Obrazy na stronie
PDF
ePub

rennis gloriæ, Patrem potentis gratiæ (Brev. feria 2, A similitudinem aliquam jumentorum homini commenad Laudes.); cui et in psalmo canimus: Quia misericordiam et 839 veritatem diligit Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus (Psal. LXXXIII, 12). Viriliter ergo sustineat in hoc sæculo pietas colluctationem, et persecutionem quamlibet æquanimiter patiatur. Quidni tolleret omnia, quæ ad omnia valet, promissionem habens ejus vitæ, quæ nunc est, et futuræ? Repugnet fortiter impugnanti: quia et repugnanti propugnator aderit indefessus, et triumphanti non deerit largissimus remunerator. Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus.

dari; sed plane non eam quæ in non intelligendo, et insipientiæ, sed patientiæ imitatione consistat. Neque enim succensentis similiter, sed ne plangentis quidem videretur vox, si dixisset: Homo cum sub onere Dei esset, non recalcitravit; ut jumentum factus est apud eum. Quis enim non illi jumento plurimum invideret, cujus in humili tergo ad commendationem ineffabilis suæ mansuetudinis dignatus est sedere Salvator, si cum illius tam pretiosi oneris gestatione intelligentiam quoque tam singularis habuisset honoris? Ut jumentum igitur esto, minime tamen jumentum: patienter quidem sustinens onus, sed honorem intelligens; sapienter et delectabiliter cogitans tam ipsius oneris qualitatem, quam propriam utilitatem.

2. Necessaria plane insuperabilis protectio veritatis non modo interim in carne degenti, sed et postmodum exeunti: et nunc quidem ob periculosos conflictus, tunc vero ob monstruosos occursus spi- B rituum malignorum. Nempe et sanctissimam illam gloriosi Martini animam voluit pars inimica nocere, et cruenta bestia sciens quod modicum jam tempus haberet, tota profecto insania malitiæ infatigabilis non est verita prope assistere ei quoque in quo nihil habebat. Imo vero ad ipsum etiam Regem gloriæ accedere impudentissima temeritas illa præsumpsit, sicut ipse testatur: Venitenim princeps mundi hujus, et in me non invenit quidquam (Joan. xiv. 30). Felix anima, quæ sic interim tentationum jacula scuto veritatis repulerit, ut nil prorsus venenatum in se coalescere passa, omnino non confundatur cum loquetur inimicis suis in porta. Nihil in me, funeste [alias, funestum], reperies. Felix quem sic circumdat clypeus veritatis, ut introitum quoque et exitum Cut a Sancto sanctorum in sanctam civitatem me

ejas custodiat: exitum utique ab hac vita, et introitum in futuram, quo videlicet nec moliatur a tergo, nec a facie mali quidpiam inimicus attentet. Siquidem omnino opus erit illic custode, opus erit duce fideli, opus erit consolatore magno propter horribiles illas visiones; non minus quam hic adjutore et propugnatore contra invisibiles tentatores.

3. Glorificate itaque, dilectissimi, et portate interim Christum in corpore vestro, onus delectabile, suave pondus, sarcinam salutarem; etiamsi premere aliquando forte videtur; etiamsi interdum latera tundit, et flagellat recalcitrantem; etiamsi quandoque in camo et freno maxillas constringit et coercet; omnino feliciter. Esto ut jumentum, qui Salvatorem portas; sed non penitus ut jumentum. Homo, inquit, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis (Psal. XLVIII, 13). Quid enim tantopere vel plangit Propheta, vel arguit in homine similitudinem jumentorum, præsertim qui alio quodam loco de se loqui et dicere Deo non sine quadam congratulatione videtur: Ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum? (Psal. LXXII, 23.) Puto, imo non puto, sed scio, (30) Mariam absolute habent editi, etiam antiquiores: quandam addunt scripti; et recte quidem, cum hoc loco non agatur de Maria Deipara sanctissima, sed de alia quadam, nempe Cassabolita seu Castabolite, ad quam duæ exstant epistolæ sancto Ignatio martyri ȧscriptæ, in quibus « Christifera »> PATROL. CLXXXIII.

