Obrazy na stronie
PDF
ePub

Grata ignominia crucis ei, qui Crucifixo ingratus A non est. Serm. 25 in Cant., n. 8.

Cum femina semper esse, et non peccare cum femina, plus est quam mortuum suscitare, Serm. 65 in Cant., n. 4.

Familiaris dominus fatuum nutrit servum. Serm. cont. vit. ingrat.

Divinæ clementiæ est denegare ingratis quæ postulant. Ibid. Nempe ne majoris ingratitudinis rei fiant.

Suaviter natat, cujus alter sustinet mentum. Serm. 12 in Cant., num. 8.

Onerat nos Deus, cum exonerat; onerat beneficio cum exonerat peccato. Serm. 15 in Psal.: Qui habitat, num. 1.

Contendamus placere omnibus per omnia, sed ei maxime qui est maximus super omnia. Ibid., n. 4. Inanis excusatio de humana obedientia, ubi in Deum convincitur facta transgressio. Epist. 7, n. 8. Quis credat parieti, si se dicat parturire radium, quem suscepit per fenestram. Serm. 3 in Cant., n. 5. Non est laus calami laudabilis pictura, sive scriptura. Ibid., n. 6, Serm. 18 de div.

Sapiens est, cui quæque res sapiunt, prout sunt. Nullus tam gravis pruritus oculi, quam invidia est. Serm. 5 de verb. Isa., n. 10.

In terra orimur, in terra morimur, revertentes in eam unde sumus assumpti. Serm. de S. Mart., n. 1. Res pauperum non pauperibus dare, par sacrilegio crimen esse dignoscitur. Tract. de cont, mun. ad cler., n. 21.

Altiorem sortitus es locum, sed non tutiorem. Epist. 237.

Sicut non omne quod libet licet, sic non omne quod licet expedit. Epist. 25.

Cujus vita despicitur restat ut et prædicatio contemnatur. Serm. 1, Pasch., n. 10.

1572 Non satis cecidisse piget hominem, qui adhuc manet in lubrico. Serm. 1 in Pasch., n. 16. Indicium veræ compunctionis est, subtractio occasionis. Ibid.

Perniciosa paupertas, penuria meritorum; præsumptio autem, fallaces divitiæ. Serm. 68 in Cant., n. 6.

Ignorantia non potest excusare eum, qui se magistrum infantium profitetur. Tract. de cont. mun. ad cler., cap. 5, n. 15.

Indignus lacte et lana convincitur; qui non pascit oves. Ibid., 20.

Væ tibi, clerice! mors in ollis carnium, mors in deliciis. Ibid., n. 20. Nam peccata populi comedis.

Væ, qui viventes in carne Deo placere non possunt, et placare præsumunt. De conv. ad cler.

Zelus absque scientia dum prodesse festinat, invenitur obesse. Ibid., n. 38.

Animam Dei capacem, quidquid Deo minus est, 33. non implebit. De cont. mun. n.,

Saliens antequam videat, casurus antequam debeat. Ibid., 26.

B

C

D

Æger sese non sentiens periculosius laborat 1, De cons., c. 1.

Homo si laborem refugit, non facit ad quod natus sst. De contemp. ad cler., n. 29.

Sapientibus contingit, in rebus dubiis plus alieno se quam proprio credere judicio. Epist. 82, n. 1. Libenter carebo quantolibet spirituali quæstu, qui non possit acquiri nisi cum scandalo. Epist. 82. Pulcher et salubris ordo, ut onus quod portandum imponis, tu portes prior. Epist. 221, n. 3.

Vocis virtus est opus, sed et operi, et voci gratiam efficaciamqne promeretur oratio. Ibid.

Plus nocet falsus Catholicus, quam verus hæreticus. Serm, 65 in Cant., n. 4.

Non inutilis commutatio, pro eo, qui super omnia est, omnia reliquisse. Tract. de cont. mun. ad cler., c. 1.

Plus concupiscentia mundi, quam substantia nocet. Ibid.

Fugiendarum causa divitiarum est, quod aut vix, aut nunquam sine amore valeant possideri. Ibid. Facile cor humanum omnibus quæ frequentat adhæret. Ibid.

Qui relinquare universa disponit, se quoque inter relinquenda numerare meminerit. Ibid., n. 2.

Verus amor habet præmium, sed id quod amatur. Tract. de dilig. Deo, n. 17.

Si quis de populo deviat, solus perit; principis error multos involvit. Epist. 117.

Verum gaudium est, quod non de creatura, sed Creatore concipitur. Epist. 114.

Vitiosus conscientias vitiosorum non refugit. 1, De consid., cap. 10.

Ubi omnes sordent, unius fetor non sentitur. Ibid. Meditantibus honores blandiuntur, pensantibus onera formidini sunt. Tract. de off. et mor. episc., сар. 7.

Vera charitas vacua mercede non est, nec tamen mercenaria est. Tract. de dilig. Deo, n. 17.

Bonum servat castellum, qui custodit corpus suum. Serm. 2 de Assumpt., num. 2. Proverb. vulgare.

Sola miseria caret invidia. Serm 5 de verb. Isa. Maledictus qui partem suam facit deteriorem. Lib. 1 De consid. cap. 5, et serm. de septem panib. Seductori dat manum, qui dare dissimnlat præceptori. Serm. 77 in Cant.

Qui absque custode dimittit oves in pascua, pastor est non ovium, sed luporum. Ibid., num. 6.

Pauperum vita in plateis divitum seminatur. iv. De cons., cap. 2.

Ambitio ambientium crux, omnes torquens omnibus placet. n, Dei ca consid.,1 p.

