Q. Horati Flacci opera, ed. O. Keller et I. Haeussner

Przednia okładka

Z wnętrza książki

Kluczowe wyrazy i wyrażenia

Popularne fragmenty

Strona 215 - Verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis Offendar maculis, quas aut incuria fudit Aut humana parum cavit natura.
Strona 210 - Semper ad eventum festinat ; et in medias res, Non secus ac notas, auditorem rapit ; et, quae Desperat tractata nitescere posse, relinquit ; 150 Atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, Primo ne medium, medio ne discrepet imum.
Strona 207 - Ordinis haec virtus erit et Venus, aut ego fallor, Ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici, Pleraque differat et praesens in tempus omittat; Hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
Strona 114 - Nomentanus?" pergis pugnantia secum frontibus adversis componere. non ego avarum cum veto te fieri, vappam iubeo ac nebulonem. est inter Tanain quiddam socerumque Viselli : 105 est modus in rebus, sunt certi denique fines, quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Strona 181 - Caelum non animum mutant qui trans mare currunt. Strenua nos exercet inertia : navibus atque Quadrigis petimus bene vivere. Quod petis hic est, Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.
Strona 194 - Romulus et Liber pater et cum Castore Pollux, Post ingentia facta deorum in templa recepti, Dum terras hominumque colunt genus, aspera bella Componunt, agros assignant, oppida condunt, Ploravere suis non respondere favorem Speratum meritis.
Strona 209 - Priami cantabo et nobile bellum. ' quid dignum tanto feret hic promissor hiatu ? parturient montes, nascetur ridiculus mus. quanto rectius hic qui nil molitur inepte : 140 ' die mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae qui mores hominum multorum vidit et urbes.
Strona 121 - Unguibus et pugnis, dein fustibus, atque ita porro Pugnabant armis, quae post fabricaverat usus, Donee verba, quibus voces sensusque notarent, Nominaque invenere ; dehinc absistere bello, Oppida coeperunt munire et ponere leges, 1os Ne quis fur esset, neu latro, neu quis adulter.
Strona 213 - At vestri proavi Plautinos et numéros et Laudavere sales ; nimium patienter utrumque, Ne dicam stulte, mirati ; si modo ego et vos Scimus inurbanum lepido seponere dicto, Legitimumque sonum digitis callemus et aure.
Strona 27 - PERSICOS odi, puer, apparatus; displicent nexae philyra coronae ; mitte sectari, rosa quo locorum sera moretur.

Informacje bibliograficzne