4. Magnus ille Ignatius, discipuli quem diligebat Jesus auditor, martyr noster, cujus pretiosis reliquiis nostra dilata est paupertas, Mariam quamdam (30) in pluribus quas ad eam scripsit epistolis, Christiferam consalutat. Egregius plane titulus dignitatis, et commendatio honoris immensi. Nempe cui servire, regnare 840 est; gestare hunc, non onerari est, sed honorari [alias, ornari.] Cæterum num [alias, unde] ei, de quo nunc loquebamur, Salvatoris asello verendum ullatenus videbatur, ne sub illa tali sarcina deficere posset in via? An vero timendus ei aut luporum incursus, aut raptorum occursus; vel præcipitium, seu periculum aliquod sub tanto præside metuendum? Felix qui sic tulerit Christum,

reatur induci. Non est omnino quod timeat, ne vel in via aliquod offendiculum, vel repulsam in janua patiatur. Illi nempe jumento viam parabant fideles populi (Matth. XXI, 7-9), huic angeli sancti: Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis,ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. Sed non sunt hæc præoccupanda modo; series magis ipsa Scripturæ expositionis ordine sequenda est.

5. Cadent a latere, inquit, tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit. Hic enim versus hodie nobis tractandus est; non ignoratis. In præcedenti sane capitulo quod novissime tractabatur, dictum est, si recolitis, quemadmodum a quator quibusdam maximis equidem, graD vissimisque tentationibus hujus vitæ, protectio liberet veritatis; videlicet a timore nocturno, a. sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et dæmonio meridiano. Quod igitur sequitur: Cadent a latere tuo mille, etc. futuræ magis vitæ arbitror assignandum. Unde et in principio sermonis hujus meministis adhuc, ni fallor, sententiæ apostolicæ, qua videlicet valere ad omnia pietatem, vitæ quoque ejus quæ nunc est, et futuræ salutatur. Quanquam eamdem etiam salutationem præfert alia vulgata ejusdem Ignatii nomine epistola ad Mariam Deiparam. Verum hic sermo est de Maria illa, ad quamplures tunc circumferebantur epistolæ pro Ignatianis habitæ.

7

promissionem habere commendat (I Tim. iv, 8). A Audite ergo, et audite in lætitia cordis vestri, quod ad futuræ vitæ promissionem, vestramque exspectationem pertinere videtur. Ubi est thesaurus vester, sit et cor vestrum. Et quidem studiose audistis præsentia, non sum immemor; sed studiosius decet futura audire. Nam et pseudopropheta, Balaam dico, recolite qui historias nostis: et ipse, inquam, iniquus justorum mortem optabat, et novissima sua horum similia fieri precabatur (Num. xxш, 10). Tantus est pietatis fructus, tanta justitiæ merces, ut ne ab ipsis quidem non desiderari queat impiis et injustis. Minus tamen oblectat canticum Sion salices Babylonis. Suspendenda proinde organa apud eos; lamentandum magis super flumina Babylonis, si forte persuaderi eis possit ut plangant. Hic plane cantandum est, ubi B non deerunt qui tota alacritate spiritus saltent ad vocem psalterii, ad canticum Sion; et vehementia quadam sacri desiderii ad eam gestiant prævolare, dicentes: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? (Psal. LIV, 7.) Quid enim aliud exsultare, quam ex se ipso saltare est? Minus sapit iis qui medio adhuc periclitantur in mari, jactantur undis, aguntur fluctibus, quamlibet favorabile sit, quod de remoti et prope jam desperati tranquillitate seu amoenitate littoris nuntiatur. Sed nec ad ejusmodi pertinet animam quod hodie nobis propositum est: neque enim talis quæpiam adhuc meretur audire: Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Memento cui hæc promissio facta sit,

nempe ei qui habitat in adjutorio Altissimi, in pro

tectione Dei cæli commorabitur.

