Obrazy na stronie
PDF
ePub

que alia, quæ in hunc modum diversis temporibus A acta legimus) ut appareret videlicet Deus noster in his imaginibus, quas dispensatio suscepta poscebat, non quæ majestati illius competebant. Sed videamus reliqua.

Vers. 11. Si Galgal idolum, tamen frustra erint in Galgal bobus immolantes. Post eorum commemorationem, quæ clementer egisset, reducta est, unde fuerat inchoata conquestio, suo sensu, ejusmodi; En quæ scelera ingratæ plebis experior post tot beneficia mea, post tot dona, totque miracula; apertos in contumeliam meam sectatur errores, et non aliqua argumentorum subtilitate decepta,confessæ amentiæ subjugatur! Si Galgal idolum: tamen frustra erant in Galgal immolantes bobus. De quo loco, et supra dixit: Omnes nequitiæ eorum in Galgal. Per caussalem ergo conjunctionem, id est, Si, sententiam convincentis induxit. Id est, cum nulli sit dubium, solas esse in ipsis locis brutarum pecudum imagines collocatas, in quibus utique, et si ipsas pecudes statuissent,sup- B plicantibus tamen prodesse non possent: nunc vero, cum rerum vilium viliora illic simulachra, sentiendique ignara visantur, neque sibi, neque aliis quampiam utilitatem datura, tamen frustra erant [Al.erunt] in Galgal bobus immolantes: ac si diceret, credereturne hoc committi posse antequam fieret, ut apertam stultitiam et profanitatem, nihil in se amplius, quam reatum ultimum continentem, plebs quondam virtutibus clara sequeretur? postque illos ritus et majestate reverenuos, ad vilia fanaticorum instituta descenderet, atque idola, vel mediocriter sapientum subjecta derisui, frustra, id est, absque ulla, vel brevis commodi ultilitate suspiceret? Sed cum esset amentia clarior die, si hominis pecudibus supplicandum putarent, fore tamen turbas, 466 quæ sibi a boum imaginibus fœlicitatem conferri posse arbitrarentur? Nam et altaria eorum, quasi acervi super sulcos agri. Consequenter autem profanos ritus, observationum quoque vilitas ipsa convincit, ut sine aliquo locorum delectu aras exstruant, et probrosos deos tumultuariis venerentur altaribus. Ergo quasi cum gemitu et admiratione, quam disseruimus prolata vox,est: Si Galgal idolum, tamen frustra erant in Galgal bobus immolantes: nam el altaria eorum quasi acervi super sulcos agri. Sed quid subjiciat, audiamus.

a

Vers. 12. 13. - Fugit Jacob in regionem Syriæ et servivit Israel in uxorem, et in uxore servivit. In prophela autem eduxit Dominus Israel de Ægypto, et in propheta salvatus est. Quia non historicæ narrationis tenore commemorationem intulit antiquorum, sed sub impetu et dolore degeneres posteros arguendi, recoluit facta majorum : ideo quasi fluctuabundus sermo progreditur, ut invicem sibi exprobratio laudatioque succedat, objurgationique pondus prædicatio antiquæ (Ant. antiqua] nobilitatis adjungat.Proinde, ut instituerat, labores beati Jacob, qui et Israel appellatus est, proventusque dinumerat. Cujus utique nomine gens tota signatur. Propter quod et ipsius præcipue intulit mentionem, atque ut dicere cœperamus, Jacob ille, de cujus stirpe descendunt, consiliis sanctæ matris obtemperans, in Deo suo tantum spem ac fiduciam futuræ prosperitatis reponens, regionem patriam dereliquit, ac Mesopotamiæ fines solusatque exul intravit, nullum habens nisi de gene

[merged small][ocr errors][merged small]

rosa indole commendationis auxilium. Cujus conciliatu statim societatem ejus Laban avunculus concupivit. Et ne gratuitus esset labor generosi juvenis, amatæ virginis nuptias toleranda septennii servitute despondit: in quo tempore cum magna ejus fides industriaque patuisset, servitutis et nuptiarum geminata conditio est. Hoc est enim quod ait, in uxore servivil, id est, officium pastorale pro impetrandis nuptiis, sicut historia narrat, exercuit. Quod autem ait, Et in uxore servivit, id est, conjugii mercede proposita gregem soceri custodivit. In propheta autem eductus est, quoniam eduxit Dominus Israel de Egypto, et in propheta servatus est. A parvis nemde exordiis, et adeo parvis ut opere mercenario pasceretur, usque ad eam magnitudinem populi divitiarumque pervenit, ut eum jam Ægyptus tota quodammodo capere non valeret, atque ut primo fœlicitati ejus inviderat, sic deinceps liberationi [Sup. invideret], et Pharao cum suis periret agminibus, illamque attritæ Ægypti gloriam, haud humanis virbus cæterum tam declarantis patrum meritis, quam instituendis sacris ritibus, agnosceret se consecutum. Nequaquam vero 467 in duce aliquo bellicoso, sed in propheta servatus est; videlicet beato Moyse, qui eum famosis illis, quæ legimus, miraculis vendicavit. Quæ ergo erit satis digna conquestio, quod gens, quæ fuerit tam illustri stirpe consptenua, nunc stuldina insignis, et solis agat famosa criminibus?

