Obrazy na stronie
PDF
ePub

Anaphora of S. Basil.

piorum, sapientum Virginum, et Angeli diei istius benedicti. XVII. c Veniat benedictio eorum, sancta gratia eorum, et potentia eorum, donum eorum, caritas eorum, patientia eorum, auxilium eorum et benedictio diei Dominicae Salvatoris nostri boni sit cum omnibus nobis usque in aeternum. Amen.

Cum absolverit vasorum ablutionem, bibet aquam in iis residuam, dimittetque plebem benedictione recitata.

Explicit Missa Basilii.

[blocks in formation]

LITURGIA AETHIOPICA,

IN AETHIOPUM CONSTITUTIONIBUS
APOSTOLICIS ADSERVATA.

(E LUDOLPHI COMMENTARIO AD HISTORIAM AETHIOPICAM, PP. 324 SEQ.)

Cui contigerit istud munus, Diaconus praebeat illi Eucharistiam1. Adhaec ponens manum suam super panem eucharisticum cum omnibus presbyteris gratias agit Domino, dicens hoc modo:

Dominus vobiscum omnibus.

Respondet populus. Totus cum Spiritu tuo sit.

Dicit Episcopus. Sursum corda.

Respondet omnis populus. Sunt apud Dominum Deum nos

trum.

Dicit Episcopus. Gratias agamus Domino.
Populus. Rectus 2 et justus est.

The context shows that the word which Ludolphus here translates 'Eucharistia' must really represent oblata, và dâpa, the oblations intended for consecration: for this is in immediate connexion with the directions for the election and ordination of a Bishop. In fact this gives the form according to which the newly ordained Bishop was to celebrate the Holy Eucharist for the first time in his new office. Exapioría as a concrete word is only, I believe, used of the consecrated elements, being equivalent to ǹ exaριoτηoεîσα Tрoon (Just. M. Apol. i. c. 66).

·

2 The Coptic Apostolical Constitutions,' translated by Dr. H. Tattam (1848), agree down to this point with this Abyssinian recension: and Dr. Tattam, as well as Ludolphus, has the masculine here. Bunsen suggests the alteration rectum et justum est,' which is of course the usual response at this point to the 'gratias agamus Domino.' But the combined evidence of the two versions, Coptic and Ethiopic, for the masculine gender is weighty. It is a singular variation. The rest of the Liturgy is not given in the Coptic recension.

PREFACE.
Commemo-

Redemption.

Deinde dicunt orationem Eucharisticam, Episcopum praeeuntem sequendo. Gratias agimus tibi, Domine, per dilectum Filium tuum Jesum II. Christum, quem in ultimis diebus misisti nobis Salvatorem et Redemptorem, nuncium consilii tui. Iste (est) verbum quod ration of the ex te est, per quod omnia fecisti voluntate tua. Et misisti eum de caelo in uterum Virginis. Caro factus est, et gestatus fuit in ventre ejus: Et Filius tuus manifestatus fuit a Spiritu Sancto, ut impleret voluntatem tuam, et populum tibi efficeret expandendo manus suas passus est ut afflictos liberaret, qui confidunt in te. Qui traditus est voluntate sua ad passionem, ut mortem dissolveret, vincula Satanae rumperet, et conculcaret infernum, et sanctos educeret, et statuta conderet, et resurrectionem patefaceret. Accipiens ergo panem gratias egit, et dixit, Accipite, comedite, Hoc est corpus meum, quod pro vobis frangitur. THE InstiEt similiter calicem quoque, et dixit: Hic est sanguis meus qui pro vobis effunditur: cum facitis hoc, in commemorationem mei id facietis.

TUTION.

Recordantes igitur mortis ejus et resurrectionis ejus, offerimus_III. tibi hunc panem et calicem, gratias agentes tibi quod nos reddidisti dignos ut stemus coram te et sacerdotio tibi fungamur.

THE INVO

Suppliciter oramus te ut mittas Spiritum tuum Sanctum IV. super oblationes hujus Ecclesiae. Pariterque largiaris omnibus, CATION. qui sumunt de iis Sanctitatem, ut repleantur Spiritu Sancto; et ad confirmationem fidei in veritate, ut te celebrant et laudent in Filio tuo Jesu Christo, in quo tibi sit laus et potentia in sancta Ecclesia, et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen1.

Populus dicit.

Sicut erat, est, et erit in generationes generationum et in saecula saeculorum. Amen.