6. Audiat igitur is qui salutis portui cogitatione jam et aviditate appropinquat, qui præjactata velut quadam anchora spei suæ terræ illi desiderabili inconvulsibiliter inhæsisse videtur, cunctis diebus, quibus nunc militat, expectans donec veniat immutatio sua. Certissima sane et præcipua propinquatio portus hujus, hæc ipsa conversatio, in qua positi estis, exitus præparatio est, vocationis videlicet et justificationis divinæ. In his nempe duobus fidelis quædam constituta est connexio velut cujusdam æter nitatis ad æternitatem, id 841 est magnificationis ad prædestinationem: quarum equidem sicut prædestinatio nullo est præcisa principio, sic et magnificatio nihilominus nullo unquam fine claudenda. Ne vero eam, quam diximus, quasi geminæ hujus æternitatis mediam connexionem esse putes nostræ adinventionis, Apostolum audi, si non eamdem tibi manifestius ipse commendat: Quos enim præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui. Quomodo, putas, aut quo ordine magnificabit? siquidem quæ a Deo sunt, ordinata sunt. Num a prædestinatione ad magnificationem saltu quodam pervenies repentino? Provide tibi medium pontem, aut magis ingredere jam paratum. Quos prædestinavit, inquit, hos et vocavit: quos autem vocavit, hos et justificavit: et quos justificavit, hos et magnificavit (Rom. VIII, 29, 30).

7. Hæc via equidem bona videtur nonnullis hominibus; sed et bona est, nihil super ejus fine timendum. Non tibi sint viæ hujus suspecta novissima. perge securus, tanto vividius, quando certius ea jam propinquare videntur. Nempe tenes media: quomodo non novissima propinquarent? Agite, inquit, pœnitentiam: appropinquavit enim regnum cœlorum (Matth. 1, 2). Sed regnum, inquies, cœlorum vim patitur, et violenti diripiunt illud (Matth. x1, 12). Nullus mihi ad hoc nisi per medios hostium cuneos patet accessus. In itinere medio sunt gigantes, in aere volitant, obsident transitum, observant transeuntes. Attamen fiducialiter age, ne timeas. Magni sunt, multi sunt; sed, cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Cadent undique, nunquam tibi deinceps in perpetuum nocituri: parum est; non appropinquaturi. Equidem videbit peccator et irascetur, sed a latere veniet: quod videlicet præveniat te misericordia Dei tui, eadem quoque nihilominus etiam misericordia subsequatur, et introitum videlicet tuum, ut quidem supra meminimus, et exitum tuum custodiens. Alioquin quid in illo tam terribili spiritualium nequitiarum occursu humani posset consistere sensus, quod non intolerabili concuteretur horrore?

8. Quid putatis, fratres? si vel uni alicui e tam multis principibus tenebrarum in medium vestri irruere, et in tota feritate sua ac tenebrosi enormitate corporis apparere liceret; quis illum posset vel corporis sensu sustinere, vel cordis? Denique ante

Chos paucos dies (ipsi scitis) unum quemdam ex vobis,

D

et prius dormientem, et postea excitatum, tam graviter phantasia nocturna perturbare permissa est, ut vix illa die rationis compos, vix potuerit esse securus. Etiam omnes vos pariter expavistis cum territus ille terribilem nimis exclamasset in vocem. Erubescendum sane, quod usque adeo fides in vobis, vel dormientibus, visa fuerit obdormisse: sed ad nostram sine dubio factum est admonitionem, ut tota sollicitudine meminerimus adversum quos nobis sit colluctatio, nequando scilicet aut ignari hostilis invidiæ, aut protectionis divinæ inveniamur ingrati. Ex vehementissimo siquidem proprii cruciatu livoris in tantum prorupit malitia inveterata furorem, his præsertim diebus sanctis, acrius sese indicans vestra devotione torqueri. Eodem sane tabescentis insaniæ zelo, sed licentia ampliori, exeuntibus sanctis adest, nonnisi a latere tamen. Neque enim vel occurrere jam a facie, quasi ut vim faciat; vel a tergo repere, tanquam ut decipiat, permittetur.

