Obrazy na stronie
PDF
ePub

autem qua ratione nobis cohæreant, qui dissident A inter nos sunt contentionibus, carnales nos magis,

a se ipsis? Videtis quam congruat huic solemnitati evangelica lectio, quæ sic deterret nos a scandalo parvulorum, quandoquidem tam vehementer angelis displicent scandala. Qui scandalizaverit unum de pusillis istis (Matth. xvш, 6): durum est quod sequitur. Sed jam præterit hora, ad missa nobis eundum est. Peto ne sit vobis molesta dilatio, quæ poterit non inutilis fore, si capitulum præsens sermone altero diligentius prosequamur.

SERMO II.

B

In illud. «Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, qui in me credunt, » etc. (Matth. xviii, 6-9). 1. Audistis, fratres, evangelicam lectionem adversus eos, qui pusillos scandalizant, satis terribiliter intonantem. Nemini blanditur Veritas, neminem palpat, nullum seducit, aperte denuntians quoniam væ homini illi, per quem scandalum venit. Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille (Matth. XXVI, 24). Natus sane denuo, natus ad vitam, natus de Spiritu, qui nimirum carne postmodum consummatur. Expedit ei, si quis est, qui scandala suscitat in hac domo, in hac sancta, Deo placita, et angelis ejus admodum grata 1022 ac familiari congregatione, ut suspendatur in collo ejus mola asinaria, et pro suavi jugo et levi onere Salvatoris, gravi mole terrenæ cupiditatis humeris ejus imposita, demergatur in profundum maris hujus magni et spatiosi manibus, quod est sine dubio sæculum nequam. Minus enim damnabile erat ei in sæculo magis per- C ire, quam in monasterio. Perire siquidem necesse est hominem, qui charitatem non habet etiamsi tradiderit corpus suum ita ut ardeat. Et hoc dixerim, fratres, non quasi minus bene de vobis sentiam, aut regnare videatur in vobis nequissimum istud vitium; sed ut in ea charitate et unanimitate, et pace in qua statis in Domino, solliciti satis perseverare, et abundare magis. Quæ est enim spes nostra, et gaudium nostrum, et corona gloriæ ? Nonne unitas et unanimitas vestra, in qua gaudeo vos inveniri fraternitatis amores, et ante omnia mutuam in vobismetipsis charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis? Propter quod obsecro vos, sic state in Domino, charissimi. In hoc enim cognoscunt omnes, etiam angeli sancti, quod Christi estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem.

2. Denique si tenetis memoria, quam vobis præcedenti sermone tradidimus triplicem angelicæ erga nos charitatis et sollicitudinis causam, potest hinc quoque fraternæ dilectionis utilitas magnifice commendari. Facile siquidem considerare est homini, qui non diligit proximum, nullam ex his, quas tunc diximus, suppetere causam. Nunquid enim Christi gratia diligemur ab angelis, si de mutuæ dilectionis inopia cognoverint, nequaquam ejus nos esse discipulos? Nunquid diligemur ab eis propter nos ipsos, id est spiritualis natura similitudinem [alias, similitudine], si invenimur non diligere humanæ naturæ nostræ consortes: imo vero si ex eis quæ

D

quam spirituales esse constiterit? Denique nunquid diligent nos propter se ipsos, et futuram de nobis civitatis suæ restaurationem, si, quid absit! unum illud, quo solo uniri et coædificari eis possumus, defuerit glutinum charitatis? Quomodo sperabunt reædificandos de nobis perpetuos civitatis illius muros, si cognoverint, si viderint nos, non lapides esse vivos, qui possint invicem cohærere; sed magis pulverem, quem projiciat ventus a facie terræ, quem unius verbi flatus in turbinem excitet, et suspicionis cujuslibet levissima aura dispergat? Et hæc quidem dixisse sufficiat pro eo quod ait Dominus : Siquis scandalizaverit unum de pusillis istis. Credo enim quod majori sollicitudide deinceps ad hac tam nequissima peste cavebitis.

