Obrazy na stronie
PDF
ePub

lectione politam, commentatus est in Psalmos, Cujus Operis legit aliqua homini Dei Cannatæ, me audiente, promittens simul, si Dominus vilam et vires daret, se in toto Psalterio eodem studio laboraturum. Sane quod Presbyterum duntaxat, non et Monachum vocat illa est unice de eorum maxime temporum consuetudine, honoris caussa appellatio: cæterum, ut de Monachorum cœtu fuisse intelligas, facit Cannatæ, ipsiusque Gennadii, qui eo familiariter usi sunt, Monachorum mentio. Eadem hæc facit, ut non longe positum fuisse eum conjicias, siquidem et versatus est apud eos aliquando, et meminit ipse Massiliæ atque Arausiorum civitatum, facile ut videri possit ex Provincia, sive Narbonensi Gallia. Cætera probe adhuc magis conveniunt, et præsertim quod imperfecti, sive nondum, et in omnes Psalmos absoluti Commentarii Auctor perhibetur: Nostri enim labor dimidium est Operis, solos quippe priores Psalmos LXXV, explicatione. complectitur. Denique et temporis ratio convenit, siquidem Gennadianum Vincentium inclaruisse anno 480. compertum habemus (alius enim ab eo est, cujus objectiones Vincentianas S. Prosper confutavit) et Nostrum per id ferme temporis animum ad pulisse ad scribendum, quamquam certo affirmare non licet, multa subindicant, quæ toto Libri contextu continentur. Non alius itaque Noster ab co videtur: quod si persuasum habes verus denique hujus Commentarii, quem veteres chartæ Rufino recentiores Critici incerto Auctori adscripserunt, Vincentius iste Auctor est. Jam vero quam in illo expoliendo operam collocavimus, malim ex Adnotationibus nostris intelligas. Unum præfabor, me quum ope Augustiniani Commentarii et Benedic tinorum Editione multa ab hoc Nostro menda sustulerim, non pauca invicem hujus ope in Augustino emendasse, quæ tôv navʊ Editorum diligentiam effugerunt.

Alter est in tres minores Prophetas Oseam, Joelem el Amosum Commentarius; sed cujus internoscere Auctorem, longe sit difficilius. Cur minime Rufinus ille sit, et sciunt jamdudum eruditi caussas, et Fontaninus profert satis bonas: quibus si, ut esset quidem in promptu, latis edisserendis immoremur, actum agere videamur. Satis erit itaque, quod aliis intentatum est, quis vere Commentarii Auctor fuerit, diligentius investigare, et conari proprium ejus nomen fortunamque deprehendere. Quibus autem id assequi notis possit, experiamur.

Primo magnum Hieronymum Auctor male habet, seque ejus laboribus iniquiorem præbet: quæ hallucinationis olim occasio fuit, ut pro Rufino haberetur. In Præfatione eum ait, in Commentariis suis de perquirenda consequentia, penes quam explanationis debere esse auctoritatem, contendit non voluisse aut potuisse sustinere curarum. Ita, subdit, vel per allegorias Origenis, vel per fabulosas Judæorum traditiones tota ejus defluxit oratio. In Oseæ cap. XI. Hunc versum Hieronymus cum vellet exponere, perrexit enumerare qui eicitates condidisse legerentur, etc. Talem autem explanationis colorem, quis sine Irrisione consideret? Carpit autem, suppresso nomine, in Joelem initio : Quidam Commentatores etymologias etiam nominum prosequuti sunt, de his videlicet laudum semina colligentes, id est, Joel, apyóuevos..... quæ ut Puerilia et Inepta sunt, ita plus negotii videntur habere, quam commodi. Et paullo post, Quidam in his vocabulis multam esse differentiam crediderunt, perque hoc plurimum Inutilium expendere verborum. Denuo inferius, ubi de eruca, locusta, brucho, etc. quæ ex Hebræorum traditionibus Hieronymus hostes Reipublicæ interpretatur: Unde, ait, illorum opinionem, qui hæc omnia de hostibus dicta æstimant. Refutamus. Acrius multo cap. II, ubi de Petro, qui Oseæ locum ex parte laudarit, Quod, inquit, ideo breviter admonemus, ut illorum repudietur Audacia, qui Temere imperiteque contendunt, etc. Paria his habet et capite III. In Amos autem capite II. ad finem de Jud eorum quadam apud S. Doctorem traditione, Quod nos, ait, non magni ponderis æstimantes, ad alia transeamus. Idem exemplum est in subsequentis capitis III. fine; neque enim omnia, et quæ videri leviora possunt, persequi est animus. Sed parcere diutus ipsi nomini Hieronymiano non potuit, quod adeo cap. V. ita injuriosius tractat: Hieronymus in hoc loco adeo Miseram recepit opinionem, ut diceret, quia quadraginta annis, etc. Vide in eum locum nos. In subsequentibus satis hahet, doctrinæ ejus dicam inurere, quam cap. VII, dicit, Repugnare hiotoriæ, et cap. IX, loci contextu Refutari.

