Obrazy na stronie
PDF
ePub

canticorum. In illis siquidem libris, quidquid sanctius in sacris Litteris et in conciliis, quidquid salubrius in scriptis veterum Patrum et in decretis pontificum ad regimen Ecclesiæ præscribitur; id omne sub eleganti compendio comprehensum habetur. In his vero sermonibus, quæcunque per alia sancti doctoris opera ad mores informandos et ad pietatem accendendam,quæcunque de vitiis et virtutibus atque de tota vita spirituali respersa sunt: in his, inquam, sermonibus hæc omnia solidius ac sublimius pertractantur, et ex mysticarum allegoriarum involucris ac figuris, totius perfectionis eruuntur arcana, non minus jucundo atque utili, quam sublimi modo: ita ut hi sermones quasi casta quædam piorum hominum deliciæ censendæ sint. Jucundum atque utilem hunc scribendi modum appellamus. Hæc enim est, teste ipso Bernardo, « miranda prorsus et miseranda humanarum conditio animarum, ut licet tam multa foris ingenii vivacitate percipiant, egeant omnino figuris et ænigmatibus quibusdam corporearum similitudinum, ut ex visibilibus et exterioribus possint vel aliquatenus invisibilia atque interna conjicere (155). » Quod quidem his in sermonibus præclare omnino præstatur.

II. Hoc insigne opus Bernardus aggressus est anno 1135, post suum ex Aquitania reditum, ut patet ex libro secundo de ipsius Vita, capite 6. ‹ Nactus vero vir Dei aliquod quietis tempus, aliis se negotiis occupavit, et secedens in casulam, pisatiis torquibus circumtextam, solus meditationibus divinis vacare disponit. Et repente occurrunt ei in diversorio humili, quasi ad præsepe Domini consistenti, amatoria Cantica, et spiritualium fercula nuptiarum. Multo tempore in harum meditatione rerum animam suam effudit; et multipliciter hæc exponens, quantum in se profecerit, qui in illis quotidie epulabatur deliciis; quantum nobis profuerit, quibus ejusdem benedictionis reliquias in Scriptura servavit, manifestum est legentibus eam. » Ita Gaufridus: qui rursus in libri tertii capite 8: « In sermonibus super Cantica, » inquit, « et investigator mysteriorum, et morum ædificator magnificus innotescit. » Id autem operis tempore Adventus prædicti anni 1135 inchoatum fuisse intelligimus ex sermonis secundi exordio. « Ecce enim quam multi in hac ejus, quæ proxime celebranda est, Nativitate gaudebunt, » etc. III. Bernardum de Portis Cartusianum istius suscepti, si non auctorem, saltem incentorem fuisse constat ex Bernardi adipsum epistola 153, in qua virsanctus expositionem in Cantica, seu aliquid spirituale obnixe flagitanti suam tenuitatem prætendit: sed tandem instanti obsequitur; sive id de susceptione, sive de publicatione et missione operis jam inchoati interpretandum sit. Placet secunda interpretatio, præsertim quod Gaufridus in locis modo adductis Bernardi de Portis ad istud aggrediendum auctoritatem intervenisse non dicit, imo virum sanctum sponte sua huic meditationi applicuisse animum satis innuit. Favent huic sententiæ ́ verba epistolæ 153 : « Cedo importunitati tuæ, ut vel exhibitio tollat suspicionem. Res est cum amico. Non parco jam verecundiæ: prorsus, dum fiat quod tu vis, insipientiæ meæ non memorabor. Sermones paucos in principio Canticorum Salomonis, recens dictatos, en facio transcribi, et tibi, cum necdum ediderim, quam citius mitto. In quo opere, cum accepero tempus, Christo imperante curis, tentabo procedere. » Ex quibus verbis id tantum eruitur, Bernardum Portensem aliquid spiritualis operis a Bernardo nostro postulasse, eique missos fuisse sermones primos in Cantica. Nescio an de hoc Bernardo explicandus sit locus in sermone 1, n. 3. « Puto autem quod jam non habebit unde adversum nos murmuret is, qui nobis de via venit amicus,cum et tertium istum insumpserit panem (156);» quod aliis æstimandum permitto. Denique ad ipsum Bernardum Portensem priores sermones directi sunt cum epistola 154,in qua hæc legimus: Sermones super principia Canticorum, quos tu petiisti, et ego promiseram, transmitto tibi quibus lectis peto, utquam citius opportune poteris, tuo rescripto moneamur vel ad procedendum, vel ad supersedendum : » quod de ipsa descriptione et missione operis itidem interpretari licet.

