Obrazy na stronie
PDF
ePub

deseruit. Unde et relicto Herode, continuo gavisi sunt gaudio magno valde. Stella enim antecedebat eos, usque dum veniens staret supra ubi puer erat. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matrė ejus, et procidentes adoraverunt eum. Unde vobis hoc, o alienigena? Neque enim tantam invenimus fidem in Israel. Sic vos non offendit vilis habitatio stabuli, non pauperes cunæ præsepii? non vos pauperis matris præsentia, non lactentis infantia scandalizat?

5. Denique apertis thesauris suis, ait evangelista, obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham· Si solum obtulissent aurum, videri fortasse poterant paupertati matris voluisse consulere, ut haberet nimirum unde parvulum posset filium educare. Nunc autem offerentes pariter aurum, thus et myrrham; sine dubio spiritualis oblationis genus insinuant. Aurum enim inter divitias sæculi videtur excellere; quod per ejus gratiam omnes nos devote obtulimus Salvatori, cum pro ejus nomine ex integro dereliquimus substantiam hujus mundi. Jam vero necesse et ut, qui perfecte terrena contempsimus, flagranti desiderio cœlestia requiramus. Sic enim offerimus et thuris odoramentum; quo nimirum, ut in Apocalypsi beati Joannis legis, significantur orationes sanctorum (Apoc. v. 8). Unde et Propheta in psalmo : Dirigatur, inquit, oratio mea sicut incensum in conspectu tuo (Psal. cxL, 2) Sic et in alio loco legis, quia oratio justi cælos penetrat (Eccli. xxxv, 21). Oratio, inquam, non cujuslibet, sed justi. Nam qui avertit aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis.

6. Porro si justus esse volueris, et non avertere aurem tuam a mandatis Domini, ne avertat et ipse suam a precibus tuis, necesse est ut non solum præsens sæculum contemnas, sed et ipsam carnem castiges, et subjicias servituti. Nam qui dixit : Nisi quis abrenuntiaverit omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus (Luc. XIV, 33), et alibi: Si vis esse perfectus, vade et vende omnia quæ habes, et da pauperibus, et veni, sequere me (Matth. xix, 21), idem ipse in alio loco ait: Qui vult venire post me, 803 abneget semetipsum, el tollat crucem suam, et sequatur me (Luc. 1x, 23.) Quod exponens Apostolus: Quicunque, inquit, sunt Christi, carnem suum crucifixerunt cum vitis et concupiscentiis (Galat. v, 24). Duas igitur alas habeat oratio nostra, contemptum mundi, et afflictionem carnis; nec dubium quin cœlos penetret, et dirigatur sicut incensum in conspectu Dei. Erit enim gratum sacrificium, et acceptabilis oblatio nostra, in qua eum auro et thure fuerit etiam et myrrha: quæ, licet amara sit, tamen perutilis est, et conservat corpus quod mortuum est propter peccatum,ne defluens in vitium putrefiat. Hæc breviter pro imitanda Magorum oblatione sint dicta.

7. Cæterum quoniam apparitionem hanc esse diximus, quid in ea appareat, dignum est ut quæramus. Utique secundum verba Apostoli Apparuit benignitas et humanitas Salvatoris nostri Dei (Tit.