Dehine ipse quis fuerit, et quarum gentium, et cujus instituti, exquirendum. Ac Latinum quidem fuisse hominem, nulli dubium esse debet. Sed item pro certo habendum, in Orientem aliquando peregrinatum, Syriam, Palæstinam, Locaque Sancta invicisse. Nempe Græcos Tractatores, et quod homini Latino plane insolens est, Syros sibi notos jactat in Præfatione; in Commentario autem ad cap. I. vers. 2. quam de spiritali Oseæ conjugio sententiam ferrent Palæstina atque Egyptus, earum videlicet Regionum Ecclesiæ, et qui passim ubi Scripturas noverant, tanquam translatitiam, et ab eis fando auditam proponit perque sua omnia argumenta edisserit. Alia ex parte, quam inirent disputationem Syri, et qui connubium illud carnaliter opinantur impletum, quibusque niterentur rationibus, ita singillatim narrat, ut ab eorum ore accepisse, eorumque se usum consuetudine, satis significet. Nam si de Scriptis eorum proferret, non ά; Palæstinos, Ægyptios, Syros, etc. diceret, sed unumquempiam, qui eorum placita literis consignasset, de nomine laudaret ad faciendam fidem. Adde quod Syrorum linguam intelligere potuisse, qui apud illos non esset aliquando commoratus minime est verosimile. Quod si parum tamen eam cilluisse videri, objeceris: non igitur inquam scripta eorum legit, sed ab ipsis narrantibus audivit. Nam et facilius multo est ejusmodi sententias de plurium ore, et præsentem a præsentibus discere, quam ex libris et Syrorum plerique sciebant et Græce,

68 denique Occidentalium nonnemo (plures enim ibi vitam Sanctorum Locorum religione agebant) Latine poterat interpretari.

Nationem ejus quod spectat, Hispanum putamus: hujus enim regionis videtur, ut inferius suo loco declarabimus, tam misere lamentari clades, ut non alias lamentari probabile sit, nisi patriæ terræ, quam et reipsa durius cæteris Vandali habuere. Verosimiliorem hac facit conjecturam ac pene certam peculiaris qua utitur Psalmorum Latina versio. Quum enim hujus Libri, quem canere omnes in sacris cætibus consueverant, Vetus interpretatio retenta necessario sit :ex Hieronymiana tamen Recensione in Galliarum plerisque omnibus, et Italiæ quamplurimis obtinebat. Quam Noster usurpat, non solum ab ea fere continenter, sed ab aliis etiam Psalterii Editionibus antiquis sæpius abludit: nec cum Augustiniana emendatione, aut vetustiore alia Patrum Africanorum lectione consentit. Non alia denique videri propius ad verum potest, quam quæ Hispaniarum Ecclesiis olim in usu fuit. Exempla ejus rei passim obvia sunt. Insigne illud tamen ex Psalmo 138 in caput Amosi IX. Si ascendero in cœlum, tu illic es si descendero in infernum aderis. Si sumsero pennas meas ante lucem, et habitavero in extremis maris : illuc manus tua deducetme, et tenebit me dextera tua. Etiamsi dicam, Tenebræ occultabunt me, noxque mihi consolatio erit, etc. Cujus quidem illud præ cæteris verbum occultabunt pro vulgato conculcabunt pensitari diligentius velim. Vide nos ibi. Porro autem ex vitæ instituto Ecclesiastem se prodit, atque adeo saltem Presbyterum : quas enim parat Sacræ Scripturæ Explanationes, identidem se dicere ad populum, notat. In Joelis caput I. sub finem, In quo ait, sane loco diligens Auditor inquirat, quæ in desertis pulchritudo prædicetur, etc. Et paulo post, Quod si bene consideres, noster Auditor, inesse videbis pondus exemplo. Nec diffitebor, quod a Varrone tradunt, usurpatum Auditoris vocabulum pro Lectore; sed Nostrum eo sensu obsoletiore usum, nunquam adducar ut credam. Nam et simpliciter adstantes alloquitur in Amosi caput I. vers. 2. ubi de terræ motuum caussis loquens. Quas nunc tamen, inquit, VOBIS replicare non est necesse. Sermones itaque hos habuit aliqua saltem ex parte in Ecclesiis: proinde, quod et notatum superius est, sin minus Episcopum, certe quidem Presbyterum agebat.

