Obrazy na stronie
PDF
ePub

LITURGIA COPTITÁRUM.

(e Renald. Litt. Orient. Coll., TOM. I. PP. 1-25, 38-51.)

Oratio Praeparationis.

Missa

Catechu

DOMINE qui nosti corda omnium, sancte et in sanctis requi- menorum. escens, solus sine peccato, et potens ad remissionem peccatorum I, a concedendam. Tu, Domine, scis indignitatem meam, meque the Priest. Apologia1 of minus praeparatum, nec sufficienter dispositum, ut accedam ad ministerium hoc tuum sanctum. Sed nec tanta mihi confidentia est, ut accedam, et aperiam os meum coram gloria tua sancta: sed secundum multitudinem clementiae tuae, ignosce mihi peccatori, et concede mihi ut inveniam gratiam et misericordiam in hac hora; et mitte mihi virtutem ex alto, ut incipiam et praeparer, perficiamque, sicut tibi placitum est, ministerium tuum sanctum, secundum beneplacitum voluntatis tuae, cum

1 If the Anaphora of S. Cyril be used, the following Apologia is said instead of that in the text:

Sacerdos secreto. Creator rerum omnium visibilium et invisibilium, qui omnia per providentiam regis, tua enim sunt omnia, Domine, amator animarum: deprecor te, Domine omnipotens, ego imbellis, virtute carens, et inutilis prae omnibus ministris tuis, dum accedo ad sancta sanctorum tua, ad tractandum hoc mysterium sanctum. Da mihi, Domine, Spiritum tuum sanctum, ignem materiae expertem, qui cogitatione comprehendi non potest; qui duritias omnes consumit, qui incendit inventiones malas, et occidit membra terrena et corporea, refraenatque motus animi, qui impellunt ad imaginationes plenas passione et dolore: Et, sicut decet sacerdotes, effice me superiorem omni cogitatione mortali, et da mihi verba pura, ut perficiam hanc oblationem propositam, quae est mysterium omnium mysteriorum, in societate et communione Christi tui, cui tecum debetur gloria, et Spiritui sancto vivificanti, tibique consubstantiali, nunc, etc.

I. a odoribus thuris. Ita, Domine, esto nobiscum, esto socius operis nostri; benedic nobis, tu es enim remissio peccatorum nostrorum, lux animarum nostrarum, vita, fortitudo, et fiducia nostra; tu es ipse cui sursum mittimus laudem, gloriam, et adorationem, Pater, Fili et Spiritus sancte, nunc et semper et usque in saecula saeculorum omnium. Amen.

For the
Assistant
Clergy.

b

с

For the
People.
Cf. Lit. S.
Mark, I. a.

d

Oratio postquam praeparatum fuerit altare.

Sacerdos. Tu, Domine, docuisti nos magnum hoc mysterium salutis tu vocasti nos abjectos et indignos servos tuos, ut essemus ministri altaris tui sancti. Tu, Domine, effice nos dignos per virtutem Spiritus tui Sancti, ut hoc ministerium perficiamus, ita ut non incidamus in judicium coram gloria tua magna, et offeramus tibi sacrificium hoc benedictionis, gloriamque et magnificentiam per illud, in sancto tuo. Deus gratiae largitor, et salutis mandator, qui omnia in omnibus operaris, da nobis ut sacrificium nostrum coram te acceptum sit, pro peccatis meis, et pro insipientiis plebis tuae, quia purum est, sicut donum Spiritus tui sancti, in Christo Jesu Domino nostro, per quem te decet gloria et honor, cum ipso, et Spiritu sancto vivificante, tibique consubstantiali, nunc et semper et in omnia saecula saeculorum. Amen.

Oratio Gratiarum actionis.

Sacerdos. Gratias agamus bonorum autori misericordi, Deo Patri Domini, Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, quia ipse protexit nos, adjuvit et servavit nos, suscepitque nos ad se, misertus est nostri, perduxitque nos ad hanc horam. Ipsum nunc precemur, ut custodiat nos hoc sancto die et omnibus diebus vitae nostrae, in omni pace, omnipotens Dominus Deus

noster.