III, 4). Ecce enim in evangelica lectione audivimus quoniam intrantes domum Magi invenerunt puerum cum Maria matre ejus. In infantili corpore, quod virgineo mater fovebat in gremio, quid nisi veritas susceptæ carnis apparuit? Quid in eo quod cum matre parvulus invenitur, nisi verus homo et verus hominis filius declaratur? Jam vero et in secunda apparitione vide si non manifeste vocis paternæ testimonio Dei Filius approbatur. Coli namque aperti sunt super eum, et descendit Spiritus sanctus corporali specie sicut columba in illum, et vox Patris audita est: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui (Matth. III, 17). Satis equidem manifestum est ex hoc ipso, satis evidens et indubitabile, quoniam Dei Filium necesse est Deum esse. Nam et filios hominum homines, et ipsorum quoque B animalium fetus ex eodem cum eis genere esse nemo est qui dubitet. Verumtamen, ut nullus sacrilego errori remaneat locus, qui in prima apparitione verus homo et filius hominis est declaratus, et in secunda verus nihilominus Dei Filius, in tertia jam verus Deus et auctor naturæ probatur, ad cujus nutum natura mutatur. Nos ergo, dilectissimi, Christum Jesum diligamus ut verum hominem et fratrem nostrum, honoremus ut Dei Filium, adoremus ut Deum. Secure credamus in eum, secure credamus ei nos ipsos, fratres mei, cui nec potestas deest salvandi nos, cum sit verus Deus, et Dei Filius, nec bona voluntas, cum sit tanquam unus ex nobis vcrus homo, et hominis filius. Quomodo namque nobis Cerit inexorabilis, propter quos factus est similis nobis passibilis ?

D

8. Jam si desideratis super his apparitionibus aliquid ad ædificationem morum audire, illud attendite, quod primo omnium Christus appareat puer cum Virgine matre, ut simplicitatem et verecundiam ante omnia quærendam nobis doceat esse. Nam et pueris simplicitas naturalis, et cognata virginibus verecundia est. Omnibus ergo nobis in conversionis nostræ initio nulla magis virtus necessaria est, quam simplicitas humilis, et gravitas verecunda. In secunda vero apparitione venit Salvator ad aquas baptismi, non quidem lavandus, sed magis a Patre testimonium accepturus. Hæ sunt lacrymæ devotionis, in quibus non indulgentia peccatorum, sed beneplacitum quæritur Dei Patris, cum descendit in nos spiritus adoptionis filiorum, testimonium perhibens spiritui nostro quod sumus filii Dei, ut mellifluam nobis vocem de cœlo videamur audire, quia vere Deus Pater in nobis complaceat sibi. Nec parum distat inter has lacrymas devotionis, et ætatis utique jam virilis, atque eas quas primæva ætas inter infantiæ vagitus emisit, lacrymas utique pœnitentiæ et confessionis. Verumtamen longe amplius utrisque præcellunt aliæ quædem lacrymæ, quibus et infunditur sapor vini. Illas enim lacrymas vere in vinum mutari dixerim, quæ fraternæ compassionis affectu in fervore prodeunt charitatis; pro qua etiam ad horam tui ipsius immenor esse sobria quadam ebrietate videris.

[ocr errors][merged small][merged small]

De circumcisione, baptismo, et verbo Domini ad Joannem. Sic decet nos implere omnem justitiam. » (Matth. II, 15.)

1. Populo duræ cervicis cultellus erat necessa- ▲ mirum si Baptista contremuit? Quis vel ipsa cogirius, et lapideis cordibus merito cultri lapidei debebantur, qualibus a Jesu Nave facta circumcisio memorantur (Josue v, 2, 3). Noster autem Jesus, tanquam agnus mansuetus, omnem austeritatem abstulit. Domine, agnus es cum luna et lacte veniens aufer a me, obsecro, cultellum istum. Durum : enim videtur et crudele, parvulo recens nato cultrum lapideum adhibere. Sic agit misericors. Duritiam, duris bene congruam servis, filiis commutavit in mansuetudinem, ut rubiginem originalis peccati, quam vix cultellus eradere poterat, ex hoc jam cum unctione gratiæ facile lavet aqua. Nihil ergo mirum si pro diversitate temporum mutata sint sacramenta, ut daretur utrisque quod congruum erat eis. Ipse vero Christus utrumque suscepit, ut tanquam lapis angularis utrique parieti cohæreret, ac si duarum capita corrigiarum consuendo connecteret, sicut et Pascha figuratum ipse complevit, et verum protinus inchoavit.