Nunc tempus, quo Commentarium hunc suum scribebat, investigemus, Fontaninus ex eo quod Sancti Joannis Chrysostomi, et Hieronymi Commentaria in Minores Prophetas memorat, nihil loquutus de Cyrillo Alexandrino, et Theodorito, qui in eodem argumento versati sunt, eum putat, medio saltem sæculo V, operi manum admovisse. Sed ut fortassis a vero proxime conjectura absit, infirma hæc ejus est tamen, et fere falsa ratiocinatio. Licet enim ille Cyrillum de nomine ac Theodoritum non laudet, eo facile tamen verbo comprehendisse potuit, quo nonnullos, ait apud Græcos ejusmodi Interpretes exstitisse, e quibus pauca quædam S. Joannis Chrysostomi legit. Nobis ex eo magis placet argumentum sumere, quod se parum commodum Hieronymi lectorem, ut diximus, præbet: unde colligimus, paulo post S. Doctoris mortem scripsisse. Post mortem, inquam, nam illum adviventem, quem nosceret, et quocum nihil sibi esset, ut carpere auderet homo probæ cætera pietatis ac fidei, nemo sibi in animum inducat. Paucis autcm ab ejus obitu annis, quum nondum fta Hieronymiani nominis fama per orbem propemodum universum, maxime vero apud suæ linguæ homines, increbuisset, ut nefas videretur ei dicam scribere, facile potuit quod ab illo diversum in literis sentiret, homo non ineruditus libere proloqui. A vigesimo igitur ad trigesimum plus minus supra quadringentos annos, hujus ego Commentarii epocham malim repetere; quæ serius multo protrahi, quum nemo jam esset, qui non sibi laudi duceret, gloriosius de Hieronymo prædicare, vix potest, aut ne vix quidem. Porro idem hoc tempus fere connotant, quæ sæculi mala Auctor queritur. In Amosum cap. I. in fine, Quæ omnia mala hostili evenire victoria, annuis magis cladibus quam annalibus literis comprobamus. Efflictim adhuc magis cap. VIII. ad vers. 10. ubi de sacco et calvitio ærumnarum notis, Quod lotum (fort. solet) tempore captivitatis obtingere, utinam lectione tantum indicante nossemus ; sed tam frequens nostris temporibus ejusmodi est facta conditio, ut quidquam melius sperantium miremur audaciam. Nimirum hæc erat misera orbis Romani, atque His paniarum cumprimis facies ab anno circiter CCCCX. per fere continuos triginta, quibus in eas provincias, et variis bellorum eventibus, et repetitis subinde hostium barbarorum incursionibus, ferro atque igne sævitum est. Lege Prosperi Chronicon, ut intelligas, quam vere cum illa quacum Hispania præ cæteris tandiu conflictata est adversa fortuna, eorum narratio temporum, quæ noshuic Commentario postrema tribuimus, conveniat.