3. Jam vero quem non moveat quod sequitur in Evangelio: Si oculus tuus scandalizat te, erue eum? Nunquid enim corporalem hunc oculum monemur cruere, aut unam ex manibus istis, similiter et unum abscindere pedem? Absit a nobis hujusmodi carnalis omnino, et nimis ridiculosa cogitatio! Imo vero postquam ab exterioribus scandalis deterruit nos sermo divinus aspere satis, sicut audistis, consilium dat quid de eo nobis agendum sit scandalo, quod interius patimur, contrariam invenientes legem in membris nostris. Ipse enim novit figmentum nostrum, quod ejusmodi scandalum non tam facile a nobis valeat evitari. Porro tripliciter fieri scandalum istud, quotidiano nobis nosse licet experimento. Interdum enim est in nobis spiritualis intentionis oculus simplex, et qui gratiæ magis quam noster dicendus sit sed scandalizat nos oculus noster, et qui vere a nobis est, dum voluntas nostra aliam minus castam importune ingerit intentionem. Sed habemus jam super hoc salubre consilium Salvatoris: Erue eum, inquit, et projice abs te. Hoc autem fiet, si non consentias, si abjicias si resistas. Simili modo de manu ac pede est intelligendum. Cum enim bonis operibus intentos, ad alia opera trahere voluntas propria conatur, manus nostra est quæ scandalizat nos; sed abscindi debet et projici a nobis, ut non ei consentiamus.

1023 4. Sic etiam proficere in sancta conversatione, et ascendere per gradus scalæ quæ Jacob apparuit, ac juxta quod ait Psalmista, de virtute in virtutem ire (Psal. LXXXIII, 8) desiderantes, sæpius scandalum patimur a pede quodam pusillanimitatis et negligentiæ nostræ, qui nimirum descendere magis ac remissius ire conatur; sed abscindi eum necesse est, ut pes gratiæ, qui stat in directo, currere possit sine offensione, sine scandalo, sine impedimento. Quod autem dicit: Bonum nobis esse ad vitam intrare cum uno oculo, aut manu, aut pede, quam duos habentes ire in gehennam ignis: eos notat qui voluntatem suam, sive bona, sive mala sit, æque sequuntur, et ingrediuntur duabus viis, nunc bona, nunc mala sectantes, secundum quod variantur desideria sua. Quibus merito utilius fuerat gratiæ in

omnibus inhærere, et ubi obviat propria voluntas, abscindere et a se ipsis abjicere eam. Est autem cum multo tempore in abscissione propriæ voluntatis nostræ exercitati aliquatenus eam domamus, ut discat jam non superbire, sed magis sine omni scandalo vel contradictione Deo subjecta sit anima nostra; nec jam abjicere necesse sit oculum nostrum, nempe qui simplici adhærens oculo factus est et ipse simplex, aut certe jam non alter est oculus, sed unus cum eo, Apostolo teste: quoniam qui

[ocr errors]

Aadhæret Domino,unus spiritus est cum eo (I Cor.vi. 17). Quod autem de oculo dictum est, de manu quoque et pede eodem modo est intelligendum. Cujus enim voluntas ex affectione et cum desiderio gratiæ cohæret, ut nec concupiscat mala agere, nec bona minora, minus bene, quam gratia suggerit: hic plane perfectus est vir. Sed pax ista potius est felicitatis abscissio vero scandalorum, et tentationum victoria, fortitudinis; illa, inquam, gloriæ, hæc virtutis.

IN FESTO OMNIUM

SERMO I. De lectione evangelica. « Videns Jesus turbas, »etc. (Matth. v, 1-12.)

SANCTORUM.

viventes. Mendici, inquam, jacentes ante januam B regis prædivitis, ulceribus pleni, et cupientes saturari, imo et sustentari de micis, quæ cadunt de mensa dominorum nostrorum, quorum celebramus hodie solemnitatem. Nempe deliciis affluunt, et mensuram accipiunt bonam, et confertam, et supereffluentem. Confidimus autem quoniam erit qui det nobis chaos enim magnum et distantia est multa nimis inter liberalitatem et benignitatem Dei, et avari divitis crudelitatem. Propterea dedit hodie Pater noster panem : Patrem enim misericordiarum, patrem esse necesse est etiam miserorum; dedit, inquam, nobis panem de cœlo, et cibaria in abundantia quorum utinam ego fidelis coquus, utinam anima mea coquina utilis videatur !

