Obrazy na stronie
PDF
ePub

mum esse. Si episcopi tentent mutare, fortasse reclament officiales, qui plus sentiunt redituum ex concubinis sacerdotum quam sensuri sint ex uxoribus. At non aequum est ut quaestus apud nos tantum valeat, ut ob eum in re tanti momenti minus sincere consulatur.

No. 180. Zwingli's debate with Francis Lambert, 16 July 1522.

Primum itaque omnium scias Franciscanum quendam e Gallia, Franciscum nomine, retroactis non adeo multis diebus, apud nos Tiguri fuisse ac de adoratione divorum eorundemque pro nobis intercessione in Scripturis mecum multa contulisse, nusquam tamen opitulante Scriptura evincere potuisse, ut divi pro nobis orent, id quod multo fastu facturum iactaverat. Tandem Basileam concessit, ubi longe aliter totam rem narrat, immo mentitur, atque acta est. Quam ob rem tibi ista placuit significare, ne Cumanum leonem1 ignorares, si forte fortuna aliquando ad te diverterit. Subsecutum est intra sex dies aliud cum nostris fratribus certamen, hi sunt praedicatores Augustini minores; postremo indixit illis consul et senatores tres, quibus id muneris mandatum erat, ut relictis Thomasibus, Scotis reliquisque id farinae doctoribus, unis sacris litteris nitantur, quae scilicet intra biblia contineantur. Hoc beluas istas tam male habet ut unus frater, pater lector Ordinis Praedicatorum a nobis solverit, nobis non secus flentibus ac si morosa et dives noverca excesserit. Non desunt interea tamen, qui nihil non minentur, sed advertet Dominus mala inimicis suis. Putamus te supplicationem vidisse, quam aliquot nostrum ad episcopum Constantiensem dedimus.

No. 181. Zwingli's Archeteles, 22 August 1522. A. Paraenesis a R. D. Constantiensi episcopo ad senatum praepositurae missa.

Hugo, Dei et Apostolicae Sedis gratia, episcopus Constantiensis. . . Praeposito et Capitulo ecclesiae . . . SS. Felicis et Regulae Turicenensis.

1. Accepimus iamdudum, carissimi, per universam fere Germaniam quosdam esse qui die noctuque clamant populum Christianum plus aequo hactenus gravibus et onerosis constitutionibus, observantiis et caeremoniis ab ecclesiae praesidibus

Lambert. Clearly Zwingli had not won him over: though he may have silenced him in the debate.

oppressum, unde tales totis viribus conantur reiectis et abolitis caeremoniis

2. hoc aureo saeculo (ita enim aiunt), quo evangelium demum illucescere mortalibus incipiat, communem populum ad 3. evangelicam libertatem reducere.

57. Esto etiam, quod erraverit universitas aut instituendo aut acceptando ritum hucusque servatum, et, ut est humana ignorantia et infirmitas, aliqua se religioni Christianae immiscuerint evangelio et sacrae Scripturae non admodum conformia: 59. Communis error facit ius. Quemadmodum ergo beatissimus Papa' noster felicis memoriae Leo X et serenissimus Romanorum Imperator Carolus V nuper

2

60. huiusmodi nova dogmata damnaverunt, et damnata publicis mandatis declaraverunt, tanquam illa quae sint contra ecclesiasticam dispositionem, contra evangelicam legem, institutionis evangelicae unitatem: ita vos, quos nobiscum Spiritus sanctus posuit

61. regere ecclesiam Christi, quam acquisivit

62. sanguine suo, cohortamur per eam quam quilibet Christianus de immaculatae sponsae suae ecclesiae foeda scissione compassionem gerit, ut haec dogmata postponantur, abiiciantur interim, non praedicentur, disputentur aut doceantur vel publice vel occulte, nihil etiam

63. alteretur, immutetur aut innovetur circa ecclesiae ritum ; 64. donec illi, quorum interest, de ecclesiae negotio conveniant et collatis consiliis cum disciplina pariter et misericordia temperatam figant sententiam. . .

67. Haec ... ad vos paterno affectu moti perscribere decrevimus, vos per viscera misericordiae D. N. I. C. rogantes ut in unitate sanctae

68. matris ecclesiae et superiorum obedientia maneatis, neque ritus ecclesiasticos a maioribus nostris introductos tam cito abiiciatis. . . .

