Obrazy na stronie
PDF
ePub

GENNADIUS

De scriptoribus ecclesiasticis, cap. 17.

Rufinus Aquilejensis Ecclesiæ Presbyter, non minima pars fuit doctorum Ecclesiæ, et in transferendo de Græco in Latinum elegans ingenium habuit. Denique maximam partem Græcorum bibliothecæ Latinis exhibuit: Basilii scilicet Cæsariensis Cappadociæ Episcopi, Gregorii Nazienzeni eloquentissimi hominis, Clementis Romani Recognitionum libros, Eusebii Cæsariensis Palæstinæ Ecclesiasticam historiam, Xisti sententias, Evagrii sententias. Interpretatus est etiam, sententias Pamphilii Martyris adversum Mathematicos. Horum omnium quæcumque præmissis prologis, a Latinis leguntur, a Rufino interpretata sunt, quæ autem sine prologo, ab alto translata sunt, qui prologum facere noluit. Origenis autem non omnia, quia et Hieronymus, transtulit atiquanta, quæ sub prologo diseernuntur. Proprio autem labore, immo gratiæ Dei dono, exposuit idem Rufinus Symbolum, ut in ejus comparatione alii nec exposuisse credantur. Disseruit et Benedictionem Jacob super Patriarchas, triplici id est hisiorico, morali et mystico sensu. Scripsit et Epistolas ad timorem Dei hortatorias multas, inter quas præeminent illæ, quas ad Probam dedit. Historiæ etiam Ecclesiasticæ, quam ab Eusebio scriptam, et ab ipso interpretatam diximus, addidit decimum et undecimum librum. Sed et obtrectatori opusculorum suorum respondit duobus volominibus, arguens et convincens, se Dei intuitu et Ecclesiæ utilitate, auxiliante Domino, ingenium agitasse : illum vero æmulationis stimulo incitatum ad obloquendum stilum vertisset.

TYRANNII RUFINI

AQUILEIENSIS PRESBYTERI

DE BENEDICTIONIBUS

с

[blocks in formation]

1-2.1. Vel breves nobis ad unanimitate tua literæ magno refrigerio sunt, sicut in penuria fluviorum ager sitiens rore recreatur. Unde refectos nos quamvis brevi ↳ Epistola, attamen tua, per puerum communium filiorum fatemur: sed tanem rursus adfectos, quia etiamnum nunc vos in xstu sollicitudinis el incerto morarum, Romam peti judicastis. Det nobis Dominus a Domino lætificari quamprimum de actu nostro : ut sicut anxiis compatimur, ita congaudeamus hilaritati, et incipiamus tamen sperare fructum præsentiæ vestræ, si vos certi esse de vestra sententia vel Domini circa vos placito, cœperetis.

II. Sane quod admonere dignaris affectu illo, quo nos sicut te diligis, ut studium in Græcas literas attentius sumam libenter accipio, sed implere non valeo; nisi forte desideria mea adjuvat Dominus, ut diutius consortio tuo perfruar. Nam quomodo profectum caperc potero sermonis ignoli, si desit a quo ignorata condiscam? Credo

a

Perperam addebatur in Barræi editione. Nolanus Episcopus; nondum enim Episcopi dignitatem Paulinus per id temporis obtinuerat, sed in presbyteri dumtaxat gradu merebat. Anno inquam 398, quo hanc scripsit ad Rufinum Epistolam. Fallitur proinde etiam Paulini ipsiusmet cætera doctus Editor Brunius, qui eam integro ferme decennio recentiorem facit, sive circa annum 408, rationes, ut videtur, Tillemontii, sequutus, scriptam putat. Non est, cur hanc ejus epocham post Cl. Fontanini argumenta, quæ in præ

cedenti Rufini Vita Lib. et cap. II. legere est, pluribus demonstremus. Multo etiám minus caussa est, ut ipsiusmet Epistolæ germanitatem a suspicionibus doctorum virorum qui eam voteías insimularunt, vindicemus; res enim clamat ipsa, non aliud, quam Rufiniani, cui inscribitur nominis invidiam in caussa exstitisse, ut ne illi junctus amicitia S. Paulinus videretur.

