Obrazy na stronie
PDF
ePub

hauriant imbibautque penitùs; unde ipsi suavissimè pascantur, et tanquam fideles servi quos constituit Dominus super familiam suam, semper parati sint ut dent illis cibum in tempore (a).

II. Quæ et quotuplex sit materia Orationis, præsertim publicæ ; et que mens Orantis esse debeat.

II. Sed cùm eo demùm fine institutio Breviarii facta sit, Clericisque injuncta illius recitandi necessitas, ut orationi incumbant diligentiùs; pauca hîc de Oratione ipsâ, publicà præsertim, et pro quibus aut quâ mente fieri debeat, subjungenda duximus.

Et ad omnes quidem Christianos pertinet divinum illuđ Evangelii præceptum: Oportet semper orare, et non deficere (b). At quantò magis ad Ecclesiæ ministros, qui pro hominibus constituti in his quae sunt ad Deum (c), in id toti esse debent ut populi orationes oblationesque ad thronum gratice (d) perferant, indè pacem populo et justitiam (e) suscep

turi!

Orandum 1.o pro Ecclesiá universâ.

Porrò ex ipsâ Psalmorum recitatione, qui potiorem semper in quolibet Officio Breviarii partem constituunt, vobis innotescit quid primum in illo persolvendo intendere debeatis hoc nempè, ut ab Ecclesià sanctâ, quæ mater nostra est et Sponsa Christi, nec voces vestræ nec corda dissonent. Psalmus enim, Basilio teste, totius Ecclesiæ vox una (f); cujus proindè si fili estis per fidem (g), in singulis ferè Psalmorum versiculis, menti occurrere debebit quæ sint variæ illius necessitates, tentationes, pericula; qui status diversi, quæ spes, quæ certa in futurum gloria. Hanc amemus Ecclesiam, Fratres dilectissimi; ipsam totis visceribus complectamur. Huic quùm Propheta benedicit, benedicamus et nos; quùm sanctitatis ejus miratur pulcritudinem, et ipsi miremur; quùm futuram amplitudinem gloriamque prænuntiat, et ipsi apprecemur urgeamusque votis. Suspiremus; quùm deplorat incurrentium in ipsam scandalorum multitudinem: contremiscamus, quùm illam exhibet inter varias sæculi hujus tempestates laborantem ac propè deficientem. Atque inter hæc, cum ipsâ et pro ipsâ orantes, fortissimum solatium habeamus (h); Christum utique, qui sponsavit sibi illam in sempiternum in mi sericordia et in fide (i), usque ad consummationem sæculi ipsi adfuturum (k); ut fluctibus licet undique quassala, immola semper maneat et secura; imò et, si quando reputabitur illa senescere, renovaturum ut aquilæ ipsius juventutem (1).

Has tamen habens promissiones (m) Ecclesia Christi, quam

(a) Matth. xxiv. 45.

(b) Luc. xviij. 1. (c) Hebr. v. I.

(d) Ibid. iv. 16.

(e) Ps. lxx). 5.

(f) Præfat. Commentar. in Psalm.

(g) Gal. iij. 25.

(h) Hebr. vj. 18.
(i) Osece, ij. 19. 20.
(k) Matth. xxviij. 20.
(1) Psal. cij. 5.
(m) 2. Cor. vij. 1.

dìù hîc in via et in exilio est, nunquam à persecutionibus libera, sive illas domesticas patiatur aut externas, sive occultæ sint aut manifesta (Omnes enim qui piè volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur. II. Tɩm. iij. 12.), semper gemitibus indiget et lacrymis. Ideòque, in hoc potissimùm dignoscuntur legitimi quotquot sunt ejus filii; quòd piissimæ Matri compatientes, ipsi quoque à gemitibus et lacrymis non quiescunt. Et verò, cùm membra simus corporis ejus (a); nonne, si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra (b)? Et cùm ipsa domus Dei sit, quæ domus sumus nos (c); alienus sane est à magnâ illâ domo superni Patrisfamilias, quisquis vel in ipsâ corporaliter constitutus, dominicis tamen nec gaudens lucris nec damnis mœrens (d), servum se potiùs, aut hospitem et advenam profitetur, quàm Dei fideique domesticum (e).

