Obrazy na stronie
PDF
ePub

suo ante comprobasset Henricus Valesius, vir summus, de quo Adrianus Valesius, germanus ejus tanto fratre dignus, in ejus vita hoc memoriæ prodit. « Ante annos tres vel quatuor quam decederet, quoties, festis diebus, morbo vexatus, domi se continere cogebatur, Bernardi Claræ-Vallensis abbatis sermones ab anagnoste suo sibi legi jubebat, attenteque eos audiebat, et avidis auribus hauriebat. Quippe existimabat, et amicis etiam dicere consueverat, dies Dominicos ac festos Dei laudibus, non studiis litterarum impendi oportere sermones autem Bernardi quibuslibet veterum Patrum, cum Græcorum, tum Latinorum, homiliis ac sermonibus multo esse ad excitandam in animis nostris accendendamque pietatem aptiores. Hoc testimonium co lubentius refero, quod et ad commendandos Bernardi sermones plurimum valeat tanti viri auctoritas, et quod animo meo jucundissima sit hujus viri recordatio, qui me quondam sua et amicitia, et familiaritate dignatus est.

[ocr errors]

III. His duobus recentiorum virorum testimoniis, quæ cæterorum instar esse possunt, facile esset adjungere suffragia auctorum nostra ætate superiorum, qui de Bernardo non secus ac de concionatore vere apostolico locuti sunt: quos inter non mihi prætermittendus videtur Erasmus, in convicia cæteroquin quam in laudes profusior, ita de Bernardo loquens in libro secundo de Ratione concionandi : « Bernardus concionabundus est, natura magis quam arte, festivus et jucundus, nec segnis in movendis affectibus. » Sed vereor ne si rem minime dubiam pluribus demonstrare voluero, ab aliarum rerum, quæ magis usui esse possint, tractatione impediar aut retarder. Quapropter ad alia festinanti jam inquirendum incumbit : Primum, cur Bernardus sæpius, quam ordinis sui institutum ferat, verba faceret ad suos; deinde, quo tempore, id est quibus diebus, quibusve diei horis id præstaret; tertio, quo idiomate; ac demum, quæ Christianæ ac religiosæ vitæ principia suis potissimum inculcaret. Ad hæc, nonnulla tum ad exponenda quædam ejus doctrinæ capita, tum ad discernendos a notis et supposititiis genuinos ejus sermones disseremus. IV. Quibus diebus sermones «< in capitulo » apud Cistercienses quondam haberi mos erat, declarant Usus Cistercienses in capite 67: nempe dies « Natalis Domini, Apparitionis, in Ramis palmarum, Paschæ, Ascensionis, Pentecostes, omnium solemnitatum sanctæ Mariæ, Nativitatis sancti Joannis Baptistæ, Natalis apostolorum Petri et Pauli, in Solemnitate sancti Benedicti, et omnium Sanctorum, atque in Dominica 1 Adventus. » Nulla usquam, quod quidem sciam, mentio de privatis ac feriatis diebus, in quibus tamen Bernardus sæpissime conciones habebat. Unde in sermone 1 de Septuagesima, n. 2 : « Sæpius loquor vobis,» inquit, « etiam præter consuetudinem ordinis nostri. »