1 Here is inserted in the text:

De oblatione olei.

Qui oleum offert tempore Eucharistiae, ut et panem et vinum, gratias agit eodem modo. Quamvis autem iisdem verbis non fuerit usus, pro facultate sua propria etiam, aliis verbis gratias agat, dicens:—

Sanctificans oleum hoc, (gratiam) tribue illis qui unguntur et accipiunt (panem et vinum), sicuti unxisti Sacerdotes et Prophetas. Similiter et illos et unumquemque, qui gustat (illud), corrobora: et santifica illos qui accipiunt illud.

THE OBLA

TION.

Episcopus (ait).

V. a

Iterum supplicamus Tavтокрáтoрt Domino omnipotenti, Patri Intercession Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi, ut concedat nobis in for the Congregation. benedictione accipere hoc sanctum sacramentum, utque neminem ex nobis reum faciat, sed omnes dignos reddat qui sumunt et accipiunt sanctum sacramentum corporis et sanguinis Christi παντοκράτορος Domini Dei nostri.

b

VI.

Prayer of
Humble
Access.

Sancta
Sanctis.

Confession of
Faith.

Diaconus dicit. Orate.

Domine omnipotens! Dum accipimus hoc sanctum mysterium, robur nobis tribue, neque quemquam ex nobis reum age, sed omnibus benedic in Christo; in quo tibi cum illo et cum Spiritu Sancto sit laus et potentia nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

Diaconus dicit, Vos qui statis, demittite capita vestra.

Domine aeterne, gnarus occultorum! declinaverunt tibi capita sua populus tuus, et tibi subjecerunt duritiem cordis et carnis. Respice de parata habitatione tua, et benedic illos et illas. Inclina illis aures tuas et exaudi preces eorum. Corrobora eos virtute dextrae tuae, et protege eos a passione mala. Custos eorum esto, tam corporis quam animae. Auge et illis et nobis fidem et timorem. Per unicum Filium tuum, in quo tibi cum illo et cum Spiritu Sancto sit laus et potentia in perpetuum et in saecula saeculorum. Amen.

Diaconus ait. Respiciamus, etc.

Episcopus. Sancta1 sanctis.

Populus respondet. Unus Pater sanctus; unus Filius sanctus; unus est Spiritus Sanctus.

Episcopus dicit. Dominus vobiscum omnibus.
Populus respondet. Et cum Spiritu tuo.

1 Ludolphus has here sanctuarium sanctis, and marks a hiatus: but it is obviously the regular exclamation before the Communion. Perhaps there is some confusion in the Ethiopic translation from the Greek тà ayıα. Ludolphus had before him only a transcript made for him from the MS. which is in the Vatican. He himself complains that the transcriber had done his work mendosissime et corruptissime."

6

Deinde attollunt hymnum laudis, et intrat populus remedium animae suae, quo peccatum remittitur, accipiens.

Oratio postquam tradidit Eucharistiam.

Thanksgiv

Domine Tavтóκρaтop! Pater Domini et, Salvatoris nostri Jesų Christi; gratias agimus tibi quod concessisti nobis ut accipere-a mus de sancto tuo mysterio. Ne sit nobis in reatum neque in ing. damnationem, sed ad renovationem animae, corporis et animi. Per unicum Filium tuum, in quo tibi cum illo et cum Spiritu Sancto sit laus et potentia in perpetuum et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.

Populus dicit. Amen.

Presbyter dicit. Dominus sit cum omnibus vobis.

Impositio manuum postquam acceperunt Sacramentum.

Benediction.

Domine aeterne, qui omnia regis! Pater Domini et Salva- b toris nostri Jesu Christi, Benedic servis tuis et ancillis tuis. Protege et adjuva et sospita eos virtute angelorum tuorum. Custodi et corrobora eos in timore tuo per majestatem tuam. Exorna eos, ut quae tua sunt cogitent; et largire iis ut quae tua sunt credant, et ut quae tua sunt velint. Concordiam sine peccato et ira gratificare illis. Per unicum Filium tuum, in quo ... etc.

Populus respondet. Amen.

Episcopus dicit. Dominus vobiscum omnibus.

Populus. Et cum Spiritu tuo.
Diaconus dicit. Abite in pace.
Et post haec absoluta est Eucharistia.

VII. COMMUNION,

VIII. POST-COM

MUNION.

« PoprzedniaDalej »