His addo, fuisse etiam in Libros Salomonis ab eo Commentarium adornatum : ac prius eum quidem, quam hunc scriberet. Testatur hoc ipse in hujus Præfatione, ubi, Salomonis, inquit, voluminibus edisserendis, dispositionum ejus (Dei) gloriam sumus, in quantum posse contulit exsequuli.

Jam vero, collectis hisce omnibus in unum notis, aut ego admodum fallor, aut non alius, quam celeberrimus Paullus Orosius hic est, in quem graphyce omnes concurrunt. Enimvero fuisse eum Presbyterum, nemo est hominum qui nesciat. Anonymus autem Mellicensis Capite LXIX. eum refert et pro Episcopo habitum : Orosius venerabilis, ut putatur, Episcopus. Natione quoque Hispanum exstitisse, vulgo compertum est. Gennadius Cap. XXXIX. Orosius Presbyter Hispanus genere, etc. Notissimum hoc etiam, quod in Orientem profectus olim sit, atque anno quidem CCCCXV. ut et insequentis initio Jerosolymæ fuerit: id quod Augustini ac Hieronymi de illo άuo6afa Epistolæ, ipsiusmet Apologia, tota denique Palagiana historia testatur,

Gennadius iterum. Hic est Orosius, qui ab Augustino pro discenda animæ ratione ad Hieronymum missus, etc. Ex quo item constat, quod illo adamussim tempestate literarum fama inclaruerit, ad quam Commentarium diximus referendum. Nihil certe est congruum mogis ac verosimile, quam ut illum Orosius ab Africa atque Augustino, ad quem remeaverat, redux deinde in patriam ante paucos annos elaborarit. Ac sane hunc de nomine Commentarium ab eo editum, modo laudat us Anonymus Mellicensis refert: Scribit inter alia Commentarium in duodecim Prophetarum: in eum videlicet Librum, qui ut alias ad Hieronymum ostendimus, Duodecim Prophetæ inscribebatur ; neque enim refert, quod non in omnes duodecim, sed in tres priores dumtaxat hic superet, quin eo tamen titulo rectissime designetur. Eundem in Salomonis quoque libros scripsisse, auctor est Trithemius cap. XII. e quibus unum in Cantica Canticorum recenset. Reliquum unum est quod et creditu quidem paullo difficilius videtur, potuisse eum scilicet magno Hieronymo, ad cujus se pedes sedisse, et cujus eloquium contra Pelagianos ab universo Occidente sicut ros in vellus exspectari, in Apologia sua dixerat, adversari identidem, atque inurere censoriam notam. Verum ejusmodi innuimus fuisse hominis ingenium, nimio fortasse expromtum atque ardens, ut quod sentiret, liberius proloqui se posse crederet salva nominis Hieronymiani celebritate, atque opinione, quam sane de illo optimam habebat. Re enim vera alibi laudat, et hoc ipso, quo eum Opere interdum suggillat, laudem illi dat omnium maximam quod suæmet Expositionis materiem facit ipsam esse Hieronymianam ex Hebræo translationem, plerisque invisam, et quam ante se nemo, aut pauci admodum probassent, Vetere illa, quæ jamdudum ad manus omnium erat, valere jussa, et vitiatæ elocutionis atque intercepti sensus (In Præf.) notata. Quod quidem magnum, atque illustre facinus adeo est cum Hieronymianæ doctrinæ existimatione summa conjunctum, ut hæc deinde vix possit aut ne vix quidem locis et verbis, quibus ejus sententiæ quædam refutantur, imminui. Fuisse autem ejusmodi Orosium natura, ut quidquid sentiret, valde sentiret, et pro re nata animos sibi sumeret, argumento erit sæpius laudata ejus Apologia, in qua Joannem Jerosolymitanum Episcopum, tantæ dignitatis hominem, favoris in Pelagianas partes insimulare nihil veretur, et tantum non conviciis incessit. Contra non aliam Hieronymo,quam literariam dicam impingit, atque hanc quidem illo scriptionis genere, quo nulli non licere videtur, exuere obsequium, ct inter variorum placita quod incongruum putat, aut falsum, refellere; neque ille contemtui haberi censendus est, a quo alius seorsum sentit. Uno verbo, non hæc mihi demum tanti est caussa, cur hunc Orosio Commentarium abjudicem, cujus eum Auctorem reliquæ notæ omnes designant.