IV. Etsi vero Bernardus continuis fere diebus hos sermones habebat ad suos Claræ-Vallenses ; non potuit tamen intra annos octodecim, quibus supervixit, incæptum opus perficere, variis subinde Ecclesiæ ac regni negotiis interpellatus, quin etiam adventantium importuna frequentia, de qua non semel coqueritur, ut in fine sermonis tertii. «Sedecce avocat nos diei malitia. Hi siquidem,qui modo supervenisse nuntiantur,gratum cogunt rumpere magis, quam finire sermonem. Ego exibo ad hospites, ne quid desit officiis ejus, de qua loquimur, charitatis. » Et in sermone 52, n.7 : « Rara satis mihi ad feriandum a supervenientibus conceditur hora. » Mirum vero est, sanctum Patrem magnæ familiæ et irruentium negotiorum curis distractum, parem fuisse meditandis tam altæ sapientiæ sermonibus,iisqne in dies recitandis. Quod etiam ipse contestatur sermone 22. n. 2 : « Nonnullius profecto fatigationis est atque laboris, quotidie scilicet exire, et haurire etiam de manifestis rivulis Scripturarum, » etc. Nam hos sermones feriatis diebus habebat, et quidem pene continuis, ut patet ex sermone 83, ubi triduum jam consequenter ad explicandum unum locum se insumpsisse dicit, Hos porro sermones viva voce proferebat. Unde in fine sermonis 42 hæc loquitur : « Infirmitas mea, quam nostis, non sinit ulterius progredi. » Et in fine sermonis 1264 44 : ‹ Et de hoc satis. Nam et infirmitas mea pausandum indicit, sicut et sæpe facit. »

V.Meditationem quidem vir sanctus disponendæ sermonum materiæ cum oratione adhibebat ; sed eos ex (155) Serm. 6 de Diversis, n. 1.

(156) Alludit ad illud Lunæ x1, 5, Amice, commoda mihi tres panes. An vero his verbis aliqua in duo osce libros commentatio designetur, in Præfatione hujus tomi expendimus,

animi copia et plenitudine nondum scriptos nonnunquam depromebat, ut varia loca probant. Nam et multa in istis sermonibus ex tempore dicuntur, quale est illud, cum in sermone 36 somnolentos increpat, aitque : « Putabam me uno sermone implere quod promisi de duplici ignorantia; et fecissem, nisi fastidiosis longior videretur. Quosdam siquidem oscitantes, quosdam et dormientes intueor. Nec mirum; præcedentis noctis vigiliæ (longissimæ quippe fuerunt) excusant eos. At extemporanea illa dicta nihil æque probat, quam locus ex sermone 9, n. 6: « Occurrit et alius sensus, quem quidem non proposueram ; sed minime præteribo. Accedit quod recitatos sermones postea a discipulis fuisse descriptos innuit vir sanctus his verbis: Scripta sunt ut dicta sunt,» ait sermone 54, n. 1 « et excepto stylo, sicut et sermones cæteri, ut facile recuperetur quod forte exciderit. Huc spectat quod legitur in sermone 77, n. 2: • Sed etsi litteris forsitan mandentur ista quæ dicimus, dedignabuntur legere. »

VI. Hos porro sermones passim declamabat Bernardus« in auditorio » fratrum, et quidem novitiis præsentibus, ex sermone 63, n. 6, non vero conversis, qui ejusmodi conventibus non intererant. Unde sæpe innuit auditores suos fuisse in Scripturis sacris peritos, quos « ingenio » dicendis « prævolare » testatur in sermonibus 15, n. 2; 16 n. 1, et 39, n. 2. Cæterum hora, qua sermones isti habebantur, aliquando matutina, ante missam (ut de aliis sermonibus in superioris tomi præfatione dictum est), aliquando vespertina erat. De matutino tempore interpretare duo loca, in quibus concionem dimittit propter laborem manualem et officium divinum. Sic in fine sermonis 1 : « Sed præterit hora, » inquit, « qua nos exire urget ad opera manuum et paupertas, et institutio regularis. » At expressior est hanc in rem locus in sermone 47, quem interrupit ob instantem horam officii divini. De vespertino tempore perspicuum est testimonium in sermone 71, n. 15: « Jam enim disputante me longius, inclinata est dies. » At satis minutiarum, quæ tamen huic loco non male conveniunt.

