Obrazy na stronie
PDF
ePub

incendium exstinguendum. . . toto animo incumbatis, et Martinum Lutherum caeterosque istorum tumultuum et errorum auctores ad rectam sentiendi et vivendi viam . . . reducere enitamini. Quod si ... audire recusaverint, ne quod reliquum et nunc sanum constat.,. inficiatur, in eos iuxta sacras constitutiones, iuxta leges a vestratibus imperatoribus latas, atque adeo recens vestrum super hac re imperiale edictum severitatis virga animadvertatis.

...

No. 59. Chieregato's Instructions.

[§ LXV] Instructio pro te Francisco Chieregato de quibusdam quae praelatis principibus et civitatum Germanicarum oratoribus dicere poteris viva voce ubi et quando opportunum iudicaveris.

[§ LXX] Item dices nos ingenue fateri quod Deus hanc persecutionem Ecclesiae suae inferre permittit propter peccata hominum, maxime sacerdotum et Ecclesiae praelatorum. . . . Scimus in hac sancta sede aliquot iam annis multa abominanda fuisse, abusus in spiritualibus, excessus in mandatis, et omnia denique in perversum mutata. . . nec mirum si aegritudo a capite in membra, a summis Pontificibus in alios inferiores praelatos descenderit. Omnes nos (id est, praelati ecclesiastici) declinavimus unusquisque in vias suas, nec fuit iam diu qui faceret bonum, non fuit usque ad unum. Quamobrem necesse est ut omnes demus gloriam Deo et humiliemus animas nostras ei, videatque unusquisque nostrum unde ceciderit, et se potius quilibet iudicet quam a Deo in virga furoris sui iudicari velit. Qua in re, quod ad nos attinet, polliceberis nos omnem operam adhibituros, ut primum curia haec, unde forte omne hoc malum processit, reformetur; ut sicut inde corruptio in omnes inferiores emanavit, ita etiam ab eadem sanitas et reformatio omnium emanet. Ad quod procurandum nos tanto arctius obligatos reputamus, quanto universum mundum huiusmodi reformationem avidius desiderare videmus. . . . Quanquam nemo mirari debebit, si non statim omnia errata et abusus omnes per nos emendatos viderit: inveteratus nimium morbus est nec simplex sed varius et multiplex: pedetentim in eius cura procedendum est, et prius gravioribus magisque periculosis occurrendum, ne omnia pariter reformari volentes, omnia perturbemus.

[§ LXXI] Quod autem ultimis litteris tuis scribis questos fuisse tecum principes istos quod concordatis eorum per hanc sedem derogatum sit; dices nos de his, quae ante nos facta

fuere, culpari non posse nec debere, nobisque eiusmodi derogationes, etiam dum in minoribus essemus, semper plurimum displicuisse. Proinde nobis certissimam sententiam esse, etiam si ipsi non requirerent, illis nostri pontificatus tempore penitus abstinere, partim ut unicuique ius suum servemus, partim quia aequitas et humanitas exposcit, ut inclytam nationem nostram non solum non offendamus sed etiam peculiares ei favores impendamus.

De processibus vero, quos a Rota avocari et ad patres remitti postulant, dices nos cupere eis in hoc gratificari, quantum honeste possimus; sed propter absentiam Auditorum ab urbe pestis gratia non posse nos de qualitate et habitudine ipsorum processuum ad praesens informari : reversis vero illis, quod peste iam decrescente brevi futurum speramus, facturos in gratiam dictorum principum quidquid rationabiliter poterimus. . . .

Item quia intelleximus in Germania esse multos bonos et doctos viros pauperes, aliqua etiam praeclara ingenia quae ex indignitate apostolicarum provisionum histrionibus et stabulariis potius quam viris doctis fieri solitarum, a sedis huius devotione (fuerint) aversa, cupimus ut inquiras quinam illi sint, eorumque nomina ad nos transmittas, ut occurrente beneficiorum Germanicorum vacatione, illis proprio motu providere possimus. Scimus enim quantum Dei honori et animarum saluti ac aedificationi obfuerit, quod iamdiu beneficia ecclesiastica, maxime curam et regimen animarum habentia, data fuerunt hominibus indignis. . . .

No. 60. The reply of the Estates, 5 Feb. 1523.