Vers. 14. - Ad iracundiam me provocavit Effraim in amaritudinibus suis, et sanguis ejus super eum veniel, et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus. Commemorario patrum reddidit filiorum crimen horridius, idque indicat exclamatio subjecta censoris, qui se ad amaritudinem et indignationem, quæ inpejusalutum iret, adactum esse testatur. Ei ideo vigore licet pronuntiantis insurgens, a se tamen vindictæ ipsius repellit invidiam, ellaboratisque suppliciis Efraim interiisse denunciat, qui salutarium disciplinarum desertor, se prorsus auctore, et degeC neravit et corruit.

-

CAPUT XIII.

Vers. 1. 2. Loquente Effraim, horror invasit Israel, et deliquit in Baal, et mortuus est. Et nunc addiderunt ad peccandum, feceruntque sibi conflatile de argento suo, quasi similitudinem idolorum, factura artificum totum est, his ipsi dicunt, Immolate homines, vitulos adorantes. Induxit eorum, quæ a tempore divisarum tribuum commiserant mentionem, sed eo ordine, quem indignatio magis, quam narratio postulabat. Effraim siquidem in præsenti loco, Jeroboam principem divisionis appellat, qui, ut simulachra vaccarum populus veneraretur, edixit. Postea vero Baal idoli cultum Achab cum Jesabel suscepit, quam profanitatem Hieu severitate congrua legitur vindicasse. Proinde ista idolorum consecratio, et prima cœpit in populo, ei ultimo tempore conquievit, Sed cum hic sit his oriæ ordo, quem diximus, nunc partem ejus mutavit invectio. Loquente enim Effraim Did est, ad cultum dæmonum convocante Jeroboam horror Israelem invasit. Videlicet enim timorem illico superstitionis assumpsit,et quasi verum nomen extimuit vel certe eum colendi suscepit effectum, per quem æterno judici mereretur horreri. Neque hoc perpetrasse contentus, aliis quoque sacrilegiis colla submisit, et Baal instituta complexus, calamitatum

subnexa loci expositione subindicat. Servitutis inquit et nuptiarum geminata conditio est. Hoc est enim quod ait, in uxore servivit, idest officium pastorale pro impetrandis nuptiis, sicut historia narrat exercuit. Quod autem ait, et in uxore servivit, idest, conjugii mercede proposita, gregem soceri custodivit. Tantum postremum hoc verbum custodivit quod Hebraico 115, atque adeo Latino servavil, proprie respondet, dubium relinquit, cui verius sit depravatæ lectionis culpa tribuenda.

etiam experimenta persensit, neque ullum studium A
emendationis assumens, ex illorum ruinis, qui varia
hostium inruptione corruerant, vel cum, Deo vin-
dicante, ipsum idolum cum suis cultoribus delebatur:
nullus tamen, inquit, in istis excitari potuit correc
tionis affectus. Sed nunc, inquit, addiderunt ad pec-
candum, feceruntque sibi conflatile de argento suo,
quasi similitudinem idolorum : non utique quod post
tempora Achab vitulorum cœperint simulachra vene-
rari, sed quod ea, quæ nec post castigationem reli-
querunt, addidisse dicantur. Ipsa enim profanitas,
nisi rebellibus studiis augeretur, nec posset esse con-
tinua. Factura, inquit, artificum totum est: his ipsi
dicunt, Immolate homines vitulos adorantes Hoc non
sine ratione repetivit, toto jam volumine ventilatum,
sed ut fieret sensus ejusmodi: Quia levia rerumetsi
novitasincauta 468 conciliet, mora tamen exami-
nante profecto vilescunt, nec continua veneratio,
nisi his quæ certis pollent insignibus, exhibetur. Hic
autem cum vilitatem et vanitatem operis, ut ratio, B
ita ætas longa detexerit: id est, numinibus gen-
tium, non dico potestatem, sed nec formam ullam
inesse, nisi cum manus opificum fingend ignara
tribuisset, profanus tamen populus ariolorum voci-
bus libenter auscultat, nimirum imperantibus, ut vi-
tulis ratione sensuque carentibus supplicent homines
precum ac victimarum oblatione famulantes :
Vers. 3. Idcirco erunt quasi nubes malulinæ, et
sicut ros matutinus præteriens, sicut pulvis turbinis
raptus, et sicul fumus de fumario. Supra dixerat,quod
sanguis ejus super caput illius esset, et opprobrium
ejus restitueretur ipsi, et nunc idem repetivit, vel
execrando cumulavit, quod quoniam extremæ se stul-
titiæ subdidissent, honorem videlicet Dei ad simula-
chra pecudum transferendo, et ipsa ita viliter dispe-
rirent, ut fumus, ut pulvis, utros, ut nebulæ matu-
tinæ solis radiis consumantur.