VII. Sermones omnino quatuor et viginti absolverat Bernardus anno 1137, quo anno in Italiam ad componendum schisma profectus est. Inde reversus anno sequenti, ad opus intermissum denuo se recepit, sermone 24 repetito cum alio exordio et alia clausula : ex quibus nata est illa, de qua suo loco agemus, lectionis diversitas. Sermones autem sexagesimum quintum et sequentem, qui ab expositione istius versus, Capite nobis vulpes parvulas, incipiunt, composuit vir sanctus adversus Colonienses hæreticos, occasione epistolæ ad se scriptæ per Evervinum præpositum Steinteldensem: quam epistolam idcirco duobus illis sermonibus præfigere visum est. Denique sermo octogesimus habitus est post concilium Remense, anno 1148, præsente Eugenio celebratum, in quo damnatus est error Gilberti Porretani episcopi Pictaviensis, prout Bernardus ipse in eo sermone commemorat.

VIII. In plerisque manuscriptis habentur sermones numero 86; in paucis, 87; sed vel ob repetitionem sermonis vigesimi quarti, ut in codice Colbertino, vel ob divisionem alterius sermonis, ut in nostro Germanensi. Ex quinque Vaticanis, quos rogatu meo consuluit noster Joannes Durandus, unus habet sermones omnino 86; sed in alio, qui signatus est n. 665, habetur præfatio, quæ nec in editis, nec scriptis ullis legitur Ejus exordium sic habet : « Incipit præfatio beati Bernardi Claræ-Vallis abbatis super Cantica canticorum. Summum incentivum virtuti proposuit Deus, futuræ beatitudinis delectationem: vehemens quoque calcar erroris delectationem esse diabolus excogitavit. Utriusque enim sententiæ præstat indicium princeps humanı generis Adam, aDomino Deo in paradiso voluptatis, ut æterna felicitate frueretur ad virtutem futuris sæculis provocandam. » Tum subditur, amissa per peccatum innocentia, amissam utique delectationem, sed reparari per psalmorum et canticorum dulcedinem et concentum. Nihil in ea præfatione ad Bernardi stylum aut genium accedit.Præfationi subjiciuntur sermones tantum 83 sub hoc titulo: « Incipit expositio beati Bernardi Claræ-Vallensis abbatis in Canticis canticorum. » Alius codex: « Incipit Bernardus super Cantica canticorum. » Alii : « Incipit tractatus beati Bernardi abbatis de Clara-Valle super Cantica canticorum. » In uno Colbertino dicuntur Tractatus, non Sermones, pro veteri more. Sed hæc leviusculusunt. Expositio ista desinit in caput tertium Cantici ad hunc versum in lectulo meo quæsivi per noctes, a quo Gillebertus de Hoylandia, et ipse Cisterciensis Hibernus, eam continuavit usque ad quinti capitis hunc versum, Dilectus meus candidus et rubicundus, editis sermonibus octo et quadraginta, vir sane Bernardo dicendi gravitate et pietate non multum inferior. Conantem vero ulterius explanando progredi mors ex humanis abstulit, veluti huic indignata, si Sixto Senensi credimus, quod interruptum a se Bernardi laborem iterum continuare, et ad finem deducere velle auderet. Falitur Sixtus, qui Bernardi opus « ultimo vitæ suæ anno » incœptum dicit. Gilleberti sermones in tomo sequenti adducemus.

IX. Præter hanc expositionem Bernardus aliam breviorem dictavit Guillelmo Sancti Theoderici abbati, uti Guillelmus ipse testatur in libro I de ejus Vita capite 12: sed commodior erit de hac dicendi locus in tomo quinto, ubi compendiosam in duo priora Cantici capita ex Bernardo commentationem referemus.

X. In primo sermone fusioris expositionis Bernardus innuere videtur, se commentarios edidisse in Parabolas Salomonis, et in Ecclesiasten. Sic enim ait n. 2: « Nam de verbis Ecclesiastes satis, ni fallor, per Dei gratiam instructi estis mundi hujus cognoscere et contemnere vanitatem. Quid et Parabolas ?1265 An non vita et mores vestri juxta eam, quæ in ipsis invenitur, doctrinam sufficienter emendati sunt et informati?

