Obrazy na stronie
PDF
ePub

VI. d

Oratio detectionis

Sacramen

torum, i. e.

Veil.

Sacerdos. Deus Pater, qui propter amorem tuum erga homines magnum et ineffabilem misisti Filium tuum in mundum, ut ovem errantem reduceret, ne avertas faciem tuam a nobis, dum Prayer of the sacrificium hoc spirituale et incruentum celebramus: non enim justitiae nostrae confidimus, sed misericordiae tuae. Deprecamur ergo et obsecramus clementiam tuam, ne in judicium sit populo tuo Mysterium hoc, quod institutum nobis est ad salutem; sed ad veniam peccatorum, remissionem insipientiarum, et ad gratias tibi referendas: per gratiam, misericordiam, et amorem erga homines unigeniti Filii tui, per quem et cum quo te decet gloria.

KISS OF

PEACE.

VII. a

Populus. Amen.

Diaconus. Date pacem unusquisque proximo suo, in caritate et fide, quae Deo acceptae sint. Vade in pace Sacerdos praeclare. Stemus decenter orantes, stemus cum timore et tremore, stemus cum modestia et sanctitate: quia ecce oblatio infertur, et majestas exoritur. Januae coeli aperiuntur, et Spiritus sanctus descendit super haec mysteria sancta, et illabitur. In loco timoris et tremoris consistimus, et cum Cherubim et Seraphim circumstamus. Fratres et socii Vigilum et Angelorum facti sumus, et ministerium ignis et spiritus cum illis operamur. Nullus porro ligatus sit, qui audeat accedere ad mysteria haec, quia velum tollitur, et gratia demittitur, misericordiaeque effunduntur super unumquemque, qui orat in corde puro et conscientia bona.

Sacerdos elevat velum, et ter populum cruce signat, dicens :

Caritas Patris, gratia Filii, et communicatio Spiritus sancti, Benediction. sint cum omnibus nobis.

Populus. Amen.

Sacerdos. Sursum corda.

[blocks in formation]

Populus. Habemus ad Dominum.

Sacerdos. Gratias agamus Domino Deo nostro.
Populus. Dignum et justum est.

Sacerdos inclinatus. Vere dignum et justum est, decens et debitum, ut te laudemus, te benedicamus, te celebremus, te adoremus, tibi gratias agamus, tibi opifici omnis creaturae, visibilis aut invisibilis. Et elevans vocem. Quem laudant coelum

23.

et coeli coelorum, omnisque exercitus eorum, sol et luna et VII. b omne stellarum agmen, terra et maria et omnia quae in eis sunt: Jerusalem coelestis, Ecclesia primogenitorum descrip- Heb. xii. 22, torum in coelis: Angeli, Archangeli, Principatus, Potestates, Col. i. 16. Throni, Dominationes, virtutes coelestes, et mundo superiores exercitus coeli, Cherubim quibus oculi multi, et Seraphim quibus alae sex, qui duabus alis tegunt facies suas et duabus Isa. vi. 2, 3. pedes, duabusque alter ad alterum volitantes vocibus indeficientibus, et Theologia non conticescente, hymnum triumphalem magnificentissimae gloriae, voce canora concinunt, clamant, vociferantur et dicunt:

TRIUMPHAL

Populus. Sanctus, Sanctus, Sanctus es, Domine Deus Sabaoth, VIII. pleni enim sunt coeli et terra, gloria, honore et majestate tua HYMN. Domine, Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit et qui venturus est in nomine Domini. Hosanna in excelsis.

Isa. vi. 3.
Matt. xxi. 9.

