Obrazy na stronie
PDF
ePub

ii. d laetifica eos bonis indeficientibus, et spe promissorum eorum, quae sanctis tuis facta sunt. Effunde benedictiones tuas in omnia quae ad eos pertinent: concede sanitatem et continentiam corporibus eorum, puritatem et sanctitatem animabus eorum, et da requiem animabus defunctorum ex ipsis, in habitaculis tuis beatis, in aeternum: atque pro rebus istis temporalibus da illis vitam et regnum. Amen.

[blocks in formation]

Panem quantum opus est multiplicat, incensat, reponitque in altari, dicens : Tanquam agnus ad occisionem ductus est, et velut ovis coram tondente se obmutuit, nec aperuit os suum affligenti se. Et postquam panem Eucharisticum1 intulerit ad altare, accipiens eum utraque manu dicit:

Deus, qui sacrificium Abel in campo suscepisti, Noe in arca, Abrahae in montis cacumine, Davidis in area Doran Jebusaei, Eliae in monte Carmelo, et minuta viduae in Gazophylacio: tu, Domine, suscipe has oblationes quae tibi offeruntur manibus meis, infirmi et peccatoris; et per illas praesta memoriam bonam vivis et mortuis pro quibus offeruntur, benedicque habitationem eorum qui illas offerunt. Amen.

Deponit oblatam in disco, et dicit:

Paratum sedi tuae fecisti sanctuarium tuum, Domine: confirma illud, Domine, manibus tuis. Dominus regnabit in saecula saeculorum.

Incensat velum minus, tegit illo discum, et dicit:

Dominus regnavit, decorem induit: Pater, Filius et Spiritus sanctus, Amen.

Accipit calicem et dicit:

Calicem salutis accipiam, nomen Domini invocabo, et vota mea Domino reddam.

Fundit vinum in calicem et dicit:

Etiam hoc vinum quod est typus sanguinis, qui fluxit nobis ex latere Filii tui dilecti Jesu Christi Domini nostri, fundo in calicem hunc, calicem salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, Amen.

1 Although not clear from the above rubrics, there is sufficient evidence that this was accompanied in the Syrian, as well as in the Coptic and Ethiopic, Church with a ritual corresponding to the Great Entrance of the Greeks. (See Renaudot's notes in loc.)

Admiscet vino paululum aquae et dicit:

Hanc etiam aquam, quae typus est aquae illius, quae fluxit ii. m nobis e latere Filii tui dilecti Domini nostri Jesu Christi, misceo in calice hoc, calice salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, Amen.

Incensat velum minus, tegit illo calicem, tum dicit:

Incense.

Ps. xciii. 2.

Induit Dominus fortitudinem et roboratus est: et firmavit n orbem terrae, ut non commoveatur: Pater, Filius et Spiritus sanctus, Amen.

Incensat velum majus, et tegit eo discum et calicem, tum dicit :

Operti sunt coeli fulgore gloriosi illius, et laude ejus repleta o est omnis terra.

Conversus ad populum veniam petit, dicens:

Orate pro me.

Vertitur: incensum adolet circa altare et circumstantes. Dum adolet incensum :

Venite, laudemus Dominum, canamus Deo salvatori nostro, Ps. xcv. 1-6. praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in canticis glorificemus eum: etc. usque ad. Venite, procidamus et adoremus eum, et benedicamus eum, qui fecit nos, Alleluia, Alleluia, Alleluia.

Postea omnes dicunt, Sacerdote praeeunte :

Incensa pura, quae tibi obtulerunt filii Ecclesiae fidelis per p manus Sacerdotum ad placandam divinitatem tuam, suscipe per gratiam benignitatis tuae. Miserere poenitentium; et sicut suscepta fuit oblatio Abrahae in montis vertice, et suavis tibi fuit odor thuris Aaron Sacerdotis, ita gratus tibi sit odor incensorum nostrorum, et illo placatus esto, Deus multae misericordiae.