с

Hanc Rufini Epistolam non habemus.
Perperam est in nupera editione affectus.

erim in translatione S. Clementis ", præter alias ingenii mei defectiones, hancte polissimum imperiliæ meæ penuriam considerasse, quod aliqua inquibus intelligere,velexprimere verba non potui,sensu potius apprehenso, vel ut verius dicam, opinata transtulerim. Quo magis egeo misericordia Dei, ut pleniorem mihi copiam tui tribuat, quia pro divitiis erit pauperi, vel • micas a awitis mensa cadentes avido famelici cordis ore colligere.

[ocr errors]

III. In tempore sane, quo scripta hæc scribebantur, cecidit sub oculis, incidens proposila lectione, capitulum illud ex Genesi, quo Judas a Jacob benedicitur. Et quia Doninus opportunissimam hanc occasionem dederat, pulsare post tempus fores cordis tui placuit. Ergo si me amas, imo quia multum amas, rogo ul scrihas mihi ut intelligis ipsam Patriarcharum benedictionem. El siqua ipse scis in eis ardua sensu et digna cognitione, scire, me velis: specilialer tamen de Capitulo illo in quo ait: Alligans ad vitem pullum suum, et ad ⚫cilicium pullum asinæ suæ (Gcn. 49. 11.): quis suus sit pullus, vel quis asinæ pullus: et cur suus ad vitem, asinæ vero pullus ad cilicium alligetur ?

• Romani utique, cujus Recognitionum exemplar A Græcum Rufinus, ut in ejus Vita proditum est, ex Oriente redux in Italiam, Paulino hospiti suo Latine interpretandum commodaverat. Ejus translationis specimen hic ad Nostrum cum misisset, haud saus accurate Græcis respondere deprehensum est:quamobrem neque ultimam ei manum imposuit.

Atqueea caussa est, cur eum benevole hortatus sit noster, ut studium in Græcas literas attentius sumerel, ne cum verba satis assequi, aut refundere in Latinum, non valeret, sensus opinione sua potius adumbrare, quam referre cogeretur quod de se homo hominum humillimus fatetur. Patet hinc vero, non interpolasse Rutinum Paulinianam versionem, sed novam ex integro adornasse, quippe qui Epistola nuncupatoria ad Gaudentium, non solum a sententiis sed nec a sermonibus quidem satis, elocutionibus se discessisse profitetur : quæ res, subdit, quamvis minus ornatum, magis tamen fidele narrationis reddit eloquium.

• Minus bene in nupera S. Paulini editione, ut micas, pro vel micas.

Id nempe ipsum paulo ante Desiderium petierat, a quo propositam sibi explicationem illam Benedictionum Patriarcharum effligitat Epist. XLIII. Te vero, benedicle, vas mundum, et aptum Deo, si accepisti intellectum Benedictionis illius, qua filios suos prophetico spiritu Patriarcha in cæcitale corporis luminatus alloquitur, expone mihi rescriplo mysteria regni, et sacramenta sæculis reposita, et pro sæculis revelata, etc.

•Ex Græco Exx factum in Latinis codicibus, unius alterius veliterulæ adjectione, cilicium, notal perquam erudite RulinusinResponsione sebsequenti,Arbitror quod hic ipse Græcus sermo in Latinis exemplaribus untiquitus positus sit, etc. S. Ambrosius tamen, et Augustinus ita legunt.Rufinus palmitem vertit. Aliiex Latinis, ut Cyprian. lib. I. adv. Judæos, ad helicem præferunt.

[blocks in formation]
[ocr errors]

3-4 I.Quanto magis ego me tibi excuso, et minus idoneum ad responsionem eorum quæ sciscitaris adfirmo, tanto tu instantius percontaris, et difficiliora perquiris, ac velut lenti bovis vitio deprehenso, cunctantis armos, et retrorsum terga cedentia, stimulis pertinacioribus perfodis. Unde consequenter tibi et illud continuo cognoscendum est, quod étiam si, depressa saltem cervice, jugi quod superponis onus movere possumus, nusquam tamen adest nobis copia in apertos patentesque campos, affluentioris facultate orationis, effundenti in latum distinta spacia, rapidioribus cursibus superare. Ideo ergo patere nos si forte vel tardius voluerimus, eo quo nos vocas, passibus pervenire.