eduxi

Vers. 4. Ego autem Dominus Deus tuus te de terra Egypti et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. Horum versuum est ad superiora contexus, ut fiat sensus ejusmodi: Cum a cervicibus tuis jugum Ægyptiæ dominationis excuterem, majestatemque meam fœliciter, cum mancipareris, illustribus illis miraculis intimarem, istud quoque absoluta voce constitui, ut gens meo cultui semper intenta, nulli unquam alii quasi Deo subdereris, quia nec invenires alterum, qui tibi præstaret salutem, quia tunc videbaris elementis servientibus fuisse colligata.

Vers. 5. Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. Sed quid nunc ego, inquit, ad sacrilegia tua, quasi nova commovear, cum in illo ipso liberationis tuæ tempore, talem te, qualis nunc detegeris, id est, ingratum et contumeliosum semper sim expertus? Quod autem, in terra solitudinis, adjicere curavit, illud utique voluit intelligi, quia non eos semper exempla corruperint: quandoquidem et in illis deliquerint locis, in quibus nullos quos imitarentur habuerunt.

Vers. 6.- Juxta pascua sua adimpleti sunt, et saturati sunt et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. Cum beneficiis meis, inquit, nequaquam devotione, cæterum improbitate gens tota certabat, quod ut facile clareret, illis temporibus etiam ista connectit, et per invectionis tenorem, ad præsentem, a qua exorsus erat recurrit ætatem, brevi tamen transcursione sermonis, illius quoque sententiæ inferens mentionem, quæ in Deuteronomii Cantico, beato Moyse denunciante, fuerat prolata, id est, Satiatus est, et impingualus, et calcitravit dilectus, ut facerel

[blocks in formation]