2. Sed et propterea voluit circumcidi, ut ostenderet autorem se esse veteris legis, sicut et Evangelii; quoniam qui per se ipsum ait: Nisi, quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto,non intrabit in regnum cælorum (Joan. iii, 5', ipse idem per servum suum prius dixerat, Omnis anima cujus præputii caro circumcisa non fuerit, peribit de populo suo (Gen. xvII, 14). Quod si solum baptisma suscepisset, videri poterat refugisse circumcisionem, tanquam nihil ad se pertinentem. Si vero circumcideretur et non baptizaretur, quando mihi persuaderi posset baptizari, circumcisione relicta? Nunc itaque post circumcisionem baptisma suscipiens, illud mihi tenendum tradidit, quod ultimo suscepit.

3. Denique communitatis amator et commendator, qui habitare facit unius moris in domo (Psal. LXVII, 7), quomodo communitatem desereret, et alios scandalizaret? Sic enim scandalizarentur videntes eum non circumcidi, sicut hodie scandalizaretur Ecclesia, si infantem videret non baptizari. Nec solum communitatis et unitatis bonum commendare, sed humilitatem voluit exhibere; ut ligaturam vulneratorum susciperet, qui solus erat absque vulnere. Hinc enim Apostolus dicit: Misit Deus Filium suum in mundum, natum ex muliere, factum sub lege (Galat. iv, 4).

4. Verum ne quis forte diceret : Quod circumcisus est parentes fecerunt (parvulus eniin erat), jam triginta annorum ad baptismum ipse perrexit. Inclinatur sub Baptistæ manibus caput tremendum potestatibus, et principatibus adorandum. Quid

[ocr errors]

tatione non contremiscat? O quam altum erit in judicio caput, quod modo sic inclinatur et vertex qui modo tam humilis videtur, quam sublimis et et excelsus tunc apparebit! Sine, inquit, modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. Siquidem que in plenitudine temporis venit, et in quo habitat plenitudo divinitatis, nihil novit nisi plenum. Nam et legem non venit solvere, sed implere (Matth. v, 17). Est autem justitia quædam stricta et angusta valde, ita ut quam cito pedem verteris, in peccati foveam cadas : nec præponere se æquali, nec æquare præposito. Hujus definitio est, reddere unicuique quod suum est. Altera latior et amplior justitia, nec æquare se pari, nec inferiori præponere. Sicut enim grandis et gravis est superbia, præferre se æquali, aut æquare prælato, ita magnæ humilitatis est, inferiorem se exhibere æquali, aut æqualem inferiori. Maxima et plena justitia est, se inferiorem exhibere etiam ipsi inferiori. Sicut enim summa et intolerabilis superbia est, superiori se præponere ita inferiori se supponere [alias subdere], summa et plena justitia est. Quod 805 Joannes ait, Ego a te debeo baptizari (Matth. 1II, 14), de prima fuit, quia superiori se subdidit : quod autem Christus fecit, de plena justitia fecit, siquidem ille servuli sui manibus se inclinavit.

5. Videat nunc quisque quem imitetur, hunc, an eum qui extollitur super omne quod creditur Deus, aut quod colitur (II Thess. 11, 4). Studeamus et nos, C obsecro, fratres, adimplere omnem justitiam. Ipsa enim est via per quam ad lætitiam venitur. Nam lætitia præmium est, justititia vero meritum et materia. Nam de ipsa justitia erit lætitia nostra, quando Christus apparebit vita nostra, et nos apparebimus cum ipso in gloria; quoniam ipse est qui factus est nobis a Deo Patre justitia. Beati vero, qui etiamnunc de justitia lætantur, et exhilarantur in conscientiis suis, sugentes mel de petra, oleumque de saxo durissimo. Nunc enim [alias, autem] videtur laboriosa justitia sed veniet quando in suavitate et jucunditate sine omni labore desideretur in habeatur, ametur et percipiatur, quando fruemur ipsa justitia. Væ autem his qui prætergrediuntur viam, qui, relicta justitia, vanam et transitoriam lætitiam quærunt! Cum enim de transitoriis quærunt lætitiam, non poterit non transire, transeuntibus his de quibus erat. Sicut enim lignis deficientibus deficit ignis, sic mundus transit, et concupiscentia ejus haud dubium quin et lætitia quoque.

