Obrazy na stronie
PDF
ePub

cupiscentiam oculorum, Constantiam; contra am- A bitionem sæculi, Humilitatem. Et ne egestas intraret domum (ubi enim multa verba sunt, sicut dicit Salomon, ibi multa egestas (Prov. XIV, 23), Silentium custodem posuit in limine.

3. At Charitas suam domum ad austrum et meridiem 1255 positam, amicæ sibi Pietati commisit; jusque suum omne ei tradidit, subdens ei ad obsequium primum Munditiam corporis; deinde, congruas exercitationes, videlicet lectiones, meditationes, orationes, et spirituales affectiones. Et ne ingressa domum miseria conturbaret Beatitudinem filiorum Dei, qui in septimo gradu (Matth. v, 9), id est in perfectione beatitudinis positi, in domo ChaB ritatis ludunt et jucundantur, ipsam Pacem custodem in porta constituit. Sic ordinatis domibus suis, totius civitatis quasi præpositum quemdam et œconomum posuerunt Liberum Arbitrium.

4. Quo peracto, redeunt in domum patris puellæ regiæ. Inimicus homo superveniens, ordinem et gloriam civitatis videns et invidens, machinatur insidias; et ingredi cupiens, corruptis duobus de præcipuis civibus, Discretione et Dispensatione, universæ malitiæ suæ exercitum introduxit per portas Rationabilitatis et Concupiscibilitatis. Præpositus civitatis Liberum Arbitrium, qui totius civitatis dimissus erat custos et arbiter (paterfamilias quippe peregre proficiscens dedit servis suis potestatem cujusque operis), ligatur vinculis ferreis et in cercerem mittitur. Præcipitatis de arce Rationabilitatis custodibus suis, mox contra Fidem Blasphemia inducitur. Cum qua irruentes contradictiones, commotiones et confusiones, cæteraque hujusmodi turba, cunctaque sibi diripientes, sibique quidquid libebat vindicantes, in Rationabilitate nihil rationis reliquerunt; et janitore perempto, scilicet Disciplina, omnibus intrandi et exeundi copiam præbuerunt.

5. Porro in domum Spei, Concupiscibilitatem scilicet, ingressa, et omnia sibi vindicans domina Luxuria, totam eam de superioribus dejectam ad ima devolvit, et Concupiscentiæ carnis Continentiam, Concupiscentiæ oculorum Constantiam, Ambitioni sæculi Humilitatem conculcandam tradidit et illudendam. Et perempto Silentio janitore, omnibus et intrantibus et exeuntibus fecit portam patere. Sobrietatem vero et socias sobrietatis virtutes aut occidit, aut incarceravit, aut in exsilium destinavit. Exinde ad superiorem civitatis arcem conscenditur, et Pace janitore et custode summæ beatitudinis perempto, Miseria ingreditur. Mox enim domina

Superbia ascendens in arcem (Superbia enim eorum qui te oderunt, ascendit semper (Psal. LXXIII, 23), Pietatem de ea impie deturbavit, totamque illam Pietatis et Pacis familiam morte vel exsilio damnavit. Jam quicunque vult, sanctuarium Dei ingreditur: quæcunque sancta in eo, quæcunque hactenus filiis Levi tantum accessibilia erant et visibilia, jam profanata, jam direpta ab inimicis, in Babylonem transferuntur; et de vasis templi concubinis regis Babylonii propinatur. Sic capta est et confusa tola civitas; secundum gloriam ejus facta est ignominia ejus.