sibi deos novos, sicut panem hordeaceum,quos nescierant patres corum (Deut. 22.). Juxta enim pascua sua adimpleti sunt, ait, et saturati sunt, et levaverunt cor suum, et oblili sunt mei. Quam peccatorum seriem ideo præmisit, ut ultionem quam illaturus esset, non passione incitatam ostenderet, 469 sed justitia et ratione munitam. Sequitur enim, Vers. 7. 8. - Et ero eis quasi læena, sicut pardus in via Assyriorum. Occurram eis quasi ursa, raptis catulis, et erumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi, quasi leo, bestia agri scindel eos. Eas calamitates, quas erat illatura hostium barbaries, dicet, jubente se, esse et contingere: nec dedignatur commonitionem suam ferinis imaginibus explicare, quas et scit, licet non naturæ suæ sententiæ, tamen damnatorum miseriæ convenire. Eleganter autem cum inter leonum hiatus, ursum quoque posuisset, feritatem ejus stimulis orbitalis exaruit, necubi comparatio illata decresceret: Sicut ursa, inquit, raptis catulis. Et dirumpam interiora jecoris eorum, qui me videlicet similibus affecere dispendiis. Nam cum ego hunc populum mihi in filios multa sedulitate formarem, cordaque eorum quasi lambendo componerem, isti me, non solum optatis, sed etiam elaboratis fœtibus, orbaverunt, ea videlicet scelera perpetrando, quæ perniciem totius gentis exigerent. Vers. 9.-11. Perditio tna, Israel: tantummodo in me auxilium tuum. Ubi est rex tuus? Maxime nunc salvet te, in omnibus urbibus tuis: et judices tui de quibus dixisti, Da mihi regem et principes. Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. Quæstioni opportuna sententia, et quam non nisi pietatis norma dissolvat. Ex persona enim Dei dicitur, Perditio tua, Israel, tantummodo in me auxilium tuum. Atqui tunc est fidelium certa defensio, cum in Deo liberationis fiducia [Al. fiduciæ] collocatur. Et hoc est, quod in profanatis populi moribus beatus propheta per totum volumen accusat, quia non in Dei,sed in favorum propugnatione confiderent. Quomodo nunc ergo, quasi ordine commutato, manifestam Israeli nunciat impendere perniciem, quod ejus salus in solius Dei virtute consisteret ? Animadvertenda igitur illa distinctio, quæ id quod ambiguum putabatur, illustrat: non enim hic irridet lidem plebis, in sola Dei potentia spem sui gaudii reponentis (quod utique, cur non fecisset, offenderat) sed pronunciavit tantum impendere plagarum, ut auxilium ferre nisi divina virtute sola non possit. Ergo, imminet, ait, Perditio tua Israel: tantummodo in me auxilium tuum. Quod si diligenter consideres, non solum non absurde, sed etiam moraliter et de usu sermonis humani videbis illatum. Inde est enim, quod si quando vel gravimorbo aliquem, vel desperabili ca lamitate oppressum viderimus, spem ejus in Deo esse dicimus: non utique mentis officium, sed pondus cladis, quæ deprimat, indicantes. Indubitata igitur, inquit, perditio te comprehendet, et de qua nemo nisi Omnipotens possit eruere : quem quoniam tibi infensum criminibus reddidisti, superest, ut ab exitio inhiante rapiaris. Quem sensura, ut faceret lucere, subjecit Ubi est rex tuus? maxime nunc salvel te in omnibus 470 urbibus tuis: et judices tui, de quibus dixisti, Da mihi regem et principes. Secundum consuetudinem prophetalem, illum quoque populis exprobat errorem, quem recedentes a sacerdotali republica, in appetitu regis, habuerunt. Eum siquidem, quoniam de vicinarum gentium æmulatione contraxerant, rebus male cadentibus, consilia quoque, quæ præcesserant, arguuntur, ac si diceret: Vetus tibi est ista dementia, ut videlicet, melius te textus consentit.

C

e

Verba eduxite, neque Hebraicum exemplar habet, nec Vulgatus Interpres, nec denique Hieronymiani aliquot Mss. libri.

• Melius legi vetus Editor putat, cum non fecisset,

a

tibi, quam me putes passe consulere: de cujus opi-A nionis exordio. principes tibi dari ad similitudinem reliquarum gentium postulasti. Nunc ergo consutentiæ tuæ fructus appareat, et contra indignationem meam,regum te tueaturindustria. Debebant nimirum docere te, quid prosint potestates istæ tuis ambitionibus expetitæ. Sedtranseamus adre liqua. Dabo tibi regem in furore meo, et auferum in indignatione mea. Quidam regem in furore datum Jeroboam, qui separandis tribubus auctor fuerit,acceperunt: ablatum vero indignatione, Osee, sub quo est Israel captus intellexerunt [Ant. intelligitur]. Quod quidem, licet possit admitti, tamen, quoniam sub futuri temporis pronunciatur, utrumque signavit, id est, Dabo tibi regem, et auferam, intelligi sententia potest habiliori compendio, ut auferendu s nimirum Israelita princeps, dandus vero pronuncietur Assyrius.

Denique, ex more prophetali, post condemnationis sarcinam, quæ fuisset ejus caussa, subjecit: [Vers. 12.] Colligata est iniquilas Effraim, absconditum est B peccatum ejus id est, scelera quæ multis temporibus perpetravit, ut nullis essent interpolata virtuti · bus, sed funereo cumulata processu, quasi sub aliquo custodita signaculo, in memoria judicis constiterunt : eorum, inquam remuneratione perfectum est, ut amissis libertatis insignibus, servituti atrocissimæ subderentur, et eos dolores angoresque sentirent, quos feminæ soleat in partubus experiri.

