Obrazy na stronie
PDF
ePub

XIII. b stat et sacrum celebrat. Suscipe, Domine, oblationem istam, ut illam Prophetarum et Apostolorum. Memento, Domine, patrum et fratrum nostrorum, ut etiam magistrorum nostrorum, nosque et illos dignos praesta per misericordiam tuam regno coelesti. Memento, Domine, per gratiam et miserationes tuas divinas, Domini N. Patriarchae nostri et D. N. quorum orationes nobis adsint. Memento, Domine, absentium, et miserere praesentium. Quietem quoque praesta spiritibus defunctorum, et parce peccatoribus in die judicii. Defunctorum qui a nobis separati ab hoc saeculo migraverunt spiritibus, Christe, quietem praesta, cum piis et justis. Crux tua pons sit illis, et baptismus tuus tegumentum. Corpus tuum et sanguis tuus sanctus via sint quae deducat ad regnum tuum. Gloriam perpetuam cum adoratione acceptabili decet nos referre ex medio sanctuarii, Patri, Filio et Spiritui sancto vivo, ut ipse Deus verus adimpleat nobiscum gratiam, benedictionem, miserationem et clementiam suam, ex hoc nunc usque ad finem: nosque omnes cum oratione Dominum deprecemur.

C Preface to the Lord's Prayer.

Sacerdos ante orationem Dominicam dicit:

Pater Domini nostri Jesu Christi, pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui sedes super Cherubim, et a Seraphim laudaris: coram quo consistunt mille Angelorum myriades, excelsa et coelestia agmina: qui oblationes ex donis et proventibus fructuum tibi oblatis in odorem suavitatis dignatus es sanctificare et perficere, per gratiam unigeniti Filii tui, et per illapsum Spiritus tui sancti. Sanctifica etiam, Domine, animas nostras, corpora nostra, spiritusque nostros, ut corde puro, anima lucida, et facie inconfusa, audeamus invocare te Deum coelestem, Patrem omnipotentem, oremusque et dicamus: Pater noster qui es in coelis,

THE LORD'S
PRAYER.

Populus. Sanctificetur, etc.

d

Sacerdos. Domine Deus noster, ne inducas nos in tentaThe Embo- tionem, quam virtute destituti sustinere non possimus, sed fac etiam cum tentatione proventum, ut possimus sustinere, et I Cor. x. 13. libera nos a malo. Per Jesum Christum Dominum nostrum,

lismus.

per quem, etc.

Populus. Amen.

Sacerdos. Pax, etc.

XIV.

Populus. Et cum, etc.

Prayer of
Humble

a

Diaconus. Inclinate capita vestra coram Deo misericordi, Access. coram altari propitiatorio, et coram corpore et sanguine Salvatoris nostri, in quo vita posita est suscipientibus illa: et suscipite benedictionem a Domino.

Sacerdos. Tibi inclinant servi tui capita sua, expectantes mise- b ricordias uberes a te. Benedictiones copiosas quae a te sunt mitte, Domine; et sanctifica animas, corpora, spiritusque nostros, ut digni simus communicandi corpori et sanguini Christi Salvatoris nostri: per gratiam et misericordiam et amorem ejusdem Jesu Christi Domini nostri, cum quo laudatus et benedictus es, in coelis et in terra cum spiritu tuo, etc.

Populus. Amen.

Sacerdos. Pax, etc.

Populus. Et cum, etc.

Sacerdos. Misericordiae Dei, etc.

XV.

Populus. Et cum spiritu tuo.

Diaconus. Unusquisque cum timore et tremore ad Deum aspi- a ciat, et misericordiam et gratiam a Domino postulet.

ELEVATION

Sacerdos. Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus potens b Sabaoth, pleni sunt coeli et terra laudibus tuis. Exaltare super Ps. lvii. 5. coelos Deus, et super omnem terram gloria tua: ad te levavi Ps. cxxiii. oculos meos qui habitas in coelis, etc.

Et post pauca Eucharistiam accipiens in manibus dicit illa voce:

Sancta sanctis in perfectione puritate et sanctitate traduntur.
Tum dicunt omnes simul:

tus.

Unus Pater sanctus, unus Filius sanctus, unus Spiritus sancSit nomen Domini benedictum, qui unus est in coelo et in terra ipsi gloria in saecula. Gloria Patri et Filio, et Spiritui sancto, omnia sanctificanti, et omnia expianti.

Sancta
Sanctis.

с

Confession of Faith.