Nugæ in ore sæcularis, nugæ; in ore sacerdotis blasphemiæ. Lib. 11, De consid., cap. 15.

Vanum cor vanitatis notam ingerit corpori. Apol. ad Guil., cap. 9.

Mollia indumenta animi mollitiem indicant. Ibid.

Fulget Ecclesia in parietibus, et in pauperibus al- A Quanti te fecit Deus, ex his, quæ pro te faćtus est,
get. Apol. ad Guil., cap. 11.

1573 De sumptibus egenorum servitur oculis
divitum. ibid.

Lupi dentes plus timeo, quam virgam pastoris.
Tract. de vita et off. episc., n. 35.

Hippocrates docet animas salvas facere in hoc
mundo, Christus perdere. Serm. 35 in Cant.

Voluptas gutturis, quæ tanti hodie æstimatur, vix
duorum obtinet latitudinem digitorum. De conv. ad
cler., n. 13.

Divitiarum amor insatiabilis longe amplius tor-
quet desiderio, quam refrigeret usu. Ibid., 14.

Divitiarum usus aliis fere; divitibus solum nomen
et sollicitudo cedit. Ibid.

agnosce. Serm. 1 de Epiph.

1574 Extremæ dementiæ est, quod ad obscena
inverecundi sumus, et poenitentiam erubescimus:
male proni in vulnera, in remedia verecundi. Serm.
in Circumc.

Conservandæ humilitatis gratia, sic divina solet
ordinare pietas, ut quo quis plus proficit, eo minus
se reputet profecisse. Serm. 15 de div., n. 4.

Placet utrumque Deo, et peccator compunctns, et
justus devotus; displicet vero tam ingratus justus,
quam peccator securus. Serm. de div., n. 4.

Nescit sanus, quid sentiat æger; aut plenus, quid
patiatur jejunus. Tract. de grad. hum., n. 6.
Gloriosa res humilitas, qua ipsa quoque superbia

Dæmon soli perseverantiæ potissimum insidiatur, B palliare se appetit, ne vilescat. Ibid., n. 47.

quam solam virtutum novit coronari. Epist. 24.

Utilis semper custodia oris, quæ tamen affabilita-
tis gratiam non excludat. IV., De consid., cap. 6,
n. 23.

Ubique frenenda lingua præceps, maxime autem
in convivio. Ibid.

Ille convenientior babitus, si actu quidem severus
sis, vultu serenus, verbo serius. Ibid.

Nil scalis opus tenenti jam solium. v, De consid.,
n. 1.

Detrahere, ant detrahentem audire, quid horum
damnabilium sit, non facile dixerim. II, De consid.,

[blocks in formation]

Infelix victoria qua superans hominem, succum-
bis vitio. Exhor. ad mil., n. 2.

In circuitu impii ambulant; naturaliter appetentes
unde finiant appetitum, et insipienter respuentes,
unde appropinquent fini. De dilig. Deo, n. 19.

Deum amans anima aliud præter Deum sui amoris
præmium non requirit; aut si aliud requirit, illud,
non Deum diligit. Ibid., n. 17.

Naturali desiderio summum quivis appetit bo
num. Vis pervenire? incipe transilire. Tract. de
cont. mun. ad cler., n. 33. Nam si impliceris infimis,
non pervenies.

Anfractuosa via est, et inambulabilis; facilius
pervenies spretis omnibus, quam adeptis. Ibib., 33.
Misera, et extremæ plena dementiæ commutatio,
humanum declinare laborem, et cum diabolo stri-
dorem eligere sempiternum. Ibid., 27.

INDEX RERUM ET VERBORUM

VOLUMINIS PRIMI.

Revocatur Lector ad numerales notas crassioris characteris. Littera n. notas designat.

A

ABELARDUS, Guillelmi de Campellis discipulus, dein
adversarius 14 n. Ejus temeritas, scripta, et errores, 181.
Libri ejus, etc. V. Petrus Abælardus.

Abbas beatitudinis titulo compellatus, 261. Item sancti-
tatis, 211, 212, 340, 346. Reverentiæ, 292. Serenitatis,
346. Magnitudinis, 211. Coronæ, 213. Abbas electus pro-
fessiones monachorum accipiebat, 298. Abbatis promotio
est filii emancipatio, 92. Is tamen non desinit esse mona-
chus, 475. Et Regulæ sujectus, 24, 503, 504. Debet esse
tanquam unus e monachis, 475. Professionis suæ non sit
immemor, 1156. Non tam propter bonos, quam propter
vitiosos institutus, 75. Sit mandatorum cultor, et ultor vi-
tiorum, 503. Abbatem monachis virtute inferiorem esse
turpe est, 392 Doctrina ei necessaria, 287. Humilitatem

et obedientiam exemplo docere debet, 475. In Regulæ
dispensatione quid ipsi liceat, 503 et seq. Abbatum luxus
et superfluitates notantur, 538 et seq. Item exemptionibus
præpostere studentes, 475 et seq. Item qui pontificatia in-
signia ambiunt, 476. Abbas an cum hospitibus cibum su-
mere debeat, 218. Id in Cisterciensi abbate improbatur,
391. Abbas auditis in Capitulo fratrum sententiis, eorum
consensum non tenetur exspectare, 356. In Deum sit præ-
varicatio, quoties abbatis jussío præteritur, 512. Abbas
Cistercii ex omnibus abbatibus et monachis ordinis eligi
potest, 319. Abbates ord. Cisterc. peregrinationes aggredi
non possunt citra permissum abbatis Cistercii, et sui epi-
scopi, 19, 20. Abbatis officium sibi impositum luget abbas
de Spina, 335 Abbati dignitate sua exoneratio pium con-
silium, 92. Vide Pastor, Prælatus.