6. Confusis omnibus, ad dominas tristis nuntius venit perditæ civitatis. Conturbatæ illæ pedibus Patris provolvuntur, auxilium deprecantes. Causante illo et custodis Liberi Arbitrii arguente negligentiam : Quid, inquiunt, o Pater, Liberum Arbitrium potest sine adjutrice gratia? Et ego, inquit, dabo gratiam; sed præmittendus est Timor. Ipse enim præibit ante illam parare vias ejus. Egressus Timor a facie Domini, venit ad civitatem, baculum habens disciplinæ in manu ejus; invenitque portam difficultatis obseratam, et obfirmatam vectibus malæ consuetudinis. Janitor procax et improbus carnis lascivia in portis aderat, qui Timori satis infestus, opprobriis et conviciis eum fatigabat. At ille facto impetu fiduciæ, frangens vectes malæ consuetudinis, C portas diruens difficultatis, miserum illum corripit, et baculo eum disciplinæ quem tenebat, usque ad mortem perurget: statimque signum advenientis Gratiæ super portas elevans, totam civitatem vertit in timorem. Post quem Gratia ingreditur civitatem, secum totum illum Virtutum cœlestium exercitum adducens. Mox pars inimica disparuit, Virtutes vero ad nota præsidia recurrunt. Procedentes illico et se ipsas deceptas fuisse accusantes Discretio et Dispensatio 1256 veniam precantur : prodit de vinculis et ad occursum dominæ Gratiæ festinat Arbitrium, sub regno Gratiæ nunc tandem se sperans fore liberum. Fercula præparantur filiabus regis domus suæ, et mensæ ponuntur congruæ. In mensa quippe Fidei panis ponitur doloris, et aqua angustiæ, et cætera pœnitentiæ fercula. In mensa Spei panis confortans, et oleum exhilarans faciem, et cætera consolationis fercula. In mensa Charitatis panis vitæ, vinumque lætificans, et omnes delicia paradisi. Jam ingrediuntur et epulantur, et custodiunt civitatem. Sed nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam (Psal. cxxvi, 1).

D

CONFESSIONIS PRIVATE FORMULA

Seu oratio pœnitentis ad Christum devotissima, quæ Bernardo non male ascribitur.

1. In unione acerbissimi doloris tui, qui causam doloris mei assumpsisti, et emendationem pro peccatis meis suscepisti, Domine Jesu Christe, cum universitate dolentium, vere pœnitentium, et te in veritate quærentium, confiteor tibi omnia peccata mea, mala commissa, et bona omissa, vel non pure aut negligenter facta, sicut tu ea melius nosti in numero, pondere et mensura; et dies perditos vitæ meæ, in quibus te offendi, et laudem tuam minui, et a te summo bono cecidi, et proximum in casum traxi. Suscipe ergo, Domine, de mea misera vita residuum annorum meorum; pro his vero quos male vivendo perdidi, quibus perdite vixi, cor contritum et humiliatum, Deus ne despicias. Dies mei declinaverunt et perierunt sine fructu. Impossibile est ut eos revocem; sed placeat tibi; ut recogitem illos in amaritudine animæ meæ. Domine, abyssus profundissima miseriæ meæ abyssum invocat altissimæ misericordiæ tuæ. Ne contineas in ira miserationes tuas, et fontem inexhaustum misericordiæ tuæ circa me exsiccari ne permittas propter peccata mea, qui misereris omnium, et nihil odisti eorum quæ fecisti, dissimulans peccata hominum propter pœnitentiam, Tuum est, Domine, remittere peccata; miserere mei, dum tempus est gratiæ et miserationis; et dum tempus est emendationis, da mereri gloriam benedictionis, ne in die consummationis me feriat verbum maledictionis.

2. Fac me, quæso, Domine, assueta mala relinquere et quæ tibi placent peragere; et studium, quod huc usque in peccatis exercui, te adjuvante, deinceps in tua voluntate da ut exerceam, ut ubi abundavit delictum tua gratia reabundet. Rogo te propter temetipsum, et per amorem piissimæ matris tuæ gloriosæ Virginis Mariæ, et per intercessionem omnium sanctorum tuorum atque electorum tuorum, ignosce omnibus peccatis, negligentiis et ignorantiis meis, et ne perdas me cum omnibus iniquitatibus meis, neque in finem iratus reserves mala mea. Recordare, Domine Jesu, quia tuum non est perdere quidquam eorum quæ pater tuus dedit tibi; quin

tibi proprium est misereri semper et parcere, neminem perdere, sed salvare. Nam Pater tuus misit te in mundum, non ut judices mundum, sed ut vitam habeamus per te; ut sis propitiatio nostra, et advocatus noster, non contra nos. Quod enim nos debuimus, tu solvisti; quod nos peccavimus, tu luisti; quod nos negleximus, tu supplesti.

