etiam injustus expri-
mitur; sicut per prophetam dicitur: Ego dominus
humilians lignum sublime (Ezech. 22.). Quia juxta
Veritatis vocem, omnis qui se exaltat, humiliabitur:
et qui se humiliat, exaltabitur (Matth. 23; Luc. 18.).
Salomon 7 quoque ait : Si ceciderit lignum ad Au-
strum aut ad Aquilonem, ubicunque ceciderit, ibi
erit (Eccles. 11.). In die etenim mortis suæ justus
ad Austrum cadit, peccator ad Aquilonem : quia et
justus per fervorem Sancti Spiritus ad gaudia duci-
tur, et peccator cum apostata angelo (qui dixit, Se-
debo in monte testamenti in lateribus Aquilonis
[Isa. 14.]) in frigido corde suo reprobatur. Per aquas
vero Sancti Spiritus gratia solet designari. Unde ve-
ritas ait: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat (Joan.
7.). Et, Qui biberit ex aqua quam ego do, non sitiet
in æternum (Joan. 4.). Hujus aquæ irrigatione agi-
tur, ut anima fidelis per viriditatem fidei et spei in
Domino proficiat, atque in caritate ipsius fixa per-
maneat. Et quia caritas nunquam otiosa est (opera-
tur enim magna si est), recte dicetur quod fructum
suum dabit in tempore suo. In hoc tempore præsenti
fructum suum dant electi: quia bonum quod faciunt,
ei attribuunt a quo facti sunt. Vel fructum suum in
tempore suo dare, est per hanc vitam æterno judici
opera sua præsentare. Unde per similitudinem pa-
tris familias a quodam dicitur, Domine, quinque ta-
lenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus
sum (Matth. 25.). Ex quibus verbis valde notandum
est, quia omnipotens Deus quicquid nobis in hac
vita tribuit, mutuo dat, et cum lucro requirit. Nec
sufficit datum servare, sed summopere illud oportet
quemque multiplicare, ut pigri servi sententiam de-
clinans, mereatur audire quod illic dicitur: Euge
serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis,
super multa te constituam : intra in gaudium Domini
tui (Matth. 25.). Ergo si pauca fideliter agimus,
dum parvo hic tempore vivimus (pauca enim sunt
cuncta temporalia ad æternitatem comparata) super
multa constituemur. Multa sunt quidem bona cœle-
stia, de quibus scriptum est, quai nec oculus vidit,
nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt,
quæ præparavit Deus diligentibus se (Isa. 64;
1. Cor. 2.). Et folium ejus non defluel, et omnia quæ-
cunque faciet, prosperabuntur. Per folium intelligitur
verbum. Quod enim folia agunt arboris, hoc in no-
bis per similitudinem agunt verba Redemptoris.
Fructu quidem ejus spiritualiter pascimur: sermone
vero ipsius a vitiis obumbramur. Quomodo autem

C

4. Non sic impii, non sic. ubi repetitio comminatio est, ac si diceret: Nec sic beati eritis, nec sic prosperari poteritis, Sed tanquam pulvis, quem projicit ventue a facis terræ. Merito impius pulveri comparatur, quia peccanti homini dicitur : Pulvis es, et in pulverem reverteris ( Gen. 3). Qui dum tentationibus agitatur, quasi pulvis vento movetur. Quem dum ira conturbat, superbia inflat, vana gloria elevat, luxuria enervat, avaritia subjicit, invidia dividit,tristitia prosternit: quot tentationum motibus urgetur, quasi tot ventorum flatibus pulvis dispergitur. Quod si facies terræ, species patriæ cælestis accipitur (de

« PoprzedniaDalej »