9. Sed nec juxta iter quidem scandalum de cætero ponet tibi: ad te enim non appropinquabit. Non modo non attinget ut feriat, sed nec accedet ut terreat. Puto enim, id verebaris, ne te forsitan gravis ad illas tam monstruosas effigies, et larvalium tantam multitudinem facierum horror invaderet. Sed egregius tibi Paraclitus et efficacissimus aderit con solator, ipse nimirum de quo legisti: Coram illo procident Ethiopes, et inimici ejus terram lingent

(Psal. LXXI, 9). Plane ad nihilum deducetur in conspectu ejus malignus, sic timentes se glorificabit. Præsente te, Domine Jesu, quantumlibet irruant hostes, imo non irruant, sed ruant; confluant undique, sed ut fluant, et pereant a conspectu Domini, quemadmodum fluit cera a facie ignis. Quid 842 enim metuam deficientes? quid trementes paveam ? quid verear cadentes? Etsi ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, dummodo tu mecum sis, Domine Deus meus (Psal. xxn, 4). Siquidem protinus aspirabit dies, et inclinabuntur umbræ, cadent hinc inde principes tenebrarum. Quos enim nunc quoque, dum inter malignas eorum occultasque suggestiones per fidem adhuc, non per speciem ambulamus, fides tamen victoriosa triumphat; quomodo non facilius ipsa jam tunc propalatæ cognitio veritatis evidens cum suis illis tenebrosis ferrugineisque imaginibus exsufflabit? Nec causeris forte de numero, vel ipsam saltem multitudinem verearis. Memento sane quod ad unum Salvatoris imperium ab obsesso jam et diu possesso unius hominis corpore dæmonum legio tota discessit, et ne ipsos quidem ausa est, nisj ab eo jussa, contingere porcos (Psal. xx11, 4): quanto magis ipso duce, quotquot fuerint, undique cadent. cum ingenti admiratione et confusione, dicentes : Quæ est ista quæ ascendit sicut aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? (Marc. v, 1-16.) Intrepidus itaque et omnino impavidus, magis autem gratulabundus et laudans, oculis tuis considerabis : nec sane jam vel

impugnationem sustinebis, vel furorem pavebis, sed magis retributionem peccatorum videbis.

10. Et quidem videntur sufficere posse hodie quæ dicta sunt: sed adhuc sane aliquos vestrum nonnulla arbitror exspectatione suspendi. Movet enim studiosiores quosque, ni fallor, quidnam sibi velit, quod a dextris quidem decem millia, a sinistris vero mille perhibet esse casuros. Nam latus sane quod simpliciter dicitur, nonnisi sinistrum hoc loco licere accipi puto, præsertim quod dextrum quidem incontinenti proprio designetur ex nomine. Et quidem non sine certi ratione mysterii a sinistris multos, sed multo plures a dextris casuros esse prædixisse videtur. Nisi forte quis tam hebes fuerit et insulsus, ut in eo quod dicitur, mille, et decem millia (Cant. vi, 9), certanı exprimi putet numeri taxationem, et non magis superabundantem comparationem. Nos enim sic non divinas Scripturas accipimus, sed neque Ecclesia Dei. Cadent ergo a sinistris quidem mille, a dextris autem decem millia : quod videlicet abundantiori malignitate, et velut copiosiore manu dextris insistere partibus, dextrum latus appetere consuevissent. Quod quidem si magnum illud Ecclesiæ corpus considerare libet, facile satis advertimus, longe acrius impugnari spirituales viros ipsius Ecclsiæ, quam carnales quæ nimirum duo ejus latera, dextrum ⚫ sinistrumque puto non inconvenienter accipimus. Agit hoc sane superba semper invidiosa malitia, perfectiores quosque vehementius pulsans, justa illud