Proinde illis ambobus prælibatis, quos nihilominus de amici arca præstitos accepistis ; accedite et ad tertium hunc panem, ut probetis forsitan potiora. » Verum hæc verba id unum significare videntur, Claræ-Vallenses dedisse operam legendis Parabolis et Ecclesiastæ, et ad eorum regulas mores suos composuisse. Sane Gaufridus, qui satis accuratum Bernardi operum indicem texuit, nec ullus, quem sciam, veterum ejus generis commentationes Bernardo tribuit. An fortasse « amici » nomine aliquem alium illius temporis auctorem intelligit? qualis fuit Hugo Victorinus, qui homilias 19 in Ecclesiasten composuit.

XI. Redeo ad sermones in Cantica, de quibus quid sentiret Guerricus abbas Igniacensis, et ipse sancti doctoris discipulus piissimus, aperit in sermone 3 de sanctis Petro et Paulo, qui cum aliis habetur in tomo VI. « Magister noster, ille interpres Spiritus sancti de toto illo carmine nuptiali loqui instituit, spemque nobis dedit ex iis quæ jam edidit, quia si pervenerit ad locum de quo quæritis, donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, umbras ipsas ponet in lucem intelligentiæ; quod dictum est, vel erit in tenebris, nobis dicet in lumine. » Hæc Guerricus.

SANCTI BERNARDI

ABBATIS CLARÆ-VALLENSIS

SERMONES IN CANTICA CANTICORUM (157).

[blocks in formation]

1. Vobis, fratres, alia quam aliis de sæculo, aut certe aliter dicenda sunt. Illis siquidem lac potum dat, et non escam (I Cor. 111, 2), qui Apostoli formam tenet in docendo. Nam spiritualibus solidiora apponenda esse, itidem ipse suo docet exemplo, Loquimur,inquiens,non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes :item, Sapientiam loquimur inter perfectos (I Cor. 11, 13- 6), quales vos nimirum esse confido; nisi frustra forte jam ex longo studiis estis cœlestibus occupati, exercitati sensibus, et in lege Dei meditati die ac nocte. Itaque parate fauces, non lacti, sed pani. Est panis apud Salomonem, isque admodum splendidus sapidusque; librum dico, qui Cantica canticorum inscribitur : proferatur, si placet, et frangatur.

A

B

2. Nam de verbis Ecclesiastes satis, ni fallor, per Dei gratiam intructi estis mundi hujus cognoscere el contemnere vanitatem. Quid et Parabolas? An non vita et mores vestri juxta eam quæ in ipsis invenitur doctrinam sufficienter emendati sunt et informati? Proinde illis ambobus prælibatis, quos nihilominus de amici arca præstitos accepistis, accedite et ad tertium hunc panem, ut probetis forsitan potiora (157). Cum enim duo sint mala, quæ ve! C sola, vel maxime militant adversus animam, vanus scilicet amor mundi et superfluus sui, pesti utrique duo illi libri obviare noscuntur; alter sarculo disciplinæ prava quæque in moribus, et carnis superflua resecans; alter luce rationis in omni gloria mundi

fucum vanitatis sagaciter deprehendens, veraciterque distinguens a solido veritatis. Denique universis humanis studiis, ac mundanis desideriis prætulit Deum timere, ejusque observare mandata. Merito quidem. Veræ etenim sapientiæ primum illud, initium; secundum, consummatio est si tamen constat vobis non aliud veram et consummatam esse sapientiam, quam declinare a malo, et facere bonum; itemque recedere a malo neminem posse perfecte absque timore Dei, nec bonum opus omnino esse præter observantiam mandatorum.

3. Depulsis ergo duobus malis duorum lectione librorum, competenter jam acceditur ad hunc sacrum theoricumque sermonem: qui cum sit amborum fructus, nonnisi sobriis mentibus et auribus omnino credendus est. Alioquin ante carnem disciplinæ studiis edomitam et mancipatam spiritui, ante spretam et abjectam sæculi pompam et sarcinam, indigne ab impuris lectio sancta præsumitur. Quomodo nempe lux incassum circumfundit oculos cæcos vel clausos, ita animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei (ibid., 14). Quippe Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum (Sap. 1, 5), quod est vita incontinens; sed nec erit ei unquam pars cum mundi vanitate, cum veritatis sit Spiritus (Joan. xiv, 17). Quæ enim societas ei quæ desursum est sapientiæ, et sapientiæ mundi, quæ 1268 stultitia est apud Deum (I Cor. 11, 19); aut sapientiæ carnis, quæ et ipsa inimica est Deo? (Rom. VIII, 7.) Puto autem quod jam non habebit unde adversum nos murmuret is, qui nobis, de via venit amicus, cum et tertium istum insumpserit panem.

