Obrazy na stronie
PDF
ePub

Private preparation of the Priest.

LITURGIA

PATRUM APOSTOLORUM

SIVE

CANON UNIVERSALIS AETHIOPUM.

(E RENALD. LITT. ORIENT. COLL. TOM. I. PP. 472-495.)

Responsorium antequam Liturgia incipiat.

ALLELUIA. Ego autem in multitudine misericordiae tuae introibo in domum tuam, adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.

Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam exaudisti verba oris mei.

In conspectu Angelorum psallam tibi, adorabo ad templum

sanctum tuum.

Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui exultatione exultabunt.

Asperges me hyssopo et mundabor: lavabis me et super nivem dealbabor.

Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me et ab alienis parce servo tuo.

Panem coeli dedit eis, panem Angelorum manducavit homo. Lavabo inter innocentes manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine.

Circuivi et immolavi in tabernaculo ejus, hostiam vociferationis.

Parasti in conspectu meo mensam, adversus eos qui tribulant me. Impinguasti in oleo caput meum, et calix meus inebrians, quam praeclarus est. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Domine, salva, Domine prosperare.

Benedictus qui venit in nomine Domini: benediximus vobis de domo Domini. Amen.

Salve sancta Ecclesia, cincta pariete variegato gemmis et topazio. Tu es arca auri puri, in qua est manna absconditum, panis qui descendit de coelo et dat vitam universo mundo.

Ante omnia Sacerdos dicit Orationes sequentes, pro Ecclesia et pro altari.

a

For the

Altar.

Domine Deus noster, tu es solus sanctus, et qui dedisti omnibus sanctitatem, virtute tua invisibili. Rogamus et deprecamur Church and te, Deus, ut mittas Spiritum tuum sanctum super hanc Ecclesiam, et super hoc altare, et super omnia ejus instrumenta. Sanctifica ea, ut perficiatur super ea mysterium tuum gloriosum. Et nunc benedic, sanctifica et munda nos ab omnibus sordibus et maculis carnalibus: etiam non remaneat deinceps quidquam immundae apostasiae: sed fac nobis hanc Ecclesiam et hoc altare vas electum et pretiosum, velut argentum purgatum et mundum: praesta etiam ut perficiatur super ea Eucharistiae oblatio, Pater, Fili, et Spiritus sancte, nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Oratio antequam ornetur altare, et collocentur in eo vasa sancta.

For himself.

Domine Deus, qui isti corda omnium, sanctus qui in b sanctis requiescis, qui solus potes dare remissionem peccatorum. Tu scis, Domine, me esse indignum ministerio isto sancto tuo: neque mihi talis confidentia est ut accedam, et aperiam faciem meam coram gratia tua sancta. Tu igitur per multitudinem misericordiae tuae parce mihi peccatori, et nequam: da mihi ut inveniam misericordiam in hac hora: et mitte mihi virtutem

b tuam desuper, ut dignus efficiar perficiendi ministerium tuum sanctum secundum voluntatem tuam, et sit ad beneplacitum cordis tui incensum istud in odorem suavitatis. Tu etiam, Domine Jesu Christe, esto nobiscum, et benedic nos, quia tu es remissor peccatorum nostrorum, luxque animarum nostrarum, vita nostra, virtus nostra, et reparator noster: et tibi mittemus sursum laudem in saecula saeculorum. Amen.

Oratio super Patenam.

с

Domine Deus noster Jesu Christe, qui super lignum sanctae of the Paten. crucis manus tuas extendisti, extende nunc manum tuam super

Benediction 1

hanc patenam, benedic, sanctifica et purifica illam, ut in ea perficiatur corpus tuum sanctum, in hac sancta Ecclesia Apostolica, quoniam tibi est gloria cum Patre tuo et Spiritu tuo sancto, nunc et in saecula saeculorum. Amen.

d Benediction of the Chalice.

Oratio super Calicem.

Deus noster Jesu Christe, verus vere Deus, qui cum homo factus es, divinitas tua nunquam separata est ab humanitate: qui effudisti sanguinem tuum voluntarie super Golgatha: extende manum tuam super hunc calicem, eumque benedic, sanctifica et purifica, ut perficiatur in eo sanguis tuus sanctus, in hac sancta Ecclesia Apostolica: quia tua est gloria cum Patre tuo, et Spiritu sancto, etc.

Puritas, benedictio et suavitas, bibentibus ex sanguine tuo pretioso, vero. Amen.