A

B

C

D

Esca ejus electa; et iterum: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus (Job XL, 18). Agit, inquam, etsi non sine certa divini dispensatione consilii, qui quidem nec imperfectiores, supra id quod ferre possunt, tantari permittit, faciens cum tentatione proventum; et perfectioribus non modo gloriosiores, sed et numerosiores parat ex hoste triumphos. Tota ergo pariter electorum Ecclesia coronabitur, quod ex utraque parte sui legitime certaverit, utroque nimirum cornu tam potenter interim ventilans inimicos, ut paulo post manifestius cadere videantur a latere ejus mille, et decem millia a dextris ejus. Sic nimirum olim jam quidem David perfectiore virtute probata, necdum vero propalata in Israel reprobatione Saulis, canebant in choro dicentes; Percussit Saul mille, et David decem millia (1 Reg. xvii, 7).

11. Sin autem ad singulos magis placet hoc referri, non vobis deest ne in hac quidem parte spiritualis intelligentiæ via, dummodo propriam super hoc experientiam consulatis. Longe siquidem ampliori sollicitudine, et calliditate multiplici pars adversa vulnerare [alias, vulnera] in nobis dexte ram satagit, quam sinistram nec tam corporis profecto, quam cordis laborat auferre substantiam Utramque nimirum prosperitatem humano generi invidere noscuntur: utraque nos [alias, eos] felicitate 843 privare contendunt, et cœlesti videlicet, et terrena; sed longe amplius rore coeli, quam pinguedine terræ. An vero incongrue hæc dixerimus quo latera, quibus nimirum duplicem hominis substantiam constat inniti, vos judicate. Nam quod spiritualia quidem bona attribuimus dexteræ, sinissræ vero carnalia, minime prorsus vereor arguendum; præsertim a vobis, quibus semper studii est, nec dexteram aliquando sinistram, nec sinistram dexteram reputare. Nec vero aliter vera quidem Sapientia probat, quam ut in sinistra divitiæ et gloria, in dextera autem sit longiturnitas vitæ (Prov. III, 16). Nam et hoc sane nullatenus expedit ignora re, quanam vobis vehementius instel pervicax hostium multitudo. Illic nempe studiosius repugnandum, ubi gravior urget necessitas, ubi totum belli imminet pondus, ubi colluctationis ratio universa consistit: unde vobis paratur tota aut victis ignominiosa captivitas, aut vincentibus gloria triumphalis.

12. Denique propter hoc, non quidem ad insipientiam vobis, tundendum libere adversario videmini latus exposuisse sinistrum, ut dexterum proinde tota sollicitudine conservetis. Hæc nimirum commendata a Christo, et Christianis omnibus imitanda serpentis prudentia est, ut caput solum toto, si necesse fuerit, exposito corpore tueatur. Hæc vera philosophia, hoc consilium Sapientis, ut omni custodia servetur cor, quia ex ipso vita procedit (Prov. IV, 23). Hæc denique gratia et misericordia Dei in servos ejus, et respectus in electos illius; ut eorum interim sinistram quidem velut dissimulans, dexteræ semper studiosus protector assistat, Ilinc est quod de se ipso propheta

testatun: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear (Psal. xv, 8). Nunquid non et illius manum dexteram, et solam eam putas dexteram tenuisse, cujus totam in facultatem pariter et in carnem licere passus est, quidquid libere visum est inimico? Verumtamen animam, inquit, ejus serva (Job 11, 6). Utinam mihi semper a dextris sis, Jesu bone! utinam semper tencas manum dextram meam! Scio enim et certus sum quoniam nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Tondeatur interin et tundatur sinistrum latus; pulsetur injuriis, vellicetur opprobriis libens illud expono, dum a te custodiar, dummodo sis ipse protectio mea super manum dex

teram meam.