1. Festivitatem hodiernam Sanctorum omnium cum omni devotione dignum est celebrari. Nimirum si magna videtur, et est, beati Petri solemnitas, seu beati Stephani, aut cujuslibet cæterorum; quanta ista est, quæ non unius tantum est, sed universorum ? Verum non ignoratis, fratres, sæcularibus id moris esse, ut diebus festis festiva sibi convivia parent : et quanto fuerit solemnitas clarior, tanto splendidius epulentur. Quid ergo? nonne et his qui convertuntur ad cor, cordis deliciæ sunt quærendæ, et spiritualibus spiritualia comparanda? Propterea jam paratum est convivium nostrum, fratres, jam cocta sunt omnia, ei epulandi tempus advenit. Dignum est C enim ut prius anima satietur, quod hæc portio sine dubitatione, et sine comparatione sit potior: præsertim cum Sanctorum solemnitates manifestum sit ad animas magis, quam ad corpora pertinere; et qnæ animarum sunt, animæ plus acceptent, quippe naturali quadam eis cognatione conjunctæ. Quibus propterea quoque sancti isti compatiuntur amplius, propterea magis desiderant animarum bona, et plus earum refectionibus delectantur, quoniam et ipsi similes nobis fuere passibiles; et ipsi peregrinationis hujus et exsilii miserabilis deploravere molestias; et ipsi grave hujus corporis onus, et tumultus sæculi, et tentationes experti sunt inimici. Nihil itaque`dubium, quin gratior eis sit et multo acceptabilior illa festivitas, qua intenditur epulis animarum, quam sit ea, quæ celebratur a sæcularibus, curam carnis perficientibus in desideriis voluptatum.

2 Verumtamen unde nobis animarum panis in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis? Unde nobis sub sole spiritualis cibus, ubi nihil est nisi labor et dolor et afflictio spiritus? Sed scio quis dixerit: Petite et accipietis: et illud: Si vos, cum sitis mali, nostis bona date dare filiis vestris ; quanto magis Pater vester de cœlo dabit spiritum bonum petentibus se? (Matth. vII, 7, 11; Luc. XI, 9, 13.) Nec ignoro, 1024 quam obnixe tota hac nocte et die petieritis mendicantes dari vobis pacem de cœlo vivum; non eum qui corpus roborat, sed qui confirmat cor hominis. Nam convivas quidem non ausim dicere, sed mendici sumus, in præbenda Dei

3. Siquidem ad præparanda fercula vestra, tota hac nocte concaluit cor meum intra me, et in meditatione mea exarsit ignis ille sine dubio quem Dominus Jesus misit in terram, et voluit vehementer accendi (Luc. XII, 49). Nam spiritualem cibum, et coquinam, et ignem habere necesse est spiritualem. Superest jam ut distribuam quæ paravi: vos autem considerate potius dantem Dominum, quam ministrum distribuentem. Ego enim, quantum in me est, nihil aliud sum quam conservus vester, qui vobiscum pariter, et mihi, et vobis, sicut ipse Dominus novit, mendico panem de cœlo, et alimoniam vitæ. Propterea non ego do vobis, sed Pater vester ipse est, qui dat vobis panem de cœlo vivum; ipse vos pascit, et operibus, et sermonibus, etiam et carne Filii sui, quæ est vere cibus. Nam et de operibus lego Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei (Joan. Iv, 34); et de verbis, quoniam non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Deut. vIII, 3); Ergo nunc quidem cibari habemus factis ejus et verbis; post hæc etiam illibatum Dominici corporis sacramentum in altaris mensa sacrosancta, ipso propitio, percepturi.

4. Legimus in Evangelio hodie, quoniam videns turbas Jesus, ascendit in montem. Prædicantem enin Dominum de civitatibus et castellis populi sequebantur? quorum salvabat animas, sanabat corpora; et adhærebant ei, affatu pariter et aspectu illius delectati: cujus nimirum vox suavis, et facies ejus decora, sicut scriptum est: Speciosus forma præ filiis hominum,diffusa est gratia in labiis tuis(Psal.

XLIV, 3), Talis est quem nos sequimur, cui adhære- A pedum, quam affectu cordis, et imitatione virtutum.

mus; totus desiderabilis, in quem non solum populi, sed et ipsi quoque angeli sancti desiderant prospicere. Quid vobis suavius apponemus? Nimirum hæ sunt delicia angelorum. Gustate proinde, et videte, quoniam suavis est Dominus. Et huic suavitati, huic sapori, huic sapientiæ, quæ vere trahitur de occultis, omne quod desideratur, non valet comparari. Quid enim? Miraris in sole splendorem, in flore pulchritudinem, in pane saporem, in terra fecunditatem? Sed a Deo hæc universa donata sunt nec dubium, quin multo amplius reservaverit sibi quam dederit creaturis.

