Obrazy na stronie
PDF
ePub

Quantum enim ego coniicere possum, et Christus et apostoli fermentato pane usi videntur.

Zuinglius. Quo panis genere usi sint demonstrari nequit. Sed non multum refert qualisnam ille sit. Penes ecclesias singulas erit de hoc statuere, fermentato aut infermentato pane uti velint. Formam vero rotundam, cui multi nimis superstitiose addicti sunt, non probo; et si quis communi pane hic uti vellet, non multum contradicerem. Nec enim in hoc peccatur, modo alia omnia decenter et religiose fiant. Et ecclesia de illis decernere potest quae Dei verbum non evidenter exprimit; modo in ipsa rei substantia nihil immutetur.

C. Grebelius. Abusus mihi illud quoque esse videtur, quod Christi sanguis citra S. S. testimonium aqua misceri consuevit. Deus enim ne quid verbo ipsius vel addamus vel adimamus expressis verbis prohibuit.

Zuinglius. Bene quidem hoc dicis, Conrade! Aquam enim huic infundere non licet.

Grebelius. Sed et hoc inter abusus mihi commemorandum esse videtur, quod sacerdotes laicis sacramentum ori inserunt, quasi nos manuum auxilio destituti simus.

Zuinglius. Scripturae testimonium certum et expressum hic nullum produci potest. Haud enim certo constat num manibus aut ore excipiendum corpus suum Christus discipulis porrexerit. Licet enim accipiendi verbum Evangelistae usurpent, nihil tamen hinc probari potest, quum et Christus in cruce acetum accepisse legatur, quod tamen manuum cruci affixarum opera facere non potuit. Quapropter de hoc quoque decernere iudicium ecclesiae

esto!

Grebelius. Spiritum Dei tempori mihi alligare videntur qui non nisi matutino tempore et a ieiunis adhuc sacramentum hoc sumi debere docent. Atqui Christus illud in coena instituit, atque in coena dispensavit. Sed et illud deploratione dignum videtur, quod sacrifici iis modo diebus maxima Spiritus gratia illuminati et donati sunt, quibus aliquae sacerdotii et praebendae, ut vocant, litterae dotales consignatae sunt. Hinc enim ipsos quaestus duntaxat gratia Missam celebrare coniicitur.

Zuinglius. Sacramentum tempori alligatum non est, quod vel hinc constat, quod hodie quidem octava, cras decima hora Missa celebrari consuevit. Quod si vero hoc urgere velis, ut eodem illo tempore celebranda sit, quo Christus illam instituit, quis non videat nos tunc et tempore et vestitu et aliis quae per Christum tunc facta sunt, adstringi, adeo ut et iam pedes nobis mutuo lavandi sunt antea ? Quapropter etiam hoc ecclesiis singulis liberum relinqui debet. Sacramentum vero sub utraque

specie omnibus porrigi debebat, sicut a Christo factum est. Porro quod quidam e sacerdotum numero nonnisi quaestus gratia Missam celebrant, mihi vehementer dolet, quum nimirum opum tam cupidi sunt ut propter eas Christum vendere non erubescant. Spero autem P. C. vos prudenti et maturo consilio curaturos esse ut sacrifici istiusmodi missare desinant et in pace moriantur. Satius enim erit vel duas praebendas alicui gratis largiri, quam ut tanta abominatione Deum offendat.

Grebelius. Porro illud mihi cum primis indignum videtur, quod sacerdotes ipsi sibi sacramentum hoc sumunt.

Zuinglius. Unusquisque omnino Spiritu sancto dictante illud ipse accipiat licet. Christus enim a quo illud nobis porrigitur idem nos accipere iubet, &c. . . .

No. 198. The Council's Mandate for the abolition of Images and of the Mass, 27 Oct. 1523.

Whereas our Gracious Lords the Burgomaster, Council, and Great Council, last year, solely for the honour and praise of God and the salvation of Christian souls, summoned all their parish priests, curates, people's priests, and preachers, because of certain misunderstandings of the Word of God; and whereas of late... the aforesaid parish priests have been called together from town and country, and in the matter of two articles, Images and the Mass, have sought and found divine truth out of the clear Word of God:

Now therefore, in the matter of Images, it is, by our Lords aforesaid, forbidden to any one, spiritual or temporal, until further orders (which will shortly be given, if God will, out of the Word of God), to carry about or shift any Image in the church should he have set up some particular Image of his own therein. He may, however, take it into his own hands, if it should appear that nothing unadvisable should arise from his so doing. But, in the case of Images made by the parishioners or out of the church funds, no change shall, for the present, be made in respect of them, without the knowledge and consent of the parishioners.