3. Proficiat ergo nunc, Domine, et in extremis meis, plenaria, imo superflua satisfactio, amarissima mors tua, et pretium inestimabile fusi sanguinis tui, commemoratio satisfactionis tuæ, venerabile mysterium corporis et sanguinis tui, quod tibi quotidie offertur in Ecclesia pro salute fidelium servorum tuorum in quo es tu ipse sacerdos et sacrificium; B ille qui offert pariter et cui offertur, et hoc ipsum quod offertur, ad promerendam in præsenti gratiam, quam non mereor; ad obtinendam in futurum requiem et gloriam, quam tua amarissima mors impetravit. Imperfectum meum, Domine Jesu, oculi tui viderunt; sed tu, pie, misericors et præstabilis super malitia, ne, quæso, imputes mihi ad æternum supplicium, qui omnia ad summum et 1257 perfectum bonum optime, et perfectissime, et sapientissime præordinasti; et ne permittas me deleri de libro vitæ; sed offer mihi portionem, quæ me contingit, in subsidium tuæ videlicet pretiosæ passionis, pro qua voluisti hominem habere tibi cohæredem in C terra viventium.

4. Te igitur, Domine, moveat et inclinet ad misericordiam humanæ fragilitatis consideratio, qui nosti quæ sit hominis substantia, et quod non vane constitueris hominem super terram; et conserva me opus tuæ pietatis, ne incassum circa ipsum laboraveris, neve infructuosa sit me immaculati cruoris tui effusio. Tu, qui es purificationem faciens pecca torum, præsta, ut emundatis per te peccatorum sordibus, illustrataque nentis facie cognoscam te, teque agnoscens in directione jugiter ad te lendam, ut felici tandem exitu ad te merear pervenire, Jesu Christe, Deus meus et Dominus meus, qui cum Patre et Spiritu sancto vivis, etc.

OFFICIUM DE S. VICTORE CONFESSORE,

A sancto Bernardo, rogatu Guidonis abbatis Arremarensis, compositum (153).

[blocks in formation]

faceres mirabilia, in quibus mirabilis fieres; dedit certare, ut vincere daret, et Victorem согоnaret

Collecta. Exaudi, Domine, quæsumus, tibi supplicantium preces ut, quos corporali beati confessoris tui Victoris fecisti præsentia gloriari, concedas ejus benigna intercessione undique præmuniri. Per Dominum Jesum, etc.

1258 AD MATUTINUM.

Invitat. Confidete, Victor vicit mundum Gaudeamus in ejus victoria, ut vincamus.

HYMNUS.

Merito dulces angelorum voces Corpore gravi audiebat homo, Carneos luxus perimens, in carne

Angelum vivens.

Sic oportebat ut jam designatum Vas in honorem sanctius maneret, Sanctitas cujus dedicata fuit

Matris in alvo.

Denique carne gravidam cernentes
Matrem non ferunt, fugitant paventes,
Indicant nomen, confitentur sanctum
Utero clausum.

Neque tenello huic tam mature

Vita secura, gloriæ invidit,

Et quidem magis cumulavit eam
Fenore multo.

Gloria summæ Trinitati, etc.

IN PRIMO NOCTURNO, ANTIPHONÆ.

Beatus vir qui legem dilexit, et cathedram non affectavit.

Servivit Domino in timore et jam sine tremore exsultat ei.

Domine, in lumine vultus tui ambulavit, et nunc signatum est super eum.

Verba tua, Domine, Victor auribus et corde percepit, ac per ea vicit.

In ore Victoris perfecta laus, quia in corde ejus perpetua pax.

Confidenti in Domino frustra insidiati sunt, qui sagittant in obscuro rectos corde.

LECTIO I.

Victoris vita et gloria, etc, Vide supra inter Sermones de Sanctis, col. 371.

R. O virum præcipuæ sanctitatis, qui ante sanctus quam natus, ante Victor opere quam nomine

epistola 398, n. 3, ubi ait se his in hymnis metrum neglexisse, ne sensui deesset.

[blocks in formation]

Si diligenter itaque, fratres reverendissimi, considero, etc. Vide supra, col. 373.

R. O Jesu bone, tua est virtus, tua victoria, quod agniculus unus luporum multitudinem exturbavit.

7. Antequam sciret puer vocare patrem aut matrem, luporum, etc.

IN SECUNDO NOCTURNO, ANTIPHONE. Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, ut sui nominis servaret veritatem.

Domine, in virtute tua lætabitur Victor, sciens non in sua virtute fecisse victoriam.