5. Jam ne hoc quidem otiosum putemus, quod ascendit in montem, nimirum quod tanto ante prædictum est, tanquam a longe clamante propheta : Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion; exalta in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Jerusalem (Isai. XL, 9). In qua ascensione, si vos melius non habetis,ego illud intelligendum puto, quod initio Actuum apostolorum beatus Lucas meminit dicens primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quæ cæpit Jesus facere, et docere (Act.. 1, 1). Utique non juxta Pharisæorum morem, qui alligabant onera gravia et importabilia, et imponebant ea in humeros hominum, digito autem suo nolebant ea movere (Matth. xxIII, 4). An non bonus animæ panis est iste, et plurimum confirmans cor hominis? Fiducialiter sequor te, Domine, quocunque ieris, et secure incedo 1025 viam mandatorum tuorum sciens quod per eam præcesseris ipse. Secure, inquam, viam mandatorum tuorum curro, quandoquidem novi quod a summo cœlo egressio tua ad currendum hanc viam, et occursus tuus usque ad summum ejus fuerit per hanc viam. Non possum modo, fratres, in hunc modum singula masticare: vos estote animalia munda et ruminantia, ut fiat sicut scriptum est: Thesaurus desiderabilis requiescit in ore sapientis (Prov. xx1, 20).Cogit enim succingere forsitan et præscindere verbum tam brevitas horæ, quam materiæ magnitudo.

6. Videns turbas Jesus,ascendit in montem. Videns miserationis intuitu, quoniam erant sicut oves errantes, non habentes pastorem. Quid est quod priusquam docere inciperet, ascendit in montem, nisi quod in hoc ipso docuit necesse habere prædicatores verbi Dei desideriis animi conversatione sancta ad sublimia tendere, et virtutum conscendere montem? Et cum sedisset,accesserunt ad eum discipuli ejus. Cum sedisset, inquit. Alioquin quis ad excelsum illum gigantem posset accedere? Benignissime prorsus inclinavit se, et exinanivit usque ad sessionem, ita ut dicat Patri: Tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam (Psal. cxxxvIII,2). Sedit enim, ut ad eum, quem ne ipsi quidem angeli stantem attingere poterant, etiam publicani et peccatores accedant, accedat Maria Magdalene, accedat et Latro de cruce. Et cum sedisset accesserant ad eum discipuli ejus. Accesserunt non tam incessu

B

C

D

Bene autem non turbæ, non quilibet de populo, sed discipuli accessisse dicuntur: quatenus sicut Testamentum Vetus datum legitur in monte Sina, solo Moyse ascendente, et populo exspectante deorsum (Exod. xxiv, 12-18); sic et modo susciperent montes pacem populo, et colles justitiam; et velut in tenebris quibusdam, et in occulto diceretur apostolis quod postea dicerent in lumine, et audirent in aure quod prædicarent postmodum super tecta. Unde et sequitur:

7. Et aperiens os suum, docebat eos. Aperuit nunc os suum, qui prophetarum prius aperuerat ora. Hinc est quod legitur in psalmo, Propheta dicente: Domine, labia mea aperies,et os meum annuntiabit laudem tuam (Psal. L, 17). Nunc autem qui multifarie, multisque modis olim locutus fuerat in prophetis, demum suo ipsius ore locutus est, tanquam si diceret: Et qui loquebar, ecce adsum (Isa. LII, 6). Beati qui audierunt loquentem in carne Sapientiam: beati qui Verbi Dei verba, quæ ab ipsius ore processerunt, audierunt. Verumtamen quod audierunt illi, adhuc reservatur nobis; quia et nos audire possumus, quamvis non ab ipso. Aperiens os suum docebat eos, dicens: Beati pauperes spiritu. Vere apertum est os ejus, in quo omnes thesauri sapientiæ et scientiæ sunt reconditi. Ei vere ejus hæc doctrina, qui in Apocalypsi loquitur: Ecce nova facio omnia (Apoc. XXI. 5): qui per Prophetam ante prædixerat: Aperiam os meum, eructabo abscondita a constitutione mundi (Psal. LXXVII, 2; Matth. xIII, 35). Quid enim tam absconditum, quam paupertatem esse beatam? Attamen Veritas loquitur, quæ nec falli, nec fallere potest; et ipsa est quæ dicit quoniam beati pauperes spiritu. Sic vos, insensati filii Adam, divitias quæritis, divitias desideratis usque adhuc cum jam beatitudo pauperem divinitus commendata, prædicata mundo, credita sit ab homnibus? Quærat eas paganus, qui sine Deo vivit; quærat Judæus, qui terrenas promissiones accepit: sed qua fronte, magis autem qua mente Christianus divitias quærit, postquam Christus beatos esse pauperes prædicavit? Quousque, filii alieni, quousque vanitatem loquetur os vestrum, ut beatum dicatis populum cui hæc sunt, hæc visibilia, hæc præsentia, cum Filius Dei os suum aperiens locutus sit veritatem, beatos esse pauperes et væ divitibus?