V. Cur vero id faceret vir religiosissimus et disciplinæ regularis studiosissimus, invenio causas omnino duas. Una est mandatum primorum ordinis Patrum, qui Bernardo, laborem corporis vix sustinenti, in compensationem id spiritualis operis imposuerant.Hanc rationem in fine sermonis 10 in psalmum xc ipse exponit his verbis: Quod aliquoties vobis loquimur præter consuetudinem ordinis nostri, non nostra id agimus præsumptione, sed de voluntate venerabilium fratrum et coabbatum nostrorum, qui id nobis etiam injungunt: quod tamen sibi quidem passim nolunt omnino licere... Neque enim modo loquerer vobis, si possem laborare vobiscum. Illud forte vobis efficacius verbum foret, sed et conscientiæ meæ magis acceptum. Cæterum quando id mihi, peccatis meis exigentibus, et onerosi hujus, ut ipsi scitis, tam multiplici infirmitate corporis, et ipsa quoque temporis necessitate negatur, utinam, dicens et non faciens, in regno Dei vel minimus merear inveniri! » Hæc causa et occasio fuit exponendi per feriales Quadragesima dies psalmi nonagesimi, quem continuis sermonibus prosequebatur, quatenus ingruentium negotiorum et adventantium hospitum sinebat importunitas. Utrumque hoc impedimentum identidem eum a concionibus avocabat, ad quas frequentandas eum urgebat non modo coabbatum auctoritas, sed etiam (quæ altera causa est) ardens de suorum profectu charitas et studium. Unde in sermone 5 de Quadragesima, n. 1 : « Charitas qua pro vobis sollicitus sum, fratres mei, cogit ut loquar vobis; et urgente ea multo sæpius loquerer, nisi tam multis occupationibus impedirer. » Et sermone 8 in psalmum xc, statim ab initio : « Brevius quidem vobis aliquando, dilectissimi, loqueremur, si crebrius id liceret... Cæterum quoties, ipsa diei præoccupante malitia, pluribus forte diebus molestissimum sustinuimus a vestra exhortatione et consolatione silentium, neminem vestrum reor oportere mirari, si tempus ipsum redimere cupientibus nobis, sermo rarior interdum protractior videatur. » Diei malitiam vocat negotiorum et hospitum turbam, de qua non semel conqueritur in sermonibus super Cantica, ut in præfatione sequentis tomi videbimus. At quantumvis a frequentandis concionibus sacris Bernardus impediretur, non tamen ita infrequentes erant, ut a spiritualium rerum fastidio suis non timeret. « Unum timeo,» ait ille sermone 2 de sanctis Petro et Paulo, n. 1, « ne toties audita verba salutis vilescere nobis incipiant tanquam verba. » Quippe idem sanctus doctor observat sermone 35 in Cantica, n. 9. Si corporis cibus, cum absque appetitu et satiatus illum sumis, non modo non prodest, sed et nocet plurimum, multo magis panis animæ cum fastidio sumptus, non scientiæ nutrimentum, sed magis tormentum conscientiæ importabit. »

VI. Jam vero quo tempore hæc spiritualium rerum tractatio fieret, indicat ipse Bernardus variis in locis. Nullum fere diem ab his collationibus vacuum, si modo aliunde non detineretur, abire permittebat. Id probant sermones de tempore et de sanctis tam multi, de diversis tam varii, in Cantica tam eximii, ne quid dicam de parvis ac sententiis, quæ sermonum primæ delineationes erant. Cum enim ejus animo

spirituales obversarentur cogitationes, nec eas statim plena oratione explicare posset; sacros ejusmodi partus tabulis cereis commendabat quos pro tempore et otio perficeret. Ita quippe de eo nobis scriptum reliquit Ernaldus in libro 11 de ejus Vita, n. 51: « Dictabat vir Dei, et nonnunquam scribebat in tabulis cereis, et non patiebatur perire inspirata sibi divinitus. »

VII. Horas declamandis sermonibus insumebat aliquando Matutinas post primam ante laborem communem, seu ante Missam: aliquando vespertinas. Primum tempus indicat sermone 10 in psalmum xc, n. 6: « Vereor deprehendi. Nempe horam hanc magnus ille et communis abbas noster et vester non vacationi sermonum, sed operi manuum noscitur assignasse. » Missarum imminens tempus notat sermone 1 in festo sancti Michaelis, in fine: « Sed jam præterit hora, ad Missas nobis eundum est. » Et sermone 1 in festo Omnium Sanctorum n. 3: « Nunc quidem cibari habemus factis ejus et verbis ; post hæc etiam illibatum Dominici corporis sacramentum in altaris mensa sacrosancta, ipso propitio, percepturi. » Ad hæc in fine sermonis secundi: « Sed jam sermo claudendus est: vocant enim nos Missarrum adhuc celebranda solemnia. » Verum serotinas horas eisdem concionibus adhibitas se fuisse probat sermo 1 de sancto Malachia, n. 8: « Inclinata est jam dies, et longius quam speraveram sermo processit. » At signantius in sermone 38 de diversis n. 3: « Eundum nobis est: jam enim campanam audivimus, jam vespertinæ tempus orationis advenit. » Idem probant sermones in Cantica, ut suo loco videbimus.

