Obrazy na stronie
PDF
ePub

petitionem manu sua scribat: aut certe, si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat, et ille novicius signum faciat: et manu sua eam super altare ponat. Quam dum inposuerit, incipiat ipse novicius mox hunc versum2: Suscipe me, domine, secundum eloquium tuum, et vivam; et ne confundas me ab exspectatione mea. Quem versum omnis congregatio tertio respondeat, adiungentes,,Gloria 5 Patri". Tunc ille frater novicius prosternatur singulorum pedibus, ut orent pro eo: et iam ex illa die in congregatione reputetur. Res si quas habet, aut eroget prius pauperibus, aut facta sollemniter donatione conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus: quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum scit. Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus vestitus est, et induatur rebus monasterii. Illa autem vestimenta quibus exutus est, repo10 nantur in vestiario conservanda; ut si aliquando suadenti diabolo consenserit ut egrediatur de monasterio, quod absit, tunc exutus rebus monasterii proiciatur. Illam tamen petitionem eius, quam desuper altare abbas tulit, non recipiat, sed in monasterio reservetur.

15

201.

Papst Felix III. (526–530): Designation seines Nachfolgers (530). NA XI 367 f.-LANGEN II 303 ff.; REIFFERSCHEID, SWA Bd. 68, 1871, 613 ff.; KHOLDER. Designation d. Nachfolger, Fr. i. S. 1893; SÄGMÜLLER, ThQ 85, 1903, 91 ff.; KR I 404.

1. Edikt Felix III. an den Klerus und Senat von Rom.

Dilectissimis fratribus et filiis episcopis presbyteris diaconis vel cuncto clero, senatui et populo Felix episcopus. De quiete vestra et pace cogitans ecclesiae (quae plurimis debitis tenetur obnoxia, quia omnes clericis et pauperibus sollemnes erogationes implevi 20 et octavae praeteritae indictionis vel paene nudas pro temporis qualitate pensiones accepi) ideoque ista considerans, Deum quibus possum precibus exorando, hoc mihi in ipso fateor adspirante conpunctum, ut, si me Deus pro voluntate sua de hac luce, sicut habet humana condicio, transire praeceperit, ut Bonifatius archidiaconus, qui ab ineunte aetate sua in nostra militavit ecclesia, episcopatus honore suscepto in qua proceditis 25 Romanam Deo adiuvante gubernet ecclesiam. Cui etiam praesentibus presbyteris et diaconis et senatoribus atque patriciis filiis meis, quos interesse contigit, pallium tradidi, mihi tamen, si hac fuero luce, reddendum. Et quamvis pro Dei timore et Christiani devotione credam meum vos sequi et servare posse sine aliqua dubitatione iudicium, tamen, ne quis pravis persuasionibus et ambitione hoc agat, ut per vos ecclesiae matris, dissen30 siones et studia faciendo, membra discerpat: noverit qui ista fecerit vel facienti consenserit, nec ecclesiae se esse filium et a dominici corporis esse communione suspensum. Quam ordinationem meam ne quis sibi incognitam diceret, in omnium volo propter futurum Dei nostri iudicium pervenire notitiam, qui et hanc voluntatem meam et domnis et filiis nostris regnantibus iudicavi, quam etiam recognovi.

35

Hoc per omnes propositum est titulos Romanos iubente papa bonae memoriae Felice.

2. Edikt des Senats an den römischen Klerus.

Senatus amplissimus presbyteris, diaconis et universo clero. In sanctitatis vestrae notitiam duximus perferendum senatum amplissimum decrevisse, ut, quicumque vivo papa de alterius ordinatione tractaverit vel quicquam acceperit tractantique consenserit, 40 facultatis suae medietate multetur fisci viribus applicanda. Is vero qui tam inprobum ambitum fuerit habuisse convictus, bonis omnibus amissis in exilio se noverit esse pellendum. Atque ideo his agnitis ab omni inhibito studio vos convenit amoveri.

Kaiser Iustinian (527-565).

GKRÜGER, RE 9, 1901, 650 ff.; 23, 1913, 120; MSCHANZ-CHOSIUS, G. d. Röm. Literatur 45 IV 2, M 1920, § 1088; PKRÜGER, G. d. Qu. u. Lit. d. Röm. R.2, M 1912, 399 ff., 433 ff.; AKNECHT, Relig.politik Just. I., Wü 1896; HGELZER in: KKRUMBACHER, G. d. byz. Lite

1 Ps 118 116.

ratur 2, M 1897, 928 ff.; GPFANNMÜLLER, Kirchl. Gesetzgebung Just., B 1902; HALIVISATOS, Kirchl. Gesetzgebg J.s I, B 1913; WGHOLMES, The age of Justinian and Theodora, 2 Bde, Lo 1905, 1907; HvSCHUBERT, Chr. K. i. FrühMA, 96 ff. Der Text der folgenden Stücke ist das Authenticum.