[SV] Ad haec S. C. Mtis locumtenens et principes aliique ordines dicunt se non minus quam Beatitudinem Pontificis ex animo dolere de . . . incommodis quae . . . ex Lutherana secta aliisve provenerint; quidquid enim auxilii ... pro exstirpandis erroribus. . . praestare unquam poterunt, sunt . . . paratissimi, ingenueque agnoscunt se et Beatitudini Pontificis et S. C. Mti, ut Christianos decet Principes, ad omnem obedientiam esse obnoxios. Sed quod sedis apostolicae sententia in Lutherum lata, simulque S. Ĉ. Mtis edictum non sit debitae executioni demandatum, non sine maximis . . . rationibus, ut puta ne peiora inde causarentur etc. hactenus praetermissum est. Maiori namque populi parti iampridem persuasum est, et modo Lutheranis libris ac dogmatibus populorum opinio sic informata ut iam pro comperto habeant nationi Germanicae a Curia Romana per

certos abusus multa et magna gravamina et incommoda illata esse: ob id, si pro executione apostolicae sedis sententiae vel imperatoriae maiestatis edicti quippiam acerbius attentatum esset, mox popularis multitudo sibi hanc suspicionem animo concepisset, ac si talia fierent pro evertenda evangelica veritate et sustinendis manutenendisque malis abusibus impietatibusque. Unde indubie aliud nihil quam gravissimi tumultus populares intestinaque bella speranda essent, quemadmodum ex multis ac variis rerum argumentis principes aliique ordines iam plane didicere et cognovere. Opportunioribus itaque remediis his malis, in hac potissimum temporum difficultate, succurrendum esse existimant. . . .

[§ VII] Nam nisi istiusmodi abusus et gravamina, simulque certi articuli quos saeculares principes iuxta haec specialiter designatos scriptis exhibebunt, fideliter reformentur, vera pax et concordia inter ecclesiasticos saecularesque ordines, huiusque tumultus et errorum exstirpatio per Germaniam minime speranda est: nam ex ... variis bellorum tumultibus, quibus Germania nostra multis annis interturbata; item ob alia gravamina et incommoda quae huic nationi hactenus incubuerunt, haec natio pecuniis ac divitiis adeo est ... exhausta ut etiam iam pro necessaria iustitiae ac pacis conservatione in his deficiat : multo maiori itaque incommodo et difficultate Hungarorum regno et Croatis petita auxilia contra Turcam praestare poterit.

[§ VIII] Cum autem ordines S. R. I. nihil dubitent Beatm Ponts pro comperto habere principes Germaniae in solutionem annatarum ad aliquot annos sedi apostolicae solvendarum ea lege ac conditione consensisse, ut illae in oppugnationem perfidissimi Turcae et defensionem fidei catholicae converterentur, ex quo autem numerus annorum . . . transit neque annatae illae a... Pontificibus Romanis in hunc usum in quem decretae sunt conversae . . . quare . . . orant ut Bo. Ps. velit haec et alia paterno affectu considerare et illas annatas . . . in futurum non exigere, sed... fisco Romani imperii applicandas relinquere ut . . . possint per Germanicam nationem aliis Christianis potentatibus contra Turcam communem hostem auxilia . . . praestari. . . .

[§ IX] Item, quum Bo. P. inter alia desiderat informari quibus mediis huic Lutherano errori commodius obviari possit, ad haec... nullum . . . efficacius . . . remedium illustrissimus dominus princeps locumtenens caeterique principes et ordines cogitare possunt quam quod Bo. Ps., accedente ad haec S. C. M. consensu, liberum Christianum concilium ad locum conve

nientem in natione Germanica, quanto ocius et celerius fieri possit, videlicet in Argentoratum, vel Moguntiam, Coloniam Agrippinam, vel ad civitatem Metensem. . . indiceret, nec ultra unius anni spatium, si possibile foret, haec concilii convocatio et designatio differretur; et quod in tali concilio eis qui interesse deberent, ecclesiastici vel laicalis ordinis, . . . libere liceret loqui et consulere . . .; quinimmo quilibet ad haec debeat esse obnoxius, ut non dulcia sed vera... consulat. . . .