Præclaram ergo Augustini sententiam! Quantùm quisque amat Ecclesiam Christi, tantùm habet Spiritum Sanctum (f): sed tremendam profectò! Si quis enim Spiritum Christi non habet, hic non est ejus (g).

2.0 Pro Ministris verbi, et Prædicationis fructu.

Jam verò inter varias Ecclesiæ necessitates, (Vos potissimùm alloquimur, quibus peculiariter munus publica precationis Ecclesia commisit obeundum), illa præ cæteris obversetur animo de quâ Christus ad Discipulos: Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo dominum messis ut mittat, operarios in messem suam (h). Idoneos exposcite ministros novi Testamenti, et fideles dispensatores mysteriorum Dei (i). Dùmque illi exteriùs operantur, ministerio verbi instantes (k); vos in coelum manus attollite per omnem obsecrationem orantes, ut detur illis sermo in apertione oris cum fiduciâ notum facere mysterium Evangelii (1), ut in abundantiâ benedictionis Evangelii Christi seminent (m), ut per illos sermo Dei currat (n), et clarificetur in iis qui audiunt. NoN ENIM OMNIUM EST FIDES (0), inquit maximus ille Prædi cator et Apostolus, idemque Doctor Gentium in veritate (p); et, Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (7). Nequicquam enim verbum salutis carnis auribus personat, nisi Deus intùs agens aures cordis aperiat.

3. Pro variis Reipublicæ statibus et necessitatibus. Dùm autem ad necessitates Ecclesiæ, Ministrorumque verbi, intendimus; absit ut à votis nostris aliena censeamus

(a) Ephes. v. 30.

(b) I. Cor. xij. 26.
(c) 1. Tim. 111. 15. Hebr.
111. 6.

(d) Possid. in Vita August.
(e) Ephes. 11. 16. Gal, vj. 10.
(f) Tract. 32 in Joann., n. 8.
(g) Rom. viij. 9.
(h) Luc. x. 2.

(i) II. Cɔr. iij. 6. I. Cɔr.

iv. I.

(k) Act. vj. 4.

(1) Ephes. vj. 18. 19.
(m) Rom. xv. 29.
(n) II. Thess. iij. 1.
(0) Ibid. 2.

(p) I. Tim. ij. 7.
(q) I. Cor. iij. 7.

Regui Keique publica commoda! Imò, Primum omnium obsecrat Apostolus fieri obsecrationes, orationes, postulationes gratiarum actiones, pro omnibus hominibus, pro Regibus et omnibus qui in sublimitate sunt; ut quietam et tranquillam vitam agamus, in omni pietate et castitate (a). Et quod ita Apostolus sollicitissimè præcipit, in omnibus Ecclesis piissimè custoditur (b). Ita primitus, inter publicas Ecclesiæ preces semper obtinuit; ita apud omnes Christianos, vel ipsis sævientium Paganorum temporibus, perpetuò usurpatum est: Oremus, inquit Tertullianus, pro Imperatoribus, pro Ministris eorum et Potestatibus, pro statu sæculi, pro rerum quiete (c). Ita olim Dominus, etiam in Babylonem abducto populo suo, per Prophetam præceperat : Quærite pacem Civitatis ad quam transmigrare vos feci, et orate pro eâ ad Dominum, quia in pace illius erit pax vobis (d).

Sic nempe naturali divinâque institutione ordinatum est, ut Ecclesia in Republicâ sit (e) ipsiusque pars quædam; ut proindè ab incolumitate Regni, magnâ ex parte pendeat_ipsa Ecclesiarum quies et securitas. Christianissimus ergo Rex noster ac supremus Dominus (f), regalisque Prosapia, Exercituum Duces et Milites, Ministri sive Consiliorum sive Tribunalium, Urbes, Provinciæ, universique Regni Ordines, quin et privatorum familiæ singulæ, amplissimam in omni tempore orandi, obsecrandi, gratias agendi, materiam subministrant. Quidquid publicis privatisque rebus vel prosperi contingit vel adversi, id nimirùm aut miserationis est aut poenæ. Numquid enim erit malum in civitate (de malo poenæ Propheta loquitur), quod Dominus non fecerit (g)? Et è contrà, dante illo et aperiente manum suam, omnia implebuntur bonitate (h).

