Obrazy na stronie
PDF
ePub

ROMANUS.

vadit ad medium altaris, et eo osculato vertit se ad populum et dicit:

Dominus vobiscum.
B. Et cum Spiritu tuo.

Redit ad librum et dicit orationem, quae dicitur Postcommunio, unam vel plures ut postulat ordo officii. Quibus finitis claudit librum et iungens manus ante pectus revertitur ad medium altaris, ubi eo osculato vertit se ad populum, dicens :

Dominus vobiscum. R. Et cum Spiritu tuo. Deinde dicit si dicendum est: Ite, missa est. Tempore paschali additur: Alleluia.

(Si vero non sit dicendum, ut inter Adventum et Quadragesimam etc. dicto Dominus vobiscum, stans versus altare dicit: Benedicamus Domino. In Missis Defunctorum: Requiescant in pace.

In officio Quadragesimali Orationem post Communionem alia excipit oratio super populum, praemissis : Oremus. Humiliate capita vestra Deo. Deinde Dominus vobiscum ut supra.)

AMBROSIANUS

Dominus vobiscum.
R. Et cum Spirito tuo.
Sequitur Postcommunio.

Dominus vobiscum. B. Et cum Spiritu tuo. Kyrie eleison, Kyrie eleïson, Kyrie eleison.

In medio altaris se signat dicens: Benedicat et exaudiat nos Deus. B. Amen.

Procedamus in pace. R. In nomine Christi. Benedicamus Domino. B. Deo gratias.

[blocks in formation]
[blocks in formation]
[blocks in formation]

Consummatio Missae.

Gratias tibi agimus, Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, qui nos Corporis et Sanguinis Christi filii tui communione satiasti: tuamque misericordiam humiliter postulamus, ut hoc tuum, Domine, sacramentum non sit nobis reatus ad poenam sed intercessio salutaris ad veniam, sit ablutio scelerum, sit fortitudo fragilium, sit contra mundi pericula firmamentum. Haec nos, Domine, communio purget a crimine et coelestis gaudii tribuat esse participes. Per Christum Dominum nostrum. Amen.]

MOZARABICUS.

(sive in feriali officio:

Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi: perficiamus in pace. B. Deo gratias.)

Recitat denique flexis genibus ante altare Salve regina cum oratione Concede nos famulos tuos. Et conversus ad populum dat ei benedictionem dicens:

In unitate Spiritus Sancti benedicat vos Pater et Filius. Amen.

Statimque discedit ab altari. Et notandum quod Sacerdos nunquam se vertit ad populum, nisi cum hanc postremam benedictionem largitur, et cum dicit : Adiuvate me fratres in orationibus vestris.

Confessionem more Romano et alias orationes ante Introitum et Antiphonam Salve Regina in

ROMANUS.

caro factum est genuflectit. In fine respondetur Deo gratias.

(Siinciderit in ferias Quadragesimae et Quatuor Temporum, in Vigilias et Dominicas, alia festivitas superioris ordinis, legitur Missa de festo sed Evangelium diei legitur in fine. In tertia Missa Nativitatis Domini sumitur Evangelium Epiphaniae: Cum natus esset Iesus,

In Missis Defunctorum non datur benedictio, sed dicto Requiescant in pace dicit Placeat. Deinde osculato altari legit Evangelium S. Ioannis. Discedens ab altari pro gratiarum actione dicit Canticum trium Puerorum et plures Collectas.)

AMBROSIANUS.

Recedens dicit Canticum trium Puerorum.

« PoprzedniaDalej »