Sacerdos dicit, Populo subsequente :

Kyrie eleison, Kyrie eleison, Sanctus es Deus, Sanctus es fortis, Sanctus es o immortalis, miserere nobis.

Pater noster, qui es in coelis, etc.

Sacerdos. Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto: super nos Missa autem infirmos et peccatores misericordia et gratia effundantur Catechuin utroque saeculo, nunc, etc.

Diaconus. Pro tranquillitate et pace totius mundi in Christum credentium, a finibus usque ad fines orbis: pro infirmis et

menorum.

I.

a

Initial
Prayers.

I. a afflictis, et animabus in angustia dejectis: pro patribus, fratribus et Doctoribus nostris: pro peccatis, insipientiis et defectibus omnium nostrum, et pro fidelibus defunctis qui a nobis abierunt, cum odoribus impositis, oramus, Domine.

b

с

Ps. xxvi. 8.

Ps. xciii. 6.
Ps. cxvii.

Hymn to Jesus Christ.

d

Sacerdos. Dignare, Domine, ut semper ingrediamur domum tuam, et pulsemus confidenter ostium tuum, adoremusque sincere in templo tuo. Exaudi quoque nos benigne, et concede nobis petitiones nostras praeclare et misericorditer ex thesauro tuo: et referemus tibi gloriam cum gaudio, Pater, Fili et Spiritus sancte, nunc et semper et in saecula saeculorum, Amen.

Et dicunt omnes simul:

Gloria in excelsis Deo, et in terra pax, et spes bona hominibus, etc. Gloria Patri et Filio.

Domine, labia mea aperi et os meum annunciet laudem tuam. Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiae labiis meis, ut non declinet cor meum ad verbum malum, nec operer opera iniquitatis. Memento, Domine, misericordiarum tuarum quae a saeculo sunt, gratiarumque tuarum: et quae insipienter egi, ne reputes mihi, sed secundum multitudinem misericordiarum tuarum memento mei. Domine, dilexi ministerium domus tuae et locum habitationis gloriae tuae: domum tuam decet sanctitudo in longitudinem dierum. Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum, omnes populi. Quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et vere Dominus ipse est in saeculum. Gloria Patri, et super terram pax, et spes bona hominibus.

Prooemium ad Deiparam, vel aliud secundum varias solemnitates.

Laudem et confessionem, gloriam, laudationem, exaltationem, Prooemium. et magnificentiam, referre debemus illi fructui amabili, qui e sinu virginis prodiit, et memoriam genitricis suae praeclaram et illustrem reddidit; illi Domino adorando, qui festivitates sanctorum suorum et laetitiam felicitatis eorum inter creaturas glorificavit ; illi vivo et vivifico, qui voce suavi etiam mortuos excitat, et populum suum glorificatione gratissima laetificat, quem decet gloria, etc.

Sedra.

e Adoramus te et gratias agimus tibi, creator saeculorum, et conditor creaturarum, germen benedictum quod e Maria, terra

sitiente, prodiit, repletaque est terra omnis odore suavitatis I. e ejus eximiae, faetoremque tetrum impietatis expulit per doctrinam suam praeclaram. Offerimus tibi incensum istud instar Aaron Sacerdotis, qui obtulit tibi thus purum et prohibuit exitium a populo Israel. Petimus ecce a te, Domine, ut suscipias hunc odorem thuris, quod offert tibi tenuitas nostra, pro peccatis et insipientiis nostris; pro divitibus et egenis; pro pupillis et viduis; pro afflictis et qui persecutionem patiuntur; pro infirmis et oppressis; pro iis omnibus qui dixerunt et praeceperunt nobis ut in nostris ad te Christum Deum nostrum precibus eorum meminissemus; pro vivis et mortuis; pro animarum ipsorum quiete in coelesti Jerusalem: per intercessiones Patris nostri Adami, et Evae matris nostrae; per deprecationes sanctae genitricis Dei Mariae; per orationes Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum et Patrum nostrorum, Doctorum Orthodoxae fidei; per preces virginum utriusque sexus, et omnium sanctorum atque justorum: et referemus tibi, Domine, gloriam, laudem et adorationem, et Patri tuo et Spiritui tuo vivo et sancto, nunc et semper.