As concerns the Mass, things shall, till further order and pending an explanation soon to come, remain as they are: and no one shall utter or allege anything thereon to his neighbour in any irritating or provocative words. And whosoever, in word or deed, shall behave himself unmannerly or disobediently, our Lords will punish him severely and according to the circumstances of the case. . . .

No. 199. The Council sends preachers into the country districts.

[ocr errors]

From a Letter of Zwingli to Joachim von Watt, 11 Nov. 1523. Gratia et pax a Deo et D. N. I. C. Non est, doctissime Vadiane, quod tibi nunc gratias indefessi laboris nuper apud nos habiti1agam: ipse enim scis, unde merces tibi petenda sit, ab eo nimirum cuius negotium fideliter agebas. Quae post secuta sunt, accipe. Selegit Senatus de suo ordine Iv, de Civium, ut vocant, ordine IV, ut cum Abbate de Capella,2, Praeposito Imbriacensi, Commendatario ex Kusnaco, D. Engelhart, Leone, Zuinglio, consultent quonam pacto commode possit iniri ratio, ut Christi negotium feliciter promoveat. Visum est omnibus unanimi sententia brevem Isagogen per nos scribi qua ii, qui hactenus Christum vel ignorarunt vel aversati sunt episcopi, huc induci possint ut Christum praedicare ordiantur. Eaque Ix die Nov. coram Senatu lecta placuit; nunc cudi incipit. Additum est ut Abbas Capellae trans Alpes per ditionem urbis Christum praedicet, ubicumque visum erit; Commendatarius Kusnaci, circum lacum et provinciam Grueningensem; nos in eis provinciis quae ad Scaphusanos? Durgoiosque spectant, ne scilicet cuiusquam negligentia oves Christi verbo salutis fraudentur. Brevi post, quid de imaginibus statuendum sit, definient, ubi scilicet vulgus doctum erit aeque de Missa. Interea imperatum consueta via incedere, nisi quod cuique privatas imagines auferre, citra tamen importunitatem, permissum est. Cum captivis summo iure actum est, quod quid sit ipse nosti. Attamen praeter rationem sic actum non est: non enim te fugit quosnam hominum vereri hac tempestate usus sit, non tam ob rem, quam ob Christi gloriam. Sunt enim qui evangelium Christi aversantur, ni paulisper ad infirmitatem eorum descendas. Horum causa existimo paulo constantius, ne dicam durius cum Laurentio Hochrütiner actum esse, viro hercle bono, sed quia ore hactenus liberiore fuit, ardue nimis punito. . . .

1

9

As one of the presidents in the Second Disputation.

2 Wolfgang Joner, Abbot of Cappel, 1519-+31.

3 Heinrich Brennwald, Provost of Embrach.

Conrad Schmid, Commander of the Teutonic Knights and Pastor at Küssnacht, +1531.

[blocks in formation]

8 Thurgau.

"One of the iconoclasts who smashed the great crucifix at Stadelhofen, a suburb of Zürich. He was banished 4 Nov. 1532 (cf. Egli, Aktensammlung, No. 442), and afterwards joined the Anabaptists.

No. 200. From Zwingli's 'Pastorum in evangeli. cam doctrinam Isagoge', 9 Nov. 1523.

De idolis vel imaginibus. . . . Ceterum luce clarius cernitur omnes eas, quas nos templis nostris intulimus, imagines idololatriae et falsae religionis occasionem praebuisse. Tollendae ergo sunt in universum ubicunque locorum fuerint, vel in templis vel in foris, vel in viis publicis, vel etiam domi tuae, si quem cultum illis tribui videamus. In primis vero e templis eiici et tolli debent, quum omnia ea quae in his habentur nobis sanctiora esse soleant. Interim vero nemini vetamus quo minus historiarum gesta domi suae exornationis vel delectationis, non autem cultus gratia depingi curet. Ut primum vero aliquis honor etiam illis tribui coeperit, iam et illa tolli convenit. Nam profecto negari nequit idolorum usum primam esse ad falsam religionem et peregrini Dei cultum occasionem; imo ipsa sunt a Deo summo coelesti Patre apostasia.