Datum Constantiae XXIV Mensis Maii MDXXII.

B. Huldrychi Zuinglii responsio.

1. Principio igitur, quid opus erat me Helvetium et apud Helvetios Christum profitentem huius tumultus insimulare? Cum id solum in Germania fieri dicatis, et Helvetii inter Germanos non censeantur: nec tamen interea totum fere mensem captans rescire potui, quod similem paraenesim ad ullos uspiam in Germania miseritis.

1 By the Bull Exsurge Domine (supra, No. 38).
By the Edict of Worms (supra, No. 45).

2. Quid iam mali nobis eveniet, si caeremoniarum scobs in universum etiam abiiciatur, cum frustra se Deus hisce coli adserat?... His itaque aureum . . . non est saeculum . . . sed his quorum conscientiae, ab animarum parricidis hactenus misere laniatae, in tranquillum verae pietatis portum inductae

sunt. . . .

3. Ad evangelicam libertatem recte faciunt qui vocant: nam hoc uno salvi reddimur. Audite Christum [Mk. xvi. 15 sqq.; Io. viii. 32]. . . .

58. Pie errantibus donandum nonnihil putatis, id quod ipse sentio, modo error sit pius. Piissimus error est putare non licere carnes diebus quadragesimalibus edere; impiissimus error est populo Christiano non indicare quae a Deo sibi donata sint. ... Nunc cum ita mordicus caeremonias tenetis ac defenditis, quid aliud quam veritatem moramini? Verbo absit invidia. Ipsi enim caeremoniarum vim vestris verbis extenuatis et tamen defenditis usque ad nescio quod tempus, quae sine omni discrimine possent sana solum doctrina antiquari: id quod nihilo secius fiet vobis etiam contranitentibus. Quamobrem suadeo, ut quemadmodum aiunt Iulium Caesarem, cum se iam videret mortem effugere non posse, dedisse operam, ut collectis vestium laciniis honeste caderet: ita cum videtis caeremonias labi, propediemque totas esse casuras, laboretis ut quam commodissime cadant. . . .

59. Communem errorem ius facere,' nescio an ullis permittam incredulis, nedum Christianis. Christus enim errantes homines ferre non potuit [Matt. ix. 36]. ... Et vos audetis errori iterum patrocinari? . . . Videte quo vos caeca ducat malignitas, huc nempe ut... amplectamini frivola quaedam nulli cordato ferenda. . . .

60. Quae vero sunt ista 'nova dogmata'? Num evangelium? At hoc natum est annos iam 1522. Num doctrina apostolica? At illa paulo minor natu est evangelio. Num patriarcharum et prophetarum? At illa Sibillis etiam maior est. Quapropter obsecro ut suo quaeque nomine adpelletis, quo ea cavere possimus quae tam sunt perniciosa; id autem hoc pacto facturi sumus: Explorabimus omnia ad lapidem evangelicum et ad ignem Pauli. . . .

61. Ut placet id verbi: 'Regere ecclesiam Dei,'quod Actorum xx, unde huc translatum est, pro 'pascere' interpres posuit non sine sententiae iniuria. Sic enim loquitur Ephesiorum episcopis Paulus [Acts xx. 28]. .. . Quid tam arrogans verbum usurpastis? Pastores pascunt, non regunt.

62. Quandoquidem autem 'sanguine Christi' parta est ecclesia Deo... quid est quod quidam nos contemnunt qui de grege Christi sumus? ac non modo non Christianorum sed ne hominum quidem loco habent, non contenti si benignitate nostra liceat sibi otiosis curare cuticulam, ni prorsus ad servitutem adigant.... Quid inquam in causa est, ut hae indulgentiae nunquam promulgentur, nempe quod pretioso Christi sanguine simus empti, sed fictis pollicitationibus omnia impleantur ad emungendam pecuniam? . . . Iactamus quidem Christi sanguinem. . . sed si quis eo fretus firmiter crediderit sibi perpetuo eius gratia Deum ignoturum, hunc mox haereticum pronunciamus. Constanter, O viri, perseverate in isto verbo, quod vobis sive de industria sive casu excidit: est enim salutis verbum, Christum scilicet ecclesiam sanguine suo parasse. Quicunque igitur id firmiter crediderit, ex ecclesia Christi est ea quam suo sanguine paravit; nam fides sola salutis causa est. . . . Studete intra eam ecclesiam numerari quae Christi sanguine respersa est, ut odio habeatis ecclesiam malignantium. Quid vobis cum ea ecclesia quae carni innititur et sanguini?