D

DOMINICA PRIMA POST OCTAVAM EPIPHANIÆ.

SERMO I.

De miraculo facto in nuptiis, (Joan. II, 1-11); et de eo quod Dominus ait. « Et vos similes hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. (Luc, xII, 36.)

1. In lectionne sancti Evangelii fratres, hodie audivimus quia Dominus noster ivit ad nuptias. Faciamus ergo quod alibi monet, et studeamus similes fieri hominibus exspectantibus dominum suum, quando revertatur a nuptiis. Nam tenenti carrucam in agro, et vendenti aliquid vel ementi in foro, non dicimus: Quid exspectas? neque enim similes sunt exspectantibus. Ei vero quem videmus stare ante januam, pulsare crebrius, sæpius suspicere ad fenestras; nihil mirum si dicitur: Quid exspectas? Illi ergo sunt similes exspectantibus, qui non surda aure audierunt: Vacate, et videte quoniam ego sum Deus (Psal. XLV, 11). Veniet Dominus exspectantibus eum in veritate, qualis erat qui dicit: Exspectans exspectavi Dominum (Psal. XXXIX, 1). Veniet tanquam revertens a nuptiis, inebriatus vino charitatis, et immemor iniquitatum nostrarum. Veniet non exspectantibus, tanquam revertens a nuptiis, tanquam potens crapulatus a vino. Vere [alias Veniet] ebrius, et immemor miserationum suarum. Tunc enim, quantum ad illos, obliviscetur misereri Deus. Veniet in ira et indignatione, tanquam furibundus; sed, o Domine, ne in furore tuo arguas me. Hæc modo non tam de præsentibus nuptiis, quam pro earum occasione sint dicta.

2. Jam vero sequamur una cum discipulis ad nuptias euntem Dominum, ut, videntes quod facturus est, pariter credamus cum illis. Deficiente vino, dixit Mater Jesu ad eum : Vinum non habent. Compassa est enim corum verecundiæ, sicut misericors, sicut benignissima. Quid de fonte pietatis procederet, nisi pietas? Quid, inquam, mirum, si pietatem exhibent viscera pietatis? Nonne qui pomum in manu sua tenuerit dimidia die, reliquia diei parte pomi servabit odorem? Quantum igitur viscera illa virtus pietatis affecit, in quibus novem mensibus requievit? Nam et ante mentem replevit, quam ventrem; et cum processit ex utero, ab animo non recessit. Durior fortasse et austerior videri posset responsio Domini: sed noverat ille cui loqueretur; et quis loqueretur illa non ignorabat. Denique ut scias quomodo responsum ipsum acceperit, aut quantum de Filii benignitate præsumpserit ait 806 ministris Quæcumque præceperit vobis, servate, et facite.

3. Erant autem ibi lapidea hydriæ sex positæ. Has nunc hydrias purificandis veris Judæis non littera, sed spiritu, necesse habemus apponere, vel magis appositas demonstrare. Quia enim nondum pervenit Ecclesia ad perfectam purificationem, quando eam sibi Christus exhibebit gloriosam, non habentem maculam neque rugam, aut aliquid hu

:

