Obrazy na stronie
PDF
ePub

causa est quod dum disputat tot argumenta, tot Scripturae testimonia, tot auctorum dicta, citra ullum omnino delectum congerit, interim non advertens quam pleraque sint frigida, quam suis locis recte intellecta, ad praesens nihil faciant, quam denique sint vel åπóκpupa vel sophistica. Hoc enim tantum curat ut copiosam farraginem spargens, auditoribus magna ex parte stupidis fucum faciat, et victoriae opinionem de se praebeat. Adde his incredibilem audaciam, quam admirabili tegit vafricie. Etenim, si quando per hanc in adversarii laqueos incidisse se sentit, disputationem paulatim alio deflectit. Nonnunquam vero et adversarii sententiam aliis verbis conceptam pro sua amplectens, absurdam suam in adversarium mirabili calliditate detorquet, ut quemvis Socratem vincere videri posset...

No. 27. From the Minutes of the Disputation.
[Hora 2 die 5 Julii, 1519]
Lutherus.

Obiecit egregius D. Doctor in fine, articulos Wickleff et Iohannis Huss damnatos, et Bonifacium damnatorem eorundem. Respondeo, sicut prius, me non velle nec posse defendere Bohemorum schisma, sed Graecam Ecclesiam mille et quadringen-✓ torum annorum, sive cum ea senserint Bohemi, nihil ad me, certum habeo quod nec Rom. Pontifex nec omnes eius adulatores possint tantum numerum sanctorum sub potestate Rom. Pontificis nunquam agentium de coelo deturbare.

Secundo, et hoc certum est, inter articulos Iohannis Huss vel Bohemorum multos esse plane Christianissimos et evangelicos, quos non possit universalis Ecclesia damnare, velut est ille et similis, 'Quod tantum est una Ecclesia universalis.' Haec enim agentibus impiissimis adulatoribus inique est damnata, cum oret universitas Ecclesiae: 'Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem.' Hunc nobilissimum articulum fidei inter articulos Iohannis Huss numerant.

Deinde ille 'Non est de necessitate salutis credere Romanam Ecclesiam esse aliis superiorem', sive sit Wickleff, sive Huss, non curo. Scio quod salvati sunt Gregorius Nazianzenus, Basilius Magnus, Epiphanius, Cyprianus et innumerabiles alii Graeciae episcopi, et tamen hunc articulum non tenuerunt. Nec est in potestate Rom. Pontificis, aut Inquisitorum haereticae pravitatis, novos condere articulos fidei, sed secundum conditos iudicare. Nec potest fidelis Christianus cogi ultra

sacram Scripturam, quae est proprie ius divinum, nisi accesserit nova et probata revelatio. Imo ex iure divino prohibemur credere, nisi quod sit probatum, vel per Scripturam divinam, vel per manifestam revelationem. Ut Gerson etiam etsi recentior in multis locis asserit, et divus Augustinus antiquior pro singulari canone observat, dicens ad divum Hieronymum : 'Ego solis eis Libris didici hunc honorem deferre, qui Canonici appellantur, caeteros autem ita lego ut quantalibet doctrina sanctitateque praepolleant, non ideo verum existimem quia illi sic senserunt sed si ex libris canonicis vel probabili ratione mihi persuadere potuerunt.'

Quin etiam ipsi Iuristae, de quibus minus videretur, in cap. Significasti, de elect., statuerint praevalere unius privati hominis sententiam, tam Pontifici Rom. quam Concilio et Ecclesiae, si meliore auctoritate nixus fuerit vel ratione. Ideo nihil est quod D. egregius Doctor, volens ex iure divino contra me arguere, dimisso iure divino, arguit contra me ex collectaneis haereticae pravitatis Inquisitorum.

Proinde ista propositio Iohannis Huss: Papalis dignitas a Caesare inolevit,' si est falsa, eradatur Platina in vita Benedicti II, ubi scribit Constantinum IV, Imperatorem Graecorum, sanxisse Pontificem Rom. esse Vicarium Christi generalem, quanquam nec sic sit observatum a Graeciae episcopis.

