Obrazy na stronie
PDF
ePub

PATROLOGIÆ

CURSUS COMPLETUS

SEU BIBLIOTHECA UNIVERSALIS, INTEGRA, UNIFORMIS, COMMODA, OECONOMICA,

OMNIUM SS. PATRUM, DOCTORUM SCRIPTORUMQUE ECCLESIASTICORUM,

SIVE LATINORUM, SIVE GRAECORUM,
QUI AB ÆVO APOSTOLICO AD TEMPORA INNOCENTII III (ANNO 1216) PRO LATINIS
ET CONCILII FLORENTINI (ANN. 1439) PRO GRÆCIS FLORUERUNT :

RECUSIO CHRONOLOGICA
OMNIUM QUÆ EXSTITERE MONUMENTORUM CATHOLICÆ TRADITIONIS PER QUINDECIM PRIMA

ECCLESIÆ SÆCULA,

VITA EDITIONES ACCURATISSIMAS, INTER SE CUMQUE NONNULLIS CODICIBUS MANUSCRIPTIS COLLATAS, PERQUAM DILIGEN-
TER CASTIGATA; DISSERTATIONIBUS, COMMENTARIIS, VARIISQUE LECTIONIBUS CONTINENTER ILLUSTRATA; OMNIBUS
OPERIBUS POST AMPLISSIMAS EDITIONES QUÆ TRIBUS NOVISSIMIS SÆCULIS DEBENTUR ABSOLUTAS DETECTIS, AUCTA;
INDICIBUS PARTICULARIBUS ANALYTICIS, SINGULOS SIVE TOMOS SIVE AUCTORES ALICUJUS MOMENTI SUBSEQUENTI-
BUS, DONATA; CAPITULIS INTRA IPSUM TEXTUM RITE DISPOSITIS, NECNON ET TITULIS SINGULARUM PAGINA-
RUM MARGINEM SUPERIOREM DISTINGUENTIBUS SUBJECTAMQUE MATERIAM SIGNIFICANTIBUS, ADORNA-
TA; OPERIBUS CUM DUBIIS, TUM APOCRYPHIS, ALIQUA VERO AUCTORITATE IN ORDINE

AD TRADITIONEM ECCLESIASTICAM POLLENTIBUS, AMPLIFICATA ;
LUCENTIS ET AMPLIUS, LOCUPLETATA INDICIBUS AUCTORUM SICUT ET OPERUM, ALPHABETICIS, CHRONOLOGICIS, STATI-
STICIS, SYNTHETICIS, ANALYTICIS, ANALOGICIS, IN QUODQUE RELIGIONIS PUNCTUM, DOGMATICUM, MORALE, LITUR-
GICUM, CANONICUM, DISCIPLINARE, HISTORICUM, ET CUNCTA ALLA SINE ULLA EXCEPTIONE; SED PRÆSERTIM
DUOBUS INDICIBUS IMMENSIS ET GENERALIBUS, ALTERO SCILICET RERUM, QUO CONSULTO, QUIDQUID
NON SOLUM TALIS TALISVE PATER, VERUM ETIAM UNUSQUISQUE PATRUM, NE UNO QUIDEM OMIS30,
IN QUODLIBET THEMA SCRIPSERIT, UNO INTUITU CONSPICIATUR; ALTERO SCRIPTURE
SACRÆ, EX QUO LECTORI COMPERIRE SIT OBVIUM QUINAM PATRES ET IN QUIBUS OPERUM
SUORUM LOCIS SINGULOS SINGULORUM LIBRORUM S. SCRIPTURÆ VERSUS, A PRIMO

GENESEOS USQUE AD NOVISSIMUM APOCALYPSIS, COMMENTATI SINT: EDITIO ACCURATISSIMA, CÆTERISQUE OMNIBUS FACILE ANTEPONENDA, SI PERPENDANTUR CHARACTERUM NITIDITAS, CHARTA QUALITAS, INTEGRITAS TEXTUS, PERFECTIO CORRECTIONIS, OPERUM RECUSORUM TUM VARIETAS, TUM NUMERUS, FORMA VOLUMINUM PERQUAM COMMODA SIBIQUE IN TOTO PATROLOGIÆ DECURSU CONSTANTER SIMILIS, PRETII EXIGUITAS,

PRÆSERTIMQUE ISTA COLLECTIO, UNA, METHODICA ET CHRONOLOGICA, SEXCENTORUM FRAGMENTORUM OPUSCULORUMQUE HACTENUS HIC ILLIC SPARSORUM, PRIMUM AUTEM IN NOSTRA BIBLIOTHECA, EX OPERIBUS ET MSS. AD OMNES ÆTATES, LOCOS, LINGUAS FORMASQUE

PERTINENTIBUS, COADUNATORUM.

SERIES LATINA PRIOR,
IN QUA PRODEUNT PATRES, DOCTORES SCRIPTORESQUE ECCLESIÆ LATINÆ

A TERTULLIANO AD INNOCENTIUM III.
ACCURANTE J.-P. MIGNE,

Bibliothecæ Cleri universæ,
SIVE CURSUUM COMPLETORUM IN SINGULOS SCIENTIÆ ECCLESIASTICÆ RAMOS EDITORE.