[blocks in formation]

Absentia amici ut ferenda, 74. Absentiæ et præsentiæ
Sponsi vicissitudo, 1384. Absentia sponsi quomodo modi-
cum et non modicum duret, 1527.

Abstinentia superstitiosa et indiscreta damnatur, 1485.
Novitii cujusdam rigida et mirabilis abstinentia, 392. Ab-
stinentiæ catholicorum et hæreticorum discrimen, 1496.
Abstinentia superstitiosa Manichæorum a certis cibis,
1496.

Abusus passim sic invalescunt, ut pro ordine tenean-
tur, 535. Triplici motivo servantur, 535. Abusus in potu
apud monachos præstringuntur, 536. Abusus rerum Ec-
clesiæ quantum peccatum, 395. Abusus honorum et bono-
rum Ecclesiæ notatur, 1253. Abusibus et vitiis frustra
obtenditur consuetudo, 436.

Academici dubitant de omnibus, 650.

Acceptio personarum pontifici vitanda, 426. Acceptio
divitum præstringitur, 437.

Accidentia in Eucharistia, 637.

Actio contemplationi præmittenda, 1527 et seq. Ab ac-
tione salutis initium, 1000. Actionis et contemplationis vi-
cissitudo, 1441, 1462, 1464. Actioni totum non dandum,
411. Actiones et passiones nostræ ut ordinandæ, 889.
Actiones variant causæ impulsivæ, 505.

Activa vita magis necessaria contemplatione, 1290.
Activæ, vitæ cultoribus utile monitum, 1002. Alii activæ,
alii contemplativæ vitæ magis idonei, 1210.

ADALBERO, episcopus Mettensis, 43 n.

ADALBERTO, episcopus Virdunensis, 63 n., 173 n.
ADAMI Status ante peccatum, 813. Adæ conditio in statu
naturæ integræ, 1089. Sopor, raptus ecstaticus, 813. Adam
in paradiso an triplici libertate præditus, 611 et seq. Plus
debebat Conditori, quam uxori, 1196.Adæ casus per quos
gradus, 1224. Ei deficit vera justitiæ esuries, 1027. Adæ
et dæmonis peccatum in Filium, 1508. Adami inobedien-
tia unde tam culpabilis, 511. Adæ inhumanitas erga uxo-
rem, 1028. Adami hæreditas labor et dolor, 888. Adæ et
Evæ solatium per Mariam, 737. V. Eva. Adæ imitatores
quinam, 1027.

ADAM, Abbas S. Dionysii, 78 n.

ADAM, monachus Caziacensis ad Claræ-Vallenses transit,
280 n.

ADAM, monachus Cellensis, 714.

ADAM, monachus Morimundi, 14 n.,15,17.Conversationis
initia in Majori-Monasterio, dein Fusniaci consecrat, 16.
ADAMARUS, novitius Fusniacensis ejectus a Priore, 365.
Pro ejus receptione intercedit Bernardus, 364, 365 et seqq.
ADELA, Guillelmi Conquæstoris filia, mater Theobaldi
comitis, 52 n.

ADELA, Ludovici junioris mater, 209 n.
ADELAIS, ducissa Lotharingiæ a Bernardo conversa, sanc-
timonialis in Parthenone Tartensi, 125 n. Erga Bernar-
dum benefica, 125, 127.

ADEMARUS episcopus Rutenensis, 303 n.

Adhærendo ei qui semper et beate est, semper esse et
beate esse poteramus, 36. Adhærendum Christo capiti,
814 et seqq.

Adjutorii divini expers triplex hominum genus, 828 et
seqq. Quinam habitent in adjutorio Altissimi, 329.
Adolescentes decet verecundia, 1567. Adolescentibus
Ecclesiæ dignitates non concedendæ, 434.
Adoptio Christianorum, 905.

ADRIANUS IV papa, 398, 399.

Adventus nomen toti mundo notum, sed ratio nominis
non ita, 717. Adventus Christi necessarius, 731 et seqq.
Ejus circumstantiæ, 717, 723. Venit ad homines, venit
propter homines, venit homo, 723. Adventus Christi tri-
plex, in carne et infirmitate, in spiritu et virtute, in glo-
ria et majestate, 728. Item triplex, ad homines, in homi-
nes, contra homines, 724. Duplex, 726. Primi et secundi
discrimen, 913. Secundus severus, 805. Hunc Ecclesia
desiderat, 1524. Et gloriosior, 731. Primus ad animam,
secundus spectat ad corpus, 730. Christus venit ut
adjuvaret et doceret nos, 1187. Non solum instructionis,
sed et liberationis causa, 656 et seqq. Ut nos cœlestes fa-
ceret, 1363. Ut nos doceret ascendere, 918. Adventus Dei
ad nos spiritalis, 720.

Adversarius bonus, correptor, 1373.

ADVERSITAS in Scripturis nocte designata, 836. In pros-
peritate et adversitate tota hominum vita versatur, 882.
Vita præsens versatur inter spinas et aculeos, 1432.
Adversitatis et prosperitatis vicissitudo utilis, 143. Adver-
sis non lædi difficile nisi Deo protegente, 1432. Magnus
qui incidens in adversis non excidit vel parum a sapien-
tia, 425. Prosperitas plures dejicit quam adversitas, 1045.
In adversis propriis et alienis ut se gerendum, 424. Nulla
nocebit adversitas si nulla dominetur iniquitas, 496, 843,
866.