Atque hæc, Illustrissime ac Reverendissime Patriarcha DELPHINE ea sunt, quæ ad Rufinum de Tuis potissimum exemplaribus archetypis Mss. expoliendum, studiis meis contuli: quæ et Tibi accepta referri æquum est, et mihi perhonorificum proposuisse, Te judice, cujus judicio reprehendi res meas, quam aliorum laudari malim.

Vetus præfatio.

ORNATISSIMO LECTISSIMOQUE VIRO

D. JOANNI A SANCTO ANDREA

PARISIENSIS ECCLESIÆ CANONICO

RENATUS LAURENTIUS

DE LA BARRE S.

Quantum iis debeatur D. a Sancto Andrea, qui velustis novitatem, novis auctoritatem, obsoletis nitorem, obscuris lucem, et (ut totam Plinianam periodum usurpem) fastiditis dare gratiam, dubiis fidem, omnibus vero naturam, et naturæ suæ omnia indefesso studio nituntur, verbis consequi difficillimum semper non modo judicabam, imo cogitatione complecti vix arbitrabar esse ejus, qui veretur reprehensionem doctorum atque prudentium. Marcus Tullius, quo tanquam parente gloriatur Latina eloquentia, quinto Tusculanarum quæstionum, inter præcipua felicitatis deputavit, præque cæteris illum diem observandum censet augustius, in quo dudum ignoratum a Syracusanis, cum esse omnino negarent, septum undique, el vestitum vepribus et dumelis Archime dis sepulchrum delexit: tenebat enim quosdam senariolos, quos in ejus monumento inscriptos acceperat : qui declarabant in summo sepulchro spheram esse positam cum cylindro. Ita nobilissima Græciæ civitas quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorassel, nisi ab homine Arpinate didicisset.