VIII. Nunc ex ordine inquirendum est, Bernardus sermones suos latina, an vulgari lingua eloqueretur. Nec levis sane difficutas. Istis enim concionibus interfuisse videntur fratres laici, illitterati, linguæ Latinæ prorsus ignari, quibus in usu erat sola vulgaris lingua, quæ « Romana » corrupte dicebatur passim apud illorum temporum auctores, Nithardum in Historia, Gerardum in libro de Vita Adalardi abbatis, et apud Chronographum Sancti Trudonis, ubi « corrupte Romana, Teutonice Vallonica vocatur. Hinc Petrus, Ludovici Junioris Francorum regis clericus, in epistola ad abbatem Latiniacensem: « Quidam puer, inquit, consanguineus meus, missus est mihi de Anglia ad discendam Romanam linguam (2), » id est Gallicam vulgarem. Qui vero hanc callebant, non continuo Latinam intelligebant, nequidem sæculo nono, nedum undecimo, ut patet ex libello de visione Flotildæ seu Chlotildæ, in quo arguuntur quidam presbyteri, « qui ipsas quoque litteras ignorarent quas legebant (3). » Si ergo Bernardi sermonibus fratres illitterati intererant, haudquaquam verisimile est, hos sermones Latine pronuntiatos fuisse. Sane Bernardi sermones de Tempore in conventu Patrum Fuliensium apud Parisios habentur Gallice scripti ab ipso, ut videtur, sancti Bernardi tempore: quod et codicis elementa, et idiomatis arguit antiquitas. Accedit quod Bernardus in initio epistolæ 17, ad Petrum diaconum cardinalem, sermones suos « stylo » discipulorum exceptos testatur: quasi diceret, non eo modo quo pronuntiati fuerant, sed alieno stylo fuisse donatos. Ejus epistolæ hæc verba sunt : « Aliqui fratres nonnulla ex his quæ me coram audiere loquentem, suo stylo excepere. Eadem fere verba sunt in fine epistolæ 18, ubi addit : « Et penes se retinent. » Ex quibus fortasse quis inferat. Bernardum nativa seu patria dictione, ut fratribus laicis sese accommodaret, verba fecisse, quæ discipuli ejus in Latinum converterint.

IX. Fratres autem laicos penitus illiteratos et linguæ latinæ ignaros fuisse multa demonstrant. Erant isti fratres choro sociati, sed tonsuræ clericalis expertes, a conversis omnino distincti. De his agitur in libro xu de Vita sancti Bernardi, capite 23: « Hanc divinæ scientiæ formulam, » nempe, Non glorietur in sapientia sua (Jer. ix, 23), etc., perfectius imitati sunt hi, qui sub beato Patre nostro Bernardo in ClaraValle cœlestis philosophiæ disciplinis imbuebantur, non solum litterati et in mysteriis sacræ legis eruditi viri multi, verum etiam laici et illitterati quam plures: qui etsi humanæ scientiæ fabricam, per quam ad perfectionis culmen niterentur, minime consecuti sunt, habebant tamen gratiam illuminantem et Spiritum vivificantem, qui de omnibus, quæ oportebat, sæculari scientia incomparabiliter efficacius eos docebat. Talium quidam monachus laicus, non littera doctus, sed spiritu, » etc. En qualis erat status ejusmodi laicorum, qui penitus analphabeti et linguæ latinæ inscii erant, teste Joanne Eremita in epistola ad Petrum Tusculanum de Vita sancti Bernardi, n. 2 : « Monachus quidam, » inquit, « venerandi abbatis verax dilector et sincerus, forte cum quodam laico fratre, Humberto nomine, per virgultum adjacens monasterio Claræ-Vallensis deambulabat, librum miraculorum sancti Patris tenens in manibus, exponens ea secundum idioma Romanæ linguæ, tam suæ, quam illius ædificationis causa. » Cur enim ea exponebat Romana lingua seu Gallica, nisi quia frater iste laicus Latinam ignorabat? Talis erat laicus alter, mox ab ipso Joanne laudatus, n. 3, qui cum nec « alphabetum,» antea nosset, « Deo tamen illuminante ejus intelligentiam, et quibusdam fratrum suffragantibus, in brevi ad hoc profecit, ut non solum legere, verum etiam cantare satis decenter et convenienter sciret. Exinde tam usu quam gratia cooperante, dictionum significationes aliquantum intelligere cœpit, et in hujusmodi scientia paulatim proficere: » quod de lingua Latina dictum esse nemo non videt. Neque solum apud Cistercienses, sed etiam apud alios monachos id genus fratres 1 aici admittebantur : qualiter erat ille apud Goffridum abbatem Vindocinensem, in lib. 1, epistola 8; qui,