• Vetus olim inscriptio fuerit, Tyrannius Rufinus B adPaulinum Presbyterum quemadmodum colligere est etiain ex antiquo mox laudandoAuctore libri de XII. Scriptoribus, qui Isidoro atque Hildephonso subnectitur.Certe Aquilejensem Presbyterum se per id temporis,quum nondum,longo veluti postliminio, Aquilejam repetisset,Rufinum vocasse, par non est credere Adde quod nondum fuerit sacris initiatus,quem primum Aquileja discessit, neque adeo tunc fuerit ejus Ecclesiæ Presbyterio adscriptus.

Sanctum illum scilicet,ac magnum,Pontium Meroplum Paulinum,quiposteaNolanusEpiscopus creatus est, et cujus illa est, quæ proxime præcedit,ad PATROL. XXI.

Rufinum Epistola. Fugit ratio doctissimos viros,qui alium nescio quem Paulinum comminiscuntur,et fucum fieri sibi passi sunt præsertim ab Auctore modo laudato libri de XII. Scriptoribus, qui eum ignorabat ubi Nostrum ait scripsisse ad quendam Paulinum Presbyterum de Benedictionibus Patriarcharum, etc. • Diximus unam alteramque ejusmodi Epistolas, quibus se de proposita expositione Prophetiæ excusabat,intercidisse. Eas S. quoque Paulinus in sua,quæ proxime præcedit, memorat.

Impeditus mihi,nec sane integer sensus videtur: cui medicam manum adhibeas, si pro effundenti legeris effundere, etc.

10

d

II. Requiris a nobis, quomodo intelligatur illud quod scriptum est in Genesi de Patriarcha Juda, quod Israel pater ejus, dum singulis filiorum, quæ prævidebat eventura prædicit, de isto ait inter cetera: Alligans ad vitem pullum suum, et ad palmilem vilis pullum asinæ suæ (Gen. 49. 11.): quod tu scripsisti, Et ad cilicium pullum asinæ suæ, quod in Græto ita est : " καὶ τῇ ἕλικι τὸν πώλον τῆς ὄνου αὐτοῦ. Ἔλικα vilem dicunt Græci, non tam palmilem (quomodo habent nostra exemplaria) quam illos quasi "rucinnulos, vel ramis arboris, vel palis, vel quibusquunque illis innititur adminiculis, quos capreolos, ut arbitror, appellant agricolæ 56 quibus nexibus tutus, et sine lapsus periculo, vel gravatur fructibus palmes, vel vaga proceritate distinditur. Arbitror ergo, quod hic ipse Græcus sermo in Latinis exemplaribus antiquitus positus est, ut et alia nonnulla, et per tempus ab scriptoribus non intelligentibus pro Exı, cilicium dici putatum est. III. Et in hoc quidem facile error interpretis emendatur, sed non tam facile est, etiam sensum intelligentiæ ipsius invenire, nisi totius capituli mentio fiat Totius autem hujus capituli tractatus amplius aliquid et lucidius inveniret, si ab initio ipsarum Benedictionum sumpsisset exordium. Quod utique et otii, et temporis non parum quærit, et ut fidelius dicam, quod mentem Spiritu Sancto illuminatam deposcit. Quantum ergo vel mediocritas intelligentiæ nostræ valet, vel tempus indulget, vel hi sinunt, qui rescripta ad Origenem perurgent, quanta res tanta pati [Forte peragi] potuit brevitate, pro eo amore, quo confidere nos tibi de omnibus jubes, sine præjudicio eorum, qui melius aliquid sentire possunt, quid nobis de hoc interim capitulo videatur, exprimimus.

e

d

IV. Scio quamplurimos ' caput istud ita de Domino interpretari, ut nihil ad Patriarcham Judam pertinere ex his quæ dicuntur, adfirment, quia neque ut leo dormisse usquam, neque ut catulus leonis ostenditur suscitatus, neque Gentes in eo sperasse ullatenus probabuntur. Sed cum dicit: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femore ejus, donec veniat is, cui repositum est, regnum scilicet, et in ipso gentes sperabunt: quia donec veniat is, cui repositum est, in quo gentes sperabunt, manifeste de Christo dicitur; cogimur sine dubio alium intelligere esse, quam Christum eum, de cujus semine dux non deficiet, donec Christus veniat. Non enim convenit illum Christum intelligi, de cujus semine dux non deficiet, donec Christus veniat qui utique dux in adventu Christi defecit. Et hoc ipsum indicio fuit, advenisse eum, cui repositum est, id est Christum. quædam referuntur ad Judam; sicut in complurimis cæteris, etiam in hoc capitulo sentiendum est, ut alterno intellectu expositio dirigatur, et interruptio Historialis intelligentiæ Mystici sensus prodat arcanum.