13. Forte etiam mille qui a sinistris casuri sunt, homines magis intelligendi sunt, quam dæmones. Hic nimirum nobis nonnisi ob temporalia quælibet adversantur et transitoria bona, quæ quidem aut nos habere invidiosa malignitate suspirent, aut cupiditate injusta sese potius doleant non habere. Forte enim mundi hujus conantur auferre substantiam, forte favorem hominum, forte ipsam corporum vitam. Usque huc sævire humana persecutio potest; animæ vero non habent quid faciant. Nam dæmones quidem superna nobis et æterna potius invidere noscuntur, non tamen ut sibi cedat, quod irreparabiliter amiserunt; sed ne illuc pauper de pulvere suscitatus accedat, unde ipsi in gloria conditi irreparabiliter ceciderunt. Indignatur et livore tabescit obstinata malignitas humanam fragilitatem obtinere, quod retinere ipsa non meruit. Sed etsi quando forte cuivis temporalia damna aut inferre conantur, aut gratulantur inferri; hæc eorum tota molitio est, ut jactura exterior vel eidem ipsi, vel alteri occasio sit interna sicut e regione homines, quoties ea suadere nobis, aut quolibet modo efficere curant, unde ¡dextera nostra lædatur, non hoc quidem principaiter agere, sed temporale aliquod cuivis proventurum, vel sibi scilicet, vel nobis, vel alteri forte cuipiam; aut detrimentum aut emolumentum exinde seu captare, seu propulsare velle videntur. Nisi forte eatenus quis in dæmonem transierit ex homine, ut optare ullo modo possit quemlibet sibi inimicissimum hominem æterna damnatione multari.

14. Quid nos miseri dormitamus a spirituali studio, quos tam multipliciter insectatur nequitia spiritualis? Et pudor est dicere, et silere prohibet vis doloris. 844 Quantos enim invenire est, fratres, ex his quoque qui in religionis habitu et proposito degunt perfectionis, quos terribilis illa prophetæ sententia comprehendisse videtur : Si oblitus fuero tur, Jerusalem, oblivioni detur dextera mea! (Psal. CXXXVI, 5.) Nempe sinistri custodiæ lateris tota sollicitudine incubantes, callent admodum, sed sapientia hujus sæculi, cui abrenuntiasse debuerant: ea quoque nihilominus quam revelat caro et sanguis, quibus juxta Apostolum noluisse acquiescere videbantur (Galat. 1, 16). Denique videas eos tam avide lucra

B

captare præsentia, tam sæculariter transitoriis uti– litatibus adgaudere, ad terrenarum damna vel minima facultatum tam pusillanimiter turbari, tam carnaliter super his decertare, discurrere tam impudenter, tam irreligiose, sæcularibus sese implicare negotiis, ac si hoc esset tota eorum portio, hæc universa substantia. Attentius sane agricola pauperem excolit fundum, sed cui forte nulla amplior pretiosiorve sit possessio. Buccellam panis in sinu suo mendicus abscondit, quod in saccellis suis solum hoc metalli genus æruginet. Tu quid ita extremæ huic paupertati, et quidem proprii male prodigus laboris, incumbis? Est et alia tibi possessio, etsi forte remota. Erras. Nil tam prope nos, quam quod intra nos est. At forte non quidem longius positam, sed inutilem esse causaris, ut hic tibi quærendam magis sufficientiam putes. Falleris: ibi magis invenies, imo non invenies nisi ibi. An vero æstimas quod vel operam tuam non exigat, vel minus respondeat operanti? aut certe in tuto credis esse locatam, nec ulla deinceps sollicitudine custodis egere Quodlibet horum sapias, scito quod desipias vehementer. Ibi enim quammaxime quæ seminaverit homo, hæc et metet (Id.vi, 8). Sed et qui parce seminat, parce et metet; qui vero in benedictionibus seminaverit, de benedictionibus et metet (II Cor. IX, 6), ut faciat unum tricesimum, unum sexagesimum, unum centesimum. Habes autem thesaurum, istum in vasis fictilibus, si tamen adhuc habes. Puto enim, jam amisisti, puto, jam sublatus est; puto, jam comederunt alieni robur tuum, et ignorasti; C nec potes thesauro tuo cor apponere, quippe qui thesaurum ipsum non habeas. Alioquin, quæso te, si tam sollicitus es, si nec minima spernis, si tam prudenter servas paleas tuas ; etiam horreum tuum servare memento et custodire. Imo vero non exponas thesaurum tuum, qui sic incubas sterquilinio tuo. Forte enim illud tibi invident mille, sed istum obsident decem millia, nec minus superabundantes astutia et credulitate quam numero. Cadent, inquit, a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis. Verte illuc oculos fidei. Forte enim jam irruperunt aditus, forte jam libere diripiunt omnia, forte jam spolia ipsa distribuunt. Quid sinistro lateri tam male studiosus observator inhæres, nisi quod non in D latere jam tibi esse, sed in facie sinistra videntur, quod hæc provideas in conspectu tuo semper; et qui tangit hoc, non latus tetigisse putetur, sed pupillam oculi tui?