(2) Chesnii tomo IV, pag. 742. (3) Ejusdem tom. II, pag. 625.

« quia laicus erat, non Latina, quam non didicerat, sed materna lingua loquebatur. › De fratribus conversis hic non agimus, tametsi eadem argumenta, quæ pro fratribus laicis militant, eisdem etiam conversis conveniunt, probantque eos itidem linguæ Latinæ intelligentia caruisse. Quod confirmatur testimonio Herberti in libro 1 De miraculis Claræ- Vallensium, cap. 16, ubi agit de quodam converso, « qui cum deve nisset ad mortem, cœpit loqui Latino eloquio, cum nunquam Latinas litteras didicisset. » Itaque universim pronuntiare licet, linguæ Latinæ usum promiscuum non fuisse penes vulgus, etiamsi passim acta publica Latine conderentur. Sane Petrus Venerabilis in lib. iv, epistola 18, ad Cœlestinum papam scribit se epistolam de ejus electione accepisse, atque in capitulo lectam, « tam litteratis, quam illitteratis, quos conversos vocamus, »> inquit, « exposuisse,» id est lingua vernacula explicasse: quod inutile fuisset, si omnes Latinam linguam calluissent. Denique singulis Galliarum provinciis suos, fuisse uti et modo, idiotismos, arguit Bernardi epistola 67, ad monachos Flaviacenses agri Bellovacensis: ubi ipsos, et suos Claræ-Vallenses << dissimilibus linguis» usos asserit.

X. Et quidem ita res tum se habebant: sed nihilominus Bernardi sermones in Latina lingua natos, 'Latine prolatos, atque eodem prorsus modo ab ejus discipulis exceptos fuisse indubitanter existimamus. Primo enim id arguit perpetuus nativusque verborum lusus in vocibus Latinis. Deinde ejusdem styli in sermonibus et in aliis ejus libris et tractatibus æqualitas. Ad hæc Carthusienses per ea tempora, qui et fratres laicos admittebant, in publicis ad fratres concionibus Latine dicebant, eumque usum retinent etiam nunc. Præterea idem de aliis Bernardi sermonibus, ac de expositione in Cantica censendum est: cujus expositionis sermones eodem prorsus modo scripti sunt, quo pronuntiati, ex sermone 54, num 1, in hæc verba: « Scripta sunt ut dicta sunt, et excepta stylo, sicut et sermones cæteri, ut facile recuperetur quod forte exciderit.>>

