Obrazy na stronie
PDF
ePub

Respondent. Sunt ad te, Deus Abraham, Isaac, et Israël, Rex VII.

gloriose.

Sacerdos. Oblatio Deo omnium Domino offertur.

Respondent. Dignum et justum est.
Diaconus. Pax nobiscum.

Sacerdos imponit incensum et dicit hanc Orationem.

Domine, Domine, da mihi apertam faciem coram te, ut cum a fiducia quae a te sit, perficiamus sacrificium hoc tremendum et divinum, conscientiis ab omni nequitia et amaritudine puris. Semina in nobis, Domine, dilectionem, pacem et concordiam ad invicem, et erga quoscumque.

Et erectus dicit secreto.

PREFACE.

Dignum est gloria ab omni ore, et confessione ab omnibus b linguis, et adoratione atque exaltatione ab omnibus creaturis, nomen adorandum et gloriosum Patris, et Filii, et Spiritus sancti: qui creavit mundum per gratiam suam, et habitatores ejus per clementiam suam, qui salvavit homines per misericordiam suam, et praestitit gratiam magnam erga mortales. Majestatem tuam, Domine, benedicunt et adorant millies milleni superni (Spiritus) et decies mille myriades Angelorum Sanctorum, exercitus spiritualium, ministri ignis et spiritus; cum Cherubim sanctis, et Seraphim spiritualibus, nomen tuum sanctificant et celebrant, clamantes, et laudantes, indesinenter clamando alter ad alterum.

Dicunt alta voce. Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus Deus VIII. potens, pleni sunt coeli et terra gloria ejus.

TRIUMPHAL

HYMN.

Sacerdos secreto. Sanctus, Sanctus, Sanctus es, Domine Deus potens, cujus gloria pleni sunt coeli et terra, et natura substantiae ejus: ut honore splendoris ejus gloriosi: (sicut scriptum est) coelum et terra plena mei sunt, dicit Dominus potens. Sanctus es Deus Pater, vere solus, a quo omnis paternitas in Eph. iii. 15. coelo et in terra nominatur. Sanctus es Fili aeterne, per quem omnia facta sunt. Sanctus es Spiritus sancte, aeterne, per quem omnia sanctificantur. Vae mihi, vae mihi, qui obstupui, Isa. vi. 5. quia vir pollutus labiis ego sum et inter populum pollutum labiis habito, et Regem dominum potentem viderunt oculi mei.

Τ

Gen. xxviii. 17.

VIII. Quam terribilis est hodie locus iste; non est hic aliud nisi domus Dei et porta coeli, quia oculo ad oculum visus es, Domine. Nunc vero adsit nobiscum gratia tua, Domine, purga immunditias nostras, et sanctifica labia nostra. Junge voces tenuitatis nostrae, cum sanctificatione Seraphim et Archangelorum. Gloria miserationibus tuis, quia terrenos sociasti cum spiritualibus.

Et prosequitur secreto dicens inclinatus hanc Orationem.

IX. Commemoration of the Work of

Et cum illis Potestatibus coelestibus confitemur tibi nos etiam, servi tui, tenues, imbelles et infirmi, quia praestitisti nobis

Redemption. gratiam tuam magnam, quae rependi non potest. Nempe induisti humanam naturam nostram, ut vitam nobis praestares per divinitatem tuam: exaltasti humilitatem nostram: erexisti ruinam nostram : resuscitasti mortalitatem nostram: dimisisti peccata nostra: et justificasti reatum peccatorum nostrorum: illuminasti intelligentiam nostram, et condemnasti, Domine Deus noster, inimicum: et triumphare fecisti tenuitatem naturae imbellis nostrae1. Per miserationes effusas gratiae tuae, O clemens, remitte delicta et peccata: dimitte delicta mea in judicio.

Et propter omnia auxilia tua, et gratias tuas erga nos, referemus tibi hymnum, honorem, confessionem, et adorationem, nunc et semper, et in saecula saeculorum.

Sacerdos signat Sacramenta.

Respondetur. Amen.

Diaconus. In mentibus vestris. Orate pacem nobiscum.

Sacerdos dicit hanc Orationem, inclinatus et submissa voce.