63. Si nihil immutandum, nihil novandum,' cur synaxis, olim sub utraque specie fieri consueta secundum Christi institutionem ac usum apostolorum, mutata est? vel potius mutilata? Cur episcopi munus in principis commutatum est? Cur matrimonium vetitum? Aliaque sexcenta novata sunt? reclamantibus Christo, apostolis communique iudicio? An potentiores estis Deo ut id vetare ausi sitis, quod integrum Christus reliquit. . . . aut tam stupidi ut persuasuros vos autumetis liberis in Christo conscientiis, ut quod per legem divinam licere sciunt, licere non putent? etiamsi ad ravim usque clametis.

1

64. Quamvis verba vestra paulo post temperetis in hunc modum: 'Donec illi quorum interest de ecclesiae negotio conveniant,' &c. Quod tum eventurum puto, cum aut Ararim Parthus bibet aut Germania Tigrim." Persuasum enim vobis esse cupio, quod hac nostra tempestate nihil minus saevituri sint contra mundioris Christianismi adsertores, quam olim Iudaei in Christum ipsum saevierint. Qui enim fieri posse putatis, ut hi quorum laquearia nitent auro, mulae gemmis, satellites serico, ipsi his omnibus modum ullum aut correctionem recipiant? Convenirent quidem illi facile, si liceret eis omnia. ex sententia statuere sua, non Scripturae: id quod mundus Virgil, Eclogae i. 62.

1

minime recepturus esset, qui iam ubique evangelium adprobe doctus est (dicerem ferme magis doctum esse quam summos istos sacerdotes) neque ulla ratione ab ipso avelli potest. . . Haec, inquam, causa est, cur non sperem unquam futurum ut concilia cogantur Scripturae paritura, ni principum unanimis consensus id efficiat; quem tamen impedire quidam catuli ex nostris mirum quam belle norunt, dum praestigiis munerum, honorum, sacerdotiorum oculos eorum fascinant et spebus ludunt inanibus. Frustra igitur ab illis temperatam sperabimus sententiam.

68. 'Ut in unitate sanctae matris ecclesiae maneamus,' Te rogamus audi nos. Ut in superiorum, hoc est, magistratuum piorum obedientia maneamus, Te rogamus: audi nos. Ut pseudepiscopos tantam humilitatem doceas, qua se nec praesides nec superiores sed iuxta Petri verbum 1 Pet. v [1] συμπρεσβυτέρους reputent, Te rogamus.

No. 182. Zwingli's sermon De claritate verbi Dei, 6 Sept. 1522.

Qui enim humanae doctrinae assertores sunt et vindices, ad hunc modum loqui consueverunt: Damus et nos idem hoc ut Evangelica doctrina, quae divinitus inspirata est, omnibus aliorum doctrinis praeferatur (hucusque enim nunc divina gratia vel virtute impulsi profecerunt) sed variae multumque sibi pugnantes Evangelii expositiones a nobis proferri solent. In tanta ergo sententiarum diversitate iudex aliquis sit oportet, qui utra verior sit pronuntiet et adversae errantique parti silentium imponat. Sic illi. Ceterum omnes horum sermones in hoc unum intenti sunt, ut verbi Dei sententiam et interpretationem hominum iudiciis subiiciant, ut eo facilius a Caiaphis et Annis verbi ministros affligere et ad variorum iudicum tribunalia hinc inde circumducendo sistere liceat. Et quum Paulus diserte omnem intellectum vindicare iubeat voluntati Dei in obsequium fidei, non verentur tamen huc incumbere ut verbum Dei hominum iudicio subiectum capiatur. Sed audi, quaeso, quid nos hoc loco responsuri simus. Evangelium scriptores sacri vocant non id solum quod a Matthaeo, Marco, Luca et Ioanne conscriptum est, sed quicquid usquam in V. et N. T. hominibus a Deo proditum est, quo de gratia et voluntate Dei certiores fieri potuerunt. Quum vero una Dei voluntas sit, et unus eiusdem Spiritus, qui concordiae non dissensionis Spiritus est: necessarium quoque fuerit unum tantummodo verum et simplicissimum verbi divini sensum esse, utcunque a nobis variis

« PoprzedniaDalej »