Adulatores cavendi, 179. Vulpes sunt demolientes vi-
neas, 1482. Eorum oleum venenosum, 80. Hi ab ecclesiæ
dignitatibus excludendi, 439. Non omnis laus adulatio,
81.

Advocatorum abusus præstringuntur, 414 et seqq.
EGEAS, proconsul, 1059.

Ægyptii monachi diu abstinuere a piscibus, 6.
Ægyptus interpretatur tenebræ, 1042. Ægyptus per fi-
liam Pharaonis designata, 907.

Emulatio pia virtutis alienæ, 1453.

Æquali debemus consilium et auxilium, et quomodo
utrumque exhibendum a monachis, 725.

Equalitas animi ut servanda, 1332. Æqualitas perfecta
in personis Trinitatis, 646.

Aer, dæmonum sedes, 573.

Estas charitas, hiems timor servilis. 1467.
Eterna meretur fastidiens terrena, 877.

Eternitatis imago perseverantia, 458. Opera hominis
semina æternitatis, 485. Æternæ retributionis affluentia,
1522.

Affabilitas in episcopo, 444.

Affectiones animæ per pedes designatæ, 892. Affectio-
nes diversæ, 1282. Totum cor est in quatuor affectionibus,
amore et timore, gaudio et tristitia, 817. Monstra quatuor
affectionibus quatuor incubantia, 870. Affectio triplex,
carnis, rationis, sapientiæ, 1439. Affectiones quomodo
purgandæ et ordinandæ, 817, 1184. Affectionum ordo sa-
pientia, 1440. Affectiones ordinatæ sunt virtutes; inordi-
natæ, perturbationes, 1184. Affectiones quatuor in Chris-
to ordinatæ ab atero, 1184. Affectiones Verbi et animæ
sponsi et sponsæ nomina aptissime exprimunt, 1282.
Affectiones humanæ in patria in divinas commutantur,
602.

Affectus habent voces suas, 1501. Affectui nec leges nec
principes dominantur, 178. Affectus carnalis vino similis,
1291. Affectus animi in Deum, 458. Affectus patris in fi-
lium, 65. Affectus boni prælati erga filios, 1291. Affectus
perfectiorum erga imperfectos, 1339. Affectus Spiritus
sancti in nobis, 929. Affectus et intellectus noster pur-
gandus, 915. Affectus per Christum in apostolis sensim
purgatus, 926 et seqq. Affectus quatuor quibus orandum
est, 1228 et seqq.

Afflictorum est proprium, ut molestiis eximi summam
reputent felicitatem, 854. Vide Adversitas, Tribulatio.
Agriculturæ spiritualis elegans tropologia, 991.
Aildicurtis monasterium canonicorum regularium, 13.
Alacritas laudantium Deum cœlestis habitationis statum
repræsentat, 1294.

Alæ duæ animæ, cognitio et devotio, 949. Item natura
et gratia, 952. Item spes et timor, 1236. Quæ competant
diabolis, 954. Alæ quibus seraphim velant Dei caput,
admiratio et veneratio, 954. Alæ quibus pedes velant,
prudentia et fidelitas, 954. Alarum multiplicitas in sera-
phim quid sibi velit, 949, 952.

ALANUS EX abbate Ripatorii episcopus Antissiodorensis,
269 n., 272 n., 399. Ejus controversia cum Willelmo, co-
mite Nivernensi, 377 n. Hanc controversiam dirimit Go-
defridus, episcopus quondam Lingonensis, 377,
ALARDI monachi Fusniacensis, in expellendo novitio au-
dacia et obstinatio, 365 et seqq.

Albani (S.) monasterium apud Anglos Mercios, 193 n.
ALBERICUS, abbas Benedictionis-Dei, 168 n., 169.
ALBERICUS, episcopus Ostiensis, 201 n., 202, 225, 228 n.
Elogium ejus 238. Et legationes, 238 n.

ALBERICUS, archiepiscopus Bituricensis, 200 n.
ALBERICUS Remensis de Porta-Veneris, 33 n.Albericus
Remensis Magister in Francia dictus, 33 n. Petri Abælardi
condiscipulus et adversarius, 33 n. Catalaunensis episco-
pus electus, 33 n. Archiepiscopus Bituriensis creatus, 33 n.
Ejus obitus, 33 n. Bernardi de eo suffragium, 34.

ALBERO, primicerius Mettensis, 44. Quatuor ejusdem no-
minis Mettenses primecerii, 44 n.

ALBERO, archiepiscopus Trevirensis, 44 n., 172, n., 174,
Ejus labores pro ecclesia, 173. De suffraganeis suis que-
ritur, 173. A terminandis diocesis suæ negotiis exclusus,
175. Monasterium S. Maximi de manu laïca liberat.
176 n. Et reformare meditatur, 176. Virdunense S. Pauli

INDEX RERUM ET VERBORUM

monasterium, expulsis monachis, concedit canonicis Præ-
monstratensibus, 175 n.

ALBERO, episcopus Virdunensis, 63, 175 n.
ALBERTUS inclusus, 360.

Albini (S.) monasterium apud Andegavos, 194 n.
Alciacum monasterium ord. S. Bened., 361 n. Pro eo
terram incultam ab Rorgone de Abbatis-Villa petit S.
Bernardus, 362.

ALDEARDIS, proavia Alienoræ reginæ, 209 n.
ALDO abbas Castellionensis, 272 n.
ALEXANDER III papa, 398.

ALEXANDER, episcopus Lincolniensis, 64 n.
ALEXANDER, abbas Fontanensis in diœcesi Turonensi,
298 n.