4. Sed quis franget? Adest paterfamilias; cogno

(157) Inchoati anno 1135.

scite Dominum in fractione panis. Quis enim alter A
idoneus? Non equidem ego mihi istud temere arro-
gaverim. Sic spectetis ad me, ut ex me non exspec-
tetis. Nam et ego unus sum de exspectantibus, men-
dicans et ipse vobiscum cibum animæ meæ, alimo-
niam spiritus. Revera pauper et inops pulso ad
eum, qui aperit et nemo claudit, super sermonis
hujus profundissimo sacramento. Oculi omnium
in te sperant, Domine. Parvuli petierunt panem ;
non est qui frangat eis; speratur id a benignitate
tua. O piissime, frange esurientibus panem tuum,
meis quidem, si dignaris, manibus; sed tuis vi-
ribus.

ticorum; sed, si bene recolo: Cecinit, ait Scriptura, Israel carmen hoc Domino (Exod. xv, 1). Cecinit eliam Debbora (Judic. v, 1), cecinit et Judith (Judith XVI, 1), cecinit et mater Samuelis (I Reg. II, 1); prophetæ quoque aliqui cecinerunt, el nemo eorum legitur appellasse canticum suum Cantica canticorum. Sane omnes, ni fallor, cecinisse reperies pro quocunque suo, suorumve percepto commodo: verbi gratia, pro obtentu victoriæ, pro evasione periculi, aut pro concupitæ rei qualiscunque adepto beneficio. Ita ergo plerique cecinerunt, singuli pro singulis causis, ne ingrati divinis beneficiis invenirentur, juxta illud: Confitebitur tibi, cum benefeceris ei (Psal. XLVIII, 19). At vero rex iste Salomon, sapientia singularis, sublimis gloria, rebus affluens, pace B securus, nullius talium eguisse cognoscitur, pro quo accepto ista decantare libuerit. Sed nec Scriptura ipsa sui uspiam tale aliquid significare videtur.

5. Dic, quæso, nobis, a quo, de quo, ad quemve dicitur: Osculetur me osculo oris sui? (Cant. 1, 1.) aut quale est istud ita subitaneum, et factum repente de medio sermonis exordium? Sic quippe in verba prorumpit, quasi quempiam loquentem præmiserit, cui consequenter respondentem et hanc introducat personam, quæcunque est ipsa quæ osculum flagitat. Deinde si se osculari a nescio quo vel petit, vel præcipit; cur signanter et nominatim ore, et ore suo; quasi aliud quam os, aut alienum, et non potius suum, exhibere sibi soleant osculantes? Quanquam ne hoc quidem dicit: Osculetur me ore suo : sed aliud profecto inusitatius: Osculo, inquit, oris sui. Et quidem jucundum eloquium, quod ab osculo principium sumit, et blanda ipsa quædam Scripturæ facies facile afficit et allicit ad legendum, ita ut C quod in ea latet, delectet etiam cum labore investigare, nec fatiget inquirendi forte difficultas, ubi eloquii suavitas mulcet. Verum quem non valde attentum faciat istiusmodi principium sine principio, et novitas locutionis in veteri libro ? Unde constat hoc opus non humano ingenio, sed Spiritus arte ita compositum, ut quamvis difficile intellectu, sit tamem inquisitu delectabile.

6. Sed quid? titulum præterimus? Non oportet ne unum quidem iota (Matth. v, 18), quando et minutias jubemur colligere fragmentorum, ne pereant (Joan. VI, 12). Titulus talis est: Incipiunt Cantica canticorum Salomonis. Observa in primis Pacifici nomen, D quod est Salomon, convenire principio libri, qui incipit a signo pacis, id est ab osculo; simulque adverte hujuscemodi principiis solas ad hanc intelligendam scripturam mentes invitari pacificas, quæ sese jam a vitiorum vindicare perturbationibus et curarum tumultibus prævalent.