Ignorasset etiam optimi Valis, et cujus alias Græcæ linguæ emendandæ auctoritas fuerat concredita, carmen divinæ Odisseas et Iliados: nisi Lycurgus Lacedæmonis ex Ionia in Græciam importasset, et nisi postmodum discerptum Pisistratus collegisset, atque ita distinxisset, quemadmodum hoc tempore legitur, adhibito metalore Aristarcho. His inquam quid debeatur affirmavit adhuc nemo, nec fortassis usquam postea affirmabit: quandiu fuerint, qui inde aliqui proficient: vel ob hoc rursus quod tantis pro vigiliis, laboribus, sudoribus quibus illis castigationes constiterint digna satis commendatio haberi ulla non possit, tantum abest ut meritis par possit referri, Habent siquidem reliquorum studia suas amœnitates, varios secessus, quibus lectionis tædium nova delectatione sublevant. At illi qui Herculano labore versantur in veterum monumentis pervestigandis et restituendis, quid quæso habere possunt, quod studium recreet? quid quod fastidium excutial, nisi alterum fastidium ? ita ut si qua voluptas cos aliquando perfundat ex inventis alicujus auctoris scriptis, subinde in iisdem recognoscendis, sarciendisque, propter lacunas, corruptos locos, dimidiatas paginas, exesos characteres, plus enascitur mæroris, quam fuerat ante perceptum ex inventione delectationis : ut noverim ego aliquos, qui thesauros ejusmodi a se repertos maluerunt de emendatione desperantes omnino supprimere, quam qualescunque edere in lucem : mendaciorum nimirum quam syllabarum ditiores. Itaque si ex hoc loco paulisper licet evagari, præstitisset interdum eorum quædam quæ circumferuntur nunquam excusa, quam ita excudi ut sint errorum mendarumque verius, quam doctrinæ seminaria. El certe quis modus essse potest, dum omnia prope ex conjectura persequimur : quæ certitudo, cum quid in mentem alteri venire potuit, divinatur? Quis demum evadendi locus per syrtes et scopulos Aporiæ, cum videamus in vadis, stativis et navalibus principes viros hærere, impingere, altercari, in simpulo magnos ciere fluctus, commitere de nugis magnas interdum tragœdias: el quod irritam omnium operam facit, proficere novis castigationibus quotidie editiones: videamus insuper id genus occurrere reliqua, quæ elsi fidem elevant, nihilo tamen minus rei non minuunt difficultatem, quominus multa sint doctis perferenda, qui auctorum castigationi et editioni invigilant, quoties de maximis et levibus dubitandum, cogitandum, evolvendum si qui alii hanc eandem materiam tractaverint : quoties passim ex conjectandis aliquando levissimis multa mutanda, nonnulla reponenda. Quod quantum habeat operæ, norunt hac ætate non pauci, sed tu imprimis (vir ornatissime) qui harum rerum exercitatissimus, non desinis maximo studiorum proventu, reique literariæ accessione proferre de tua divite bibliotheca bonos quotidie auctores, proque tuo in Rempublicam grato animo perquirere magnis sumplibus undique, si qui codices Ms. habeantur castigatissimi, quibus impressi possent conferri, si qui rursus restarent cum aliquo fructu imprimendi. Et ila quidem, ut de te testatum jampridem doctorum sermonibus audiverim, nullum eorum qui tunc vivunt ( absit verbo invidia )existere qui felicius et salu brius Chiromam manum admoverit rei librariæ : et qui liberalius optimæ notæ scriptorum ( quorum modo lectione studiosi fruuntur) impressiones juverit, auxeril, promoverit, atque tu ipse quem a D. Optimo Maximo in hæc calamitosa temp.ra ob id reservatum dicere soleo, ne literæ obsolescerent: neve deesset, qui honestissimas honestis de rebus Typographorum concertationes illustrarel. Teslantur illud jampridem tot tantaque quol exierunt volumina, cum aliqua tui præfatione nominis: testabitur etiam illud impræsentiarum Rufini nunquam antea typis commissum opus, cujus cum exemplar Domino de la Bigne Præceptori meo Theologo, hujus ætatis tam ob morum candorem, quam ob singularem ejus eruditionem merilissimo, petendum indicasses, ex reliquiis venerabilis Monasterii Montis-Dei, factum est ut inter ruinas ejus devolæ domus divina providentia si non integer ab annis vetustus codex, sallem quodammodo totus ab injuria inveniretur effugisse Gnosticorum nostrorum injurias : adversus quas atque ejusmodi grassalorum cxcursiones, vindiciarum si quis sit modus, is est, accersendus a Chalcographia, quæ sola inclinantibus sæculis maximo Dei beneficio ad studia jam nauseantes hominum animos recreavit jucunda facilitate, scriptis contulit gratiam sua pulchritudine, et simul immortalitatem. Quod utinam Dei inventum superiora tempora novissent: non utique tantam librorum el codicum quot desiderantur perditi,` jacturam bellicis Gotthorum incursionibue fecissemus. Non illa bibliotheca Pisistrati, Allali, et Eumenis: non illa Philadelphi Plolomei, quæ Augusto regnante, incendio assumpta est. Non illa Gordiani, quæ plures habuit librorum, quam quisdam alius auri, vel argenti thesauros, divei LVII millibus antiquissimorum voluminum. Non illa Pamphili martyris, unde Eusebius ausit suam historiam: non illa centum et viginti millium librorum, quæ Byzantii sub Zenone imperatore gravissimo incendio periit : non illa rursus Mathiæ regis Ungariæ, quæ Patrum nostrorum memoria crudeli Turcarum impressione dissipata est. Nec illa deniqae Vaticana Romanorum Pontificum Hebraicis, Græcis, Latinis antiquissimis, necnon optimis quibusque auctoribus pariter ac recentioribus tum manuscriptis, tum publicatis instructissima sub Clemente VII a militibus Germanis et Hispanis incensa, tot libros secum abstulisset. Extarent namque alibi passim excusi codices maxima cum copia, non autem sicuti accidit, pauci iique ab imperitis notariis descripti mendosissime. Habuisset quævis natio proprios scriptores, habuissel inquilinos: nec erat quod conquererentur viri antiquitatis amantissimi : aut cur peroptaremus omnes plagas orbis scrutaturi, si quid blatlæ tegerent quod luci ac mundo foret exhibendum. Non erat quod Reverend. in Christo pater D. d'Albone, Lugdunensis Ecclesiæ Princeps lustraret rimas pervetusti Monaslerii Barbatæ insulæ, ut Commentarios Rufini Aquilejensis in septuaginta quinque Davidis Psalmos requireret. Non erat quod nos similiter Montis-Dei reliquias ad perpetuam memoriam typis tum demum commilleremus: quoniam habituri eramus omnia omnium auctorum scripta, el præsertim nostri Rufini quæcumque scripsit• videlicet, in Osee Prophelam lib. 1, in Amos alterum: in Joel unum, de sua fide ad Laurentium Episcopum lib. I de Sacramentis.