ALEXANDER, abbas primus Kirkstallensis, 298 n.
ALEXANDER. Prior de Fontibus, 297 n.
ALFONSUS, episcopus Papiensis, 145 n.

ALFONSUS Bonus, rex Castellæ et Leonensis, 283 n.
ALFONSUS, Portugalliæ rex. 289, Saracenos vincit, mo-
nasteriumque fundaturum se vovet, 371.

ALGRIMUS,archidiaconus Aurelianensis, 210n. Concordia
ejus cum Ludovico Juniore, 210 n.

ALIENORA, Francorum regina, 199 n. Ludovici Junioris
conjux, 209 n.

Alleluia in Septuagesima reticetur, 813.

Alpenses monachi ad cisterciensem ordinem transeunt,
147. Laudantur, 147 et seqq.

Altum, profundum, longum et latum cavendum, 423.
Alta-Cumba, monasterium Ord. Cisterc., 43, 59 n.

Altare pro ecclesia parochiali cum decimis 355 n. Al-
tare de quo Joannes in Apoc. Christi est humanitas, 1036.
Clerici præ monachis vivere debent de altari, 355. Reli-
quiæ sub altari, 687.

Alturnia civitas a Pisanis expugnata, 146.

ALVISUS abbas Aquiscinti, 66 n. Ejus charitas,66 n. Dein
episcopus Atrebatensis, 86 n, 274 n. S. Bernardi amicus,
353. A monachis Marchianensibus accusatur, 311.
Amalfia civitas à Pisanis expugnata, 146

Amantii (S.) monasterium ord. S. Bened. in villa Bu-
xia, 282, 400 ter.

Ambitio est adoratio diaboli, 837. Draconi comparatur,
869. Videri refugit, 133. Sobria, 133. Cæca ct frontosa,
133. Confusioni et contemptui obnoxia, 133. Crux ambien-
tium, 427. Pacis inimica, 134. Plus terit limina apostolo-
rum quam devotio, 427. Præclara ejus descriptio, 877.
Ambitio in clericis præstringitur, 472. Item in monachis,
476. Item in clericis et monachis, 735 et seqq. Ambitionis
suspectus est clericus curiam frequentans, 439. Ambitio-
nis fomes, mentis alienatio, oblivio veritatis, 837 Ambi-
tionis antidotum, 837.

Ambitiosi Satanæ sectatores, 919. Arguuntur, 913. Am-
bitiosus non sapit ea quæ Dei sunt 736. Ambitus potesta-
tis et scientiæ quantis malis obnoxius, 919. Ambientes
Ecclesiæ ministeria præstringuntur., 492 et seqq. Ambien-
tes rejiciendi, fugientes assumendi ad dignitates, 439.
Ambientium subdola humilitas, 439. Ambitiosis plena ec-
clesia, 415.

AMBROSIUS (S.), cœlestis fistula, 11. Columna Ecclesiæ,
629. A tribunalibus ad episcopatum raptus, 27, 43. S.
Monicam Africano more offerentem prohibet, 215. Romæ
exsistens Sabbati jejunium servat, Mediolani solvit, A
puero mundus, 27, 215.

AMBROSIUS Mediolanensis, 143.
AMEDEUS, abbas Alta-Cumbæ, 59 n.
AMEDEUS, comes Gebennensis, 101.
AMEDEUS, episcopus Lausanensis, 713.

Amicitia ignotos et absentes notos facit et præsentes,
107. Habet vera amicitia nonnunquam objurgationem,
adulationem nunquam, 242. Corpora pro Dei causa sepa-
rat, non animos, 301. Clausum nihil retinet mente, 211.
Amicitia spiritualis semper et ubique sibi constans, 66.
Tunc veræ erunt amicitiæ, si veritatis fuerint fœderatæ
consortio, 82. Amore indignus qui amico servit contra
Deum, 265.

Amicus alter ego, 59. Amici. veri regula, 265. Inter
amicos contra veritatem nulla debet esse meticulosa pal-
patio, 48. Amici officium, terrere salubriter, 27. Amici
absentia ut ferenda, 74. Nemo se amari diffidat qui jam
amat, 114.

Amor cæteros affectns absorbet, 1558. Maxime conju-
galis, 1558. Dominum nescit, 1468. Agnoscit filium vel in
infulis, 408. Amori cedit majestas, 1468. Amor et odium
judicium corrumpunt, 565. Ordinate amandis inhæret, qui
timenda non negligit, 1184. Amoris vis et energia, 408.
1543. Amanti nihil difficile, 879. Doloris ex amore na-
scentis vis et vehementia, 1. Amoris ardor impatiens,
1288. Vox ejus et locutio qualis, 1501. Cum præsto est
quod amatur, viget amor; languet cum abest, 1442. Ubi