XI. Ex hoc loco explicatur superius testimonium ex epistola 18 objectum, ubi quidam fratres ex his qui Bernardum coram loquentem audire solebant ejus sermones stylo excepisse memorantur, id est calamo seu scriptione, non propria oratione. Sic Nicolaus Claræ-Vallensis in epistola 39: « Nec sufficit manus ad tenendum stylum. » Eodem sensu intelligenda est hæc vox in fine epistolæ 304: « Qui legit, agnoscat stylum, quia ipse dictavi. » Ubi et stylus pro scriptura idiographa, et dictare pro scribere indubie usurpatur. Sic in fine epistolæ 310: « Hæc ipse dictavi, sic me habens, ut per notam vobis manum agnoscatis affectum. » Nihil clarius. Neque enim orationis stylus manum indicat, sed propria scriptio. His accedit Guillelmi auctoritas in libro 1 de Bernardi Vita, num. 70: Testantur hoc scripta ejus, quæ vel ipse scripsit, vel alii scripserunt, sicut ex ore ejus exceperunt. » Hæc sane nos movent, ut Bernardi sermones non alio stylo seu dicendi genere, quam quo ab ipso prolati sunt, ad nos pervenisse existimemus; et in codice Fuliensi non nativam eorum linguam, sed Latinæ translationem contineri. Et quidem codex iste quem autographum esse putamus, non ante Bernardi obitum scriptus fuit : id quod probat inscriptio, in qua Bernardus sanctus appellatur, ut postea videbimus. Sane auditores suos in litteris sacris eruditos dicit non semel, ut sermone tertio de Petro et Paulo, num. 6: « Meministis credo, scientibus enim legem loquor, » etc., et sermone 7 in psalmum xc, num, 5: Balaam dico, recolite qui historias nostis. « Ad hæc sermone in festo Paschæ, num. 10: « Apocalypsis verba sunt: discant qui non legerunt, recolant qui noverunt. » Apertius sermone 4 de Nativitate Domfni, num. 1: « Scientibus Scripturas loquor. » Confer sermonem 10 in psalmum xc, num. 2. Ex his omnibus intelligitur, Bernardi auditores litteratos, ac Latine scientes fuisse,

XII. Nec nos ab hac sententia revocare valet objectio ex fratribus laicis, ad quos forsan sermones alii habebantur magis familiares, si non cum conversis privato capitulo (quod singulis Dominicis diebus in horum gratiam ex usu ordinis cum vernaculo sermone fiebat) intererant. Nonnihil tamen negotii facessit Nicolai Claræ-Vallensis epistola 24, de qua inferius agendum.

XIII. In his porro exhortationibus, quas sive ad conversos, seu ad extraneos et sæculares homines faciebat vir sanctus, vulgari idiomate procul dubio utebatur. Ad priores pertinet dictum conversi cujusdam animam agentis, qui a Bernardo ad spem Christianam animatus, respondit se de Christi misericordia securum esse. Tum ab eodem repressus : « Si vera est,» infit, « illa prædicatio vestra, quam nobis sæpius inculcastis, quod scilicet regnum Dei non carnis nobilitate, non terrenis divitiis possidetur, sed sola obedientiæ virtute acquiritur; hanc unam sententiam, tanquam verbum abbreviatum a Domino, sedula commemoratione apud me continui (4), » etc. Bernardus itaque ad conversos prædicationem faciebat, et quidem diebus Dominicis in privato eorum capitulo, ut Cisterciensium antiquæ definitiones præcipiunt, distinctione 14, cap 4.

XIV. Neque etiam sæcularibus et exteris, si quando charitas aut occasio postulare videbatur, sanctus, doctor deerat, teste Gautrido in lib. I de ipsius Vita cap. 3, n. 8: « Populo Dei semper prodesse studuit, nunquam præesse sustinuit. Raro tamen, nisi forte ad loca proxima, ut prædicaret exivit. Sed quoties eum

(4) Vita S. Bern., lib. vII, cap. 26.

necessitas aliqua traheret seminabat super omnes aquas, publice et privatim annuntians verbum Dei. Quod tamen ipsum ex mandato summi pontificis actitabat: ad nutum quoque præsulum cæterorum, ubicunque eorum aliquem contingebat adesse. » Quid in partibus Germanicis cum expeditionem sacram præcipiente Eugenio tertio publicaret, ipsi contigerit, codem libro idem Gaufridus tradit, n. 7: « Mel et lac sub lingua ejus... Inde erat quod Germanicis etiam populis loquens, miro audiebatur affectu; et ex sermone ejus, quem intelligere, utpote alterius linguæ homines non valebant, magis quam ex peritissimi cujuslibet post eum loquentis interpretis intellecta locutione, ædificari illorum devotio videbatur, et verborum ejus magis sentire virtutem cujus rei certa probatio tunsio pectorum erat, et effusio lacrymarum.» Quod ejus sermonem intelligere Germani, « utpote alterius linguæ homines, » non valerent, inde conficitur, eum nativa seu Gallica locutione usum fuisse. Et quidem Philippus monachus in libro vi De ejus miraculis, num. 16, ait, eum, «Romana lingua, » id est Gallica, apud Germanos locutum fuisse. Ekkehardus Junior in libro de Casibus monasterii Sancti-Galli, agens de quodam sæculi noni monacho illitterato, scribit, Tutilonem « latialiter, quo illum, qui nihil intelligebat, lateret, » compares suos allocutum fuisse. Idem de Anglis, ut alios mittamus, dicendum : quorum in gratiam Alfredus sæculo Ix, Pastorale Gregorii Magni et Bedæ Historiam Saxonice verti curavit. Hinc eodem tempore versiones Evangeliorum, et Regulæ S. Benedicti in Germanicam linguam.