IX. a

the Work of

Sacerdos inclinatus. Vere sanctus es, rex saeculorum et omnis sanctitatis largitor: sanctus etiam unigenitus Filius tuus, Do- Recital of minus Deus et Salvator noster Jesus Christus: sanctus etiam Redemption. Spiritus tuus sanctus, qui scrutatur omnia, etiam profunda tua, 1 Cor. ii. 10. Deus Pater. Sanctus enim es qui omnia contines, omnipotens, terribilis, bonus, cum unigenito Filio tuo, qui passionum particeps fuit, et maxime propter hominem figmentum tuum, quem e terra formasti, et concessisti illi delicias paradisi. Cum vero transgressus esset mandatum tuum, et cecidit, non neglexisti aut dereliquisti illum, o bone, sed reduxisti illum, sicut pater summae misericordiae. Vocasti eum per legem, direxisti eum per Prophetas: denique Filium tuum unigenitum in mundum misisti, ut imaginem tuam renovaret; qui descendit, et incarnatus est de Spiritu sancto et ex sancta Genitrice Dei semperque virgine Maria, conversatusque est cum hominibus, et omnia ad generis nostri salutem instituit.

Et elevans vocem accipit Oblatam, et dicit :.

TUTION.

Cum ergo suscepturus esset mortem voluntariam pro nobis b peccatoribus, ipse immunis a peccato, in ea nocte qua tra- THE INSTIdendus erat pro vita et salute mundi, accepit panem in manus suas sanctas, immaculatas, et incontaminatas, et levatis oculis in coelum aspexit ad te, Deus Pater, et gratias agens, bene

IX. b dixit, sanctificavit, fregit, et dedit discipulis suis sanctis et Apostolis, dicens: accipite, manducate ex eo vos omnes, Hoc est corpus meum, quod pro vobis et pro multis frangitur et datur, in remissionem peccatorum et vitam aeternam. Similiter etiam et calicem postquam coenaverunt, miscens vino et aqua, et gratias agens, benedixit, sanctificavit, et dedit iisdem discipulis et Apostolis sanctis, dicens : Accipite, bibite ex eo vos omnes. Hic est sanguis meus Testamenti novi, qui pro vobis et pro multis fidelibus effunditur et datur in remissionem peccatorum et vitam aeternam.

Confession of Faith.

Populus. Amen.

с Sacerdos. Hoc facite in memoriam mei: quotiescumque enim

d

X. a

OBLATION.

manducabitis panem hunc et calicem istum bibetis, mortem meam annuntiabitis et resurrectionem meam confitebimini, donec veniam.

Populus. Mortis tuae, Domine, memoriam agimus, resurrectionem tuam confitemur, et adventum tuum secundum expectamus; misericordiam et gratiam a te postulamus: remissionem peccatorum precamur: misericordiae tuae sint super

nos omnes.

Sacerdos. Memoriam igitur agimus, Domine, mortis et resurTHE GREAT rectionis tuae e sepulchro post triduum, et ascensionis tuae in coelum, et sessionis tuae ad dexteram Dei Patris: rursumque adventus tui secundi, terribilis et gloriosi, quo judicaturus es orbem in justitia, cum unumquemque remuneraturus es secundum opera sua. Offerimus tibi hoc sacrificium terribile et incruentum, ut non secundum peccata nostra agas nobiscum, Domine, neque secundum iniquitates nostras retribuas nobis: sed secundum mansuetudinem tuam et amorem tuum erga homines magnum et ineffabilem, dele peccata nostra, servorum nempe tuorum tibi supplicantium. Populus enim tuus et haereditas tua deprecatur te, et per te et tecum Patrem tuum, dicens :

Ps. ciii. 10.

b

Populus. Miserere, Deus Pater omnipotens, miserere nobis. Sacerdos. Nos etiam infirmi et peccatores servi tui, Domine, gratias agimus tibi, laudamus te, pro omnibus et propter omnia.

Populus. Laudamus te, benedicimus te, et adoramus te, X. b gratias agimus tibi et precamur a te veniam, Domine Deus, miserere nobis et exaudi nos.

Sacerdos. Praecipue vero sanctae et gloriosae semper Virginis c beatae genitricis Dei Mariae memoriam agimus.

Diaconus. Memento illius, Domine Deus, et per ejus orationes puras et sanctas, parce et miserere nobis et exaudi

nos.

THE INVO-
CATION.