1208

amor est, labor non est, sed sapor, 1564. Amor solus sibi
sufficit, 1558. Amoris vera regula, 88. Amor res magna,
sed sunt in ea gradus, 1558. Quatuor ejus gradus, 31.
Exponuntur, 601. Quartus in hac vita impossibilis, 31,
601. Amoris primus gradus, amor sui, 593. Præcepto non
indicitur, sed naturæ inseritur, 593. Temperatur præ-
cepto amoris proximi efficiturque socialis, 594. Amoris
gradus secundus amare Deum propter se, 594. Tertius
amare Deum propter, ipsum, 595. Quartus non se amare
nisi propter Deum, 595. Felicitas illius status, sed in hac
vita brevis, 595. Eo affici, deificari est, 596. Amor tri-
plex, dulcis, prudens, fortis, 1145. Amor triplex, car-
nalis, rationalis, spiritualis, 1329. Amor quintuplex
secundum quinque corporis sensus, 1106 et seqq. Amor
boni apparentis, 36. Amor dulcis excludit concupi-
scentiam carnis, amor prudens curiositatem, amor fortis
ambitionem, 1146 et seqq. Amor spiritualis a carne inci-
pit, 31. Amor castus et justus quis, 595. Amor verus præ-
mium non requirit, sed meretur, 591. Amor verus scipso
contentus est: præmium habet, sed id quod amatur, 591.
Amor animæ verus et fidus, quo veritas amatur, 1539.
Amoris et scientiæ necessaria copula, 1507. Amoris vis in
Deo, 1487. Amor Dei erga hominem fortis et constans,
1018. Est nota prædestinationis, 113. Amor Dei nostrum
prævenit, 1510. Eumdem libenter subsequitur, 114. Amor
noster nihil, divino comparatus, 1559 et seqq. Amor Dei
erga homines contra dæmones, 1319. Amoris Dei erga nos
duplex argumentum, 154. Amoris Dei origo ex donis et
tribulationibus, 594. Flagella amoris Dei indicia, 39. Amo-
ris divini nullum certius testimonium ejus correptione,
1100. Amabilis Deus, qui est amor quo amas, et quo ama-
ris, 458.

Amor Dei a Deo est, 127. Amor Dei amorem animæ
parit, 1509. Est indicium Dei amantis, 1509. Solo amore
fit satis Deo, 1558. Fructus et præmium ejus, usus ejus,
1558. Deus mavult amari, quam timeri et honorari, 1558.
Totus ei reddatur amor et honor, a quo nobis est totum,
unde honorare possumus,
rarive meremur, 863. Deo molestus est, quisquis nec
vel amare; unde amari, hono-
majestatem ejus cogitat in timore, nec caritatem cum
amore meditatur, 721. Amoris debitum Christianis quan-
tum incumbat, 590 et seqq. Amoris præceptum fortius obli-
gat fideles novæ legis, quam antique, 590. Sine amore
Dei cæteri amores caduci, 1107. Amor Dei verus quis,
1328. Amantis Deum ausus, et Dei dignatio, 1504. Aman-
tis magna securitas, 1561. Purus amor mercenarius non
est, 1558. Non tamen sine mercede, 1558. Amoris glu-
tino constat unitas inter Deum et hominem, 1516. Anor
Dei an præcedat dilectionem proximi, 1241. Timore voca-
mur, amore justificamur, 112. Amare in Deo, charitatein
habere est studere vero propter Deum amari, charitati
servire est, 97. Amor sponsæ castus, sanctus et ardens,
128. Amanti Deum animæ omnia cum Deo communia,
1427. Amandus Deus non solum dulciter, sed etiam for-
titer, 1325. Amandus Deus dulciter, prudenter, fortiter,
1327 et seqq. Amor tunc erit temperans et justus, si quod
voluptati subtrahitur, fratrum necessitati non negetur.
594. Amoris nostri fructus mensura sine mensura, 1296.
Amans Deum anima et soror, et sponsa, et filia vocatur,
1287. Amans Deum anima indesinenter inquirit viam in
qua ambulet, cautelam qua ambulet, et ad quam am-
bulet mansionem, 1387. Amor Christi pro nobis, 915.
Christus pro sua in animam dignatione quantum aman-
dus, 808. Sponsus unde sibi tantum conciliavit amo-
rem, 1521. Amoris incentivum meditatio Incarnatio
nis et passionis Christi, 1145 et seqq. Amoris Dei ma-
gnum incentivum Christi passio, 586. Amandus am-
plius Christus de opere redemptionis quam creationis,
1326. Amor carnalis erga Christum describitur, 328.
Amans Jesum ejus injurias ferre
Amor discipulorum ante Ascensionem Christi dulcis,
non potest, 1422.
non prudens, nec fortis, 1327. Ecclesiæ amor in Chari-
stum constans, 1544. Amori Christi potius cedendum
quam morti, 107. Amor noster in Christum, qualis esse
debeat, 1327. Amatorum Christi disparitas. 1329. Amor
mutuus fratrum, 1354. Amor a pastoribus maxime exigi-
tur, 1537. Amor propriæ sententiæ cavendus, 216. Amor
parentum ut ordinandus, 109. An.or parentum amori
Crucifixi cedere debet, 299. V. Charitas, Dilectio.
me amat, amat et canem meum, 1020.
ANACLETUS, P. Petrus Leonis.

Anastasii (S.), ad Aquas-Salvias monasterium ord. Cist..

178 n.

ANDREA (S.) apostoli elogium, 1117. Non terretur minis
aut suppliciis, 1039. Andreæ ad crucem anhelitus, 1059,
1064 et seqq. Acta ejus ante annos nongentos citata.
1059 n. S. Andreae fides instar graui sinapis, 1059. Jeju-
nium in vigilia S. Andrea, 1059.

ANDREAS, avuuculus S. Bernardi, 178 n. Terræ sanctæ
pernecessarius et miles Templi, 277.
ANDREAS, miles Templi, 172 n.

ANDREAS, frater S. Bernardi, monachus Claræ-Vallensis,
172 n., 178 n.

ANDREAS de Baldemento, 172 n., 178 n., 209 n., 210,
495. Presbyter, 377.

ANDREAS, comes de Rameruco, 61 n.

ANDINUS, episcopus Ebroicensis, 297 n.