Exhortationis ad Probam lib. 1. Epistolarum ad diversos lib. II Juxla triplicem divinæ scripturæ sensum lib. I quem rogante Paulino, Episcopo Nolano, scripsit ad eum latino sermone de benedictione Judæ Patriarchæ. Deinde eodem Paulino afflagitante, librum alterum ad eundem : in quo cæleras undecim Patriarcharum benedictiones triplici explanatione prosequutus est. Denique eodem auctore haberemus, præter ea quæ restant maximam partem Græcorum bibliothecæ Basilii Cæsariensis Cappodaciæ Episcopi, et Gregorii Nazianzeni, Clementis Romani Recognitionum libros : Eusebii Cæsariensis Palestinæ Ecclesiasticam historiam, cui addidit decimum et undecimum librum: Xysti quoque, si non Pontificis Romani, saltem Pythagorici cujusdam, ut contendit Hieronymus, sententias: Evagriisententias, Pamphyli martyris adversum Mathematicos. Josephietiam latinam fecit historiam, cujus exemplar asservatur Mediolani, in æde S. Ambrosii, Longobardicis scriptum litteris: Origenis item non omnia, quia et Hieronymus transtulit quædam, duæ suo prologo discernuntur. Exposuit idem RufinusSymbolum, quod inter opera Hieronymi tom. IV. Basileensis editionis continetur, de quo Erasmus Præfatione in Cyprianum. Sed et obtrectatori opusculorum suorum respondit duobus voluminibus, arguens et convincens, sicuti refert Gen. nadius, se Dei intuitu et Ecclesiæ utilitate, auxiliante Domino, ingenium agitavisse: illum vero æmulationis stimulo incitatum ad obloquium stilum vertisse. Ejusdem Rufini opusculum de depravatione librorum, præcipue Origenis, legitur ad calcem primæ partis operum Origenis: iterum tomo 11. operum D. Hieronymi. Vertit quoque pro eodem Origene Apologeticum Pamphili martyris, quod præfixum operibus Origenis invenitur. Edid it insuper suam Apologiam, ubi contrarias sententias in libris Origenis ob eorum depravationem natas ostendit. Præfatio ejus in libros Origenis de Principiis habebatur vulgo in III. tomo operum D. Hieronymi adjecta per Des. Erasmum, ut facilius intelligerentur Apologiæ D. Hieronymi. Plurima denique scripsit, sed multo plura transtulit. Fuit autem is Rufinus Tharmus, seu Thoranus professione Monachus, dignitate Aquilejensis presbyter, Theodosio Imperatori valde charus, pro quo apud B. Ambrosium intercessit, ut ingrediundi Mediolanensis templi fieret illi potestas, a quo antea exclusus fuerat ob patratam cædem septem millium hominum Thessalonicæ, uti refert Nicephorus lib. XII. Histor. Ecclesiasticæ cap. 40 et 41. Fuit præterea socius aliquando studiorum et plane amantissimus D. Hieronymi : donec de scriptis Origenis exorta inter eos contentione, visus est Hieronymo minius admirator, et prope assertor Origenis: et proinde existimatus ejusdem opinionis, quod paulo acrius suam de libris repì άpyŵv, qui videbantur contra fidem conversi, adversus D. Hieronymam defenderet. Al si nemo in hodiernum usque diem inventus est, qui libros ejusmodi Origenipropterea tollendos dixerit, nemo etiam, ut opinor, reperietur qui ob id rejiciendum judicet Rufinum, quod censuerit eosdem retinendos: nisi se B. Augustino temerarius præferat, qui tanti fecit nostrum Rufinum, ut ex eo in suos ille Psalmorum Commentarios