Sacerdos. Domine, vere et certo credimus, et in te credimus, d quemadmodum credit in te Ecclesia sancta et Catholica: quod sis unus Pater sanctus, cui sit gloria, Amen. Unus Filius sanctus, ipsi laus, Amen. Unus Spiritus sanctus, ipsi gloria et gratiarum actio in saecula, Amen.

XV.e

[ocr errors]

Diaconus. In resurrectione Christi Regis accipiamus veniam animabus nostris in fide, et dicamus omnes aequaliter Filio, qui salvavit nos per crucem suam:

Benedictus Salvator noster, Sanctus, Sanctus, Sanctus es omnibus modis, magnificans memoriam genitricis suae, sanctorum et defunctorum fidelium, Alleluia. Virtutes coelorum stant nobiscum in medio sanctuarii, et ministerium exhibent corpori Filii Dei, qui immolatus est coram nobis. Accedite, accipite ex eo remissionem peccatorum et delictorum, Alleluia. Super altare tuum sanctum, Domine, memoria fiat patrum, fratrum, doctorumque nostrorum; resurgantque ad dexteram tuam in die ortus majestatis tuae, Rex Christe. Alleluia. Benedictus Dominus qui dedit nobis corpus et sanguinem suum vivum, ut per illa veniam consequamur, etc. Cum statis in sanctuario, Sacerdotes, aperite ostia cordium vestrorum, dicite psalmum et benedicite super Eucharistiam hanc in sanctuario positam. Psalmus 150.

XVI. Sacerdos interjectis aliquot orationibus quae pro Ecclesiarum consuetudine COMMUNION. variae sunt, frangit ex majori Eucharistici panis parte minorem aliam, qua in calice intincta reliquas in modum crucis signat, dicens :

Third Fraction and Intinction.

Inspergitur sanguis Domini nostri, corpori ejus, in nomine Patris et Filii, et Spiritus sancti.

Eamdem particulam immittit in calicem dicendo:

Miscuisti, Domine, divinitatem tuam cum humanitate nostra, et humanitatem nostram cum divinitate tua; vitam tuam cum mortalitate nostra, et mortalitatem nostram cum vita tua; accepisti quae nostra erant, et dedisti nobis tua, ad vitam et salutem animarum nostrarum: tibi gloria in saecula.

Sacerdos accipit corpus Christi, dicens:

Praesta, Domine, ut sanctificentur corpora nostra per corpus tuum sanctum, et purificentur animae nostrae per sanguinem tuum propitiatorium, sintque ad veniam delictorum et remissionem peccatorum nostrorum; Domine Deus, tibi gloria in saecula.

b

Mox Eucharistiam distribuit Sacerdotibus, Diaconis, deinde Laicis, dicens:

d

Corpus et sanguis Domini nostri Jesu Christi datur tibi in veniam delictorum, et remissionem peccatorum in utroque saeculo.

Interea dum communio administratur cum cochleari, Diaconus reliquis succinentibus clamat:

:

Fratres mei accipite corpus Filii, clamat Ecclesia: bibite san- XVI.e guinem ejus cum fide, et canite gloriam hic est calix quem miscuit Dominus noster super lignum crucis: accedite mortales, bibite ex eo, in remissionem delictorum. Alleluia, et ipsi laus, de quo bibit grex ejus, et puritatem consequitur.

Qui versus, ut et multi alii, juxta communicantium numerum minuuntur vel producuntur: mox Sacerdos abstergit vasa Diaconorum ministerio, et deinde dicitur Oratio gratiarum actionis.

POST-COM

ing.

Gratias agimus tibi, Deus, et praecipue laudamus te ob im- XVII. a mensum et ineffabilem erga homines amorem tuum. O MUNION. Domine, quos admittere dignatus es ad participationem mensae Thanksgivtuae coelestis, ne damnes ob susceptionem mysteriorum tuorum sanctorum et immaculatorum. Verum, O bone, custodi nos in justitia et sanctitate, ut digni effecti communicatione Spiritus tui sancti, partem, sortem et haereditatem consequamur cum sanctis illis omnibus, qui ex hoc mundo tibi placuerunt: per gratiam, etc.

Populus. Amen.

Sacerdos. Pax.

Populus. Et cum spiritu tuo."

Diaconus. Iterum atque iterum pro consummatione mysteri- b orum horum sanctorum Deum precemur.

Benediction.