XV. Sed fortasse his diutius immoramur, quam sit operæ pretium; nec tamen nos pœnitet, quando id apostolicum sancti viri commendat zelum et officium. Porro in concionibus suis, testante Gaufrido in loco mox laudato, « utebatur sane Scripturis tam libere commodeque, ut non tam sequi illas, quam præcedere crederetur, et ducere ipse quo veliet, auctorem earum ducem Spiritum sequens.

XVI. Jam vero quæ maxime vitæ religiosæ principia ex sacris litteris in suis ad monachos sermonibus inculcare soleret, non ab re erit paulisper considerare. Unum ex præcipuis est, ex apostolo, ut se in hoc sæculo peregrinos reputarent, cujus rei argumentum suppeditant loca duo: unus locus ex sermone 1 de Epiphania, num. 1, « Super his sæpius vos admonere curamus, ut nunquam mente excidat, peregrinos nos esse, longe factos a patria, pulsos hæreditate. Quisquis enim desolationem non novit, nec consolationem agnoscere potest. Quisquis consolationem ignorat esse necessariam, superest ut non habeat Dei gratiam. »Alter locus est in sermone 7 de Quadragesima, num. 1: « Felices qui se præsenti sæculo nequam advenas et peregrinos exhibent, immaculatos se custodientes ab eo, » etc.

XVII. Alterum Bernardi effatum erat, id in primis expedire monachis, imo omnibus ad virtutem contendentibus, ut, apostoli exemplo, præteritorum obliti, ad anteriora se extendant. » Porro profectus noster, » ait sermone 2 in Purificatione, num. 3, « in eo consistit, ut sæpius me dixisse memini, ut nunquam arbitremur nos apprehendisse; sed semper extendamur ad anteriora, incessanter conemur in melius, et imperfectum nostrum divinæ misericordiæ obtutibus jugiter exponamus. « Eadem est sententia in sermone 4 in psalmum xc, num. 3; « Et hæc est utique magna virtus et summa securitas, quando et pie vivis, et tamen plus attendis quæ desunt tibi quam quæ obtinuisse videris, oblitus quæ retro sunt, et extendens te in anteriora. » Affine est quod ibidem legitur, multum interesse ad perfectionem, ut nos, cum omnes religionis et officii nostri partes impleverimus, servos inutiles profiteamur : quod idem est atque anteriorum esse immemorem.

XVIII. Tertium axioma est, ut semper timeamus, ne videlicet a gratia nos excidere contingat. » Tota interim beatitudo nostra est, » inquit sermone 5 de omnibus Sanctis, num. 3, « timere Deum. » Et sermone 1 post octavam Epiphaniæ, num. 5, præmisso duplicem esse timorem. « ne forte trudi in gehennam, ne forte ab æterna vita contingat excludi, » subdit : « Bonum est adhibere et tertium, qui utique spiritualibus notus est... Timent enim qui noverunt spiritualem cibum, ne quando forte fraudentur eo. Cibo siquidem forte egent qui manum miserunt ad fortia... Hæc est metreta tertia, quam sub disjunctione signanter posuit, eo quod non omnium sit: quia nec omnibus centuplum repromissum, sed solis qui omnia reliquerunt. » Tertius iste timor, addit sermone sequenti, n. 8, 9, « replet animam omni sollicitudine timidam, ne forti deseratur a gratia... ne forte contingat amittere gratiam, ut sibi derelictus homo labatur quotidie de malo in pejus, de peccato minori in graviorem culpam: » Hæc latius persequitur sermone 54 in Cantica, num. 9, ubi hæc verba : « In veritate didici, nil æque efficax esse ad gratiam promerendam, retinendam, recuperandam, quam si omni tempore coram Deo inveniaris non altum sapere, sed timere. »