Vers. 13. Ipse filius non sapiens, nunc enim non stabit in contritione filiorum. Jam et supraiisdem coloribus disputavit, quod patefactam stultitiam Israelis adversorum attestatione signaret, atque meritorum deformitas, quæ aliquandiu sub prosperitate latuisset, ærumnis demum coarguentibus panderetur Ergo esse te filium, et non sapientem gravi testimonio comprobatur, quia in eo tempore quo hostis irrupit, nequaquam stare meruisti. Et quoniam stultitiæ nomine, prophanitatem notabat, cui decem Tribus, sicut ab exordio voluminis arguit, toto se studio manciparunt, ob eamque stultitiam, procella captivitatis eos arripuit, opportu ne transit ad Judam et eum non solum nomine, sed gestarum etiam rerum pandit judicio, ut simul ostenderet, qui exitus filios sapientes teneret, sicut etiam eum, qui insipientes manserat, publicasset. Ad prosperiora ergo, quæ sub Ezechia rege magnis collata sunt miraculis, propheticus sermo commigrat, et ait:

C

opibus Assyriis urgerentur, et urbem hostis obsidione clausisset, ita pernicies imminebat, ut jam jamque videretur miseros voratura. Sed quoniam divinum auxilium justis precibus impetrarunt, edidit illud grande miraculum,et centum octoginta millibus Assyriorum Angelo feriente deletis, liberatio pils votiva resplenduit: secundum illud quod carmina sancta præcinuerant: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum, et ex omnibus tribulationibus ejus eripuit eum immiltet Angelos Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos (Psal. 35). Mors itaque et infernus, rex Assyrius et totus ejus appellatur exercitus, quem seextincturum divina sententia pollicetur : præmissoque fragore vindictæ, ex suo more subdit caussam, quæ indignationem illam moverit. Consolatio, inquit, abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividit. Habitum et verba lugentis assumsit, ut Assyrii crimen augeret, et quasi ex persona Judæ, magis de fratris, id est, Israelitarum, quos in captivitatem Sennacherib duxerat, quam de propria calamitate solliciti, dicit oculos suos adeo maduisse lachrymis, ut consolationem recipere non valerent, quod et rex superbus atque truculentus tristem inter fratres separationem esset operatus, in captivitatem videlicet decem Tribus ad regionem Mediæ transferendo. Ubi sane diligens poterit lector inquirere, cur hæc Judæ tribui, quæ discessionem fratris lugeat, adscribatur atlectio, cum supra de eo. dem negotio propheta loquens, impietatem ei exprobraverit gaudiorum? Nam cum dixisset, Effraim in desolatione erat. In die, inquit, desolationis in tribubus Israel ostendi fidem : facti sunt principes Juda, quasi assumentes terminum: super eos effundam, quasi aquam iram meam. Cum ibi de expulsione germanorum lætati esse dicantur, per id quod agrorum suorum terminos dilatatos putarent, quomodo nuncinducuntur, expulsionem fratris absque ulla consolatione lugentes? Quod gemina expositione valebit [Ant. valebat] absolvi: quia enim non de singulis, ut dixi, sæpe personis, sed de totis agminibus sermo est: ideoin illa multitudine diversos quoque mores intelligimus fuisse, unde et aliaex piorum personis ex impiorum alia proferuntur. 472 Consequenter ergo aliquantos illic fuisse colligimus, quos germanorum contristaret expulsio: plures vero quos linium delectaret extensio. Sed videamus jam et alterum explanationis modum, qui ita nimirum valebit judici, utcaussis magis, quam personis videaturaptari. Et necessitudinis quidem vox ista sit, quam prope finem libri propheta constituit, id est, calamitatem se expulsi fratris dolere, et vicissitudinem debitam hostibus imprecari: illud autem, quod quibusdam etiam voluptatem creavit,ad parricidas crimen aspiret ut fiat sensus ejusmodi, fuisse aliquos, in quibus profanitas non solum leges, sed etiam naturæ jura conturbaverit, ut in captivitate fratrum • quod debuerunt compati, maluerunt gloriari. Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, el siccabit venas ejus, et desolabit fontes ejus, et ipse

471 Vers. 14. 15. - · De manu mortis liberabo eosde morte redimam eos. Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne. Consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividit. Adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, el siccabit venas ejus, el desolabil fontem ejus : et ipse eripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis. Primo, ut solet, prosperis pollicendis gaudia liberation is annunciat postea vero, eadem voluptate, ultiones accumulat. Ergo, De manu mortis liberabo eos: id est, cum in lantam rerum difficultatem venerint,ut injecta manu, mors eos comprehendisse ac tenere videatur, tunc ego liberator adveniam. Id autem præcipue expri-Ddiripiet thesauros [Al. thesaurum] omnis vasis deside

mebat oratio beati Ezechiæ dicentis, venisse dies afflictionis et opprobrii, siquidem venissent filii usque ad partum, et non esset virtus pariendi. Cum ergo

Testatur idipsum Hieronymus, Alii, inquiens arbitrantur datum in furore regem Jeroboam filium Nabat, et ablatum in indignatione Ose, ultimum regem decem tribuum. Tum istud, quod Nostro probatur magis, ut de futuro tempore sententia exponatur, S. idem Pater ex Hebræorum placitis derivari notat Hoc, ait quod exposuimus, Dedi tibi regem, et abstuli. regem in indignatione mea, Hebræi ad futurum tempus referunt, etc.

b Mallet vetus Editor cumulatione: ego rememoratione rescribi, pressius ad impressam lectionem, velim.