quamplurima derivarit. Fuit enim Augustino antiquior anno redemptionis humanæ CCCC. Sed tantæ apud D. Augustinum auctoritatis, ut ad. D. Hieronymum de illo scribat non sine pietatis ac eruditionis elogio, eumque cum suo, tum adversario, olim vero sodali amicissimo mella Scripturarum studiose lambuisse, utrumque quidem conatus in mutuam benevolentiam revocare, sed i'a causam inimicitiarum dissimulans, ut neutri culpam carum affingat. Hæc porro luculenti adco scriptoris opera latuisse tandiu, non mirum debet iis esse, qui norunt ex Trithemio plures libros ab ipso conscriptos ( quorum tamen maxima pars nunc primum prodit in lucem ) sepultos adhuc pulveribus oblivionis desiderari. Sed ne quisquam hoc nostrum studium existimet ideo minus, quod quædam ipsius opuscula auctoritati Apostolicæ suspecta a nonnullis rejiciantur: illud unum solummodo dixerim, nihil illo Canone omnino adversus Rufinum statui, quod ejus auctoritatem minuat, horumque librorum lectionem impediat. Nam et Gelasius religiosum eum virum appellat ( Distin. 15, can. Sancta Rom.), et nonnullas ab eo scripturas explicatas fuisse tradit (quod dictum Primas Lugdunensis ad Commentarios Psalmorum retulit ) et hoc se nomine suspecta quædam habere, quod a D. Hieronymo scribatur de libero hominis arbitrio minus vere disputasse: sed ut omillam eam quam in dicendo, atque veritatem asserendo præ se tulit libertatem vir sanctissimus idemque doctissimus Hieronymus, ad cujus calculum nos remittit Gelasius, nihil plane in his Commentariis tam opertum est, quam quod pro libero hominis arbitrio, pro bonis operibus, pro mysterio Sanctissimæ Trinitatis, et sacrosanctæ Ecclesiæ Encharistiæ, pro purgatorio, pro vera hominis justitia, atque aliis hujusmodi permultis non scmel, neque uno in loco docet. Neque vero cuiquam nova debet esse tametsi gravis ac molesla bonis omnibus semper fiat) repentina illa voluntatis inter D. Hieronymum el Rufinum alienatio: tum quod ille zelo ardens ac eruditione fretus nihil in alienis libris non depuratum et ad amussim elaboratum ferre poterat : hic vero sanctimonia ac multorum præcipuorum Ecclesiæ luminum exemplo communitus, in Origenianis libris, sive legendis, sive in alienam linguam transferendis audacter versabatur. Tum vero maxime quod ex quaâam opininum varietate, veluti ex D. Augustino comperimus, in hanc contentionem inciderint, in quam forte imprudens Rufinus. Siquidem Augustinus epistola, quæ est XV. inter illas D. Hieronymi, mullis verbis deplorans inter Rufinum et Hieronymum tam graves amicos, doctos, celebres, senes et monachos tam amarulentam discordiam incidisse, non sine gravi totius Ecclesiæ scandalo, ait, quod alia non nisi pro homini contigisse poterat, ut ex literis Hieronymi perspexit, quantum sibi moderaretur, quantumque teneret aculeos indignationis, timore obriguisse se, doloreque contabuisse, quia vereretur ne idem pro se Rufinus faceret. Verum patrocinatur utrisque, quod non in dissimuli genere inter se contenderint Paulus et Barnabas, D. etiam Petrus et Paulus Apostoli (quorum sententiam nec sine dissidio exceperunt inter se Augustinus et Hieronymus)

PATROL. XXI.

3

« PoprzedniaDalej »