XIX. His Bernardi effatis quartum addere licet, ab ipso magnopere ac sæpissime eommendatum, nempe ut ingrati in Deum animi vitium toto animo effugientes, gratos quam maxime se præstare satagant ii quos Deus e sæculi turbinibus eduxit. Exponit id argumenti in sermone secundo de septem misericordiis pro Dominica sexta post Pentecosten, ubi ait n. 2: « Oportet proinde gratum esse hominem et devotum, qui percepta gratiæ munera non modo manere sibi desiderat, sed et multiplicari... Sed nos maxime, quos segregavit sibi, et assumpsit ad serviendum sibi soli, » etc. Illud ipsum urget in sermone 27 De diversis, qui est << Contra pessimum vitium ingratitudinis,» inter alia ita scribens num. 6: « Quam multos enim videmus et plangimus fratres, qui dummodo maneat habitus et tonsura, salva sibi omnia arbitrantur: non considerantes miseri, quemadmodum ingratitudinis vermis interiora corrodens, ob hoc tantum corticem

quem vident, transforare dissimulet, ne forte recogitent et erubescant, ipsaque verecundia emendentur.» Et infra : « Vides ergo non omnibus prodesse, quod a lepra sæcularis conversationis, cujus peccata manifesta sunt, emundantur: sed nonnullis pejus in occulto ingratitudinis ulcus oriri, quod tanto periculosius sit, quanto interius. » Nimius sim, si id genus argumenti, quoad liceret, pertractare velim: hæc in specimen et piorum lectorum adjumentum sufficiant.

XX. Doctrina horum sermonum non modo pietate referta est, sed etiam plana, facilis et absque offendiculo. Si qua tamen lectorem minus eruditum remorari possunt, ea locis suis explicabuntur. Unum hic explanare juvat, nempe qualis fuerit Bernardi de statu animarum sanctarum corpore solutarum opinio in tribus sermonibus, secundo, tertio, et quarto in festo Omnium Sanctorum, et in sermone quarto in Dedicatione ecclesiæ, et alibi. Principio sanctus doctor ita suam hac de re mentem aperit, ut non leviter ac perfunctorie, imo data opera et præmissa oratione eam expendat, sed « sine præjudicio sane, si cui forte aliter fuerit revelatum,» tametsi « super hoc sensum » Dei habere se putet, ut ipse dicit in sermone 4 de sanctis, n. 1 et 2. Deinde præmisso triplici animarum statu, « in corpore corruptibili, sine corpore, » et «< in corpore jam glorificato, » de medio statu disserens, sententiam suam in quatuor capitibus constituit. Primo in eo quod sanctæ illæ animæ corpore solutæ statim admittuntur in cœlum, ex eodem sermone 4, n. 1, adeoque « in consortium angelorum, » ut de sancto Malachia scribit sermone secundo, n, 5. Secundo istic versantur «< in luce multa, » ut in eodem sermone 4, n. 1. Tertio vident Christi humanitatem, ibidem n. 2; sed non divinitatem, quod nonnisi post resurrectionem sit ipsis concedendun. « Interim sub altari, id est sub Christi humanitate, feliciter sancti quiescunt, in quam nimirum desiderant etiam angeli ipsi prospicere. » Quarto denique « gaudium habent in spiritu suo, lætitiam multam in corde suo, licet non plenam >> sermone secundo de sanctis num. 4: adeoque non sine ruga, sermone tertio, n. 2, nempe ob desiderium resumendi corpora. » Adeo siquidem viget in iis desiderium hoc naturale, ut necdum tota earum affectio libere pergat in Deum : sed contrahatur quodam modo, et rugam faciat, dum inclinantur desiderio ejus.» Eadem sententia est in libro de Diligendo Deo, n. 32. Hæc fere Bernardi doctrina est, quam sub opinione duntaxat exposuit, ut patet ex libro v De consideratione, cap. 4, n. 9, ubi animas sanctas martyrum considerat in sinu Abrahæ « et sub altari, quodcunque illud est, in prima stola secundam patientissime expectantes. »