A jusmodi; multis interim purificationibus opus habet, quatenus sicut abundant peccata, abundet et indulgentia; sicut multiplicatur miseria, sic et misericordia nisi quod non sicut delictum, ita et donum. Gratia enim non solum peccata lavat, sed et merita donat. Sex igitur hydriæ sunt positæ his qui post baptismum in peccata labuntur : de his enim loquimur, quia de his sumus. Exuimus tunicam veterem; sed, heu! pejus reinduimus eam. Lavimus pedes nostros sed pejus inquinavimus eos. Sicut ergo quod alius inquinaverat, lavit alius, sic inquinatos a nobis lavari opus est a nobis. Aliena lavit aqua, quos culpa inquinaverat aliena. Nec tamen sic alienam dixerim, ut negem nostram; alioquin nec inquinaret. Sed aliena est, quia in Adam omnes nescientes peccavimus; nostra, quia, etsi in alio, nos tamen peccavimus, et nobis justo Dei judicio imputabatur, licet occulto. Verumtamen, ut jam non sit quod causeris, o homo, contra inobedientiam Adæ datur tibi obedientia Christi, ut, si gratis venumdatus es, gratis etiam redimaris; si nesciens in Adam periisti, nesciens vivificeris in Christo. Nescisti quando ad lignum vetitum vetus Adam tetendit manus noxias; nescisti nihilominus quando in ligno salutifero innoxias manus Christus extendit. A primo homine in te manavit macula qua inquinatus es a Christi lætere aqua qua mundatus es. Nunc Jam inquinatus propria culpa, propria nihilominus aqua mundaberis, ab illo tamen et per illum, qui solus est purgationem faciens pecca

B

C

D

torum.

4. Prima ergo hydria et prima purgatio in compunctione est, de qua legimus quoniam, in quacumque hora ingemuerit peccator, omnium iniquitatum ejus non recordabor (Ezech. xvIII, 21, 22). Secunda vero, confessio est. Omnia siquidem in confessione lavantur. Tertia, eleemosynarum largitio. Hinc enim habes in Evangelio: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis (Luc. x1, 41), Quarta, remissio injuriarum, secundum quod orantes dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. vi, 12). Quinta est afflctio corporis; unde et oramus, ut mundi per abstinentiam, Deo canamus gloriam (Hymn. Eccles. ad Prim.) Sexta est obedientia præceptorum, sicut audierunt discipuli (quod utinam audire mereamur et nos!) Vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. xv, 3). Nimirum quia non erant sicut hi quibus dicitur, Sermo meus non capit in vobis (Id. vIII, 37); sed in auditu verbi obaudierant ei. Hæ sunt sex hydriæ positæ in purificationem nostram, quæ vacuæ sunt et plenæ vento, si pro inani gloria observantur. Aqua replentur, si timore Dei custodiantur, quoniam timor Domini fons vitæ. Aqua, inquam, timor Domini est, etsi minus sapida, sed optime refrigerans animam noxiis desideriis æstuantem. Aqua est, quæ jacula

inimici ignita possit exstinguere. Nam nec illud A sius et pretiosius caput ejus : quoniam caput Christi dissonat, quod aqua semper ima petit, et timor ad ima cogitationem deducit, et in inferioribus immoratur, atque loca horrenda pavida mente collustrat, juxta illud: Vadant ad portas inferi (Isai. IXXVII, 10). Sed divina virtute aqua mutatur in vinum, quando perfecta charitas foras mittit ti

morem.

5. Dicuntur autem lapideæ hydriæ, non tam propter duritiam, quam propter stabilitatem. Capientes singulæ metretas binas vel ternas. Duæ metretæ, duplex timor ne forte trudi in gehennam, ne forte ab æterna vita contingat excludi. Sed qula de contingente futuro sunt ista, et blandiri potest sibi anima dicens, Postquam aliquandiu in voluptatibus tuis viveris, ages pœnitentiam, nec ista jam B cariturus, nec periturus in illa; bonum est adhibere et tertium, qui utique spiritualibus notus est, eo utilior, quo de præsenti 807 est. Timent enim qui noverunt spiritualem cibum, ne quando forte fraudentur eo. Cibo siquidem forti egent qui manum miserunt ad fortia. Vivant de paleis Egypti, qui deserviunt in operibus luti et lateris; nobis fortior cibus est necessarius, quoniam nobis grandis restat via, ut ambulemus in fortitudine cibi illius. Ipse est panis angelorum, panis vivus, panis quotidianus. Hic est de quo nobis promissum est quia centuplum accipiemus in hoc sæculo (Matt. xix, 29). Sicut enim mercenariis et quotidianus cibus datur in opere et merces servatur in fine, sic Dominus vitam æternam in fine reddet, et interim centuplum repromittit, ex exhibet (15). Quid ergo mirum si timet ne perdat hanc gratiam, qui jam consecutus est eam? Hæc est metreta tertia, quam sub disjunctione signanter posuit, eo quod non omnium sit quia nec omnibus centuplum repromissum, sed solis qui omnia relique