• Respicit subsequentis partem versiculi, Dolores

rabilis. Urentem de deserto ventum Angelum dicit, qui Assyrium sub nocte una delevit exercitum : non quod in deserto Angeli credantur habitare, quos quo

[blocks in formation]
[ocr errors]

tidie faciem Patris visere, Evangelica commendat A
auctoritas (Matth. 18,), sed quoniam ob vindicta
celeritatem, centum octingenta quinque siquidem
sub una nocte cæsa referuntur, similitudinem ignis
assumserit, et deserti ad hoc intulerit mentionem, ut
totum illud agmen allatu potius, quam operatu quo-
piam videretur absumtum. Sic enim et beatus David
dixerat: Qui facit Angelos suos spiritus, et ministros
suos ignem urentem (Psal. 103.). Hanc ergo nunc
adustionem de locis per ardorem solis inhabitabilibus
signavit acciri, qui fontes Assyrios venasque, id est,
regem cum exercitu ac stirpe deleret. Et ipse diripiet
thesaurum, etc. Si consuetudinem prophetarum re-
spicias, qui declinationes temporum non satis anxie
ac diligenter observant, videtur Sennacherib regis
colicetam de triumphis opulentiam denotasse: ideo
videlicet illum prædicta inflammatione consumtum,
quoniam multa crudeliter egerit, nec avaritiam ejus
direpta satiaverint: et nunc ideo vomere cogatur,
quicquid per iniquitatem antea devoraverat.

CAPUT XIV.

reddemus vitulos labiorum nostrorum. Sic enim carmina quoque sancta docuerunt, ut immolemus Deo sacrificium laudis (Psal. 50.), quia grata ei sit oblata ex puro corde laudatio super vitulum novellum, ungulas et cornua producentem. Eloquere ergo adversum te, Israrel, injustitias tuas Domino, quarum cupis remissionem mereri. Sed quid his adjiciat, audiamus.

b

Vers. 4. Assur non salvabit nos, super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, dii nostri, opera manuum nostrarum : quia ejus qui in le est, misereberis populi. Quod ait, Assur non salvabit nos, de exemplo Judæ videtur assumtum. Nam Regum narrat historia (4. Reg. 18.), quoniam cum Rapsaces nomine dux Assyrius missus regis Sennacherib, ad compellendos atque terrendos eos, qui Jerosolymis clausi fuerant, advenisset, inter cætera, quæ gloriose ac superbe de A3syriis prædicabat, abjecit quod duo millia equorum Sennacherib esset paratus eduB cere, quorum sessores totus Judæ exercitus non possit offerre: et qua dementia adversum se tanti principis copias incitarent. Si saluti suæ proinde consulerent, ejus dederentur imperio, qui non minus subjectis liberalis, quam severus contumacibus appareret. Verum incolæ Jerusalem in solius Dei virtute liberationis suæ fiduciam reponentes, comminationum hostilium taciti sprevere jactantiam. Ad Judæ ergo confidentis exemplum, etiam Israelem sermo nunc monentis instituit: ut ipse videlicet longa servitute correctus, jam devotionem incipiat fratris imitari, quam ille tempore Assyriæ obsidions ostendit. Nec dicemus, inquit, ultra, dei nostri, opera manuum nostrarum. Id est, desinemus, quæ manu artificum fiunt simulachra venerari, postquam etfratre teste cognovimus, quia populi in tuo cultu 474 permanentis misereri bonus arbiter non desistas. Huic autem vestræ confessionis oblatui, quid a Deo nostro referatur, accipite.

Vers. 1. Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum [Al. Deum] suum 3, etc. Paulo ante dixerat: Consolatio abscondita est ab oculis meis, quoniam ipse inter fratres dividit, et eum effectum quo Israelis miseretur ostenderat ; nunc vero Assyri internecione descripta, adversum Samariam rursus incanduit. Quod utique non de varietate fecit, sed de gravitate sententiæ. Postquam enim et pietatem et virtutem veri Dei, qui superbum regem, quasi nullo negotio consumsisset, ostendit, sicque eum paratum esse ad defensionem piorum, ut gaudiis eorum magnarum gentium impenderet ultioues: merito Samariæ, ut disperiret, quasi inflammatus optavit, quæ suis videlicet sceleribus ellecisset, ut hic tam bonus Dominus non propugnator illius, sed depugnator existeret: ac si diceret: Cum beneficia nostri, qui æternus est, rectoris aspicio, magis magisque C Israelis crimen horresco, qui videlicet carere tali præsidio laborarunt.