8. Sed diligenter attende, quod non simpliciter pauperes nominat, propter plebeios pauperes necessitate miserabili, non laudabili voluntate. Spero equidem profuturam apud eis divinæ bonitatis misericordiam hanc ipsam afflictionis suæ miseriam: scio tamen 1026 Dominum hoc in loco non de hujusmodi fuisse locutum, sed de his qui possunt dicere cum Propheta: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII, 8). Attamen nec voluntaria quidem pauperlas omnis laudem habet apud Deum : nam et philosophi omnia sua reliquisse leguntur, ut expediti mundialibus curis, studio vanitatis possent vacare

liberius et nolebant censu abundare terreno, ut abundarent magis in sensu suo. Hos discernit quod dictum est, spiritu, id est, spirituali voluntate. Beati ergo pauperes spiritu, spirituali scilicet intentione, desiderio spirituali, propter solum beneplacitum Dei, et animarum salutem, quoniam ipsorum est regnum cælorum. Sed quis est qui sic loquitur, qui sic beatificat pauperes, et sic ditat? Putas, poterit verum esse? Erit sine dubio, siquidem verax et potens est qui promittit. Si murmurat inimicus, respondebitur ei: An non licet mihi facere quod volo? an oculus tuus nequam est,quia ego bonus sum? (Matth.xx,15.) Si tu jure humiliatus es pro eo quod adversum me exaltare te voluisti; nonne qui se humiliant propter me, merito sunt exaltandi? Et vere, fratres, si mi

serrimus ille e cœlo dejectus est, quoniam affectavit celsitudinem, altitudinem concupivit, sublimitatem præsumpsit nonne consequens est beatos esse, qui sponte in paupertatis humilitatem sese deponunt, et juxta Domini professionem, ipsorum est regnum cœlorum, quod perdidit iste? Et attende quam sapienter ordinaverit Sapientia, contra peccatum primum, remedium primum opponens. Ac si apertius dicat Vis obtinere cœlum quod perdidit superbiens angelus, qui confisus est in virtute sua, et in multitudine divitiarum suarum? Paupertatis vilitatem amplectere, et tuum erit. Sequitur :

B

9. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Bene, optime. Sic enim oportebat, commendata paupertate, etiam mansuetudinem prædicari; quo- C niam relinquentibus omnia, prima solet esse tentatio de molestiis corporis, et afflictione carnis insolita. Quid vero paupertas proderit, si, quod absit! pauper in murmurationem deveniat, factus exasperaus, et impatiens disciplinæ ? Optime quoque post regni promissionem minus aliud regnum velut in arrham datur, ut secundum Scripturam, promissionem habeamus vitæ ejus quæ nunc est, pariter et futuræ (1 Tim. iv, 8); et de exhibitione præsentium firma sit exspectatio futurorum. Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Hanc ego terram corpus nostrum intelligo quod si possidere vult anima, si regnare desiderat super membra sua, necesse est ut sit ipsa mitis, et superiori suo subjecta; quoniam tale inveniet inferius suum, qualem se exhibuerit superiori. Armatur enim creatura ad ulciscendam sui injuriam Creatoris. Et ideo noverit anima, quæ rebellem sibi invenit carnem suam, se quoque minus, quam oporteat, superioribus potestatibus esse subjectam. Mansuescat ipsa, et humilietur sub potenti manu Altissimi; et subjecta sit Deo, et his pariter quibus vice ejus habet obedire prælatis : et continuo corpus suum inveniet obediens et subjectum. Veritas enim est quæ loquitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram. Et vide, si non adversus secundi peccati vulnus secunda processerit medicina. Prima siquidem post angelicæ prævaricationis ruinam Eva peccavit, inquietudine spiritus agitata, et interdicti Dominici jugum suave, et leve onus abjiciens ; quoniam PATROL. CLXXXIII.