Angelorum diversi ordines, 1361. In singulis ordinibus
quid considerandum, 449, et seqq. Angeli an sint corporei
447, 1278. Eorum eminentia et dignitas, 1019. Sunt so-
lium Dei, 951. Creaturas norunt in Creatore, 1101. Eorum
virtutes a Deo, 449 et seq. De nominibus, officiis et dis-
tinctionibus angelorum, 447 et seqq. Eorum ordines et
eorum nomina mysteriis plena, 1051. Angelorum opera,
1412. Eorum subtilitati omnia pervia, 744. Angeli beati et
hominis viatoris dispar conditio, 1388. Augelici intel-
lectus perfectio præ humano, 1278. Angelicæ naturæ co-
guata est anima humana, 1020, Angelorum et hominum
cibi discrimen, 1449. Angeli quomodo oves et montes,
1449 et seqq. Per capreas cervosque camporum designati,
1446. Angeli asccendentes et descendentes e scala Jocob
proficientes et deficientes designant, 98. Angeli ascen-
dunt per Dei comtemplationem, descendunt per nostri
compassionem, 859. Eorum ascensus et desceusus quo-
modo imitandus, 860. Angelorum mors, contemplatio,
1446. Angelis quomodo ignotum Dei consilium in incar-
patione verbi, 634. Eis incognitum tempus adventus
Christi 634. lisdem Christus sublimior, 1525. Ab iis quo-
modo minoratus, 1525. Angelos vincit Christus alacritate
ministrandi, 1451. Angelis etiam Christus factus est re-
demptio, et quomodo, 1336. Cur homo redemptus, nonan-
gelus,.719. Angeli quanto amore in Christum ferantur,
1323. Sponsæ cum angelis familiaritas, 1284. Sponsa una
ex angelis et hominibus, 1362. Angelis assimilari cupit
ecclesia. 1363.

Angeli Ecclesiæ custodes, 1539. Angelorum custodia
munit ecclesias, 1076. Ecclesiæ maceria, 1478. Dei boni-
tas in custodia Angelorum, 862 et seqq. Angelorum custo-
dum duæ manus 864.Angelorum custodia semper præsto
est animæ piæ, 1407 Angelorum nobis præsentiam non
deesse probat fides, 864. Angelorum protectio quam no-
bis necessaria, 863, Angelorum erga nos dignatio et cari-
tas, 1019, 1361. Angelorum erga pias animas officia, 1381,
Angelorum erga homines ofticium quod, 862. Angeli
quam nostræ salutis cupidi et studiosi, 759. Quam solli-
citi, 1020. Angeli sancti nos consolantur, visitant, et ad-
juvant propter Deum, propter nos, et propter seipsos,
1020. Eorum beatitudo crescit ex nostra, 1506. Fiducia
erga eos maxima habenda est, 1020. Ab eis quærendum
auxilium, 1116. In tribulationibus et tentationibus invo-
candi 864. Angelo duce opus est moribundis, 839. Ange-
lorum manibus deferuntur in cœlum animæ defunctorum,
864. Angelis debemus reverentiam pro præsentia, devo-
tionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia, 862
et seqq. Angelus quomodo insit homini, quomodo Deus,
450. Angelis gra'a exercitia et virtutes. 1021. Concordia
et unitate defectantur, discordia et dissentionibus ad in-
dignationem provocantur, 1021 et seqq. Astant orantibus,
744, 1283 et seqq. Orationes nostræ Deo per eos inno-
tescunt, 1284. Se miscent psallentibus, 80. Eos recreat
psallentium devotio, 1284. Quare honorandi, 1038. Eorum
offensa quam sollicite cavenda, 1020. Angelicæ erga nos
dilectionis et sollicitudinis obstacula, 1022. Angelo Ga-
brieli Maria custodienda ab initio tradita, 636, Angeli ad-
mirabundi in assumptione B. Mariæ, 1003. Angelorum su-
perborum lapsus, 946. Singolaritas, 909. Testimonium in
cœlo ad discernandos angelos beatos a reprobis, 908. An-
gelorum principem in diabolum commuiavit superbia,
718. Angeli et hominis casus ex superbia, 1508. Angelo
mitius punitus homo, 1508.

ANGILBERTUS comes, 282.

Angli magis somniatores quam Galli, 715.

Anima hominis angelicæ naturæ cognata, 1020. Animæ
dignitas in duobus consistit, 585. Animam e cœlo ducere
originem quibus indiciis cognoscatur, 1362. Anima tota
nihil est aliud quam ratio, memoria, et voluntas, 483,
929, 1296. Anima non potest aliquando vivere sine me-
moria, 456, Animæ tria beneficia, dignitas, scientia, vir-
tus, 585. Non est in corpore velut in loco, 1202. In omni-
bus membris, sed singularius in capite, 830. Quoddam ha-
bet Trinitatis vestigium, 1180. Verbi et animæ cognatio
vel similitudo, 1546, 1549, 1550 et seqq., 1551, 1553, 1554,
1555, 1556, 1557. Imaginis seu Verbi magnitudinem et
rectitudinem anima refert, 1557. Unde hæc estimanda
1347. Magnitudinis et animæ diversitas, 1547. Imaginis et

