Obrazy na stronie
PDF
ePub

LIBER PRIMUS.

I. 1. Ardeo cupiditate incredibili, neque, ut ego arbitror, reprehendenda, nomen ut nostrum scriptis illustretur et celebretur ubique. Neque enim me solum commemoratio posteritatis ad spem quamdam immortalitatis rapit, sed etiam illa 2 nos cupiditas incendit, ut et ceteri, viventibus nobis, nos cognoscant, et nosmetipsi vivi gloriola nostra perfruamur. Nam ut levitatis est, inanem aucupari rumorem et omnes umbras etiam falsae gloriae consectari: sic levis est animi, lucem splendoremque fugientis, iustam gloriam, qui est fructus verae virtutis honestissimus, repudiare. 2. Nullam enim virtus aliam mercedem laborum periculorumque desiderat, praeter hanc laudis et gloriae; qua quidem detracta, quid est, quod in hoc tam exiguo vitae curriculo et tam brevi tantis nos in laboribus exerceamus? Addo haec, quae certe vera sunt, fortes et sapientes viros non tam praemia sequi solere recte factorum, quam ipsa recte facta; me nihil in vita, nisi praeclarissime fecisse, siquidem nihil sit praestabilius viro, quam periculis

-

1) Epist. ad Lucceium (ad Fam. V. 12. § 1.) *) in Pison. c. 24. § 57. — ) pro Archia c. 11. § 28. c. 35. § 96.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

patriam liberare; beatos esse, quibus ea res honori fuerit a suis civibus, nec tamen eos miseros, qui beneficio cives suos vicerint: sed tamen ex omnibus praemiis virtutis, si sit habenda ratio praemiorum, amplissimum esse praemium gloriam; esse hanc unam, quae brevitatem vitae posteritatis memoria consoletur, quae efficiat, ut absentes adsimus, mortui vivamus; hanc denique esse, cuius gradibus etiam homines in caelum videantur ascendere.

II. 3. Atque de meo quidem amore gloriae, nimis acri fortasse, verumtamen honesto, confitebor. Nam, quas res nos in consulatu nostro pro salute huius urbis atque imperii et pro vita civium proque universa republica gessimus, Archias attigit versibus atque inchoavit: quibus auditis, quod mihi magna res et iucunda visa est, hunc ad perficiendum hortatus sum. Neque enim quisquam est tam aversus a Musis, qui non mandari versibus aeternum suorum laborum facile praeconium patiatur. 4. Themistoclem illum, summum Athenis virum, dixisse aiunt, quum ex eo quaereretur, quod acroama aut cuius vocem libentissime audiret: Eius, a quo sua virtus optime praedicaretur. Itaque ille Marius item eximie L. Plotium dilexit, cuius ingenio putabat ea, quae gesserat, posse celebrari. Quid? 3 noster hic Magnus, qui cum virtute fortunam adacquavit, nonne Theophanem Mitylenaeum, scriptorem rerum suarum, in concione militum civitate donavit? et nostri illi fortes viri, sed rustici ac milites, dulcedine quadam gloriae commoti, quasi participes eiusdem laudis, magno illud clamore approbaverunt? Quid Q. Metellus

1) pro Archia c. 11. § 28.2) Ibid. c. 9. § 20. - 3) Ibid. c. 10. § 24. 4) Ibid. § 26.

Pius? nonne usque eo de suis rebus scribi cupiebat, ut etiam Cordubae natis poetis, pingue quiddam' sonantibus atque peregrinum, tamen aures suas dederet? 5. Neque enim est hoc dissimulandum, quod obscurari non potest, sed prae nobis ferendum: trahimur omnes laudis studio, et optimus quisque maxime gloria ducitur; insidet1 quaedam in optimo quoque virtus, quae noctes et dies animum gloriae stimulis concitat, atque admonet, non cum vitae tempore esse dimittendam commemorationem nominis nostri, sed cum omni posteritate adaequandam. Ego vero omnia, quae gerebam, iam tum in gerendo spargere me ac disseminare arbitrabar in orbis terrae memoriam sempiternam. Haec vero sive a meo sensu post mortem abfutura est, sive, ut sapientissimi homines putaverunt, ad aliquam mei partem pertinebit, nunc quidem certe cogitatione quadam speque delector.