runt.

SERMO II.

De spiritualibus nuptiis in evangelica historia designatis [Alias, De mutatione aquæ in vinum]. (Joan. ii, 1-11.)

1. In operibus Domini, fratres, et minus capaces animos exterior consideratio pascit, et qui magis exercitatos habent sensus, solidiorem intus cibum inveniunt, et suaviorem, tanquam adipem medullamque frumenti. Sunt enim et exteriori specie delectabilia, et interiori virtute multo delectabiliora ; quemadmodum et ipse exterius quidem speciosus eral forma præ filiis hominum, interius autem tanquam candor lucis æternæ, etiam ipsis supereminens vultibus angelorum. Apparebat enim foris homo sine culpa, caro sine peccato, agnus sine macula. Quam speciosi pedes annuntiantis pacem, annuntiantis bona (Isa. LII, 7)! sed multo specio

(15) Eadem verba in Declamationibus, quæ Bernardo hactenus ascripta sunt, refert Gaufridus num, 68, ubi hoc centuplum, quod Bernardus religiosis proprium asserit, gratiam devotionis, delicias charitatis, gloriam bonæ conscientiæ, et gaudium etiam in

C

Deus. Delectabilis aspectus hominis in quem pec-
catum non cadit, et beati oculi qui viderunt; sed
multo magis beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt (Matth. v, 8). Denique cum pervenisset
ad nucleum, testam jam, licet decoram valde, non
reputabat Apostolus, dicens: Etsi cognovimus ali-
quando Christum secundum carnem, sed nunc jam
non novimus (II Cor. v, 16). Nimirum quia Dominus
ipse prædixerat: Caro non prodest quidquam, spiri-
tus est qui vivificat (Joan. VI, 64). Sed hæc est
sapientia quam loquitur Paulus inter perfectos,
non inter eos quibus legimus ab eodem dictum :
Nihil arbitratus sum me scire inter vos, nisi Jesum
Christum, et hunc crucifixum (I Cor. 11, 6, 2). Totus
suavis est, totus salubris est, totus delectabilis,
totus denique secundum sponsæ vocem desidera-
bilis (Cantic. v, 16). Sicut autem in eo ostensum
est, sic et in operibus ejus reperies. Nam et super-
ficies ipsa, tanquam a foris considerata, decora est
valde, et si quis fregerit nucem, intus inveniet quod
jucundius, sit, et multo amplius delectabile. Non
sic apud Patres Veteris Testamenti reperies. Nam
in operibus eorum decora et delectabilis est signifi-
catio mystica; ipsa tamen si per se considerentur,
invenientur aliquando minus digna, ut sunt facta
Jacob, adulterium David, et multa similia. Pretiosa
quidem sunt fercula, sed vasa non adeo pretiosa.
Et fortasse propterea dictum est, Tenebrosa aqua
in nubibus aeris; quoniam tenebrosæ nubes illæ
fuerunt : et subjunctum est de Domino, Præ ful-
gore
in conspectu ejus nubes transierunt (Psal.
XVII, 12, 13).

