ROMANUS. AMBROSIANUS vadit ad medium altaris, et eo osculato vertit se ad populum et dicit: Dominus vobiscum. B. Et cum Spiritu tuo. Redit ad librum et dicit orationem, quae dicitur Postcommunio, unam vel plures ut postulat ordo officii. Quibus finitis claudit librum et iungens manus ante pectus revertitur ad medium altaris, ubi eo osculato vertit se ad populum, dicens : Dominus vobiscum. Deinde dicit si dicendum est: Ite, missa est. Tempore paschali additur: Alleluia. (Si vero non sit dicendum, ut inter Adventum et Quadragesimam etc. dicto Dominus vobiscum, stans versus altare dicit: Benedicamus Domino. In Missis Defunctorum: Requiescant in pace. In officio Quadragesimali Orationem post Communionem alia excipit oratio super populum, praemissis : Oremus. Humiliate capita vestra Deo. Deinde Dominus vobiscum ut supra.) Dominus vobiscum. R. Et cum Spirito tuo. -Sequitur Postcommunio. Dominus vobiscum. R. Et cum Spiritu tuo. Kyrie eleison, Kyrie eleïson, Kyrie eleison. In medio altaris se signat dicens: Benedicat et exaudiat nos Deus. B. Amen. Procedamus in pace. In libris Gallicanis duae commemorantur orationes post Communionem. Altera dicitur Collectio post Communionem, altera Consummatio Missae vel ad Plebem. Variasse videntur pro diversitate officii. [e.g. Missale Gothicum in Vigilia Nativitatis Domini has habet collectas: Post communionem. Coelesti cibo potuque saginati, omnipotenti Deo laudes et gratias, Fratres carissimi, referamus, poscentes ut nos, quos dignos habuit participatione Corporis et Sanguinis Domini nostri Iesu Christi unigeniti sui, dignos etiam coelesti remuneratione percenseat. Per ipsum Dominum nostrum Iesum Christum Filium suum. Collectio sequitur. Quod ore sumpsimus, Domine, mentibus capiamus et de Dein dicit Presbyter ad cornu altaris hanc orationem : Refecti Christi Corpore et Sanguine pariterque sanctificati, Deo Patri omnipotenti gratias referamus, ut nos eandem resurrectionem et sanctificationem habentes hic et in futuro saeculo gloriam percipiamus. R. Amen. Dicat Presbyter in medio altaris: Per misericordiam tuam, Deus noster, qui es benedictus et vivis et omnia regis in saecula saeculorum. R. Amen. Dominus sit semper vobis cum. R. Et cum Spiritu tuo. Dicat in medio altaris: Sollemnia completa sunt in nomine Domini nostri Iesu Christi votum nostrum sit accepturus pro pace. B. Deo gratias. ROMANUS. Dicto Ite, missa est, vel Benedicamus Domino, Sacerdos inclinat se ante medium altaris et manibus iunctis super illud dicit: Placeat tibi, sancta Trinitas, obsequium servitutis meae: et praesta ut sacrificium, quod oculis tuae maiestatis indignus obtuli, tibi sit acceptabile, mihique et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit te miserante propitiabile. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Deinde osculatur altare et elevatis oculis, extendens, elevans et iungens manus caputque cruci inclinans dicit: Benedicat vos omnipotens Deus, et versus ad populum semel tantum benedicens etiam in Missis sollemnibus prosequitur: Pater et Filius et Spiritus Sanctus. R. Amen. In Missa pontificali ter benedicitur. Deinde in cornu evangelii dicto Dominus vobiscum. R. Et cum Spiritu tuo, signans altare vel librum et se, ut supra in Evangelio Missae, legit Evangelium secundum Ioannem I, 1-14: In principio erat verbum. Cum dicit Et verbum AMBROSIANUS. Dicat Presbyter: Placeat tibi, sancta Trinitas, obsequium servitutis meae: et praesta ut sacrificium, quod oculis tuae maiestatis indignus obtuli, tibi sit acceptabile, mihique et omnibus, pro quibus illud obtuli, sit te miserante propitiabile. Per Christum Dominum nostrum. Amen. Benedicit populum hoc more: Benedicat vos divina maiestas, Pater et Spiritus Sanctus. R. Amen. [In festivitatibus Sanctorum additur nomen Sancti. e.g. Precibus et meritis B. Pontificis et Confessoris Ambrosii Deus vos benedicat et perducat ad gaudia paradisi. R. Amen.] Dein legit Initium Evangelii secundum Ioannem. Post Communionem. Quos coelesti, Domine, dono satiasti, praesta quaesumus, ut a nostris mundemur occultis et ab hostium liberemur insidiis. Consummatio Missae. Gratias tibi agimus, Domine sancte Pater omnipotens aeterne Deus, qui nos Corporis et Sanguinis Christi filii tui communione satiasti: tuamque misericordiam humiliter postulamus, ut hoc tuum, Domine, sacramentum non sit nobis reatus ad poenam sed intercessio salutaris ad veniam, sit ablutio scelerum, sit fortitudo fragilium, sit contra mundi pericula firmamentum. Haec nos, Domine, communio purget a crimine et coelestis gaudii tribuat esse participes. Per Christum Dominum nostrum. Amen.] MOZARABICUS. (sive in feriali officio: Missa acta est in nomine Domini nostri Iesu Christi: perficiamus in pace. B. Deo gratias.) Recitat denique flexis genibus ante altare Salve regina cum oratione Concede nos famulos tuos. Et conversus ad populum dat ei benedictionem dicens: In unitate Spiritus Sancti benedicat vos Pater et Filius. Amen. Statimque discedit ab altari. Et notandum quod Sacerdos nunquam se vertit ad populum, nisi cum hanc postremam benedictionem largitur, et cum dicit: Adiuvate me fratres in orationibus vestris. Confessionem more Romano et alias orationes ante Introitum et Antiphonam Salve Regina in ROMANUS. caro factum est genuflectit. In fine respondetur Deo gratias. (Siinciderit in ferias Quadragesimae et Quatuor Temporum, in Vigilias et Dominicas, alia festivitas superioris ordinis, legitur Missa de festo sed Evangelium diei legitur in fine. In tertia Missa Nativitatis Domini sumitur Evangelium Epiphaniae: Cum natus esset Iesus, In Missis Defunctorum non datur benedictio, sed dicto Requiescant in pace dicit Placeat. Deinde osculato altari legit Evangelium S. Ioannis. Discedens ab altari pro gratiarum actione dicit Canticum trium Puerorum et plures Collectas.) AMBROSIANUS. Recedens dicit Canticum trium Puerorum. |