Diaconus. Ad Orationem state.

Sacerdos. Domine Deus omnipotens, Pater Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, gratias agimus tibi de omnibus, et propter omnia, et in omnibus, quia protexisti nos, adjuvisti nos, conservasti nos, suscepisti nos ad te, et misertus es nostri, auxilium dedisti nobis, et ad hanc horam nos perduxisti.

1

Diaconus. Orate ut Deus misereatur nostri.

I.

e

Sacerdos. Ea propter petimus et obsecramus bonitatem tuam, O amator hominum, ut concedas nobis hunc diem sanctum et omnes dies vitae nostrae in pace cum timore tuo transigere. Omnem invidiam, omnem tentationem, omnem operationem Satanae, et consilium hominum improborum, impetumque hostium tam occultorum quam manifestorum, depelle a nobis, ab omni populo tuo et ab hoc loco sancto: quae autem bona, quae placita sunt, nobis jube. Tu enim ipse es, qui dedisti Luke x. 19. nobis potestatem calcandi serpentes et scorpiones, omnemque

[ocr errors]
[ocr errors]

virtutem inimici. Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo, per gratiam et misericordiam amoremque erga homines Filii tui unigeniti, Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, per quem tibi debetur honor, gloria et imperium, cum ipso, et Spiritu sancto vivificante, tibique consubstantiali, nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

Oratio Oblationis sive Propositionis panis et Calicis.

II.

THE OFFER

a

Oblation

Domine Jesu Christe, Fili unigenite, Verbum Dei Patris, eique TORY. consubstantiale et coaeternum, et Spiritui sancto; tu es panis Prayer of vivus, qui descendisti de coelo, et praevenisti nos, impendis- (second) tique animam tuam perfectam et absque vitio, pro vita mundi: John vi. 51. rogamus obsecramusque bonitatem tuam, O amator hominum, ostende faciem tuam super hunc panem, et super hunc calicem, quos super mensam hanc tuam Sacerdotalem posuimus: benedic eos, sanctifica eos, et consecra eos : transfer eos, ita ut panis quidem hic fiat corpus tuum sanctum, et hoc mistum in hoc calice sanguis tuus pretiosus, ut sint nobis omnibus praesidium, medicina, salus animarum, corporum, spirituumque; quia tu es Deus noster, tibique debetur laus et potestas, cum Patre tuo bono, et Spiritu vivificante, tibique consubstantiali, nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

Tunc operiet Sacerdos discum et calicem, utrumque integumento suo, et omnia majori velo teget: tum osculabitur altare, conversusque ad ipsius latus Australe, adorabit Deum et osculabitur altare. Tum circuitu peracto, descendet coram

II. a altari, pronuntiabitque Absolutionem super ministros sedentes coram eo: Quod si adsit ipsi Sacerdos socius, ipse pronuntiabit Absolutionem.

b

Cf. Lit. S.
Mark, II. a.

John xx. 22,

23.

Oratio Absolutionis ad Filium.