XXI. Cum ista fuerit Bernardi opinio, in quibusdam tamen locis sanctis animabus tribuit visionem Dei, nt cum Malachiam « pari cum angelis gloria et felicitate » lætari dicit sermone 2 de eo, n, 5; et quosdam sanctos jam meruisse introduci in sancta sanctorum, « ubi vident faciem stantis, id est claritatem incommutabilis Dei,» sermone quodam in Cantica: ad hæc martyres « immersos » esse « immenso pelago æterni luminis et luminosæ æternitatis, » in libro De diligendo Deo sub finem. Clarius in sermone secundo de sancto Victore, n. 4: « Jam cælos ingressus, quos et ante apertos beatis oculis suspiciebat, vere nune revelata facie speculatur gloriam Dei, absorptus quidem, sed non oblitus clamorem pauperum. Beata visio, qua in eamdem imaginem transformatur de claritate in claritatem, tanquam a Domini Spiritu. » At quomodo hæc cum superiori Bernardi sententia componi possunt, cum disertis verbis asserat sermone quarto de sanctis, n. 2, ubi hoc argumentum ex professo tractat, Filium electis suis post resurrectionem ministraturum, << novas utique, et usque ad tempus illud penitus inexpertas delicias manifestæ suæ contemplationis? » An forte hanc sententiam postea retractavit et emendavit? At id affirmare in promptu non est, cum tempus, quo sermones in speciem pugnantes habiti sunt, non liceat accurate definire.

XXII. Hic nobis occurrit Thomas Anglus in libello De medio animarum statu, Demenso 4, ubi censet Bernardum e Patribus primum beatorum animabus solutis sedem in cœlo tribuisse, quam Patres alii antiquiores nonnisi post extremum judicium beatis tribuerint: Divinitatis visionem eisdem denegasse ante resurrectionem, quam visionem isti ipsis concesserint. In priori capite Thomam allucinari certum est, ejusque errati tres tantum testes proferimus, Cyprianum, Alcuinum, et Florum diaconum Ecclesiæ Lugdunensis, omnes Bernardo ætate longe superiores. Cyprianus sub finem libri de Exhortatiome martyrii, cap. 12: « Quanta est dignitas,» inquit, » et quanta securitas... claudere in momento oculos, quibus homines videbantur et mundus; et aperire eosdem statim, ut Deus videatur Christus? Terris repente subtraheris, ut in regnis cœlestibus reponaris. » Brevius in libro de Laude martyrii. « Cœlo martyres gaudent. » Neque vero solos martyres, sed et patriarchas ac prophetas cum apostolis coli jam possessores esse asserit in priori loco. Alcuinus vero in epistola 81 testatur suo tempore dubitationem quidem ea de re apud nonnullos fuisse, sed occultam, non manifestam : quasi isti errorem suum, qui contra omuium sententiam erat, prodere vererentur. << Est quoque.» inquit, « in quibusdam clancula dubitatio, an animæ sanctorum apostolorum, et martyrum, aliorumque perfectorum, ante diem judicii in cœleste recipiantur regnum : » quam opinionem improbat, atque inter hæreses Hispanicas computat Alcuinus. At luculentior est Flori sententia in expositione Missæ, ad illa Canonis verba : » Memento etiam, Domine, famulorum, » etc., ubi Florus ita commentatur: « Luce clarius constat, quia perfectorum justorum animæ, mox ut hujus claustra carnis exeunt, in cœlestibus sedibus recipiuntur. » Nihil his testimoniis clarius adversus Thomam Anglum pro Bernardi, imo Ecclesiæ sententia.

« PoprzedniaDalej »