animæ discrimen, 1546. Rectitudinem amisit retenta ma-
gnitudine, 1547. Animæ idem esse ac vivere, non tamen
bene ac beate, 1550. Anima immortalis, non morte spiri-
tali, 1550. Sed naturali, 1551. Etsi mutabilis affectibus,
1551. Animæ et Verbi conjunctio spiritualis, 1381 et seqq.
Animæ et Verbi colloquium spirituale, 1425. Anima li-
bera quodam modo et ancilla, 1552. Vide Libertas et Li-
berum arbitrium. Anima, etsi corrupta, magnæ gratiæ et
felicitatis capax, 1557. Conformitas animam Verbo mari-
tat, 1557, 1566. Fecunditas ejus spiritualis, 1566 et seqq.
Animæ cum corpore conjunctio, 779. Animæ quantum
conferat corpus, 597. Quantum debeat, 730. Anima quan-
tum præstet corpori, 779. Anima in corpore pacis et
concordia symbolum, 1021. Anima tria erga corpus offi-
cia, 1205. Animæ immortalitas et fides resurrectionis,
846. Animæ vita, cognitio, sensus, charitas, 1231. Animæ
vita, veritas; sensus, charitas, 1106. Anime cutis, caro, et
et ossa, 1098, Sanguis, voluntas ejus, 1229. Animæ pul-
chritudo duplex. humilitas innocentia, 1423. Ejus de-
cor in honesto, 1565 et seqq. Animae lingua fervor devo-
tionis, 1425. Vox quid, 1478. Nempe desiderium, 1527.
Animæ ale, spes et timor, 1236. Animæ tres arces, 1254.
Animæ castrum, 1204. Quam multipliciter impugnetur,

1204.

Anima ampla et angusta, 1364. Ejus quantitas pro men-
sura charitatis, 1364. Ejus latitudo, dilectio ejus, 1364.
Quomodo crescat et decrescat, 1364. Eo magna, quo ca-
pax æternorum; eo recta, quo appetens, supernorum,
1547. Anima cibus naturalis justitia, 593. Verus anima
cibus supiritualium rerum intellectus, 978. Item miseri-
cordia, justitia, et gratia, 979. Animæ panis cum fastidio
sumptus non scientia nutrimentum, sed conscientia tor-
mentum importabit, 1398. Animæ cibus triplex juxta tres
status, 561. Animæ portio carnalis, ejus affectio et vita
quam administrat corpori, 1378. Anima languor et avi-
et superbia, 1453. Animæ doctrina et moribus apo-
stolorum non indutæ Christus insidere non potest, 1361.
Animæ rationalis duo loca: inferior quem regit, caro; su-
perior in quo requiescit, Deus, 1205. Præsentior ubi
amat, quani ubi animat, 523. Ejus lectus, 1034.

Anima animæ Deus, 1107, Animæ vera vita Deus, 552,
855, 1107. Animæ triplex potentia Deo quomodo im-
plenda, 1037. Animae affectus in Deum, 458. Dei dignatio
in animam, 1445. Ejusdem illäpsus in animam, 1382. Soli
Deo competit, 1279. Animam quantum dignetur Christus,
et quantum inde amandus, 808. Anima regnum Christi,
750. Quæ tyrannis et infesta, 750. Christi nuptiæ cum
anima, 808. Auima sancta equitatui cur assimiletur, 1407,
Est quasi coelum, 1363. In ea velut in coelo Deus inhabitat,
1363. Rationes septem cur anima Verbum quærat, 1561 et
seqq. I. Verbum. Sapientiæ affectus in animia, 1564. V. Sa-
pientia. Anima pia vocatur amica, 1409. Anima pia et spi-
ritualis quæ,1507.Cui animæ competat nomen sponæ,1527,
1566. Anima amans recte sponsa vocatur 1282. Anima sancta
et soror, et sponsa, et filia vocatur,1287. Animæ sanctæ an
id conveniat quod Ecclesiæ, 1506. Anima spiritualis qua-
tenus pulchra. 1405. Ejus pulchritudinem nihil in hoc
mundo æquare potest, 1360. Anima Deum sitiens liben-
ter moratur in horto, cellario, cubiculo, 1342. Oris oscu-
lum petit, 1282. Animæ devotæ desiderium ad meridiem
lucis æternæ, 1389. Animæ malum, peccatum, 855. Ejus-
dem mors peccatum; vita, justitia, 114. Animæ cum Deo
similitudo per peccatum non deleta, sed alia ei superio-
ducta, 1554. Duo ejus mala; vanus amor mundi, amor
superfluus sui, 1267. Triplex hostis, caro, sæculum, et
principes tenebrarum, 758, Corruptio triplex, 1201. Ani-
mæ miseriæ, 1079. Triplex ejus miseria, 1180. Quadru-
plici vitiorum morbo laborat, 1234. Corpus quod cor-
rumpitur, quantum aggravet animam, 1050. Eam enervat
præsentium consolatio, 343. Anima talem inveniet car-
nem suam, qualem se exhibuerit erga Deum, 1026. Deo
rebellis carnem merito sentit rebellem, 552. Arida animæ,
in discipulis præsertim S. Bernardi querimonia, 1288
et seqq. Anime carnales mulierum nomine designatæ,
1405. Tenellæ prægnantibus similes,467.

Animæ vita corporis vitæ præferenda, 468. Prius et po-
tius curanda quam corpus, 729, Animarum nostrarum ne-
gotium nunquam obliviscamnr, 763.Animæ salus corporis
damno procuranda, 980. Cura sanctorum præcipua circa
animam, 1351. Animæ per vineas significatæ, 1464. Anima
illi non credenda, qui suam perdidit, 164. Animas suæ di-
gnitatis immemores merito mundus deludit, 484. Ani-
mam in recto corpore curvam gerere indignum, 1348.
Anima curvitas, quærere et sapere quæ sunt super ter-
ram, rectitudo, meditari quæ sursum, 1348. Animam a
Deo ad creaturas remittit poena gravissima, 1395 et seqq,
Animæ corpus collaborare debet, 730 et seqq, Corpus pro
anima exponendum, 843. Animæ propria cura alienæ

« PoprzedniaDalej »