2. Credo, jam advertistis ad quid hæc dicere
velim. Audistis enim hodie miraculum factum in
nuptiis, initium utique signorum Domini; cujus et
historia satis est admirabilis, et significatio amplius
delectabilis. Magnum enim divinæ majestatis indi-
cium fuit, ad nutum Domini aquam in vinum con-
verti; sed est illa 808 multo melior mutatio dex-
teræ Excelsi, quam in ista præfiguravit. Omnes
enim nos ad spirituales nuptias vocati sumus, in
quibus utique sponsus est Christus Dominus; unde
canimus in Psalmo : Et ipse tanquam sponsus pro-
cedens de thalamo suo (Psal. XVIII, 6). Sponsa vero
D
nos ipsi sumus, si non vobis videtur incredibile,
et omnes simul una sponsa, et animæ singulorum
quasi singulæ sponsæ. Sed quando hoc sentire po-
terit fragilitas nostra de Deo suo, quod eo affectu
se [alias nos] diligat, quo diligitur sponsa a sponso?
Multum enim hæc sponsa sponso suo inferior genere,
inferior specie, inferior dignitate. Attamen propter
Æthiopissam istam de longinquo Filius æterni
Regis advenit, et ut sibi desponsaret illam, etiam
mori pro ea non timuit. Moyses quidem Ethiopis-
tribulatione esse dicit num. 70. Ita fere Bernardus
in sermone 4 in psalmum xc, num. 1 et 2. Confer
sequentem sermonem 3 post octavam Epiphaniæ,
num. 8.

sam duxit uxorem, sed non potuit Ethiopissæ mutare colorem Christus vero quam adamavit ignobilem adhuc et fædam, gloriosam sibi exibebit Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam. Murmuret Aaron, murmuret et Maria, non nova, sed vetus; non Mater Domini, sed soror Moysi (Num. XII); non nostra, inquam, Maria; illa enim sollicita est, si quid forte deest in nuptiis. Vos autem, ut dignum est, murmurantibus sacerdotibus, murmurante Synagoga, toto affectu in gratiarum actione versamini.

3. Unde enim tibi, o humana anima, unde tibi hoc? Unde tibi tam inestimabilis gloria, ut ejus sponsa merearis esse, in quem desiderant angeli ipsi prospicere? Unde tibi hoc, ut ipse sit sponsus tuus, cujus pulchritudinem sol et luna mirantur, ad cujus nutum universa mutantur? Quid retribues Domino pro omnibus quæ retribuit tibi, ut sis socia mensæ, socia regni, socia denique thalami, ut introducat te Rex in cubiculum suum? Vide jam quid de Deo tuo sentias, vide quantum de eo præsumas, vide quibus brachiis vicaria charitatis redamandus et amplectendus sit, qui tanti te æstimavit, imo qui tanti te fecit. De latere enim suo te reformavit, quando propter te obdormivit in cruce, et [alias additur ob hoc] somnum mortis excepit. Propter te a Deo patre exivit, et matrem Synagogam reliquit, ut adhærens ei, unus cum eo spiritus efficiaris. Et tu ergo audi, filia, et vide, et considera quanta sit erga te dignatio Dei tui; et obliviscere populum tuum, et dumum patris tui. Desere carnales affectus, sæculares mores dedisce ; a prioribus vitiis abstine, consuetudines noxias obliviscere. Quid enim putas? nonne stat angelus Domini qui secet te mediam, si forte (quod avertat ipse !) alterum admiseris amatorem?