7. Dehinc ne hoc quoque otiosum putes, quod non simpliciter Cantica, sed Cantica canticorum habet inscriptio. Multa quippe legi cantica in Scripturis, et nullum illorum memini taliter appellari. Cecinit Israel carmen Domino, quod gladium pariter et jugum 1269 evaserit Pharaonis, gemino maris mirabiliter liberatus simul et vindicatus obsequio. Non tamen quod cecinit, dictum est Canticum can

8. Itaque divinitus inspiratus, Christi et Ecclesiæ laudes, et sacri amoris gratiam, et æterni connubii cecinit sacramenta; simulque expressit sanctæ desiderium animæ, et epithalamii carmen, exsultans in spiritu, jucundo composuit eulogio, figurato tamen. Nimirum velabat et ipse instar Moysi faciem suam (Exod. III, 6), non minus forsitan in hac parte fulgentem, eo quod illo adhuc in tempore nemo, aut rarus erat, qui revelata facie gloriam istam speculari sufficeret. Igitur pro sui excellentia reor nuptiale hoc carmen hujusmodi titulo præsignitum (alias præsignatum], ut merito Cantica canticorum singulariter appelletur, sicut is quoque cui canitur, singulariter est dictus: Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. vi, 15).

9. Cæterum vos, si vestram experientiam advertatis (158), nonne in victoria, qua vicit mundum fides vestra, et in exitu vestro de lacu miseriæ et de luto fæcis,cantastis et ipsi Domino canticum novum, qui mirabilia fecit? Rursus cum adjecit primum supra petram statuere pedes vestros, et dirigere gressus vestros; puto quod et tunc nihilominus pro indulta novitate vitæ immissum sit in os vestrum canticum novum, carmen Deo nostro. Quid cum pœnitentibus vobis non solum peccata dimisit, sed insuper promisit et præmia; non multo magis spe gaudentes futurorum bonorum, cantastis in viis Domini, quoniam magna est gloria Domini? At si cui forte vestrum clausum vel obscurum aliquid de Scripturis interdum eluxerit, tunc prorsus necesse est pro percepta cælestis panis alimonia divinas mulceat aures in voce exsultationis et confessionis sonus epulantis. Sed et in quotidianis exercitiis et bellis, quæ nulla hora pie in Christo viventibus desunt a carne, a mundo, a diabolo, sicut militiam esse vitam hominis super terram (Job. vii, 1) incessanter experimini in vobismetipsis, quotidiana necesse est cantica pro assecutis vi

(158) Addit codex Cisterciensis, quæ cantica per singutos profectus cantare debeamus : Quod lemma esse videtur.

ctoriis innovari. Quoties tentatio superatur, aut vitium Apungor et confundor in memetipso; et nunc vix consubjugatur, aut imminens periculum declinatur, aul laqueus insidiantis deprehenditur, aut annosa et inveterata quæcunque animæ passio semel perfecteque sanatur, aut multum diuque cupita et sæpius petita virtus tandem aliquando Dei munere obtinetur, quid nisi toties, juxta prophetam, personat gratiarum actio et vox laudis (Isai. LI, 3), et ad singula quæque beneficia benedicitur Deus in donis suis? Alioquin ingratus reputabitur, cum discussio venerit, qui non poterit dicere Deo : Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ (Psal. cxvIII, 54).

10. Arbitror vos in vobis ipsis illa jam recognoscere, quæ in psalterio, non Cantica canticorum, sed Cantica Graduum appellantur, eo quod ad singulos profectus vestros, juxta ascensiones quas quisque in corde suo disposuit, singula sint cantica depromenda ad laudem et gloriam promoventis. Quonam modo impleatur aliter ille versiculus non video: Vox exsultationis et salutis in tabernaculis justorum (Psal. CXVII, 15); aut certe Apostoli illa pulcherrima saluberrimaque exhortatio: In psalmis,hymnis, 1270 et canticis spiritualibus cantantes, et psallentes in cordibus vestris Domino (Ephes. v, 19).

B

11. Sed est canticum, quod sui singulari dignitate et suavitate cunctis merito quæ memoravimus, et si qua sunt alia, antecellit et jure hoc appellaverim Canticum canticorum, quia cæterorum omnium ipsum est fructus. Istiusmodi canticum sola unctio C docet, sola addiscit experientia. Experti recognoscant, inexperti inardescant desiderio, non tam cognoscendi, quam experiendi. Non est enim strepitus oris, sed jubilus cordis; non sonus labiorum, sed motus gaudiorum; voluntatum, non vocum consonantia. Non auditur foris, nec enim in publico personat sola quæ cantat audit, et cui cantatur, id est sponsa et sponsus. Est quippe nuptiale carmen, exprimens castos jucundosque complexus animorum, morum concordiam, affectuumque consentaneam ad alterutrum charitatem.

