Obrazy na stronie
PDF
ePub

intelligentiam superat: benedicam tibi et laudabo nomen tuum, XVI. d in saeculum, et in saeculum saeculi.

Populus. Pater noster.

Sacerdos. Laudem Domini loquetur os meum, et omnis caro Ps. cxlv. 21. benedicet nomen sanctum ejus, in saeculum, et in saeculum saeculi.

Populus. Pater noster.

Sacerdos. Rector animarum, sanctorum director, sanctorum gloria: da nobis, Domine, oculos intelligentiae, qui perpetuo te aspiciant; et aures quae solummodo te audiant, postquam satiata fuit anima nostra gratia tua. Cor mundum crea nobis, Domine, ut perpetuo intelligamus bonitatem et amorem erga homines Dei nostri : benignus esto animae nostrae, mentemque puram et rectam nobis largire, qui corpus tuum et sanguinem percepimus, nos humiles servi tui: quia tuum est regnum, Domine, laus et benedictio, Pater, Fili, et Spiritus sancte, nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Oratio benedictionis.

e

Collect.

Benediction.

Sacerdos. Domine Deus noster, lumen inextinguibile, respice_f servos tuos et ancillas tuas, sereque in cordibus eorum timorem nominis tui, et numera illos, ut fructificent in benedictione, quibus datum est corpus tuum et sanguis tuus: utque habitet super eos qui inclinant capita sua coram te, populum tuum, viros, mulieres et infantes, et nos etiam illis adjunge, protege, dirige et salva, per virtutem Archangelorum tuorum. Ab omni opere malo remove nos: ad omne opus bonum adjunge nos: per Christum unigenitum Filium tuum, per quem, etc.

Hic finem habet Liturgia Patrum nostrorum Apostolorum, Orationes eorum et benedictiones eorum nobiscum sint. Amen.

Conclusion.]

Sanctus, Sanctus, Sanctus Trinitas inexplicabilis: da mihi ut [? Another accipiam ad vitam, et absque condemnatione corpus tuum. Da a mihi ut faciam fructum qui tibi placeat, et appaream in gloria tua, et vivam tibi, faciens voluntatem tuam: cum fide invoco te, Pater, et invoco regnum tuum. Sanctificetur, Domine, regnum tuum, et tibi sit gloria in saecula saeculorum.

a

b

Diaconus. Inclinate capita vestra coram Domino Deo vivente, sub manu servi ejus sacerdotis, ut benedicat vobis.

Populus. Amen.

Sacerdos. Benedicat nos servos suos Dominus: in pace sit remissio peccatorum, nobis qui percepimus corpus ejus sanctum, et sanguinem ejus pretiosum. Concede nobis per Spiritum, ut omnes vires inimici conculcemus. Benedictio manus tuae sanctae plena est misericordia, et in ea spem omnes habemus : ab omni opere malo remove nos: et ad omne opus bonum adjunge nos. Benedictus qui dedit nobis corpus suum sanctum, et sanguinem suum pretiosum. Gratiam accepimus, et vitam invenimus, per virtutem crucis Jesu Christi. Tibi, Domine, gratias agimus, quod acceperimus gratiam Spiritus sancti. Gloria Domino Deo, qui dedit nobis corpus suum sanctum, et sanguinem pretiosum; laus Mariae quae est gloria omnium nostrum, quae protulit nobis Eucharistiam.

GROUP III.

LITURGIES

OF

EASTERN SYRIA AND PERSIA.

(NESTORIAN.)

LITURGIA

SANCTORUM APOSTOLORUM

ADAEI ET MARIS

[A NESTORIANIS USURPATA.]

(E RENALD. LITT. ORIENT. COLL. TOM. II. PP. 578-592.)

Primo. Gloria in excelsis Deo, etc.

Pater noster, qui es in coelis, etc.

Oratio.

Missa
Catechu-

menorum.

I.

Introit and
Prayers.

ROBORA, Domine et Deus noster, infirmitatem nostram per a misericordiam tuam, ut administremus mysterium sanctum quod datum est ad renovationem, et salutem naturae nostrae humilis : per miserationes Filii tui dilecti, omnium Domini. [Diebus communibus.

Adoretur, glorificetur, laudetur, celebretur, exaltetur et benedicatur in coelo et in terra, nomen adorandum, et gloriosum Trinitatis tuae, semper gloriosae, Domine omnium.

Diebus communibus dicunt Psalmum, Domine quis habitabit in tabernaculo Ps. xv. tuo, integrum cum suo canone, mysterii Sacramentorum.]

Elevatio vocis. Quis praebebit jubilum, etc.

Oratio.

Coram throno, Domine, praeclaro majestatis tuae, et solio b excelso atque sublimi gloriae tuae, et in sede terribili fortitudinis caritatis tuae, altarique propitiatorio, quod voluntas tua

« PoprzedniaDalej »