• Græca non uno loco restituimus. Sed et pravæ interpunctionis vitio sensus intercipiebatur.

Malim equidem ruscinulis, aut runcinulis: quorum alterum vocabulum potuit a ruscariis falculis, Catoni mémoratis, alterum a runcis apud Columelam, utcumque derivari. Certe rucinnulus quid rei sit, penitus ignoro, nec fuisse puto unquam Auctoribus de re Rustica notum. Quæ sequuntur, illustrant hæc Varronis lib. I. cap. XXXI. de Vineis, Ex altera parte caprea dicla, quod parit capreolum, id est, coliculus vileus intortus, ul cincinnus;is enim vites ut teneat, serpit ad locum capiundum : ex quo a capiendo capreolus dictus.

• Puta ad nominis proprii instar, Elici. Est hoc autem insigne Criticæ artis specimen in Rufino.

AUuus pro cunctis S. Ambrosius cognomine huic Tractatui, quem ante Rufinum annos ferme decem adornaverat, cap. IV. num. 17.Ad Judam quidem Patriarcham dirigi videtur alloquium, sed Judas ille posterior (Christus)verus confessor exprimitur, qui ex ea Tribu natus est, qui solus laudatur a fratribus de quibus dicit, Narrabo nomen tuum fratribus meis, Dominus per naturam, frater per gratiam, cujus manus, quas expandit ad populum non credentem, super dorsum inimicorum suorum, etc. quæ omnia per partes eo refert.

Ego vero Tractator rescribi ac restitui malim. • Celeberrimos лEρì άруv libros Origenis Rufinns per id temporis, in Pineti monasterio degens, Latine interpretabatur,ut Macario Monacho,homini B Orientalium scriptorum, et cum primis Origenianorum cupidissimo morem gereret. Ino iisdem Quadragesima diebus vix dum priores duos libros absolverat, cnm hunc ad Paulinum Commentarium elucubravit. Utrumque ipse luculentissimis verbis testatur: alterum in Præfatione libri III. Periarchon, ubi Macarium adloquens, superiores, ait, duos Periarchon libellos, te non solum insistente, verum etiam cogente, diebus Quadragesimæ interpretatus sum. Sed quoniam, etc.Alterum in sequente ad PaulinumEpistola,quæ Præfationis vicem in secundum hujusmet Commentarii librum gerit.Quia aulem Quadragesimæ diebus in Monasterio Pineti positus, hæc rescripsi ad te, eliam Fratribus, qui aderant, ineptias meas celare non potui.Instabat itaque tuncMacarius urgebatque ut cœptam interpretationem absolveret.

Ingentem lacunam decem fere versum ab hoc verbo probabuntur, ad mutilam vocem mis, ubi dicitur plurimis cæteris, supplet vetustissimus codex Murbacensis in Alsatia a Fontanino laudatus,quem multa hac de re disserentem in Vita lib. et cap. II. num. 6. videsis. Unum addo, quod lacunæ caussam, atque originem spectat, non alium scilicet videri codicem illumGeorgii Pictorii antiquissimum, (et utipse ait, Romanorum majusculis literis, iis quidem quibus Pandecta Florentinorum, sine distinctione ulla, ante mille et plus annos exaratum) ex quo Heroldi princeps editio excepta est, quam subsequutæ Grynæi, Barræique descripserunt, non alium, inquam videri a Cæsareo, quem mulctatum eadem illa versuum pericope ad ultimam imperfectæ vocis mis syllabam cetera mille ducentis annis vetustiorem, et sine vocum distinctione descriptum, Lambecius narrat. Sentio autem ab Ensisheym Vindobonam transisse, atque huicBibliothecæ illatum. Porro notandum hoc quoque in eam rem. Barræus cum se ait Rufiniana scripta eruisse ex reliquiis Venerabilis Monasterii Montis Dei, non de his proprie Patriarcharum Benedictionibus loqui, sed de aliis Rufini libris, et præcipue Commentariis in Oseam, etc. Hæc duo videtur Fontaninus non satis perspecta habuisse.

LIBER PRIMUS.

BENEDICTIO JUDÆ.