X. a

Domine Deus potens, suscipe hanc oblationem, pro omni

GREAT IN- Ecclesia sancta Catholica, et pro omnibus Patribus piis et justis

TERCESSION.

qui placiti fuerunt tibi, et pro omnibus Prophetis et Apostolis, et pro omnibus Martyribus, et Confessoribus, et pro omnibus lugentibus, angustiatis et aegrotis, et pro omnibus necessitatem et vexationem patientibus, et pro omnibus infirmis et oppressis,

1 Here, according to the analogy of the other two Nestorian Anaphorae, viz. of Nestorius and Theodore of Mopsuestia, which are framed exactly upon the model of this one, were probably supplied the Memorial, and the Words, of Institution.

et pro omnibus defunctis, qui a nobis separati migraverunt: X. a tum pro omnibus qui petunt orationem ab infirmitate nostra, et pro me peccatore humili et infirmo. Domine Deus noster, secundum miserationes tuas, multitudinemque gratiarum tuarum, aspice populum tuum et me infirmum, neque secundum peccata mea et insipientias meas: sed 'ut digni fiant remissione peccatorum suorum, per corpus hoc sanctum, quod cum fide accipiunt, per gratiam misericordiae tuae in saecula saeculorum. Amen.

[In alio codice ita incipit illa Oratio.

Domine Deus potens, exaudi vocem clamoris mei coram te hoc tempore: intende, Domine, et audi gemitus meos coram majestate tua, suscipeque deprecationem mei peccatoris, qua interpello gratiam tuam, hac hora qua offertur sacrificium Patri tuo. Miserere omnium creaturarum: parce reis, converte errantes; oppressos recrea; turbatis quietem praesta: sana infirmos: consolare afflictos; et perfice eleemosynas eorum qui operantur justitiam, propter nomen tuum sanctum. Mei quoque peccatoris miserere per gratiam tuam. Domine Deus potens, suscipiatur oblatio haec pro universa Ecclesia sancta Catholica, et pro Sacerdotibus, Regibus, principibus, et reliqua ut supra.]

Sacerdos dicit hanc Orationem inclinationis secreto.

Tu, Domine, per miserationes tuas multas et inenarrabiles, fac b memoriam bonam et acceptabilem omnibus patribus piis et justis, qui placiti fuerunt coram te in commemoratione corporis et sanguinis Christi tui, quod offerimus tibi super altare tuum purum et sanctum, sicut docuisti nos: et praesta nobis tranquillitatem tuam omnibus diebus saeculi hujus.

Prosequitur. Domine Deus noster, praesta nobis tranquilli- c tatem et pacem tuam omnibus diebus saeculi hujus: ut cognoscant te omnes habitatores terrae: quia tu es Deus Pater verus solus; et tu misisti Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum et dilectum tuum; et ipse Dominus et Deus noster venit et docuit nos omnem puritatem et sanctitatem: Memoriam fac Prophetarum, Apostolorum, Martyrum, Confessorum, Episcoporum, Doctorum, Sacerdotum, Diaconorum, et omnium filiorum Ecclesiae sanctae Catholicae, qui obsignati sunt signo vitae, Baptismatis sancti.

X. d

XI. INVOCATION.

XII.

Ps. li. 1-13.
Ps. cxxiii.

1-3.
Ps. cxxxviii.

7,8.

a

Prayer for
Peace.

Prosequitur. Nos quoque, Domine, servi tui humiles imbecilles et infirmi, qui congregati sumus in nomine tuo nuncque stamus coram te, et accepimus cum jubilo formam quae a te est, laudantes, glorificantes et exaltantes, commemoramus et celebramus mysterium hoc magnum et tremendum, sanctum et divinum, passionis, mortis, sepulturae et resurrectionis Domini, et Salvatoris nostri Jesu Christi.

Et veniat, Domine, Spiritus tuus sanctus, et requiescat super oblationem hanc servorum tuorum, quam offerunt, et eam benedicat et sanctificet, ut sit nobis, Domine, ad propitiationem delictorum, et remissionem peccatorum, spemque magnam resurrectionis a mortuis, et ad vitam novam in regno coelorum, cum omnibus qui placiti fuerunt coram eo. Et propter universam dispensationem tuam mirabilem erga nos confitebimur tibi, et glorificabimus te indesinenter, in Ecclesia tua, redemta per sanguinem pretiosum Christi tui, oribus apertis et facie libera: Canon: referentes hymnum, honorem, confessionem et adorationem nomini tuo sancto vivo et vivificanti, nunc et semper, et in saecula saeculorum.