exspectare noluit, ut de manu Domini, unde jam cætera acceperat, perfectionem quoque beatitudinis mereretur, sed præripere illam serpentis consilio attentavit. Propter hoc paradisum perdidit, terram deliciarum propter hoc ipso corpore suo contrariam legem invenit. Sed jam fortassis ad hanc Domini vocem desiderio mansuetudinis æstuas, et conquereris super asperitate cordis tui, et belluinis quibusdam motibus atque indomita feritate. Attende ergo quod sequitur:

10. Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Equum indomitum flagella domant; animam immitem contritio spiritus et assiduitas lacrymarum. Ergo in omnibus operibus tuis memorare novissima tua: 1027 mortis horrorem, judicii tremendum discrimen, ardentis gehennæ metum ab oculis cordis tui elongari nullatenus patiaris. Cogita peregrinationis tuæ miseriam, recogita annos tuos in amaritudine animæ tuæ; cogita vitæ humanæ pericula, cogita fragilitatem propriam: et in hujus modi cogitatione si perseveraveris, dico tibi, parum senties quidquid foris videtur esse molestum, dum toto corde circa interiorem molestiam occuparis. Sed nec patietur Dominus sine consolatione te esse, quoniam Pater misericordiarum est, et Deus totius consolationis; et complebitur omnino quod Veritas pollicetur: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Concordat autem huic sententiæ etiam illud, quod in Salomone legisti: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii (Eccle. vII, 3). Propterea beata esses, Eva, si post culpam consolationem quæreres lacrymarum, et conversa ad pœnitentiam veniam citius obtineres. Nunc autem miserrimam quæsisti consolationem de simili casu viri tui, et veneno pessimo, nequissimo videlicet vitio, totam infecisti posteritatem tuam: ut usque hodie perditionem alterius, alter suam reputet consolationem. Misera prorsus Evæ consolatio, et eorum qui miseriam hanc imitantur! Sed beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Verum quid aliud est hæc consolatio, quam procedens de spe veniæ gratia devotionis, et suavissima delectatio boni, et gustus sapientiæ, licet exiguus, quibus interim benignus Dominus afflictam refrigerat animam? Sed gustus D ille nihil aliud est, quam irritamentum desiderii, et incentivum amoris, sicut scriptum est: Qui edunt, me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient (Eccli. xxiv, 29). Propterea illico subinfertur:

11. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi salurabuntur. Qui esurit, esuriat amplius; et qui desiderat, abundantius adhuc desideret; quoniam quantumcunque desiderare potuerit, tantum est accepturus. Imo vero non secundum imperfectionem modumve desiderii, quoniam quidem donec perfecte habeat, perfecte desiderare non potest; sed nec et perfecte habere, donec perfecte desiderel; sed mensuram accepturus est bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi satura

15

buntur. Infirmiori palato cordis, et animæ languenti adhuc dura et insipida res videtur esse justitia; sed qui gustaverunt, ecce ipsi sciunt quam beati sunt qui esuriunt illam, quoniam ipsi saturabuntur. () vere felix et gloriosa satietas! o sanctum convivium! o desiderabiles epulæ! ubi nimirum anxietas nulla, nullum poterit esse fastidium, quoniam satietas summa, et summum inerit de-iderium. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Jam vero hoc verbum adversus Adam procedere credo, qui portionem quidem aliquam videtur tenuisse justitiæ, in eo quod mulieri compassus est; sed si esurisset justitiam, curasset sine dubio reddere quod debebat, non modo uxori, sed multo magis Creatori. Debebat enim uxori compassionem utique et disciplinam, tanquam inferiori. Caput enim mulieris vir (Ephes. v, 23). Debebat autem Deo obedientiam atque subjectionem. Sed quid putamus, fratres, quamplurimi usque hodie factum illud graviter dijudicant, et tamen insipienter imitantur? Indignantur adversus Adam, quod obedierit voci uxoris suæ, plus quam Dei; et ipsi quotidie Evam suam, carnem videlicet, audiunt plus quam Deum. Fratres, si modo præsentem videremus Adam in eo articulo positum, ascendentibus cogitationibus in cor ejus, coarctari inter precem uxoris, et præceptum Creatoris; nonne clamaremus adversus illum, dicentes: Cave tibi, miser, vide ne feceris; seducta est mulier, non acquiescas ei? Utquid ergo,