4. Jam enim desponsata es illi, jam nuptiarum prandium celebratur; nam cœna quidem in cœlo et in aula æterna paratur. Verumtamen nunquid ibi vinum deficiet? Absit! Inebriabimur ibi ab ubertate domus Dei, et torrente voluptatis ejus potabimur (Psal. xxxv, 9). Paratum est profecto illis nuptiis flumen vini; vini, inquam, quod lætificat cor; siquidem fluminis impetus lætificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5). Nunc autem quoniam grandis nobis restat via, prandium quidem accipimus hic, etsi non in tanta copia, quod plenitudo et satietas cœnæ reservetur æternæ. Hic ergo nonnunquam vinum deficit, gratia scilicet devotionis, et fervor charitatis. Quoties mihi necesse est, fratres, post lacrymosas querimonias vestras, exorare Matrem misericordiæ ut suggerat suo benignissimo Filio quoniam vinum non habeatis? Et ipsa, dico vobis, charissimi, si pie a nobis pulsata fuerit, non deerit necessitati nostræ; quoniam misericors est, et mater misericordiæ Nam si compassa est verecundiæ illorum a quibus fuerat invitata; multo magis compatietur nobis, si pie fuerit

(16) Is fuit abbas Apollo. Vide Vitas Patrum.

invocata. Placent enim illi nuptiæ nostræ, et pertinent ad eam multo amplius illis; nimirum de cujus utero tanquam e thalamo suo, cœlestis Sponsus processit.

809 5. Sed quem non moveat, quod in nuptiis illis respondit Dominus benignissimæ ac sanctissimæ matri suæ, dicens: Quid mihi et tibi est, mulier ? Quid tibi et illi est, Domine? Nonne quod filio et matri? Quid ad illam pertines [alias pertinet] quæris, cum tu sis benedictus fructus ventris ejus immaculati? Nonne ipsa est quæ salvo pudore concepit, et sine corruptione te peperit? Nonne ipsa est, in cujus utero novem mensibus moratus es, cujus virgineis uberibus lactatus es, cum qua jam duodecim annorum factus de Jerusalem descendisti, B et eras subditus illi? Nunc ergo, Domine, quid molestus es illi, dicens, Quid mihi et tibi? Multum per omnem modum. Sed manifeste jam video quod non velut indignans, aut confundere volens virginis Matris teneram verecundiam, dixeris: Quid mihi et tibi? cum, venientibus ad te juxta Matris præceptum ministris, nihil cunctatus facias quod illa suggessit. Utquid ergo, fratres, utquid sic respondebat prius ? Utique propter nos, ut conversos ad Dominum jam non sollicitet carnalium cura parentum, et necessitudines illæ non impediant exercitium spirituale. Quandiu enim de mundo sumus, debitores nos constal esse parentibus. Ad postquam reliquimus nosmetipsos, multo magis ab eorum sollicitudine liberi sumus. Unde et legimus fratrem quemdam in cremo conversantem, cum ad eum carnalis frater auxilii gratia adventasset, respondisse, ut adiret alterum fratrem eorum, cum ille utique jam obiisset. Cumque admiratus qui venerat responderet quia ille obiit eremita se quoque similiter obiisse respondit (16). Optime ergo nos docuit Dominus ne solliciti simus super propinquis carnis nostræ plus quam religio postulet, quando ipsi Matri, et tali Matri, respondit: Quid mihi et tibi est, mulier? Sic et in alio loco cum suggereret ei quidam quoniam foris staret cum fratribus Domini, quærens ei loqui, respondit: Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei (Matth. xII, 48) ? Ubi modo sunt qui tamen carnaliter et inaniter super carnalibus propinquis suis solent esse solliciti, ac si adhuc viverent et ipsi cum eis ?

C

D

6. Sed videamus jam quid sequitur. Erant, ait Evangelista, hydriæ sex positæ secundum purificatio nem Judæorum. Vel ex hoc potes manifestius advertere non plenitudinem, sed præparationem nuptiarum esse, ubi nimirum adhuc opus est purificatione. Desponsationis ergo nuptiæ istæ sunt, non copulationis. Absit enim ut credamus illis in nuptiis fore vasa purificationis, quando gloriosam sibi Christus Ecclesiam exhibebit, non habentem maculam, neque rugam, aut aliquid hujusmodi! ubi enim [alias autem] non erit macula, quæ purificatio erit necessaria? Nunc utique lavandi tempus est, nunc purificationem patet esse necessariam, quando nemo

« PoprzedniaDalej »