Obrazy na stronie
PDF
ePub

20.

16.

visita me et purifica me, ut ubi abundavit peccatum ibi super- XII. c abundet gratia tua. Memento etiam, Domine, eorum qui in Cf. Rom. v. vinculis jacent aut carceribus detinentur: fratrum etiam nostrorum qui in exilio sunt: infirmorum, aut qui male affecti sunt: eorum qui a spiritibus immundis infestantur, aut agitantur. Memento etiam, Domine, aëris, imbrium, roris, fructuum terrae et coronae anni, oculi enim omnium in te sperant, Ps. cxlv. 15, et tu das illis escam eorum in tempore opportuno: aperis tu manum tuam omnibus sufficientem, et imples omne animal bona tua voluntate. Elevans vocem. Eripe me, Domine Deus, ab omni angustia, ira et adversitate, ab omni machinatione et infestationibus perversorum hominum, ab omni impetu et violentia daemonum, ab omni plaga a te immissa, Domine, quae peccatorum nostrorum causa nobis accidit, et conserva nos in fide orthodoxa et observatione mandatorum tuorum, quae sancta sunt et vivifica, nos nempe et omnes qui digni fuerunt coram te consistere, et uberes a te misericordias expectant; quia tu Deus es, qui vis misericordiam: et tibi gloriam referemus, etc.

Populus. Amen.

Pro fratribus fidelibus Diaconus. Iterum atque iterum commemoramus fratres nostros fideles, Christianos veros, qui prius monuerunt et injunxerunt nobis infirmis et imbellibus, ut memores eorum essemus in hoc temporis articulo. Et pro illis qui omni genere tentationum et afflictionum vexati sunt.

1

Sacerdos inclinatus. Rursus meminisse dignare eorum qui nobiscum in oratione consistunt, patrum, fratrum, magistrorumque nostrorum, et eorum qui absunt. Memento etiam, Domine, eorum qui praeceperunt nobis ut eorum memoriam ageremus in orationibus ad te Deum nostrum. Unicuique illorum concede, Domine, petitiones suas, quae quidem ad salutem spectant. Memento, Domine, et illorum qui intulerunt oblationes ad altare tuum sanctum, et eorum pro quibus singuli obtulerunt, et eorum qui offerre voluerunt, sed non potuerunt: eorum quos unusquisque habet in mente, et eorum qui nunc nominantur. Et elevans vocem. Memento, Domine, omnium quorum meminimus, et eorum quorum non meminimus, et secundum multitu

d

e

XII. e dinem mansuetudinis tuae retribue illis gaudium salutis tuae, suscipiens sacrificia illorum in immenso coelo tuo, dignosque efficiens visitatione et auxilio tuo: confirma illos virtute tua, et fortitudine tua illos instrue, quia tu es misericors et misericordiam cupis, teque decet gloria, honor et potentia, simul cum unigenito Filio tuo et Spiritu tuo.

f

For the Dead.

g

1 Tim. ii. I.

Sacerdos inclinatus. Memento etiam, Domine, piorum Regum Ps. xxxv. 2. nostrorum et Reginarum: apprehende arma et scutum, et exsurge in auxilium eorum. Subjice illis hostes omnes et adversarios, ut placidam tranquillamque vitam agamus, in omni timore Dei et humilitate: quia tu salutis refugium es, et potestas auxiliatrix victoriaeque dispensator erga eos omnes qui te invocant et sperant in te, Domine. Et tibi gloriam et laudem referemus.

:

h

Populus. Amen.

Diaconus. Pro Regibus. Iterum et iterum commemoramus omnes Reges fideles, Christianos veros: qui Ecclesias et Monasteria Dei in quatuor mundi partibus aedificaverunt et fundaverunt: totamque rempublicam Christianam, Clerum et populum fidelem, ut in virtutibus proficiant, Dominum deprecemur.

k

Populus. Amen.