Quare, quantum me urget egregius D. Doctor per Bohemos nondum centum annorum, tantum ego urgeo eum per orientalem ecclesiam, meliorem partem universalis ecclesiae et mille quadringentorum annorum. Si illi sunt haeretici quia Rom. Pontificem non agnoverunt, haereticum accusabo adversarium, qui tot Sanctos per universalem ecclesiam celebratos audet asserere damnatos. Per eadem dico ad Bonifacium VIII, qui qualis Pontifex fuerit et qua fide eius gesta recipienda, satis probant historiae.

Proinde concludo et rogo, D. Doctor velit Rom. Pontifices concedere fuisse homines, et non constituere Deos, praesertim quoties iudicaverunt in causa propria: deinde non per se ipsos, sed per indoctissimos adulatores, quando divus Gregorius multis epistolis, etsi Rom. Pontifex, reiecit a se primatum totius orbis, allegans ad hoc praedecessorem suum Pelagium, dicens inter caetera quod veneranda Synodus Chalcedonensis obtulit hunc primatus honorem Rom. Pontifici et nullus tamen ausus est acceptare. Si ergo ego erro, errat mecum Gregorius primus, cum suis praedecessoribus, et damnabiliter peccaverunt, quod oblatum primatum non assumpserunt.

Per haec volo probatum quod ex Decretis, damnationibus, approbationibus recentioribus Ecclesiae Rom. nihil contra me agitur, cum sint suspectissima omnia et antiquae veritati et consuetudini per omnia contraria, nihilominus tamen pro reverentia et vitando schismate libentissime tolero, et toleranda persuadeo, modo non tantum iure divino tot sanctos praecedentes damnemus. Haec habui quae dicerem de articulis.

Eccius.

De Graecis sanctis diximus saepius; sed hoc horrendum omnibus Christi fidelibus esse arbitror quod reverendus Pater contra tam sanctum et laudabile Constantiense Concilium tanto consensu totius Christianitatis congregatum non veretur dicere articulos aliquos Hussiticos et Wicklefficos fuisse Christianissimos et evangelicos.

[Hora 7 die 7 Julii.]
Eccius.

Petit tamen a me, ut probem ei concilium non posse errare. Nescio quid sibi velit ista petitio an tacite laudabile et gloriosum Constantiense Concilium velit habere suspectum. Hoc dico vobis, Reverende Pater, si creditis concilium legitime congregatum errare et errasse, estis mihi sicut ethnicus et publicanus. Quid sit haereticus, in praesentia non discutiam . . .

XIV

THE CIRCULATION OF LUTHER'S WORKS

Froben, 1460-+1527, the famous printer of Basel, acting on the suggestion of Beatus Rhenanus, 1485-t1547, then corrector of the press, made the first attempt at a collection of Luther's works in Oct. 1518. [No. 28] His letter to Luther (Lutheri Op. Lat. iv. 82 sq.) of 14 Feb. 1519 illustrates the rapidity with which they were being spread over Europe, and also the connexion of the press and of humanism with the Reformation. The Day-book of John Dorne, a bookseller at Oxford, shows thirteen entries of Luther's works sold in 1520, his most popular book being the Resolutio de potestate Papae (Oxf. His. Society's Collectanea, 164).

No. 28. Letter of Froben to Luther, 14 Feb. 1519.

Dono dedit mihi Blasius Salmonius Bibliopola Lipsiensis in proximis nundinis Franckfordensibus libellos varios a te elucubratos, quos omnium doctorum iudicio approbatos typis

meis statim excudi. Sexcentos in Galliam misimus et in Hispaniam, venduntur Parisiis, leguntur etiam a Sorbonicis, et probantur quemadmodum amici nostri nos certiores reddiderunt: dixerunt illic doctissimi quidam, se iam pridem talem libertatem desiderasse in his qui sacras literas tractant.