Sacerdos signat cruce mysteria: et respondent.

Amen.

Sacerdos inclinat se et osculatur altare, primum in medio, tum ad duo latera dextrum et sinistrum, dicitque hanc Orationem.

[In alio codice: dicit Psalmum. Miserere mei, Deus, usque ad haec verba, et iniqui ad te convertentur. Ad te levavi oculos meos, usque ad Miserere nostri, Domine, miserere nostri. Extende manum tuam, et salvet me dextera tua, Domine: permaneant super me, Domine, miserationes tuae in saeculum, et opera manuum tuarum ne despicias.]

Tum dicit hanc Orationem.

Christe, pax superiorum et tranquillitas magna inferiorum, fac ut habitet tranquillitas et pax tua in quatuor partibus mundi, praecipue autem in Ecclesia tua sancta Catholica: fac ut pacem habeat Sacerdotium, cum Imperio: cessare fac bella a finibus terrae, et dissipa gentes quae bella volunt: ut habitatione tranquilla et pacifica fruamur, in omni temperantia, et timore Dei. Parce delictis et peccatis defunctorum per gratiam et miserationes tuas in saecula.

Et ad illos qui sunt circa altare dicit.

Benedic, Domine.

Benedic, Domine.

Imponitque incensum, quo se ipsum perfundit, et dicit.

Incense.

Suavem fac, Domine Deus noster, odorem 1injucundum ani- b marum nostrarum per suavitatem caritatis tuae, et per eam munda me a maculis peccati, et parce mihi delicta et ccata mea, tam quae scio, quam quae ignoro.

Iterum accipit incensum ambabus manibus, et incensat mysteria: mox dicit. Accessum dat nobis clementia gratiae tuae, Domine et Deus noster, ad mysteria haec praeclara, sancta, vivificantia et divina, quamvis indigni simus.

Haec verba Sacerdos semel atque iterum repetit, et ad singula intervalla jungit manus suas super pectus suum in formam crucis. Osculatur altare in medio: accipitque ambabus manibus oblatam superiorem, et sursum aspiciens dicit.

Laus nomini tuo sancto, Domine Jesu Christe, et adoratio d majestati tuae semper et in saecula. Amen.

Panis enim vivus est et vivificans qui descendit de coelis, et dat vitam mundo universo, quem qui edunt non moriuntur: et qui illum recipiunt per illum salvantur, nec corruptionem sentiunt, et vivunt per illum in aeternum: tuque es antidotus mortalitatis nostrae, et resurrectio totius figmenti nostri.

2

[In alio codice aliter haec leguntur. Gloria tibi Deus Pater qui misisti Filium tuum unigenitum ad salutem nostram, et ipse priusquam pateretur, etc.3]

Laus nomini tuo sancto, Domine: ut supra.

Sacerdos osculatur hostiam in modum crucis, ita tamen ut labia ejus ad eam non pertingant, sed quasi osculando: et dicit.

Gloria tibi, Domine; gloria tibi, Domine, propter donum tuum erga nos inenarrabile, in saecula.

XII. a

1 Renaudot has jucundum: the reading of the text is required by the sense and supported by Dr. Badger's version.

a Cf. Ignat. Ep. and Eph. c. xx. ἕνα ἄρτον κλῶντες, ὅς ἐστιν φάρμακον ἀθανασίας, ἀντίδοτος τοῦ μὴ ἀποθανεῖν ἀλλὰ ζῆν ἐν Ἰησοῦ Χριστῷ διὰ παντός.

3 At this point Renaudot inserts the following note:

In Codice Eliae quem secuti sumus, defectus est, cum tota verborum Christi recitatio praetermittatur descriptoris culpa, aut quod haec aliunde, nempe ex Theodori aut Nestorii Liturgia, peti deberent. In eo quem scripsit Romae 1697. Josephus Patriarcha, totus ille locus reformatus est ad Missale Chaldaicum Romae editum, ut in Missa cujus versionem edidit Alexius Menesius. Cum alii codices non suppeterent, hoc loco asteriscos defectus indices apponere visum est. ******

But see above, § ix. p.. 274.

[ocr errors]

Confession of Faith.

« PoprzedniaDalej »