3

III. 6. Quae quum ita sint, epistolam Lucceio misi, qua, meas res ut scriberet, rogavi. Ac non verebar, ne assentatiuncula quadam aucupari ipsius gratiam viderer, quum hoc demonstrarem, me ab ipso potissimum ornari celebrarique velle. Neque enim is erat Lucceius, qui, qui esset, nesciret, et qui non eos magis, qui ipsum non admirarentur, invidos, quam eos, qui laudarent, assentatores arbitraretur: neque autem ego sum ita demens, ut me sempiternae gloriae per eum commendari velim, qui non ipse quoque in me commendando propriam ingenii gloriam consequatur. 7. Neque enim Alexander ille gratiae caussa ab Apelle potissimum pingi et a Lysippo fingi volebat; sed

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

quod illorum artem quum ipsis, tum etiam sibi gloriae fore putabat. Atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant: quae vel si nulla sint, nihilo sint tamen obscuriores clari viri. Nec minus est Spartiates Agesilaus ille perhibendus, qui neque pictam neque fictam imaginem suam passus est esse, quam qui in eo genere elaborarunt. Unus enim Xenophontis libellus in eo rege laudando facile omnes imagines omnium statuasque superavit. 8. Atque hoc praestantius mihi fuisset et ad laetitiam animi, et ad memoriae dignitatem, si in Lucceii scripta pervenissem, quam si in ceterorum, quod non ingenium mihi solum suppeditatum fuisset, sicut Timoleonti a Timaeo, aut ab Herodoto Themistocli, sed etiam auctoritas clarissimi et speetatissimi viri, et in republica maximis gravissimisque caussis cogniti atque in primis probati: ut mihi non solum praeconium, quod, quum in Sigeum venisset Alexander, ab Homero Achilli tributum esse dixit, sed etiam grave testimonium impertitum clari hominis magnique videretur. Placet enim Hector ille mihi Naevianus, qui non tantum laudari se laetatur, sed addit etiam, a laudato viro.

IV. 9. Genus autem scriptorum Lucceii, etsi erat semper a me vehementer exspectatum, tamen vicit opinionem meam, meque ita vel cepit vel incendit, ut cuperem quam celerrime res nostras ipsius monumentis commendari. Et 2 quia videbam, Italici belli et civilis historiam iam ab ipso paene esse perfectam: dixerat autem mihi, se reliquas res ordiri: deesse mihi nolui, quin ipsum admonerem, ut cogitaret, coniunctene mallet cum reliquis rebus nostra contexere, an, ut multi Graeci fecerunt, Callisthenes Troicum

[merged small][ocr errors][merged small]

bellum, Timaeus Pyrrhi, Polybius Numantinum, (qui omnes a perpetuis suis historiis ea, quae dixi, bella separaverunt,) ipse quoque item civilem coniurationem ab hostilibus externisque bellis seiungeret. Equidem ad nostram laudem non multum videbam interesse; sed ad properationem meam quiddam intererat, ipsum non exspectare, dum ad locum veniret, ac statim caussam illam totam et tempus arripere. Et simul, si uno in argumento unaque in persona mens eius tota versaretur, cernebam animo, quanto omnia uberiora atque ornatiora futura essent. 10. Quod si ipsum adduxissem, ut hoc susciperet, fuisset, ut mihi persuadeo, materies digna huius facultate et copia. A principio enim coniurationis usque ad reditum nostrum videbatur mihi modicum quoddam corpus confici posse: in quo et illa posset uti civilium commutationum scientia vel in explicandis caussis rerum novarum vel in remediis incommodorum, et reprehendere ea, quae vituperanda ducebat, et, quae placebant, exponendis rationibus comprobare, et, si liberius, ut consuevit, agendum putabat, multorum in nos perfidiam, insidias, proditionem notare. Habet 2 enim varios actus multasque actiones et consiliorum et temporum, haec quasi fabula rerum eventorumque nostrorum.

3

V. 11. Sed, quum et Lucceius-etsi hic mihi saepe osten dit se accuratissime nostrorum temporum consilia atque eventus litteris mandaturum et Archias nihil de me scripserit, cogor facere, quod nonnulli saepe reprehenderunt. Scribam ipse de me: multorum tamen exemplo et clarorum virorum. 12. De Scauro et Catulo breviter licet dicere.

[blocks in formation]
« PoprzedniaDalej »