His pro tempore vel Sacerdotis arbitrio adjunguntur variae ejusdem generis Orationes, ad Deiparam, Prooemia, Sedrae, carmina Ephremitica vel Jacobitica, Orationes pro variis necessitatibus, commendationes vivorum et mortuorum. Sacerdos inclinat se osculans altare dextrorsum et sinistrorsum, mox Presbyterio in circuitu ejus, et populo qui pone illum est.

Orate pro me propter Dominum. Gloria Patri et Filio et f Spiritui sancto, tam initio nostro, quam in fine. Super nos autem peccatores misericordiae et miseratio effundantur in utroque saeculo nunc, etc.

Diaconus. Pro pace et tranquillitate: ut supra.

Sacerdos. Praesta, Domine Deus, misericors et amator homi- g num, ut cum scientia, timore, et disciplina spirituali, pure coram te consistamus, sancte tibi ministremus, teque laudemus ut Dominum et omnium opificem; cui adoratio et honor debentur ab omnibus. Domine, Deus noster, tibi gloria in saecula, Amen.

Et ter incensat mysteria in crucis formam, et in orbem. Mox dicitur ab omnibus:

Ps. li.

33.

I. h

Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam : usque ad finem Psalmi.

Sacerdos. Miserere mei, Domine, secundum misericordiam tuam, et remitte peccata nostra per clementiam tuam. Lava iniquitates et nequitias nostras, multitudine miserationis tuae. Cor mundum crea in nobis, spiritumque rectitudinis et humilitatis, et sanctificet cogitationes nostras. Purius est enim

Cf. Mark xii. magis, quam holocausta pacifica et legalia sacrificia. Doce iniquos viam tuam et errantes ad te converte, ut linguae eorum justitiam tuam celebrent, et miserationibus tuis aeternis digni efficiantur, Pater, Fili, etc.

k

II.

TRISAGION.

Trisagion.

a

Diaconus. Stemus decenter in oratione et precibus coram Deo Deorum, et Domino Dominorum, coram Rege Regum, coram altari propitiatorio, et coram mysteriis praeclaris et vivis Salvatoris nostri. Cum aromatibus impositis misericordiam tuam imploramus, Domine.

Sacerdos ponit incensum, et dicit:

Ad laudem et gloriam: ut supra. (Cf. ii. b; p. 57.)

Hoc loco inseruntur aliquot orationes metro Ephremitico aut Jacobitico, quae
dicuntur in variis solemnitatibus juxta cujusque Ecclesiae consuetudinem.
Ter oblata incensat in modum circuli, dicens:

Sanctus Deus, sanctus fortis, sanctus immortalis,
Diaconus. Miserere nobis.

Sacerdos. Sancte et laudabilis, potens et immortalis, Deus qui Prayer of the in sanctis habitas, et in sanctis requiescis, voluntate divinitatis tuae sanctifica, Domine, cogitationes nostras, et mentes nostras munda ab omnibus sordibus criminum, ut hymnum inculpatum referamus tibi in Ecclesia tua sancta nunc et semper, etc.

b

Diaconus dicit Psalmum Davidicum illi diei assignatum. Mox dicit : Quem vidit Moses in rubo, et Ezechiel super currum, ipse ponitur super altare sanctum accipiuntque illum populi, et vivunt. Ille cui Cherubim et Seraphim magno cum timore serviunt, ecce, offertur super altare, accipiuntque illum populi et vivunt. Deus, qui per misericordiam tuam suscepisti sacrificium justorum antiquorum, suscipe per misericordiam tuam sacrificium nostrum, et acceptas habe preces nostras.

Canticum aliud. Populus tuus, Christe. Benedictus Christus

« PoprzedniaDalej »