de Petris istis, qui fiducialiter loquantur Domino : A Ecce nos reliquimus omnia et secuti sumus te ? (Matth. xix, 27.) Sed scriptum est jam in Evangelio æterno, in libro vitæ scriptum est et signatum : Beati misericordes,quoniam ipsi misericordiam consequentur. Jam vero, fratres, Adæ crudelitatem hæc sententia tangit, qui videbatur prius uxoris amore peccasse. Ecce enim scimus, o Adam, quia os de ossibus tuis, et caro de carne tua est, et ejus amore peccasti. Videamus nunc quantum diligas eam. Venit Dominus igneum tenens gladium in ultionem prævaricationis oppone te discrimini propter illam, et dic: Domine, mulier infirmior est, mulier seducta est mea est iniquitas, meum peccatum, in me solum vindicta procedat. Sed non loquitur sic : Mulier, inquit, quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, et comedi (Gen. 1, 12). O perversitas ! Poenam pro ea suscipere refugis, et culpam admittere non recusasti! Quomodo, pro dolor! omnia confudisti ! perniciose misericors, ubi severus esse debueras ; et perniciosius crudelis, ubi misericordiam impendere oportebat? Nam delinquere propter illam nullo modo, satisfacere vero pro ea libenti animo debuisti. Sic enim oportet fieri, fratres, ut nunquam propter alium homo peccet, quod est justitiæ: et libenter aliena peccata portet, quod est misericordiæ. Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam,quoniam ipsi saturabuntur. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Sequitur :

B

quoties apprehendit nos tentatio similis, non per- C

suademus similiter nobis ipsis? Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Sed quid potest esse omnis justitia nostra coram Deo? Nonne juxta prophetam, velut pannus menstruatæ reputabitur (Isai. LXIV, 6) et 1028 si districte judicetur, injusta invenietur omnis justitia nostra, et minus habens? Quid ergo de peccatis erit, quando ne ipsa quidem pro se poterit respondere justitia? Propterea obnixe cum Propheta clamantes: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine (Psal. CXLII, 2), tota humilitate ad misericordiam recurramus, quæ sola potest salvare animas nostras, et sollicite pensemus quod sequitur:

13. Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Beati plane, et omnino beati, qui videbunt in quem desiderant angeli prospicere, quem videre vita æterna est. Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea: faciem tuam Domine, requiram (Psal. XXVI, 8). Quid enim mihi est in cœlo ? et a te quid volui super terram? Defecit caro mea et cor meum Deus cordis mei, et pars mea Deus in æternum (Psal. LXXII, 25, 26). Quando adimplebis me lætitia cum vultu tuo? Væ mihi ab immunditia cordis mei! qua impediente, necdum mercor ad beatam illam visionem admitti. Quanta sollicitudine, fratres, quanto studio danda est opera, ut mundari possit oculus, quo videndus est Deus? Et ego quidem triplici sorde inquinari ne sentio; concupiscentia

12. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et attende, quemadmodum Zac- D carnis, et concupiscentia gloriæ temporalis, et præ

chæus breviter uno verbo utrumque complectitur, dicens: Dimidium bonorum meorum do pauperibus, et si quempiam defraudavi, reddo quadruplum (Luc. XIX, 8). Vides quantum esurit iste justitiam, cui non sufficit æqua mensura reddere, nisi reddat quadruplum. Misericordia quoque magna est, quod dimidium bonorum suorum dat pauperibus. Verumtamen non silebo ego quod sentio. Laudem Domini loquetur os meum: Domini plane, non vestram. Neque enim vobis, sed nomini ejus do gloriam. Zacchæus certe, cujus laus est in Evangelio, dimidium bonorum suorum dedit pauperibus; sed ego multos Zacchæos hic video, qui nihil sibi ex omnibus reliquere. Quis mihi scribet hoc Evangelium de Zacchæis istis, imo

teritorum conscientia delictorum. Sunt enim in anima motus quidam utrorumque desideriorum, quos nec ratione, nec viribus exstinguere possum, quandiu sum in hoc sæculo nequam, et in corpore mortis teneor alligatus. Attamen contra sordes istas orationis oppone remedium ; et propterea sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri qui solus mundus est, et potest facere mundum de immundo conceptum semine. Sic et contra peccati conscientiam remedium confessionis est institutum; et omnia in confessione lavantur. Ecce hæc sunt quæ mundant 1029 oculum cordis, oratio et confessio. Porro beati mundo corde, quo

« PoprzedniaDalej »