Non accepit in vano animam suam, qui de ratione rexit vitam suam, et ideo ascendit in montem Domini.

A timore inimici eripuisti, Domine, animam sancti, cui peracta victoria non restal pugna.

Te decet hymnus, te decet laus, cujus opus fuit, ut carne solutus Victor noster hominem solveret catenatum.

Bonum est confiteri Domino, cujus munera sanctorum merita, cui sanctus Victor, et quod sanctus est, et quod victor est, debere se confitetur.

1259 LECTIO V.

LECTIO VII.

Fratres, latitudo cœli dilatat corda, non arctat, etc. Vide supra, col. 375.

R. Ingresso rege pauperis cellam, sollicitus hospes quod vinum non haberet, haustam de proximo fonte aquam benedicens convertit in vinum. Et bibit rex, et qui cum eo erant.

7. Repleti sunt omnes stupore et exstasi in eo quod contigerat illis. Et bibit, etc.

LECTIO VIII.

Parvus ad pugnam, magnus ad victoriam, etc. Vide supra, col. 375

R. Novum genus potentiæ aquæ rubescunt hydriæ; vinum jussa fundere mutavit unda originem. B. Dextera Domini fecit virtutem. Vinum, etc.

C

IN TERTIO NOCTURNO, ANTIPHONE.

Quam pium, quam dulce, quam suave, o Victor, in hoc loco afflictionis, et in hoc corpore mortis te canere, te colere, te precari!

R. Homo quidam non veritus malignari in Sanctum, furatus est triticum ejus, et abscondit in terram, et ecce miser traditur maligno spiritui.

7. Maledictus homo qui abscondit frumenta in populis. Traditur, etc.

Triste miraculum, sed justitiæ plenum. Ut quem suggestorem, ipsum et ultorem sceleris homo dæmonem pateretur.

7. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum. Ut quem, etc.

. Revelanter iniquitatis mysteria; dæmon hominem cogit, homo dæmonem prodit. Victor medius dijudicat inter illos. Dum dæmonem fugat, et hominem sanat, frumentum prodeate ipsa malignitate recuperat.

. In fraude circumvenientium adfuit illi, et honestum fecit illum. Dum dæmonem, etc.

, Suspiciens Victor, vidit cœlos apertos, et crucem auream gemmis ornatam, et vox ad eum : Gemmæ sunt animæ, crucis gloriam, assecutæ, cujus ignominiam portaverunt.

7. Lætetur Israel in eo qui fecit eum, et filiæ Sion exsultent in rege suo. Cujus, etc. AD LAUDES, ANTIPHONE.

Gaudete in Domino, dilectissimi, qui, etc. Vide D Corpore terras, mente cœlos Victor inhabitans, supra, col. 373.

A. Dum transiret rex Francorum, et veniret secus ubi habitabat eremita, admiratus est super his quæ dicebantur de viro hoc.

7. Quanta audivimus et cognovimus ea, et patres nostri narraverunt nobis, super his, etc.

[blocks in formation]

aliquando aliquid nuntiantes, aliquando ineffabili cantus suavitate plausibiles voces angelicas audiebat.

Jam cælos ingressus, quos et ante oculis apertis suspiciebat, vere nunc revelata facie speculatur gloriam Dei.

Beata visio qua in eamdem imaginem. Victor, transformaris de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu.

Vere anima tua, Victor, una ex gemmis quæ tibi in 1260 cruce apparuerunt, vere infixa cruci, cum divinæ inserta gloriæ, eamdem sibi induit claritatis imaginem, quam invenit.

Omnipotens Pater, peccavimus tibi, facti filii alieni; sed appropiavimus in Victore nostro, qui

25

[blocks in formation]

SERMONES IN CANTICA NUMERO LXXXVI. (Collati sunt ad codices S. Germani Paris., Gemmeticensem, Cistercienses, S. Victoris Paris., Coelestinorum Paris., S. Theodorici Remensis, S. Ebrulfi, etc.)

PRÆFATIO IN TOMUM QUARTUM.

1261-1263 Į. Cum omnia sancti Bernardi opera solidæ pietatis ac doctrinæ succo referta sunt, tum duo præcipue apud omnes in pretio esse debent, nimirum libri de Consideratione, et sermones in Cantica

« PoprzedniaDalej »