Diaconus. Quam terribilis est haec hora: quam timendum XI. a tempus istud, dilecti mei, quo Spiritus vivus et sanctus ex excelsis sublimibus coeli advenit, descendit et illabitur super Eucharistiam hanc in sanctuario positam, eamque sanctificat. Cum timore et tremore estote stantes et orantes. Pax nobiscum sit et securitas Dei Patris omnium nostrum. Clamemus et dicamus ter: Kyrie eleison.

Sacerdos inclinatus dicit Invocationem Spiritus sancti. Miserere nobis, Deus Pater omnipotens, et mitte Spiritum b tuum sanctum, Dominum et vivificantem, qui tibi throno aequalis est, et Filio aequalis regno, consubstantialis et coaeternus; qui locutus est in Lege et Prophetis et Novo Testamento tuo; qui descendit in similitudine columbae super Dominum nostrum Jesum Christum, in Jordane flumine: qui descendit super Apostolos sanctos in similitudine linguarum ignis.

Populus. Kyrie eleison ter.

Sacerdos. Ut adveniens efficiat panem istum corpus vivificum, c corpus salutare, corpus coeleste, corpus animabus et corporibus salutem praestans, corpus Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi in remissionem peccatorum et vitam aeternam accipientibus illud.

Populus. Amen.

Sacerdos. Et mistum quod est in hoc calice efficiat sanguinem Testamenti Novi, sanguinem salutarem, sanguinem vivificum, sanguinem coelestem, sanguinem animabus et corporibus salutem praestantem, sanguinem Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi: in remissionem peccatorum et vitam aeternam suscipientibus illum.

Populus. Amen.

d

XI. e

Sacerdos. Ut sint nobis et omnibus qui ex illis accipient, iisque communicabunt, ad sanctitatem animarum et corporum, ad fructificationem operum bonorum, ad confirmationem EcMatt. xvi. 18. clesiae tuae sanctae, quam super verae fidei petram fundasti, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, cum liberaturus sis illam ab omnibus haeresibus et scandalis operantium iniquitates, usque ad consummationem saeculi: per gratiam, misericordiam et amorem erga homines unigeniti Filii tui, per quem et cum quo te decet gloria et honor.

[blocks in formation]

Populus. Amen.

Sacerdos inclinatus. Quapropter offerimus tibi, Domine, sacrificium hoc tremendum et incruentum pro locis tuis sanctis, quae per manifestationem Christi Filii tui illustrasti; praecipue vero pro Sion sancta, matre omnium Ecclesiarum, et pro Ecclesia tua sancta toto orbe diffusa.

Diaconus. Benedic, Domine. Oremus et deprecemur Dominum Deum nostrum, hoc temporis momento, magno, timendo et sancto, pro patribus et rectoribus nostris, qui hodie nobis praesunt et in praesenti vita Ecclesias sanctas Dei pascunt et gubernant: venerandis et beatis Domino N. Patriarcha nostro et D. N. Metropolita, reliquisque Metropolitis et Episcopis venerandis Dominum deprecemur.

Sacerdos. Dona ditissima Spiritus tui sancti concede ipsis, Domine. Memento, Domine, sanctorum Episcoporum nostrorum, qui nobis recte verbum veritatis dispensant, praecipue vero Patris Patrum et Patriarchae nostri Domini N. et Domini N. Episcopi nostri, cum reliquis omnibus Episcopis Orthodoxis. Canitiem ipsis venerandam concede, Domine: multis annis ipsos conserva, pascentes populum tuum cum omni pietate et sanctitate. Memento, Domine, Presbyterii hujusce, et cujuscumque alterius loci: Diaconatus in Christo, omnisque ministerii et omnis Ordinis Ecclesiastici. Memento etiam, Domine, paupertatis meae, qui me licet indignum vocare tamen dignatus

es.

Delicta juventutis meae et ignorantias meas ne memineris, sed secundum multitudinem miserationum tuarum memento mei tu si enim iniquitates observaveris, Domine, Domine, quis poterit coram te sustinere? Quia apud te propitiatio est :

« PoprzedniaDalej »