Sacerdos. Deus magne et mirabilis, qui inclinasti coelos et с descendisti pro nostra hominum salute, aspice nos per misericordiam et gratiam tuam: benedic populo tuo, et haereditatem Ps. xxxiv. 1. tuam conserva: ut semper et omni tempore laudemus te, quia solus es Deus noster verus, et Deum Patrem genitorem tuum et Spiritum tuum sanctum, nunc et semper, etc.

Populus. Amen.

Diaconus. Benedic, Domine.

Sacerdos. Benedic omnibus, conserva omnes, etc.

Vel aliam benedictionem pro Ecclesiarum consuetudine et festorum varietate diversam : qua recitata Diaconus incipit psalmum Benedicam Dominum in omni tempore. Quo dicto abeunt, et finitur Liturgia.

G

Prayers at
Vesting :
The Deacon.

LITURGIA CONSTANTINOPOLITANA.

ii.

Ἔπειτα' ποιοῦσιν (sc. ὁ ἱερεὺς καὶ ὁ διάκονος) εἰς τοὺς χοροὺς προσPreparation κυνήματα ἀνὰ ἕν, καὶ οὕτως ἀπέρχονται εἰς τὸ θυσιαστήριον λέγοντες τὸ Εἰσελεύσομαι εἰς τὸν οἶκόν σου, κ. τ. λ.

in the Vestry.

Ps. lxvi. 13.

(AD NORMAM HODIE ACCEPTAM.)

Isa. lxi. 10.

Εἰσελθόντες δὲ εἰς τὸ ἱερατεῖον ποιοῦσι προσκυνήματα τρία ἔμπροσθεν τῆς ἁγίας τραπέζης, καὶ ἀσπάζονται τὸ ἅγιον εὐαγγέλιον καὶ τὴν ἁγίαν τράπεζαν· εἶτα λαμβάνουσιν ἐν ταῖς χερσὶν αὑτῶν ἕκαστος τὸ στοιχάριον αὐτοῦ. Καὶ ποιοῦσι προσκυνήματα τρία κατ ̓ ἀνατολάς, λέγοντες καθ ̓ αὑτοὺς τὸ

Ὁ Θεὸς ἱλάσθητί μοι τῷ ἁμαρτωλῷ.

Εἶτα ὁ διάκονος προσέρχεται τῷ ἱερεῖ, ὑποκλίνας τὴν κεφαλήν, κρατῶν καὶ ἐν τῇ χειρὶ τῇ δεξιᾷ τὸ στοιχάριον σὺν τῷ ὡραρίῳ, λέγων·

Εὐλόγησον, δέσποτα, τὸ στοιχάριον σὺν τῷ ὡραρίῳ.
̔Ο δὲ ἱερεὺς λέγει

Εὐλογητὸς ὁ Θεὸς ἡμῶν πάντοτε, νῦν καὶ ἀεί, καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. ̓Αμήν.

a Εἶτα ὑποχωρεῖ ὁ διάκονος καθ ̓ ἑαυτὸν εἰς ἓν μέρος τοῦ ἱερατείου καὶ ἐνδύεται τὸ στοιχάριον, εὐχόμενος οὕτως•

̓Αγαλλιάσεται ἡ ψυχή μου ἐπὶ τῷ Κυρίῳ. Ἐνέδυσέ με

1 This is preceded by the directions for the private preparation (§ i) of the celebrant and deacon, consisting of certain prescribed prayers and troparia. The introductory rubric is as follows:—Μέλλων δὲ ἱερεὺς τὴν θείαν ἐπιτελεῖν μυσταγωγίαν ὀφείλει εἶναι προηγουμένως μὲν κατηλλαγμένος μετὰ πάντων, καὶ μὴ ἔχειν τι κατά τινος, καὶ τὴν καρδίαν, ὅση δύναμις, καθαρὰν τετηρηκὼς ἀπὸ πονηρῶν λογισμῶν, ἐγκρατεύεσθαι ἀφ' ἑσπέρας, καὶ ἐγρηγόρηκὼς μέχρι τοῦ τῆς ἱερουργίας καιροῦ. Τοῦ δὲ καιροῦ ἐπιστάντος, μετὰ τὸ ποιῆσαι τὴν συνήθη τῷ προεστῶτι μετάνοιαν, εἰσέρχεται ἐν τῷ ναῷ, καὶ ἑνωθεὶς τῷ διακόνῳ ποιοῦσιν ὁμοῦ πρὸς ἀνατολὰς ἔμπροσθεν τῶν ἁγίων θυρῶν προσκυνήματα τρία.

« PoprzedniaDalej »