Quantâ ergo cordis instantiâ, quàm promptâ mente supplices exorare debent, totique Reipublicæ benedictionem impetrare à Domino, illi inprimis Religiosorum Ecclesiasticorumque Ordinum viri, quos ipsa Respublica tantis opibus, donisque et privilegiis cumulavit! Non ideò sanè ditati, ut oliosi vitam degant; sed ut à quovis negotio absoluti liberiùs Orationi vacent, Inter vestibulum et altare (i) à divinâ vix umquam laude cessantes, iram offensi Numinis perpetuò placantes, vota persolventes populorum; sicque pro sæcularibus viris omnibus, cæteris-ve quos aliæ curæ sollicitudinesque necessariò distinent, succedaneun deprecationis continuæ munus implere teneantur. O multos in Clero si Deus suscitet viros desideriorum, Dauieli similes; qui peccata sua et peccata populi confitentes, prosternerent preces suas in conspectu Dei! Quàm cito averteretur furor ejus à Civitate Jerusalem (k)! O si multos, de quibus ut de Jeremiâ, dici posset: Hic est fratrum ama

(a) I. Tim. ij. 1. 2.

(b) S. Prosp. Resp. 2. ad object. Vincent.

(c) Tertull. Apol. c. 59. (d) Jerem. xxix. 7.

(e) Optat. Milev. de Schism. Donat.

(f) Concil. Senonens. an. 1528. Decr. mor. cap. I. (g) Amos, iij. 6. (h) Psal. ciij. 29. (i) Joel, ij. 17.

(k) Dan. ix. 16, 20, 23.

tor et populi Israel; hic est qui multum orat pro populo et universâ Civitate! Quàm benè sperarent reliqui cives adjutorium sibi de cælo in omnibus, misericordiamque ab Omnipotente affuturam (a) !

4. Pro nobis ipsis.

Ad Vos singulos quod attinet, Fratres carissimi, propriasque orantium necessitates; nusquàm ullo præceptore opus est ut indigens edoceatur quid petat, aut quando, vel quomodo petat. Et qui pro aliis rogare cogimur (b), nosmetipsos num. quid in orando continget pro nobis ipsis parùm esse sollicitos!

At enim ea est humanæ naturæ depravatio, ut miseri, deperditi, sauciati, nec gemere, nec vulnera sentire, nec remedium quærere aut petere valeamus. Miserabilis prorsùs in. firmitas (e)! Quid enim miserius misero non miserante seipsum (d).

Quá mente orandum. 1.o Miseriæ propriæ sibi conscium esse.

Quæ igitur mens orantis esse debeat, ac velut Orationis conditio præcipua, indè saltem instruamur; ex ipsâ miseriâ nostrâ, cum Prophetis Deo ita supplicantes: Ego autem mendicus sum et pauper..... Ego vir videns paupertatem meam (e). Proh! quanta paupertas, Fratres carissimi! Quæ et qualis indigentia bonorum omnium, quando nostrum nihil sit (f); et deficientibus omnibus, ipsa oratio gemitusque deficiat! Hæc vera nempè, hæc Catholica, hæc Apostolica fides est; Nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto (g) : Ab ipso est invocatio Patris, ab ipso lacrymæ pœnitentium, ab ipso gemitus supplicantium (h): Nos, quid oremus sicut oporlet, nescimus, nisi idem Spiritus adjuvet infirmitatem nostram, postulans ipse pro nobis (i), sed neque sufficientes su mus cogitare aliquid à nobis quasi ex nobis (k): ita ut sancta cogitatio, pium consilium, omnisque motus bonæ voluntatis ex Deo sit, qua per illum boni aliquid possumus, sine quo nihil possumus (1).

Verùm, ô Dei nostri bonitalem in nos misericordissimam! Prout quisque sibi infirmitatis egestatisque propriæ, Deo donante, conscius est; eo ipso ditior fit, divinisque muneribus recipiendis aptior. Ad quem enim respiciam, dicit Dominus, nisi ad pauperculum et contritum spiritu (m)? Anima quæ tristis est super magnitudine mali, et incedit curva et infirma, et oculi deficientes, et anima esuriens dat tibi gloriam et justitiam Domino (n): Pauper et inops laudabunt nomen tuum (0). Et qui

(a) II. Mach. xv. 8. 14. (b) Oratio in commendat. Defunctor.