15. Cæterum jam nunc tibi provide, quisquis es dextri negligens, sinistri lateris cultor, ne cum hædis locum accipias in sinistra quam elegisti (Matth. xxv, 33). Asperum verbum est, fratres : non immerito expavistis. At cavere non minus necesse est quam pavere. Et quidem Dominus meus Jesus post cætera inæstimabilis suæ erga me beneficia pietatis, etiam dextrum sibi propter me passus est latus fodi: quod videlicet nonnisi de dextera mihi propinare vellet, nonnisi in dextera locum parare refugii. Utinam

ego talis merear esse columba, quæ in foramine A
petræ habitet, et in foramine lateris dextri. Consi-
dera tamen hoc vulnus eum penitus non sensisse.
Neque enim illud excipere voluit, nisi jam sopo-
ratus in morte: ut moneret te, quamdiu vivis, in
hujus semper lateris vigilare custodia; sed et mor-
tuam censeri eam animam oportere, quæ quidem
perniciosa insensibilitate dissimulet in dextera sibi
vulnus infligi. Merito quidem in sinistro latere po--
situm esse dicitur cor hominis, quod affectatio ejus
prona sit semper et proclivis in terram. Nec san
ignorabat hoc miserabiliter 845 ingemiscens:
Adhaesit, inquit, pavimento anima mea, vivifica me
secundum verbum tuum (Psal. cxvIII, 25). Sed ne
his quidem in hoc pondere nos conditionis humanæ
et gravedine cordis volebat remanere qui sic admo- B
nens loquebatur: Levemus corda nostra cum mani,
bus ad Deum Thren. III, 41). Plane id suadebat, ut
a sinistro latere erigerentur ad dextrum. Sæcularis
militia, fratres, in sinistro tantum latere clypeum
portat: non imitemur, si inter eos nolumus depu-
tari, quos huic sæculo militare constat, non Christo.
Nemo, inquit, militans Deo, implicat se negotiis
sæcularibus (II Tim. 11, 4): hoc est, scutum appli-
cat non tam dextræ, quam sinistræ.

16. Attamen, fratres, utrumque nobis latus tegendum est si meministis. Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus : et Apostolus ipse, Per arma, inquit, justitiæ a dextris et a sinistris (II Cor. vi, 7). Cæterum ipsam audi justitiam. Forte enim non eadem utrique lateri forma præscribitur. Nempe hinc quidem mandatur, Non vosmetipsos defendentes, charissimi, sed date locum iræ (Rom. XII, 19): et, In patientia vestra possidebitis animas vestras (Luc. xxi, 19). Inde vero præcipitur, Nolite locum dare diabolo (Ephes. Iv, 27). Et item, Resistite diabolo, et fugiet a vobis (Jacobi iv, 7). Audi adhuc quomodo tegas latus utrumque. Providentes bona, ait idem apostolus, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (Rom. xi, 17). Hæc est enim voluntas Dei, ut benefacientes, non modo tabescere malignorum dæmonum invidiam, verum etiam obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam (I Petr. 11, 15). Numquid tamen in æternum erit nobis hæc protectio necessaria? aut semper [alias, certe] ab utroque latere hostile agmen instabit? Erit quando non modo non instabunt, sed nec stabunt quidem. Cadent a latere tuo mille, etdecem millia a dextris tuis. Siquidem nec humana malitia jam tunc habebit quid faciat ; nec dæmonum millia plus verebimur, quam totidem vermium agmina, vel muscarum. Haud aliter denique intuebimur eos, quam filii Israel, filii Israel,