Domine Jesu Christe, Fili unigenite, et Verbum Dei Patris, qui dirupisti omnia vincula peccatorum nostrorum passione tua salutari et vivifica, qui inspiravisti in faciem discipulorum tuorum, Apostolorumque sanctorum, dicens eis, Accipite Spiritum sanctum: quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt; tu etiamnum, Domine, per Apostolos tuos sanctos, eos elegisti qui Sacerdotio semper in Ecclesia tua sancta fungerentur, ut relaxarent peccata super terram, ligarentque et solverent omnia iniquitatis vincula. Rogamus obsecramusque bonitatem tuam, O amator hominum, pro servis tuis patribus meis, fratribus meis, et infirmitate mea, qui capita sua coram gloria tua sancta inclinant; praesta nobis misericordiam tuam, et solve omnia vincula peccatorum nostrorum. Quod si adversum te peccaverimus prudenter vel imprudenter, vel cordis duritia, opere aut verbo, aut pusillanimitate, tu, Domine, qui nosti humanam imbecillitatem, tanquam bonus et hominum amator, Deus, concede nobis remissionem peccatorum nostrorum: benedic nos et purifica nos, absolveque nos et omnem populum tuum: imple nos timore tuo, et dirige nos ad voluntatem tuam sanctam et bonam, quia tu es Deus noster, et tibi debetur gloria, honor et potestas, cum Patre tuo bono, et Spiritu tuo sancto, nunc, etc. Servi tui hodie in ministerio constituti, Sacerdos, Diaconus et Clerus, omnis populus et infirmitas mea, absoluti sint ex ore sanctae Trinitatis, Patris, Filii et Spiritus sancti, et ex ore unicae, solius, sanctae, Catholicae et Apostolicae Ecclesiae: ex ore duodecim Apostolorum, et ex ore contemplativi Evangelistae Marci Apostoli et Martyris, ut etiam Patriarchae sancti Severi, et Doctoris nostri sancti Dioscori, sancti Joannis Chrysostomi, sancti Cyrilli, sancti Basilii, et sancti Gregorii, necnon ex ore Trecentorum decem et octo Nicaeae congregatorum, et centum quinquaginta qui Constantinopoli, centum qui Ephesi: ut etiam ex ore venerandi Patris nostri Archiepiscopi Anba N. ejusque in ministerio

Apostolico consortis, venerandique Patris Episcopi Anba N. et II. b ex ore humilitatis meae, qui peccator sum, quia benedictum et gloria plenum est nomen sanctum tuum, Pater, Fili, et Spiritus sancte, nunc et semper, etc.

Oratio Thuris.

Osculabitur Sacerdos caput Sacerdotis ministrantis; quod si fuerit cum eo Incense. socius, osculabitur gradus altaris, ascendensque osculabitur altare et accipiet naviculam thuris, et adolebit incensum. Ordinem qui de incenso vespertino scriptus est observabunt, quinquies adolendo; et his peractis dicet Sacerdos orationem sequentem.

Deus aeternus absque principio et fine, magnus in praeceptis c tuis et potens in operibus tuis: qui es ubicumque, et in omnibus: esto nobiscum peccatoribus, Domine, in hac hora: consiste in medio omnium nostrum, purifica corda nostra, et sanctifica animas nostras: munda nos ab omnibus peccatis quae commisimus, voluntarie aut involuntarie. Concede nobis, ut offeramus coram te sacrificia rationabilia, sacrificia benedictionis, et incensum spirituale. Ingrediatur intra velum, in locum Sancti Sanctorum. Rogamus te, Deus noster.

Memento, Domine, pacis unius tuae, et unicae sanctae Catholicae et Apostolicae Ecclesiae. Memento, Domine, Beati Patris nostri et venerandi Archiepiscopi Papae Anba N. et Patris nostri Episcopi Anba N. Memento,Domine,congregationum nostrarum, et eis benedic fac ut sint absque impedimento et perturbatione, ut celebremus eas juxta sanctam et beatam voluntatem tuam, domos orationis, domos mundationis, domos sanctitatis, domos benedictionis. Concede ut illas possideamus, Domine, nos, et servi tui, qui nobis usque in aeternum successuri sunt. Exsurge, Numb. x. 35Domine Deus, et dissipentur inimici tui, et fugiant a facie tua omnes qui oderunt nomen tuum sanctum. Et populus tuus fruetur benedictionibus millies millenis et decies millies millenis, perficientque voluntatem tuam, per gratiam, clementiam, amoremque erga homines Filii tui unigeniti Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, per quem, etc.

Circuibit altare cum incenso semel, osculabitur illud, descendetque laevo pede : versus orientem stabit e regione altaris, adolebitque thus ter, eadem dicens, quae

« PoprzedniaDalej »