473 Vers. 2. Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua. Miro contextu procedit oratio. Exclamaveral quippe, quod ad gravandum Samariæ peccatum valeret, sed quoniam idipsum miserando potius quam execrando fecerat, secunda saltem remedia, quæ vulneri medicentur apportat: et quia noluerunt continuæ devotionis præsidia complecti, subsidia pœnitentiæ et emendationis assumant. Siergo te faciunt, o tu Israel, vel pericula meliorem, convertere ad Dominum Deum tuum, a quo nunquam debueras averti: et illud ipsum quod in tua iniquitate corrueras, exsecratus, munera confessionis assumito. Hoc est enim, quod ait :

Vers. 3. - Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum, et dicite ei: Omnem aufer iniquitatem, el accipe bonum: tu enim solus potes reatum, quo D premimur amovere. Quid autem bonum sit, quod ut acciperet, obsecrabat, sequens versus ostendit, Et

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Vers. 5.-8. Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee: quia aversus est furor meus ab eis. Ero quasi ros Israeli, germinabit quasi lilium, cl erumpet radix ejus quasi (Al. ut] Libani. Convertentur sedentes in umbra ejus, vivent tritico, el germinabunt quasi vinea, memoriale ejus, sicut vinum Libani. Diversis comparationibus et liberationis dulcia, et liber tatis insignia, et amoenitatem excultorum describit arvorum, quæ sicut tempore nimirum quo persultat hostIs, squalore plurimo vestiuntur, ita cum securitas paeis cultorum exercet industriam, et ubertas passim visitur et venustat. Sic ergo, Israel, cum captivitatem tuam prospera, quæ sunt promissa depulerint, pulchritudo te libertatis et lætitiæ dulcedo ita implebit ac vestiet, ut non vilibus quibusque germinibus, sed liliis et rosetis [At. rosis] sullantia prata visantur: mea quippe clementia meaque gratia, instar tibi raris illabitur, ut omni pedore deposito, invocationis ornamenta percipias. Quod ne tibi dubites pro msgnitudine sui posse contingere, procedit in fratre, id est, in Juda de Assyriis mauibus liberando. Qualem ergo illi gloriam conferet optata quidem, sed vix sperata libertas talis etiam te maSeries Hebrei textus ipsaque vos is præfixo articulo, verissimam lectionem eam probat, ad quam Hieronymianam ipsam reformari et restitui velim.

Placeret utique magis innovationis. Fortasse etiam paulo post, præcedit in fratre, rectius legas, quam procedit, etc.

Vetus editor maluisset contulit: ea aurem verius quod modo dicebamus, præcedit, legendum erat. Sed satis consultum recto sensui visum est, rescribendo, conferet, cum antea vitiose legeretur conferret. Porro alius isque ipse gravior longe error est, quem sustulimus subsequenti versu, ubi te manebit, rescripsimus, pro quo antea uno verbo, nullo autem fere sensu, erat, remanebit.

nebit, si tamen dignus cui conferatur, appareas Vi- A crilegia, et exitia sustinendo. Notandum sane quod

vetis quippe tritico, et germinabitis quasi vinea, quæ translata ex Ægypto, Palæstinam latis finibus occupaverat, et memoriale vestrum sicut vinum erit Libani: id est, gloriæ vestræ erit tanta flagrantia, quanta vini quod optimum in monte Libano gene

ratur.

Vers. 9.

:

Effraim, quid mihi ultra idola ? ego eraudiam et dirigam eum, ut abietem virentem, ex me fructus tuus inventus est. Quæ cum ita sint, inquit, ut disputatio nostra perdocuit: id est, unam hanc esse viam salutis, quam cultus nostri numinis religio que patefecit: ponite profanitati [Ant. profanitatis] saltem modum, cujus nunquam sentire debueratis exordium et uni, qui verus est, Domino, tota fide ac devotione cohærescite: nec veritatem ejus in mendacio tenendam putetis, ut incommunicabile nomen idolis adscribatis. Sed scitote, quod non solum præceptis, verum ipsa negotiorum voce didicistis, meunum esse, cujus sicut cultores æterna fœlicitate potiantur, ita desertores æternis miseriis obruantur. Ego sum enim qui exaudio supplicantes, qui possum et soleo sanare contritos, dirigere contortos, fœcundare steriles, invenire pereuntes, suscitare mortuos, et in eam celsitudinem, quos vegetavero, sublimare, ut de palmis aut rubis in abietes et cupressos profecisse videantur,