12. Cæterum non est illud cantare seu audire animæ puerilis et neophytæ adhuc, et recens conversæ de sæculo, sed provectæ jam et eruditæ mentis; quæ suis nimirum profectibus, Deo promovente, in tantum jam creverit, quatenus ad perfectam ætatem, et ad nubiles quodam modo pervenerit annos, annos dico meritorum, non temporum; facta nuptiis cœlestis sponsi idonea, qualis denique suo loco plenius describetur. Sed præterit hora, qua nos exire urget ad opera manuum et paupertas et institutio regularis. Cras in nomine Domini quod cœperamus prosequemur de osculo, quia de titulo hodiernus sermo nos expedivit.

SERMO II.

De Incarnatione Christi per patriarchas et prophetas
nuntiata, et ardentissime ab eis exspectata.
1. Ardorem desiderii Patrum suspirantium Christi
in carne præsentiam frequentissime cogitans, com-

D

tineo lacrymas, ita pudet teporis torporisque miserabilium temporum horum. Cui namque nostrum tantum ingerat gaudium gratiæ hujus exhibitio, quantum sanctis veteribus accenderat desiderium promissio? Ecce enim quam multi in hac ejus, quæ proxime celebranda est, Nativitate gaudebunt ! sed utinam de nativitate, non de vanitate ! Illorum ergo desiderium flagrans et piæ exspectationis affectum spirat mihi vox ista: Osculetur me osculo oris sui (Cantic. 1, 1). Senserat nimirum in spiritu, quisquis tunc spiritualis esse poterat, quanta foret gratia diffusa in labiis illis. Propterea loquens in desiderio animæ aiebat, Osculetur me osculo oris sui ; nimirum omnimodis, cupiens tantæ suavitatis participio non fraudari.

2. Dicebat enim perfectus quisque : Quo mihi ora hæc seminiverbia prophetarum? Ipse potius speciosus forma præ filiis hominum, ipse me osculetur osculo oris sui. Non audio jam Moysen impeditioris siquidem linguæ factus est mihi (Exod. iv, 10). Isaiæ labia immunda sunt (Isai. vi, 5): Jeremias nescit loqui, quia puer est (Jerem. 1, 6): et Prophetæ omnes elingues sunt. Ipse, ipse quem loquuntur, ipse loquatur ipse me osculetur osculo oris sui. Non in eis jam, aut per eos loquatur mihi, quoniam tenebrosa aqua in nubibus aeris: sed ipse me osculetur osculo oris sui, cujus gratiosa præsentia, et admirandæ fluenta doctrinæ fiant in me fons aquæ salientis in vitam æternam. Quem unxit Pater oleo lætitiæ præ consortibus suis (Psal. XLIV, 8), nunquid non ex ipso mihi uberior infunditur gratia? si tamen dignetur me osculari osculo oris sui. Cujus utique sermo vivus et efficax osculum mihi est, non quidem conjunctio labiorum, quæ interdum pacem mentitur animorum ; sed plane infusio gaudiorum, revelatio secretorum, mira quædam et quodam modo indiscreta commixtio superni luminis et illuminatæ mentis. Adhærens quippe Deo, unus spiritus est (I Cor. v, 17). Merito proinde visiones et somnia non recipio, figuras et ænigmata nolo ;ipsas quoque angelicas fastidio species. 1271 Quippe et ipsos longe superat Jesu meus specie sua et pulchritudine sua. Non ergo alium sive angelum, sive hominem, sed ipsum peto osculari me osculo oris sui. Nec sane præsumo me osculatum iri ab ore ipsius (est enim hoc assumpti hominis unicæ felicitatis et prærogativæ singularis); sed humilius ab osculo oris sui peto me osculari, quod commune utique est multorum, qui discere possunt, Et nos omnes de plenitudine ejus accepimus (Joan. 1, 16).

3. Intendite. Sit os osculans, Verbum assumens; osculatum, caro quæ assumitur: osculum vero, quod pariter ab osculante et osculato conficitur, persona ipsa scilicet ex utroque compacta, mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Hac ergo ratione sanctorum nemo dicere præsumebat, Osculetur me ore suo; sed tantum, Osculo oris sui : ipsi sane servantes prærogativam istam, cui singulariter semel

« PoprzedniaDalej »