Oratio super cochlear crucis.

e Deus, Deus noster, qui servum tuum Isaiam Prophetam

Benediction

of the Spoon, dignum fecisti videndi Seraphim in cujus manu forceps erat,

quo accepit carbonem ex altari, quem immisit ori ejus. Nunc, Domine Deus noster, Pater omnipotens in mundo, extende manum tuam super hoc cochlear crucis, ad administrandum

1 This and the three following Prayers seem to be the Forms of Benediction of these various instruments, and not a part of the regular Liturgy.

corpus et sanguinem unigeniti Filii tui Domini Dei et sal- e vatoris nostri Jesu Christi. Et nunc benedic, sanctifica et munda illud, daque illi virtutem et gloriam, qualem dedisti forcipi Seraphim; quia tua est gloria, etc.

Oratio super arcam sive discum majorem.

Benediction

Domine Deus noster, qui dixisti Moysi servo tuo et Pro- f phetae, fac mihi vasa pretiosa, et collocabis ea in tabernaculo of the Ark. super montem Sinaï: nunc Domine Deus noster omnipotens, extende manum tuam super hanc arcam; et imple illam virtute, fortitudine et gratia Spiritus sancti, ad gloriam tuam ut perficiatur in ea corpus unigeniti Filii tui Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, in hac sancta Ecclesia Apostolica, quia tibi est gloria, etc.

Tum faciens signum crucis Sacerdos dicit.

Virtus, benedictio, illuminatio et sanctificatio Trinitatis sanctae sit huic Ecclesiae, benedictae civitatis N. Amen.

Oratio illationis.

Domine Deus noster, qui suscepisti sacrificium Abel in g planitie, Noë in arca, Abrahae in cacumine montis, Eliae in Prayer of (first) Oblamonte Carmelo, Davidis in arca Ornan Jebusaei, et minuta tion. viduae in sanctuario: ita suscipias oblationem et sacrificium servorum tuorum, quod intulerunt nomini tuo sancto, sitque in remissionem peccatorum eorum, et peccatorum populi tui, et retribue illis retributionem bonam, in hoc et venturo saeculo, nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Oratio quando miscetur aqua cum vino.

Chalice.

Christe, qui vere es Deus noster, qui ivisti ad nuptias cum h invitaverunt te in Cana Galilaeae, benedixistique illis et fecisti Of the mixed aquam vinum; ita fac huic vino proposito coram me, benedic et sanctifica illud, ut sit in laetitiam, exultationem, et vitam animabus et corporibus nostris, semperque sint nobiscum Pater, Filius et Spiritus sanctus: neque enim nobis est alius Deus praeter te. Reple quoque vinum istud exultatione et laetitia,

R

Ps. cxvii.

h ad suavitatem, vitam, salutem, prudentiam, et consilium Spiritus sancti; nunc et semper, et in saeculum. Amen.

For the
People.

k

Missa
Catechu-

menorum.

I.

a

b

Benedictus Dominus Deus Pater omnipotens. Benedictus Filius unigenitus Jesus Christus, qui natus est de Maria Virgine. Benedictus Spiritus Paraclitus Deus noster, quibus Patri, et Filio, et Spiritui sancto vera potestas est in saecula saeculorum. Amen.

Postea repetet super calicem Orationem,

Domine Deus noster, qui suscepisti, etc. (ut supra in offerendo hostiam).

Dicit Sacerdos cantando et extendendo palmas sursum, ita tamen quod caput non excedant.

Unus Pater sanctus, unus Filius sanctus, unus est Spiritus sanctus. Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi: quoniam confirmata est super nos misericordia ejus, et veritas Domini manet in aeternum. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui sancto; nunc et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Diaconus dicit. Surgite ad orationem.
Sacerdos. Pax vobis omnibus.

Populus. Et cum Spiritu tuo.

Iterum Diaconus. Surgite ad orationem.

Sacerdos. Pax vobis omnibus.

Populus. Domine miserere nostri. Cum Spiritu tuo.

Sacerdos dicit Orationem gratiarum actionis.

Gratias agamus benefactori nostro Domino misericordi, Patri Domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi, quia protexit nos, juvit, et custodivit, et misertus est nostri, ad se accedere fecit, suscepit nos, roboravit, et multiplicavit nos usque ad hanc horam: rogemus ergo illum iterum, ut custodiat nos in hac die sancta omnibusque diebus vitae nostrae in pace omnipotens Dominus Deus noster. Orate.

Sacerdos. Domine, Domine omnipotens, Pater Domini Dei et salvatoris nostri Jesu Christi, gratias agimus tibi de omnibus, pro omnibus et in omnibus, quia protexisti nos, juvisti nos,

« PoprzedniaDalej »