[blocks in formation]
[ocr errors]

etiam loca ista, quæ secundum prædictam a prophetą historiam, prout captus noster ferebat, exposui, etiam ad majorum rerum significationem possint valere. Nam illud quod de Sennacherib dictum est, Ero mors tua, o mors, ero morsus tuus, inferne, etiam de ampliore negocio, secundum quod gentium magister ostendit, accipi potest. Nam cum ad Corinthios super manifestanda resurrectione loqueretur: Ubi est, mors, inquit, aculeus tuus? ubi est, mors, victoria tua? Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum Dominum nostrum (1. Cor. 15.). Hic enim quasi ventus urens, quippe qui ignem venerit mittere super terram (Luc. 12.), de deserto 476 ascendisse perhibetur, quia de utero Virginis, ad quam secundum naturæ leges vir quasi cultor cesserat, germinavit et venas mortis fontemque ejus fecit arescere, ut non haberet jus secundo repetendi eos, quos semel in æterna gaudia Redemptor suscitasset. Incarnationis siquidem ipsius sacramento, ros gratiæ in Ecclesiarum arva descendit, ut passim diversis virtutibus fructuosa vitis lilioque prodirent, et fieret multiplicationis fidelium tanta fœlicitas, quanta esset agri pleni frugibus, fructibus, floribus gloriantis. Sicque convertentur sedentes in umbra ejus, id est diversæ nationes sub protectione Ecclesiæ requiescere concupiscent, ut et corporalis, et spiritualis vigoris alimoniam in vino, et tritico consequantur. Igitur illa, quæ sub Ezechia est, impleta liberatio, a libertate, quam Christus tradidit, et cumulatius explicetur, et gratius. Quis sapiens, et intelliget ista? • Intelligens et sciet hæc ? Quia videlicet positus sit Dominus in ruinam et resurrectionem multorum: nec per calles ejus confidenter incedant, in quibus sectatores criminum collabuntur, nisi qui ex toto pectore confitentur Christum Dei esse virtutem Deique sapientiam, unusque cum eo fieri spiritus, votis studiisque contendunt.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS

IN JOEL

JOEL PROPHETAM

477 Cum ad hæc prohetica, vel abdita, vel si competentius nemora dixerim, audax quidem, sed amminiculis religionis potius quam temeritatis innexus, percunctator accederem: si frui sensibus liceret, haud plebeia luce perspicuis, sed arcano splendore reverendis, quam Editionem assumere (sunt enim

• Vetusinscriptio erat Rufini Aquilejensis Presbyteri in Johel, etc. Idem certe Auctor est, qui præcedentes in Oseam Commentarios elaboravit, seque ipse in hujus contextu operis prodit.

Lectum contrario sensu est hactenus aut, pro haud negandi particula, quam nos substituimus. Mox quoque assumerem scriptum vitiose erat pro assumere. Interpunctionis peccata, quæ sensum ferme evertebant, dissimulo. Cæterum comparandus hic est locus cum illo, quem habet Auctor initio Commentariorum in Osee, de eadem versione ista ex Hebræo, quam de nomine vocat Hieronymianam.

PATROL. XXI.

pluscula) delegissem: notavi videlicet ultimam quæ secundum Hebræum vocatur, quod in ea magis elocutionum esset integritas, quæ vel docentis affectum, vel comminantis exprimeret. Ipsius ergo Translationis judicio [Forte indicio] comperimus, alium esse XII. Prophetarum ordinem apud Hebræos, quam

Ex Hieronymo, qui Præfat. Comment. in hunc eundem Prophetam, Non idem, ait, ordo est duodecim Prophetarum apud LXX. interpretes, qui in Hebraica veritate retinetur. Illi enim, etc., quæ referenda ad verbum huc sunt. Et sub initium Commentarii: Quomodo autem in Osee Propheta....... sub nomine Ephraim, ad decem Tribus confertur vaticinium... sic in Joel, qui juxta Hebræos secundus est, omne quod dicitur ad Tribum Juda, et ad Jerusalem pertinere credendum est..... Tempora quoque in quibus prophetavit, eadem debemus accipere, quæ et in Osee legimus, etc.

333

« PoprzedniaDalej »