[ocr errors]

71. Ait ergo JUDA, te collaudent fratres tui. Ma- A in Græco Bhaotòv dicitur, quod magis virgultum, nus tuæ super dorsum inimicorum tuorum(Gen. 49.8). Potest hoc vel ad ipsum Judam vel, ad eos qui ex ipso videntur esse progeniti Reges, referri: qui regnum gentis illius ministrantes, inimicorum terga domuerunt. Sed et in Christo competenter accipitur, qui a fratribus suis, id est, ab Apostolis, quos ipse fratres in Evangeliis nominavit (Matth. 28.), merito collaudatur. Inimici vero ejus, super quorum dorsa manus ejus est, illi intelliguntur, quos Pater promittit se sub pedes ejus positurum dicens, Donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis (Psal. 109.). Sunt ergo inimici, donec increduli sunt et infideles, et ideo cæduntur in tergo, qui posteaquam conversi fuerint, efficiuntur fratres, et collaudant eum, qui eos in adoptionem Patris vocatos, sibi et cohæredes fe it et fratres. Bene autem terga inimicorum cædi dixit a Christo: omnes enim qui adorabant idola terga dabant Deo, sicut et per prophetam Dominus exprobrat, dicens: Quia converterunt ad me dorsa sua el non faciem (Jer. 2. 27.). Hæc ergo dorsa cædit, ut conversi aliquando terga dent idolis. et faciem erigant ad Deum, et faciant hoc quod in conseqentibus scriptum est: Et adorent te filii patris tui. Tunc enim cum adorant [Forte adorarunt] eum, filii Patris fuerunt effecti, et spiritum adoptionis acceperunt, in quo clamant, Abba pater (Gal. 4.). Nemo enim dicit Dominum Jesum Christum, nisi in Spiritu Sancto (1. Cor. 12.). Iste sermo paulo durius refertur ad Judam, nivi abusive id dicamus, adoratos esse

a

B

vel ramus recte interpretatur, qui de radice repullulare, vel de ipso robore arboris solet. Ex quo ergo virgulto, vel ex quo ramo Judas ascendisse dicetur vel quomodo recumbens dormisse ut leo, et ut catulus leonis, ita ut quæratur, quis eum suscitet ? Nisi forte aliquis vim faciens, velit ita adseverare: Ex germine processisse Judam, id est, ut superius diximus, ex virgulto vel ex ramo, quod de ipsa patris fortitudine et virtute significet: quique virtutis confidentia recubet et quiescat, ut leo et ut catulus leonis; nec eum ausus sit aliquis suscitare, dum pro magnitudine virium, et potentia beatorum suscitare eum nullus audeat ad prælia. Sed multo convenientius aptabitur huic loco mystica expositio, in qua catulus leonis, Christus, non solum quoixŵ;, verumetiam τролx designatur. Nam physiologus de catulo leonis hæc seribit. Quod cum natus fuerit, tribus diebus ac tribus noctibus dormiat: tum deinde patris fremituvel mugitu,tanquam tremefactus cubilis locus, suscitet catulum dormientem. Iste ergo catulus ascendit ex germine ex Virgine enim natus est, non ex semine, sed ex virgine absque concubitu virili, et absque semine naturali Christus. Velut virgultum, sive ramus, 9 in quo manifestissime et veritas carnis adsumtæ ex Virgine declaratur in sacrosancto germine, et a contagio carnalis et humani seminis excusatur. Recumbens dormisti ut leo, et sicut catulus leonis. Manifeste recubuisse et dormisse, dictum de passione mortis ostenditur. Sed videamus quare ut

8quasi reges, a fratribus, id est, suis cæteris con- Dieo, et ut catulus leonis, dormit. De catuli quidem

tribulibus, filios Juda.

b

2. Catulus leonis Juda, de germine ↳ filius meus ascendisti: recubans dormisli sicut leo, et sicut catulus leonis: quis suscitabit eum (Gen. 49, 9.)? In his versiculis, non jam concludimur, sed pene excludimur; nam catulum leonis si exponamus, Judam dici posse pro virtute bellandi, quomodo exponetur, quod de germine filius dicitur ascendisse ? Germen autem hic

Vetus Auctor libelli, De Benedictionibus Jacob Patriarchæ, cujus nos specimen Tomo Hieronymianorum Operum tertio dedimus in Appendice pag. 739 laudandus subinde, et comparandus cum Auctore nostro est, tum sui merito, tum etiam novitate; nundum enim, quantum scio, totus publicam lucem, aspexit, sed ex Ms. Bononiensi (quod narramus in Præfatione) integer exceptus apud nos est. Heic vero nihil ille dubitat, vaticinium proprie ad Judam referre. Aperte, inquit, regnum quod Ruben abstulerat, Judæ condidit [id est, dedit] dicens eum a reliquis fratribus suis adorandum, quodregiæ utique congruit dignitati, etc.

