Obrazy na stronie
PDF
ePub

3

DE SCRIPTORUM

IMPRIMIS POETARUM

ROMANORUM

STUDIIS CATULLIANIS.

DISSERTATIO INAUGURALIS PHILOLOGICA

QUAM

CONSENSU ET AUCTORITATE

AMPLISSIMI PHILOSOPHORUM ORDINIS

IN

ALMA LITERARUM UNIVERSITATE

VIADRINA VRATISLAVIENSI

AD

SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES

RITE CAPESSENDOS

A. D. 1V. IDUS IULIAS MDCCCLXXVI HORA XII.
IN AULA LEOPOLDINA

PUBLICE DEFENDET

AUCTOR

ANTONIUS DANYSZ

POSNANIENSIS.

ADVERSARIORUM MUNERE FUNGENTUR:

BOLESLAUS SIKORSKI, CAND. PHIL.
VLADISLAUS ŁEBIŃSKI, CAND. PHIL.
STEPHANUS GRAMLEWICZ, CAND. PHIL.

POSNANIAE

TYPIS JAROSLAVI LEITGEBRI.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

RICCHARDO FOERSTERO

SACRUM ESSE VULT

AUCTOR

Si quis fata, quae C. Valerii Catulli carmina habuerint,

diligenter considerabit, vix ullum alium poetam Romanum inveniet, cuius carmina tam variae sorti fuerint obnoxia. Ut Vergilii et Horatii memoria per omne tempus. usque ad nostram aetatem viguit, ita auctoritas carminum Catullianorum diversis temporibus diversa fuit. Postquam ea usque ad sextum saeculum fluctuavit, hoc penitus interiit et per multa saecula Catulli carmina oblivionis tenebris obruta iacuerunt.1) Quarto demum decimo saeculo denuo innotuerunt. Quo fit, ut historia carminum Catullianorum quasi in tres aetates dividatur: primam inde a tempore, quo vixit Catullus usque ad saeculum sextum p. Ch. n., secundam a saeculo sexto ad saeculum decimum quartum, tertiam a saeculo decimo quarto usque ad nostram aetatem.

Quarum trium partium, cum secunda opera virorum Catulii studiosissimorum imprimis Maur. Hauptii et Lud. Schwabii iam sit explanata et tertia in literarum Romana

1) Praeter Ratherium, qui saec. X. Catullum novit, Jeremiam iudicem de Montagnone civem Paduanum, anno 1300 defunctum, Catullum legisse R. Peiper nuper docuit. (C. Valerius Catullus Beiträge zur Kritik seiner Gedichte. Breslau 1875).

« PoprzedniaDalej »