[§ X] Verum quibus modis... interim, . . isti tumultus et populi errores poterunt pacari. . . maxima cura... principes consuluerunt, cum non minima pars istius negotii ex hac medii temporis intercapedine pendeat. Itaque deliberaverunt . . . apud... principem Saxoniae.. ne Lutherus et sui sectatores aliquid amplius scribat, edat et typis excudi faciat. . . . Curabuntque simul . . . ut per omnem Germaniam cum divini verbi concionatoribus... diligenter agant, ne in populum Christianum spargant. . . ea per quae possit. . . multitudo ad tumultum ... moveri aut in aliquem errorem induci; sed quod nihil praeter verum, purum, sincerum et sanctum evangelium et approbatam scripturam pie mansuete et Christiane iuxta doctrinam et expositionem approbatae et ab ecclesia Christiana receptae Scripturae doceant et praedicent, omniaque ab illa omittant quae subtilius indagare... minime expedit, nihilque in populo per concionem disputationum moveant, sed quidquid controversiae fuerit usque ad determinationem futuri concilii reservent.

[§ XI] Ordinabunt praeterea . ., episcopi . . . viros doctos probos et sacris litteris peritos, qui praedicantibus... intendere debebunt ; et si quid ab illis... erratum... esse offenderint,... eos corrigent, . . . ne quispiam suspicari possit ut veritas evangelica per hoc impediri quaeratur. . . . Praeterea in omnibus bibliothecis et apud typographos... providebunt ne in futurum aliquid novi typis excudatur, maxime ne libelli famosi . . . vendantur: et ordinabunt apud omnes potestatis ut si quispiam aliquid novi edere, vendere, vel typis excudere voluerit, ut prius per aliquos viros probos doctos et litterarum peritos, ista... recognoscantur, et nisi per eosdem... approbatum fuerit, minime .. publicetur: et per haec media sperant, quod hoc tempore poterit istis tumultibus. . . mederi, maxime uti Bo. P. in istis gravaminibus congruam .. faciet reformationem liberum et Christianum designabit concilium. ... [§ XII] Postremo de presbyteris qui matrimonium contrahunt et de religiosis qui relictis monasteriis ad saeculum redeunt, de quibus R. D. Nuntius Apostolicus . . . meminit,

...

[ocr errors]

. atque

considerant principes et Imperii ordines, ex quo in legibus. civilibus nulla poena specialiter super his sit statuta, ob id congruum... ipsis visum est, ut tales per eorum ordinarios, debita poena sacris canonum constitutionibus super hoc expressa, puniantur.... Sed quod pro tuitione iurisdictionis ecclesiasticae eis auxilium . . . impendant, et super his omnibus publica mandata faciant, ne quispiam ordinarios in punitione talium impediat, sed quando alias illi votorum transgressores in ditione . . . alicuius principis vel potestatis saecularis delinquerent, quod ex tunc debitis... poenis puniantur. . . .

No. 61. The Centum Gravamina.

1. De dispensationibus aere redemptis. Inter reliqua onera, vel illud minime postremo loco est collocandum, quod constitutionibus humanis multa prohibentur, imperantur item multa, quae nullo divino praecepto vel interdicta sunt vel imperata. Quod genus sunt: Matrimoniorum tam innumera excogitata obstacula, ex affinitatis, publicae honestatis cognatione, spirituali legalique, et consanguinitatis tam multis gradibus originem trahentia. Ciborum item usus interdictus. . . . Haec nimirum atque iis similes complures humanae constitutiones eousque ligant homines donec pecunia sibi harum legum gratiam a statuentibus impetrent; ut ita pecunia faciat divitibus licitum quod tenuibus gratis sit prohibitum. Illicitisque his . . . retiaculis magna nummorum copia a Germanis est expiscata, e Germania et trans Alpes lata. . . .

2. De tempore interdicto. Pari modo agitur cum celebrandis nuptiarum solennibus a Dominica Septuagesima... sub Quadragesimae usque initium, quo tempore... nuptias celebrari interdictum est: quum tamen interim et ab ecclesiasticis et a saecularibus passim sine discrimine publice genialiter vivatur. Sed ita demum interdictum illud procedit, si gratis hoc facere quis intendat. Quod si nummi spes refulserit, iam quod primum erat prohibitum, impune ac libere facere licet. . . .

3. De oneribus papalium indulgentiarum. Illud importabile iam olim increbuit Romanarum indulgentiarum onus, quando sub persona pietatis, quum aut Basilicas Romanas construere aut profectionem in Turcas parare polliciti sunt Romani Pontifices, omnem a simplicibus nimiumque credulis Germanis exsuxerunt. Et...per has imposturas ac earum conductitios praecones... profligata est germana Christianorum pietas; dum, qui extrudere volebant venales suas Bullas, laudes suis mercibus occinebant, miras et inauditas condonari . . . noxas. . . modo

« PoprzedniaDalej »