Ms. exemplar, quo prior Editor Laurentius Barræus usus est, præferebat, filius ejus ascendel, quæ ab Hebræis, ut et ipsa Græcis archetypi lectionelon

somno jam superius dictum est, quod valde convenienter adaptatur Christo, qui tribus diebus et tribus noctibus in corde terræ sepultus, somnum mortis implevit. Ut leo autem, hoc modo debere intelligi arbitror: Mors Christi oppressio et triumphus dæ. monum fuit, omnem namque prædam, quam leo ille contrarius invaserat, prostrato homine et dejecto hic leo noster eripuit: desique rediens ab inferis, Cgius abludit. Rectissime Vulgat fili mi ascen disli.

• Malim rescribi bellorum, nam beatorum, minime ad leetio est.

a Vetus modo laudatus Auctor ineditus, Catulum, ait, leonis Dominum Salvatorem appellat....Bene autem catulus leonis vocatur, cujus natura esse dicitur, ut nascens tribus diebus dormiat deinde rugitu paterno excitatus assurgat. Quæ figura pulcherrime arridel Dominicæ dormitioni, qui tribus diebus dormien s ad Patrem clamat. Tu autem Domine, miserere mei, et resuscita me. Scilicet resuscitatus ad prædam ascendit, quia exspolians Infernum, justos quosque ad superna secum tanquam prædam egregiam triumphatur evexil,

et ascendens in altum, captivam duxit captivitatem A ribus Christi. Hoc modo exponet, membra Christi (Ephes. 4. 8.). Hoc ergo modo et in somno suo leo fuit vincens omnia et debellans et destruxit eum, qui habebat mortis imperium (Act. 3). Et velut catulus leonis die tertia suscitatur. Quis suscitabit eum? Recte quasi inquirentis prophetæ personam, quæ suscitet Christum, sermo significat, quia Apostolus quidem dicit: Quia Deus illum suscitavit a mortuis Et, Qui suscitavit Christum a mortuis, suscitabit et mortalia corpora vestra propter in habitantem spiritum ejus in vobis (Rom. 8.). Et iterum ipse Christus dicit in Evangeliis, Solvite templum hoc, et ego in tribus diebus suscitabo illud: hoc aulem dicebat de templo corporis sui (Joan. 2.), Quia vero ipse dicit, suscitasse templum suum, et Deus illum dicitur suscitasse recte Propheta stupore tantæ Patris et Filii B a unitatis, atque indiscretionis attonitus dicit, Quis suscitabit eum?

[ocr errors]

3. Non deficiet Princeps ex Juda, neque dux de femore ejus, usque quo veniant ea, quæ reposita sunt (et velut in aliis exemplaribus habetur, Venial cui repositum est) et ipse erit exspectatio gentium (Gen. 49. 10.) Hic locus manifeste refertur ad Judam: constat enim, usque ad nativitatem Christi non defecisse principes 10 ex genere Judæ, nec duces de femoribus ejus, usque ad Herodem regem, qui secundum fidcm historiæ, quam Josephus scribit, alienigena fuisse, et per ambitionem in regnum Judæorum dicitur irrepsisse. Statim ergo ut hoc factum est, et ut defecit dux de femoribus Judæ, advenit ille cui regnum repositum, in quo, quomodo Gentes sperent, Evangelii fides et Ecclesiarum docet propagatio. Reposita autem dicuntur ea quæ opportuno tempore proferenda sunt, sicut et Christus in fine sæculorum advenisse dicitur, cum dicit Apostolus, Ecce nunc tempus acceptum (2. Cor. 6.), scilicet ad salutem Gentibus conferendam. Si vero quis in omnibus cupiat cursum utriusque expositionis aptare, potest extorquerè fortassis, ut etiam de Christo hæc hoc modo videantur intelligi: Quia non deficiet Princeps ex Juda, id est, hi qui post resurrectionem ejus, Ecclesiarum principes ordinantur: Et dux de femoribus ejus, duces quoque populi Christianorum, de femo