PATROLOGIÆ LATINÆ TOMUSCLXXXIII.

S. BERNARDUS ABBAS CLARÆ-VALLENSIS.

PARISIIS,
APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES,

IN VIA DICTA AVENUE-DU-MAINE, 189, OLIM CHAUSSÉE-DU-MAINE, 127.

1879

[blocks in formation]

S.

BERNARDI

ABBATIS PRIMI CLARÆ-VALLLENSIS

OPERA OMNIA

SEX TOMIS IN QUINTUPLICI VOLUMINE COMPREHENSA

POST HORSTIUM DENUO RECOGNITA, AUCTA ET IN MELIOREM DIGESTA ORDINEM, NECNON NOVIS PRÆFATIONIBUS, ADMONITIONIBUS, NOTIS ET

OBSERVATIONIBUS INDICIBUSQUE COPIOSISSIMIS LOCUPLETATA

TERTIIS CURIS

D. JOANNIS MABILLON

PRESBYTERI ET MONACHI BENEDICTINI E CONGREGATIONE S. MAURI

EDITIO NOVA

ACCESSERE APPENDICES AMPLISSIMÆ VITAM SANCTI DOCTORIS ET EJUS ÆTATEM ILLUSTRANTES

[blocks in formation]

APUD GARNIER FRATRES, EDITORES ET J.-P. MIGNE SUCCESSORES.

IN VIA DICTA AVENUE-DU-MAINE, 189; OLIM CHAUSSÉE-DU-MAINE, 127

C

1879

ELENCHUS

AUCTORUM ET OPERUM QUI IN HOC TOMO CLXXXIII CONTINENTUR.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

SANCTI BERNARDI

ABBATIS CLARÆ-VALLENSIS

OPERUM TOMUS TERTIUS,

COMPLECTENS

SERMONES DE TEMPORE ET DE SANCTIS,

AC DE DIVERSIS

Collati sunt ad codices Dionysianos, Cistercienses, Majoris-Monasterii, Alborum-Mantellorum, Cælestino

rum Fuliensium Parisiensum.)

PRÆFATIO IN TOMUM TERTIUM.

I. Cum in sanctorum Patrum scriptis ea pars, quæ homilias seu sermones complectitur, minus elaborata passim et accurata, quam reliqua corum ingenii monumenta, videatur : hanc sibi laudem præ cæteris, aut certe in paucis, vindicat sanctus Bernardus, quod ejus sermones non minori verborum acumine, varietale sententiarum, cogitationumque sublimitate, nec dispari affecluum pietate præditi sint, quam aliæ ejus lucubrationes. Mihi vero hujus rei causam meditanti occurrit, non modo ingenii ejus solertia, celeresque anim motus, ad res explicandas et affectus commovendos faciles; sed etiam auditorum diversitas, quorum in gratiam sermones ejusmodi condebantur. Nam cum veteres illi Patres sanctissimi informandis christianæ religionis doctrina ac pietate populis sermones suos exponerent, eos ad vulgi captum el ad communes fere locos, auditorum utilitati consulentes, humili stylo prudentes componebant. At Bernardus ad homines in rebus spiritualibus, atque in scientia Scripturarum instructos, plerosque in sæculo quondam eruditione et dignitate præstantes, sermones habebat suos, quorum doctrinæ et perfectioni accommodanda eral oratio (1). Unde accidit ut non modo eximii sermones illi in Cantica qui majori studio conscripti sunt, sed etiam alii, sive de annuis festis ac diebus, seu de diversis argumentis, quos hoc in tomo exhibemus, vulgaribus Patrum homiliis ac sermonibus a viris cum piis, tum doctis præferri soleant.

II. Neque enim privata aut singularis mea hæc de Bernardi sermonibus opinio, sed illustrium in re litteraria virorum, qui suum hac de re judicium, seu verbo, seu scripto protulerunt : ex quibus duos tantum honoris causa appello, quorum auctoritas haud minor, quam doctrina et eruditio est. Primus Justus Lipsius in epistola 49, ad Aubertum Miræum, ubi de concionibus sacris agens : a Inter Latinos, » inquit. · Bernardus me rapit, et usum habet excitandi, ob acrimonia:n ubique et calorem; tum etiam docendi atque imprimendi, ob sententiarum acumen, quas crebro et salubriter miscet. » Ita vir doctissimus, cum eximium ex Patribus exemplar, quod efformando sacro oratori proponeret, sedulo perquisisset, non aliud magis accommodum invenisse sibi visus est, quam Bernardum, quem cæteris Latinis anteponendum existimavit. Atqui mirum sit, si palma ha c Bernardo itidem præ Græcis Patribus, qui in eo dicendi genere excelluerunt, tribuatur : cujus sane sententiæ auctorem me profiteri non ausus essem, nisi eam suffragir

(1) Vide lib. 11 Vitæ, cap. 3, n. 1.

PATROL. CLXXXIII.

« PoprzedniaDalej »