Obrazy na stronie
PDF
ePub

GALLICANUS.

Post benedictionem et Sacerdotis communionem Fideles communicaturi ad altare accedebant, etiam mulieres. Sumta Eucharistiae particula Calix porrigebatur a Diacono.

MOZARABICUS.

Hic faciat signum cum Hostia. et sumat particulam, quam in manu habet, et cooperiat Calicem et veniat ad Patenam et consumat omnes particulas per ordinem, primo sumens eas, quae postremae fuerint in Patena. Et statim populo communionem impertit. Et deinde accipiat Palenam et ponat super Calicem, et purget bene cum digito pollicem et dicat hanc orationem :

Ave in aevum coelestis potus, qui mihi ante omnia et super omnia dulcis es.

Corpus et Sanguis Domini nostri Iesu Christi custodiat corpus et animam meam in vitam aeternam. Amen.

Hic accipiat sanguinem, et dum Sacerdos sumserit sanguinem, dicat immediate hanc orationem :

Domine Deus meus, Pater et Filius et Spiritus Sanctus: fac me te semper quaerere et diligere, et a te per te per hanc sanctam communionem, quam sumsi, nunquam recedere, quia tu es Deus et praeter te non est alius in saecula saeculorum. Amen.

A a

ROMANUS.

iterum genuflectit et manibus iunctis se vertens ad populum in cornu evangelii dicit: Misereatur vestri etc. et Indulgentiam, absolutionem etc. (p. 290) et manu dextra facit signum crucis super eos. Postea genuflectens accipit manu sinistra pyxidem seu Patenam cum Sacramento, dextra vero sumit unam particulam, quam inter pollicem et indicem tenet aliquantulum elevatam super pyxidem seu Patenam, et conversus ad communicandos in medio altaris dicit: Ecce Agnus Dei, qui tollit peccata mundi. Deinde dicit: Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed dic tantum verbo et sanabitur anima mea. Quibus verbis tertio repetitis accedit ad eorum dextram, h. e. ad latus epistolae, et unicuique porrigit Sacramentum, faciens cum eo signum crucis super pyxidem vel Patenam et simul dicens : Corpus Domini nostri Iesu Christi custodiat animam tuam ad vitam aeternam. Omnibus communicatis revertitur ad altare, nihil dicens et non dat benedictionem, quia illam daturus est in fine missae. Si particulae positae erant super Corporale, extergit illud cum

AMBROSIANUS.

peccata mundi, dona nobis pacem.

Apud Ambrosianos dicitur a sacerdote, qui porrigit Sacramentum, Corpus Christi. Respondetur Amen.

[blocks in formation]

ROMANUS.

AMBROSIANUS.

Patena et si qua in ea fuerint

fragmenta in Calicem immittit.) Postea dicit:

Quod ore sumpsimus, Domine, pura mente capiamus et de munere temporali fiat nobis remedium sempiternum.

Interim porrigit calicem ministro, qui infundit in eo parum vini, quo se purificat, deinde prosequitur :

Corpus tuum, Domine, quod sumpsi, et Sanguis quem potavi, adhaereat visceribus meis: et praesta, ut in me non remaneat scelerum macula, quem pura et sancta refecerunt sacramenta. Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Abluit digitos, extergit et sumit ablutionem; extergit os, et Calicem, quem operit et plicato corporali collocat in altari ut prius. Deinde in cornu epistolae legit Antiphonam, quae dicitur Communio ac convenit cum Officio.

[e. g. in festivitate B. Stephani:

Video coelos apertos et Iesum stantem a dextris virtutis Dei: Domine Iesu, accipe spiritum meum et ne statuas Ilis hoc peccatum.]

Iunctis manibus ante pectus

Dicit in cornu epistolae Antiphonam, quae dicitur Transitorium.

GALLICANUS.

MOZARABICUS.

Quid tempore Communionis apud Gallos caneretur incertum. Trecanum vocabatur, et erat quasi signum Catholicae fidei de Trinitatis mysterio.

Chorus cantat Communionem: Refecti Christi corpore et sanguine te laudamus, Domine, Alleluia, Alleluia, Alleluia.

Facta ablutione defertur Missale Offerentium, et ponitur in cornu epistolae, liber ex quo recitatur Missae exordium ac

peroratio.

« PoprzedniaDalej »