Calvus quoque bibliopola Papiensis, vir eruditissimus et musis sacer, bonam libellorum partem in Italiam deportavit, per omnes civitates sparsurus. Neque enim tam spectat lucrum quam cupit renascenti pietati suppetias ferre, et quatenus potest prodesse. Is promisit ab omnibus eruditis in Italia viris epigrammata se missurum in tui laudem scripta, usque adeo tibi favet Christique negotio, quod tanta constantia tam viriliter tamque dextere geris. . . Praeterea libellos tuos in Brabantiam et Angliam misimus. Impressimus Replicae Sylvestrinae trecenta tantum exemplaria, eam negant docti obesse tibi posse. Hic ut quisque est optimus, ita tui maxime est studiosus. Episcopus noster imprimis tibi favet, eius item suffraganeus Tripolitanus episcopus. Cardinalis Sedunensis 2, cum illi tuas Lucubrationes obtulissemus, statim dixit: 'Luther, tu vere es Luther.' Huic nuper quidam Eccii Propositiones misit adiiciens se victoriae nuncium, quam Eccius sit Lipsiae contra novam doctrinam obtenturus, statim allaturum. Cui respondit Cardinalis: 'Disputet Eccius quantum velit, Lutherus veritatem scribit.'

1

Exemplaria nostra nos usque ad decem vendidimus omnia, haud feliciorem venditionem in aliquo libro sumus unquam experti. Novum Instrumentum ab Erasmo diligentissime recognitum et insigni accessione locupletatum intra dies decem faventibus Superis absolvemus. Bene vale, Reverende Pater.

Basileae, 14 Febr. MDXIX.

XV

LUTHER'S COMMENTARY ON THE EPISTLE TO THE GALATIANS

The Commentary was the result of lectures, delivered since Oct. 1516. The first edition belongs to Sept. 1519; a revised edition, with a German translation, was published Aug. 1523. 'The Commentary, as it at present exists-one of Luther's most celebrated works, and a chief authority for his theological opinions1 Christopher von Utenheim, Bishop of Basel, 1502-+27. 2 Matthew Schinner, Bishop of Sitten, 1499-1522.

belongs to 1535' (Beard, Martin Luther, 288). The following extract from a [No. 29] prefatory letter (de Wette, i. 333 sq.) indicates a stage in Luther's revolt from Rome, as well as the growing resentment of Germany against the Curia.

No. 29. His Prefatory Letter.

Quare et ego horum theologorum laicorum [sc. the princes at the diet of Augsburg 1518] exemplo pulcherrimo distinguo inter Romanam Ecclesiam et Romanam Curiam. Illam scio purissimum esse thalamum Christi, matrem Ecclesiarum, dominam mundi, sed spiritu i. e. vitiorum, non rerum mundi, sponsam Christi, filiam Dei, terrorem inferni . . . Haec vero ex fructibus suis cognoscitur. Non quod magni faciendum sit, res nostras et iura diripi, cum fixum sit in coelo, Christianos in hac vita pressuram, Nimbrotos et robustos venatores pati . . . sed quod omnibus lacrimis sit miseria maior, haec a fratribus et patribus in fratres et filios fieri... quae a Turca vix fierent . . . Nullo modo ergo Romanae Ecclesiae resistere licet: at Romanae Curiae longe maiore pietate resisterent reges, principes, et quicunque possent, quam ipsis Turcis. . .

Sed ad me redeo . . . Maluissem certe et ego exspectare commentarios olim ab Erasmo, viro in theologia summo et invidiae quoque victore, promissos: verum, dum ille differt (quod Deus faxit, non sit diuturnum), cogit me in publicum ire casus iste quem videtis. Scio quidem me infantem et ineruditum, sed tamen (quod ausim) pietatis et eruditionis Christianae studiosum atque hoc ipso eruditiorem his qui divina mandata impiis legum humanarum pompis mere ridicula et ludibria fecerunt. Unum spectavi, si consequar, ut mea opera ii qui me apostolicas epistolas audierunt enarrantem Paulum apertiorem habeant et feliciter me superent: sin nec id effeci. . . conatus reliquus est, quo alios ad Paulinam theologiam volui accendere, quem nemo bonus mihi vitio dederit.

XVI

ERASMUS AND LUTHER, 1519.

Desiderius Erasmus, 1466-†1536, the leading scholar of Europe, had ridiculed the theologians in his Encomium Moriae, 1511 (Opera, iv, coll. 405 sqq., Leyden, 1703-6), and had rendered reform possible by opening up Christian antiquity in his editions, 1516, of the New Testament in Greek and of St. Jerome. But he

« PoprzedniaDalej »