transmisso jam mari Rubro, undique sui Ægyptios mortuos, sed et rotas curruum ire in profundum cernebant: ut et nos scilicet, longe tamen securius et delectabilius, cantemus Domino, quod gloriose honorificatus sit, equum et ascensorem ejus dejiciens in abyssum (Exod. xiv, xv).

D

SERMO VIII.

De versu octavo, «Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.» 1. Brevius quidem vobis aliquando, dilectissimi, loquerentur, si crebrius id liceret: quod et vos credimus nonnunquam advertere potuisse. Cæterum quoties, ipsa diei præoccupante malitia, pluribus forte diebus molestissimum sustinuimus a vestra exhortatione et consolatione silentium, neminem vestrum reor oportere mirari si, tempus ipsum redimere cupientibus nobis, sermo rarior interdum protractior videatur. Hoc sane nobis actum sit brevi proœmio, ut hesterni pariter hodiernique sermonis, illius quidem prolixitas,hujus vero brevitas excusata apud vos habeatur. Vereor siquidem minus gratam fore nonnullis vel fuisse illam, vel istam fore; aut magis utramque quam alteram. Scuto, inquit, circumdabit te veritas ejus : non timebisa timore nocturno, a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris,ab incursu et dæmonio meridiano. Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit. Diximus hinc præcedentibus sermonibus quod dignata est Veritas ipsa largiri, quemadmodum scilicet fidelem animam interim quidem a tentationibus, postmodum vero a difficultatibus tueatur. Quæ tamen utraque brevius quidem in alio psalmo idem iste propheta commendans, In te, inquit, eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum (Psal. xvi, 30): quod ipso nimirum duce, nec hic gradiens offendiculum, nec egrediens hinc obstaculum pateretur. In altero ergo crebra ereptio, in altero plena jam et secura libe-, ratio designatur. Nam in hoc sane tertio quod 846 adjungit, Verumtamen oculis tuis considerabis, etiam felicitatis non modicæ promissionem arbitror contineri. Cadent, inquit, a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabit. Verumtamen oculis tuis considerabis. Ita oro, Domine, ita fiat. Cadant illi, et non cadam ego; paveant illi, et non paveam ego; confundantur illi, et non confundar ego.

2. Evidentius siquidem paucis hoc loco verbis et animæ mihi immortalitas commendatur, et ipsius quoque fides astruitur corporeæ resurrectionis. Nempe ruentibus illis futurus sum ipse qui videam, et ne isti quoque, quibus eorum novissimam intuear retributionem, oculi defuturi. Neque enim simpliciter oculis, sed oculis, ait, tuis considerabis: istis utique qui nunc languent præ inopia, et deficiunt, dum speras in Deum tuum. Et vere, fratres deficiunt oculi dum speramus. Quod enim videt quis, quid sperat? Spes, inquit, quæ videtur, non est spes (Rom. vIII, 24). Ipsis ergo jam tunc considerabis oculis, quos modo quidem nec levare audes ad cœlum; ipsis plane, qui toties interim fluunt lacrymis, ac crebris compunctionibus atteruntur. Nec enim novos tibi instaurandos putes, sed tuos utique restaurandos. Quid tamen de oculo dixerim, etsi minutissima, eminentissima tamen, excellentissima

« PoprzedniaDalej »