Diaconus. Memoria sanctorum. Iterum atque iterum commemoramus vere beatam, laudatamque ab omnibus generationibus terrae sanctam, benedictam, semper Virginem, genitricem Dei Mariam, simulque memoriam agimus Prophetarum, Apostolorum, Evangelistarum, Praedicatorum, Martyrum, et Confessorum; et B. Joannis Baptistae praecursoris: gloriosi S. Stephani, primi martyris ac primi Diaconi: et unumquemque eorum commemorantes, Dominum deprecemur.

Sacerdos inclinatus. Quoniam igitur est tibi potestas vitae et mortis, Domine, Deusque misericordiarum et amoris erga hominem tu es, dignos effice ut omnium illorum qui a saeculo tibi placuerunt memoriam agamus: Patrum sanctorum et Patriarcharum, Prophetarum et Apostolorum, Joannis praecursoris et Baptistae, S. Stephani primi Diaconorum et primi Martyrum, et sanctae genitricis Dei semperque Virginis beatae Mariae, et omnium sanctorum. Elevans vocem. Rogamus te, Domine

multae misericordiae, qui impossibilia veluti possibilia creas, XII. k constitue nos in hac beata congregatione: accense nos huic Ecclesiae: statue nos per gratiam tuam inter electos illos, qui scripti sunt in coelis. Idcirco enim memoriam illorum agimus, ut dum ipsi stabunt coram throno tuo nostrae quoque tenuitatis et infirmitatis meminerint, tibique nobiscum offerant sacrificium hoc tremendum et incruentum, ad custodiam quidem eorum qui vivunt, ad consolationem infirmorum et indignorum, quales nos sumus: ad quietem memoriamque bonam eorum, qui in fide vera dudum obierunt, patrum, fratrum, et magistrorum nostrorum, per gratiam et misericordiam, etc.

Populus. Amen.

Diaconus. Commemoratio Doctorum. Iterum commemorantes m coram te, Domine, Doctores divinos, qui fidei irreprehensibilis explanatores, qui moribus praeclaris ornati, obierunt et quieverunt, nobisque fidem Orthodoxam ordinaverunt et tradiderunt: Dominum deprecemur, etc.

15.

Sacerdos inclinatus. Memento, Domine, sanctorum Episcopo- n rum qui pridem obdormierunt, qui verbum veritatis nobis dispensaverunt: qui a Jacobo principe Episcoporum Apostolo et Martyre, usque ad hanc diem, verbum fidei Orthodoxae in Ecclesia tua sancta praedicaverunt: Elevans vocem. Luminum et Doctorum Ecclesiae tuae sanctae, qui praeclarum fidei certamen ediderunt, qui nomen tuum sanctum tulerunt coram populis, Cf. Acts ix. regibus et filiis Israel: eorumque precibus et supplicationibus pacem tuam Ecclesiae tuae tribue: doctrinas eorum et confessionem eorum in animis nostris confirma: haereses nobis noxias cito comprime, et consistentiam absque confusione coram tribunali tuo nobis concede: quia sanctus es, Domine, et in sanctis requiescis: qui sanctorum es consummator atque perfector: et tibi gloriam, etc.

Populus. Amen.

Diaconus. Commemoratio fidelium defunctorum. Iterum etiam commemoramus omnes defunctos fideles, qui in fide vera defuncti sunt, ex altari hoc sancto, et ex hoc pago, et ex quacumque regione, qui in fide vera pridem obdormientes quieverunt, et ad te Deum Dominum spirituum et omnis carnis

[ocr errors]

XII. o pervenerunt. Rogamus, imploramus, et deprecamur Christum Deum nostrum, qui suscepit ad se animas et spiritus eorum, ut per miserationes suas multas praestet illos dignos venia delictorum et remissione peccatorum: nosque et illos pervenire faciat ad regnum suum in coelis. Ea propter clamemus et dicamus, Kyrie eleison, ter.

