Obrazy na stronie
PDF
ePub

878 (7

1827 V.14.

NOVI EDITORIS PRÆMONITIO.

QUUM fere nihil dicendum habeamus quod æque ad

tria quæ in hoc eodem volumine continentur opera pertineat, de singulis seorsim loquemur, et operæ quam unicuique edendo navavimus rationem paucis

reddemus.

IN LIBROS DE OFFICIIS.

Inter omnia Tullii opera, vix ullum est quod tantam utilitatem oblectationemque præbeat quantam hi de Officiis libri, quodque a pluribus usitatum tritumque in omni tempore fuerit; itaque illis tum recensendis castigandisque tum illustrandis permulti incubuerunt; unde fit ut nobis hanc editionem suscipientibus amplissima et maximi pretii copia adjumentorum fuerit in manibus. Igitur quidquam novum moliri non solum inutile, sed prorsus temerarium fuisset; neque alia nobis cura relicta erat, nisi optima secernere, et purissimam mellis ab aliis expressi partem in unum colligere.

Sed, propter illam ipsam auxiliorum multitudinem, multum dubitare debebamus quid potius eligeremus, et parum abfuit quin divitiarum mole obrueremur. Attamen inter doctos, qui hos libros de Officiis recensendos illustrandosque susceperunt, quatuor præser

tim, nempe Jac. Facciolatus, Jac. Frid. Heusingerus, Aug. Gotth. Gernhardus, et Car. Beierus, ita supereminebant, ut in eos maxime animi nostri attentio convertenda esset (1). Illorum unusquisque tot sibi propriis virtutibus abundabat, ut nullum solum, ceteris exclusis, sequi potuerimus, sed ex quoque servare debuerimus, quod utilissimum præstabat sive ad textus crisin, sive ad sensus interpretationem, sive tandem ad philosophicarum rerum illustrationem. Quum vero jam uniuscujusque commentarius amplissimum tomum impleat (immo Beierus duos), periculum erat ne hoc volumen, in quo præter libros de Officiis duo alii libri contineri debebant, ultra omnem modum excresceret; itaque vel iis commentariis, quos fere solos adhibebamus, non nisi parcissime uti licuit, et multa omittere fuit necesse quæ certe docti desiderabunt: quapropter et multas philologicas notas minoris momenti quibus Heusingerorum præsertim editio scatet, et plerosque Beieri excursus, dignos quidem attentione, sed numero et amplitudine nostros fines prorsus excedentes, et varias denique lectiones abstulimus quas Gernhardus ex suis MSS λ, p, 4, et Beierus ex Bernensi cod. expresserunt, quasque in suæ editionis calce congesserunt; namque quidquid novi et utilis ibi continebatur suo loco in ipso contextu repositum fuerat.

Potissimum usi commentario duorum novissimorum editorum, Gernhardi nempe et Beieri, qui ipsi ex

(1) Vide infra (pp. xiij seqq.) titulos quatuor illarum editionum, cum judicio quod Beierus de tribus prioribus, in editionum Indice snæ editioni subjuncto, tulit.

omnibus antecessoribus, in primis Facciolato et Heusingeris, multa hauserant, horum exscripsimus præfationes integras (quas lege inf. p. 1, sqq. xxi, sqq.), in quibus fuse exponuntur finis quem unusquisque sibi proposuit, et auxilia quæ adhibuit. Satis erit igitur, si huc intulerimus aliquid extractum e Facciolati præfatione, quam totam Gernhardus exscripserat, quamque ipse laudat in præfatione sua mox sequenti (pag. xII, lin. 28), et notitiam manuscriptorum editionumque quibus usus est uterque editor, et quæ in editione hac brevioribus notis designavimus.

EX FACCIOLATI PRÆFATIONE.

Expositis causis quibus impulsus librorum de Officiis editionem novam suscepit, Facciolatus dolet quod illi libri a priscis librariis editoribusque misere corrupti et vitiati fuerint, exponitque leges quas in his recensendis servavit.

« Dii boni, inquit, quid non sibi licere turba hæc (nempe grammaticorum et librariorum), si quid offenderet in illo (opere) abstrusius, existimavit. Multa temere inversa, quædam addita, alia detorta, alia ex aliis facta, quæ magnam divini operis partem omnino deformarunt. Quamquam non tam grammatici reprehendendi, si, quod ipsis videbatur bono esse, margini adscripserunt; quam librarii, qui inconsulto describentes, in orationis contextum induxerunt. Sed et ipsis librariis alicubi venia danda. Satis enim constat, fuisse nonnullos ante inventam typographi

cam artem, qui in latina scripta, quorum magnus esset usus, plurimum sibi licentiæ sumerent; idque se facere dicerent scholæ gratia, ut legi ab omnibus, et intelligi possent. Scilicet hoc ipso fecere, ne intelligerentur, et quod consequitur, ne a multis legerentur. Enimvero si quis ex omni antiquitate liber cognosci debet, et, ut Plinius in Præfatione Histor. Nat. ait, quotidie in manibus haberi, atque edisci, hic est in primis, in quo officia vitæ omnia a viro sapientissimo et eloquentissimo ad filium perscripta continentur: sed adulterina passim inserta, atque inde ortæ verborum ac sententiarum perturbationes, profecto non sine causa studiosos deterrent. Juniores critici maculas plurimas eluerunt, partim vero suspicando notarunt, sed quasdam etiam pro humani conditione ingenii, quamvis sagacissimi essent, præterierunt. Placuit mihi quoque experiri, numquid commode facere possem, auxilio præsertim veteris codicis, quem superioribus annis, quum aliud agerem, forte fortuna inveneram. Non est hic quidem cum illis fortasse comparandus, quos multi ante nos interpretes, viri summi, undique conquisitos examinarunt. Sed quis tandem codex reperiri potest tantæ antiquitatis et fidei, ut a primis exemplis nondum in schola tritis non longissimo intervallo recedat? Ego Ciceronem in Cicerone quæsivi; sæpiusque cogitavi, quid ipse scripserit, quam quid alii post alios exscripserint. In quo tamen modum tenui, monendo sæpius, quam mutando: ac de meo quidem si quid aspergere ausus sum, ingenue significavi; ut

« PoprzedniaDalej »