(c) Eccles. v. 15.

(d) S. August. Confess. Lib.

1. c. 13.

(e) Psal. xxxix. 23. Thren. jij. I.

(f) Aug. ex Cyprian. (g) I. Cor. xij. 3.

(h) Leo, Sermon. I. de Pentecost. c. 4.

(i) Rom. viij. 26.

(k) II. Cor. iij. 5.

(1) Caelestin. Epistol. ad

Episc. Gall.

(m) Isaï. lxvj. 2.

(n) Baruch ij. 18.

(0) Psalm. Ixxij. 22.

superbis resistit Deus, ipse esurientes implet bonis (a); ipse sanat contritos corde, ipse populum humilem salvum faciet (b). Atque ita, commercii cujusdam optatissimo fœnore, dum præcedit humilis et submissa confessio, et datur totum Deo; quidquid suppliciter cum timore et honore Dei petitur, ipsius pietate præstatur (c).

2.° Beatitudinem quæ Deus est, desiderare.

Edoceant nos adhuc mendici et pauperes, desiderare quod petimus. Porrò in Oratione quid pelamus, et quò illa tendat quidquid petatur, si rectè petitur, undènam meliùs quàm ex his Augustini verbis potest intelligi? Omnes quando oramus, mendici Dei sumus; ante januam magni Patrisfamilias prosternimur, aliquid volentes accipere; et ipsum aliquid, ipse Deus est (d). Pelit itaque à nobis mendicus panem, nos à Deo petimus Deum ipsum. Scilicèt, Deus solus propter se quærendus est; reliquis omnibus utendum tantummodò: Ipse enim fons nostræ beatitudinis totius, sive in hâc vitâ sive in futurâ; ipse omnis appetitionis est finis; et bonum nostrum nullum est aliud quàm illi cohærere (e). Qui ergo aliquid à Domino extra illum in oratione quærunt; qui aliud præter ipsum desiderant non propter ipsum, hi nec orare censendi sunt; et apertè de talibus Scriptura dicit : Dominum non invocaverunt (j'). Verè ille Dominum invocabit, cui saltem aliquatenùs dicere posse cum Psalmistâ continget: Deus cordis mei, et pars mea Deus, hîc et in æternum (g).

Hinc rectè idem Augustinus, totam Orationis substantiam ponit in illis virtutum actibus quæ ad Deum immediatè feruntur (et ideò dicuntur Theologica); ut sola fides oret, sola spes, sola caritas undè et facilè demonstretur quomodo Oratio continua esse possit et debeat. In ipsâ fide, inquit, et spe et caritate, continuato desiderio semper oramus. Ac per hoc, SINE INTERMISSIONE ORATE, quid est aliud quàm BEATAM VITAM, quæ nulla nisi æterna est, ab eo qui eam solus dare potest, sine intermissione desiderate (h)? Ipsum enim desiderium tuum, Oratio tua est; continuum desiderium tuum, continua vox tua est. Tacebis, si amare destiteris: frigus caritatis, silentium cordis est; si semper manet caritas, semper clamas (i). Homini ergo Christiano, quando unquam intermissio esse poterit ab Oratione? Tota vita Christiani boni, sanctum desiderium est (k). 3.o Attendere ad divinos Psalmorum affectus, eosque in se quasi transfundere.

His ad Deum desideriis piè anhelans Regius Vates, nihil aliud spirat in Psalmis; sive safagentis, solliciti, in tribulatione positi (1) verba proferat; sive laudantis, exultantis, gratias agentis.

(a) I. Petr. v. 5. Luc. j. 53. (b) Psal. cxlvj. 3. xvij. 30. (c) Cyprian. de Oratione Dominica.

(d) Serm. 83. de Verb. Evangelii.

(e) Libr. x. de Civitate Dei. c. 3.

(ƒ) In Psalm. 33. 55. 76. (g) Psal. lxxij. 26. (h) Epist. ad Probam. (i) In Psal. xxxvij. n. 14. (k) In Epist. I. Joannis, 6. Tract. iv. n.

(1) In Psal. liv.

« PoprzedniaDalej »