De Missa. . . . Iustus ergo et legitimus Coenae administrandae ritus hic est: Primum passionem et mortem Domini quotiescunque ecclesiae visum fuerit praedicari convenit, ubi docendus est populus quantum boni et quanta salutis fiducia per eam nobis parta sit. Deinde quo firmior sit hominum in morte Domini fiducia, singulis qui modo expetunt, celeberrimum hoc corporis et sanguinis Iesu Christi sacramentum ministrandum erit. Atqui haec quoque est ipsius Christi sententia quam simplicissime exposita. Quapropter quum videamus Missam nusquam a Christo peculiari quadam solemnitate institutam esse, sed ex hominum commentis sacrificii titulo fucatam prodiisse (sacramentum enim hoc nihil aliud est nisi corporis et sanguinis Christi perceptio), omnes huc incumbere debent ut impius ille et profanus rei tam sacrae abusus e medio tollatur, ne scilicet pro aliis immolare dicantur sacrifici. Ea autem modestia et prudentia hoc fieri volumus, ne qua tumultuandi et seditionum occasio detur. Non desunt enim commodae ad eam rem rationes quibus omne hoc quicquid est facile transigi poterit. Concionatorum itaque erit publicam hanc et communem sacrificulorum turbam suis concionibus coram populo excusare. Nec enim par est, ut de illis poena sumatur qui non primi erroris huius auctores sunt. Deinde singulos moneant et hortentur ut eos in pace defungi et decedere patiantur. Maximus enim illorum numerus eo aetatis pervenit, ut nullis laboribus posthac exerceri possint. Nec

enim Christiani hominis est propter escam opus Dei destruere, Rom. xiv. 20. Quod si vero quosdam ex illorum numero invenire liceat, qui protervius sese renascenti fidei et religioni opposuerint, idque nullis omnino S. S. testimoniis instructi, iam et illos nullae privatorum hominum iniuriae nullaque vis exagitare debet; sed potius magistratus imperio permittendi sunt, qui de illis pro rei et personae ratione statuet. . .

VII

THE REFORMATION COMPLETED IN ZÜRICH,

1524-5

At the third and last Disputation, 19 Jan. 1524, the Council was advised that Canon Hoffmann and his friends had not made out their case from Holy Scripture (Egli, Aktensammlung, No. 483, 6; Bullinger, Reformationsgeschichte, i, § 84). They therefore gave, 19 Jan., these [No. 201] men of the Old Learning their choice between submission and banishment (Egli, No. 489) but they waited till Whitsuntide to carry reform further. Zürich, as yet, stood alone in the Confederation; and had to meet a remonstrance, 24 Jan., of the Diet of Luzern (Bullinger, i, § 85) by, 21 March, a [No. 202] defence of its policy (ibid. § 93). Finding it safe, at length, to go on, the Council, on Whitsun Eve, 14 May, abolished (Egli, No. 527; Bullinger, i, § 97) the WhitMonday procession to Einsiedeln. Next, in view of the Bishop's vindication, 25 May, of Images and the Mass (ibid. i, § 94), they provided, 15 June (Egli, No. 545), that it should be dealt with by A Christian answer of the Burgomaster and Council of Zürich (Zuinglii Opera, i. 604 sqq.), mainly from Zwingli's pen. They then spent June in [No. 203] casting out organs and relics (Egli, No. 547; Bullinger, i, § 98), and 2-17 July (Egli, No. 552) in putting away images (Bullinger, i, § 103). On 5 Dec. (Egli, No. 598) they (No. 204) dissolved the Religious Houses (Bullinger, i, §§ 129, 130); and, at Zwingli's suggestion (Opera, II. ii. 327) devoted their revenues to education and to relief of the poor. By Christmas 1524 only the Mass remained. But in the De vera et falsa religione Commentarius, which he addressed to Francis I in March 1525, Zwingli delivered a final attack upon it (Opera, iii. 239): and, after representations, 11 April, from the three city pastors and others, the Council, by a small majority, decreed, 12 April, its abolition (Egli, No. 684). That day, Wednesday in Holy Week [No. 205] Mass was said for the last time in Zürich (ibid.). On Maundy Thursday, Good Friday, and Easter Day (Bullinger, i, §147) its place was taken by the [No. 206] Action oder Bruch des Nachtmals (Daniel, Codex Liturgicus, iii. 145 sqq.; Zuinglii

« PoprzedniaDalej »