Sacerdos inclinatus. Memento etiam, Domine, Sacerdotum Orthodoxorum, pridem defunctorum, Diaconorum et Subdiaconorum, Psaltarum, Lectorum, Interpretum, Cantorum, Exorcistarum, Monachorum, Religiosorum, Auditorum, Virginum perpetuarum, et saecularium, qui in fide vera defuncti sunt, et eorum quos unusquisque designat animo. Elevans vocem. Domine, Deus spirituum et omnis carnis, omnium memento quorum meminimus, qui in fide Orthodoxa ex hac vita migrarunt: da animabus, corporibus et spiritibus illorum requiem, liberans eos a damnatione infinita ventura, et dignos efficiens gaudio quod est in sinu Abraham, Isaac et Jacob; ubi splendet lumen vultus tui; unde procul sunt dolores, angustiae et gemitus: non Ps. cxliii. 2. reputans illis omnia delicta illorum. Non autem intres in judicium cum servis tuis, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, nec ullus est a peccati culpa immunis, aut a sordibus durus, ex hominibus qui super terram sunt, nisi unus Dominus noster Jesus Christus unigenitus Filius tuus, per quem nos etiam misericordiam et remissionem peccatorum consequi speramus, quae propter eum est et nobis et illis.

р

g

r

Populus. Quietem praesta illis, et propitius esto, et dimitte, Deus, insipientias et defectus omnium nostrum, sive scienter, sive ignoranter, etc.

Sacerdos inclinatus. Remitte, dimitte, ignosce, O Deus, peccata omnium nostrum voluntaria et involuntaria, scienter et ignoranter commissa, verbo, opere, aut cogitatione, occulta et nota, publica, antiqua, per errorem admissa, et omnia quae novit nomen tuum sanctum. Elevans vocem. Finem igitur nobis Christianum conserva, et sine peccato; congregans nos subter pedes electorum tuorum, quando, ubi, et sicut volueris: tantummodo absconde nos a confusione iniquitatum nostrarum; ut etiam in hoc, velut in omnibus, laudetur et celebretur nomen

tuum honoratissimum et benedictum, et Domini nostri Jesu XII. r Christi, et Spiritus tui sancti.

Populus. Sicut est, et fuit, in generationes generationum, et futurorum saeculorum in saecula. Amen.

Sacerdos. Pax, etc.

XIII.

Populus. Et cum, etc.

SECOND
FRACTION,
CONSIGNA-
TION AND

Sacerdos. Misericordiae Dei sint super nos omnes.

TURE.

a

Tum dicet: Credimus, accedimus, obsignamus, et frangimus COMMIXEucharistiam hanc: Panem coelestem, corpus Verbi Dei vivi, in (ëvwσis). calice salutis et gratiarum actionis, in crucis modum signamus, cum particula propitiatoria, mysteriisque supernis plena: in nomine Patris vivi, ad vitam; et unigeniti Filii; et Spiritus sancti, principii, perfectionis, et sigilli omnium quae sunt et fuerunt in coelo et in terra: unius virtutis, unius potestatis, unius voluntatis, unius Dei veri, benedicti, excelsi et indivisi, a quo est vita in saecula saeculorum.

Populus. Amen.

Diaconus voce magna dicet 1Catholicam.

Benedic, Domine. Iterum atque iterum per oblationem hanc b sanctam et sacrificium propitiatorium, quod Deo Patri oblatum, sanctificatum, completum et perfectum est per illapsum Spiritus sancti vivi, pro Patre nostro Sacerdote praeclaro, qui illud obtulit et consecravit, et pro altari Dei, super quod illatum est, et pro populis benedictis qui accedunt et accipiunt illud in fide vera, et his pro quibus oblatum et consecratum est, iterum impensius oramus. Ecce tempus timoris, ecce hora terrore plena: superi in timore consistunt, et illi cum tremore ministrant; terror filiis lucis immittitur, et terreni illum non sentiunt; hora qua venia affertur, peccata ab illa fugiunt. Ministri Ecclesiae tremite, quia ignem vivum administratis. Potestas quae vobis data est excellentior est illa quam habent Seraphim. Beata anima quae nunc in Ecclesia adest cum puritate, quia Spiritus sanctus scribit nomen ejus, illudque elevat in coelum. Diaconi, estote cum tremore hoc tempore sancto, quo descendit Spiritus sanctus ad sanctificanda corpora eorum, qui illud suscipiunt. Aspice, Domine, oculo misericordi servum tuum, qui 1 This is said while the Priest is performing the Fraction, etc.

« PoprzedniaDalej »