esse sine dubio spiritaliter intelligenda, quæ Apostolis dicit populum Fidelium (1. Cor. 6.). Possunt ergo et fémora ejus spiritaliter intellecta indicare eos, qui pro firmitate et constantia fortitudinis, omne corpus Ecclesiæ sustentare videntur, et ferre: vel quia humani seminis judicium solet in femorum appellatione figuraliter dici, apud nos autem qui seminat, verbum seminat (Luc. 8.). : poterunt ergo hi, qui ministerium verbi Ecclesiæ exhibent, de Christi femoribus intelligi duces. Usquequo veniant, quæ reposita sunt ei : videbitur ita posse intelligi, quod usque ad consummationem seculi,non deerunt isti duces, donec veniant ea quæ reposita sunt, quæ apparavit Deus his qui diligunt eum. Et ipse eril exspectatio gentium. In die scilicet judicii, cum omnes gentes et populi Christum judicem, in pavore cordis ettremore conscientiæ exspectabunt.

b

4. Alligans ad vitam pullum suum, || et ad palmilem pullum asinæ suæ (Gen. 49. 11.). Hoc de Christo et proprie et singulariter dicitur: ipse enim alligavit ad vitem pullum suum, qui dixit: Ego sum vitis vera (Joan. 25.). Ad hanc ergo vitem, et pullum suum alligat et asinæ suæ pullum (Marc. 11.). Pullus suus est ex gentibus populus, cui utique nunquam adhuc Legis onus fuerat impositum, et supra quem, nisi ipse primus, nemo insederat (Luc. 12.). Pullus vero asinæ suæ est, qui ex priore populo, qui nunc in figura asinæ nominatur, electi erant ad salutem, de quibus Propheta dicit: Si fueCrint Filii Israel sicut arena maris, reliquiæ salvæ fient (Osee 1.). Abjecta ergo asina, quæ onus Legis in infidelitate portare maluit, pullus ex ipsa natus eligitur, id est, novellus ex veteri per fidem populus adsciscitur, ac populo ex Gentibus sociatur. Vitis ergo Christus ex ea parte, dicitur, qua naturam suscepit humanam, ad quam Dei verbum pullum suum alligat, id est, populum suum conjungit et sociat ei conversationi, quam ipse exegit in carne: ut imitatione ipsius, pullus qui ad ipsum alligatus est. efficiatur cum illo et filius Dei, et cohæres Christi (Rom. 8). Palmitem autem, de quo initio, quod significaret, exposuimus, intelligere possumus hoc

Sanctus quoque Ambrosius, unius naturæ Filium D dignitatis amisit. Et laudatus sæpe Auctor ineditus, Dei cum patre esse, doceri præsenti versiculo, notat, Auctor ineditus, Quod autem subjungit, Quis suscitabit eum ? subauditur, nisi Pater? Nullus enim non dicam hominum caducorum, sed nec quilibet Angelorum, nisi is, de quo Petrus Apostolus dixil Judæis, Quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus, etc.

[merged small][ocr errors][merged small]

Quousque Herodes alienigena Rex eis constitueretur Et post pauca, Hyrcano ultimo Rege Judæorum extremis malis addicto, regnum a Cæsare Augusto Herodes alienigena suscepit Judaicum, cujus tempore secundum hanc prophetiam, et Evangelii testimonium is qui millendus erat, Dominus et Salvalor noster advenit. Milto alios.

d Consentit ipsis pene verbis Auctor nondum vulgatus, In his, inquiens verbis nihil historicum requiratur, sed totum typice dictum intelligatur. Ligavit enim Dominus et Salvator noster ad vineam pullum, suum, quando populum nationum indomitum præceptis subdidit Apostolorum, etc. Alligavit etiam ad vitem, idest, Ecclesiam, asinam suam, videlicet. Synagogam quam in fine. sæculi a perfidia revocans jugo Legis oppressam, discipulatui subdet Ecclesiæ, atque ita fiet unus grex, et unus Pastor etc.

• In præfatione proxime præcedenti, sive nuncupatoria ad Paulinum Epist. num. 3.

« PoprzedniaDalej »