202.

2

1. Iustinian: Edikt an Epiphanius, Patr. v. Constantinopel1 (v. 16. März 535): 5 Staat und Kirche. Novella 6, Quomodo oporteat episcopos et reliquos clericos ad ordinationem deduci etc. Corpus iuris civilis, Ed. stereotypa vol. III Novellae rec. RSchoell-W Kroll, B 1895, 35 ff. Praefatio. Maxima quidem in hominibus sunt dona Dei a superna collata clementia sacerdotium et imperium, illud quidem divinis ministrans, hoc autem 10 humanis praesidens ac diligentiam exhibens; ex uno eodemque principio utraque procedentia humanam exornant vitam. Ideoque nihil sic erit studiosum imperatoribus, sicut sacerdotum honestas, cum utique et pro illis ipsis semper Deo supplicent. Nam si hoc quidem inculpabile sit undique et apud Deum fiducia plenum, imperium autem recte et competenter exornet traditam sibi rem publicam, erit consonantia quaedam bona, omne 15 quicquid utile est humano conferens generi. Nos igitur maximam habemus sollicitudinem circa vera Dei dogmata et circa sacerdotum honestatem, quam illis obtinentibus credimus, quia per eam maxima nobis dona dabuntur a Deo, et ea, quae sunt, firma habebimus, et quae nondum hactenus venerunt, adquirimus. Bene autem universa geruntur et competenter, si rei principium fiat decens et amabile Deo. Hoc autem futurum esse 20 credimus, si sacrarum regularum observatio custodiatur, quam iuste laudati et adorandi inspectores et ministri Dei verbi tradiderunt apostoli et sancti patres et custodierunt et explanaverunt.

203. 2. Confessio rectae fidei Iustiniani imperatoris adversus tria capitula 2 (551-553). MSG 86, 1, 993. HEFELE II 836; WMÖLLER-GKRÜGER, RE 5, 1898, 21 ff. 25 Εἰδότες ὡς οὐδὲν οὕτω θεραπεύει τὸν φιλάνθρω πον θεόν, ὡς τὸ ἓν καὶ τὸ αὐτὸ φρονεῖν πάντας τοὺς Χριστιανούς περὶ τὴν ὀρθὴν καὶ ἀμώμητον πίστιν καὶ μὴ εἶναι σχίσματα ἐν τῇ ἁγίᾳ τοῦ θεοῦ ἐκκλησίᾳ, ἀναγκαῖον ἡγησάμεθα πᾶσαν πρόφασιν ἀναιροῦντες τοῖς σκανδαλιζομένοις ἢ σκανδαλίζουσι τὴν τῆς ὀρθῆς 30 πίστεως ὁμολογίαν, τὴν ἐν τῇ ἁγίᾳ τοῦ θεοῦ ἐκκλησίᾳ κηρυττομένην, φανερὸν διὰ τοῦ παρόντος ἠδίκτου ποιήσασθαι, πρὸς τὸ καὶ τοὺς τὴν ὀρθὴν πίστιν ὁμολογοῦντας ἐν βεβαίῳ ταύτην φυλάττειν, καὶ τοὺς πρὸς ταύτην φιλονεικοῦντας, μανθάνοντας τὴν ἀλήθειαν, σπουδάσαι ἑνωθῆναι τῇ ἁγίᾳ τοῦ θεοῦ ἐκκλησίᾳ.

204. 3. Iustinian: Oekumenische Konzile; der Römische Papst.
Novella 131, De ecclesiasticis titulis, 1. c. 654 ff.

35

c. 1. Sancimus igitur vicem legum obtinere sanctas e cclesiasticas regulas, quae a sanctis quattuor conciliis expositae sunt aut firmatae, hoc est in Nicaena trecentorum decem et octo et in Constantinopolitana sanctorum centum quinquaginta patrum et in Epheso prima, in 40. quo Nestorius est damnatus, et in Calcedone, in quo Eutychis cum Nestorio anathematizatus est. Praedictarum enim quattuor synodorum dogmata sicut sanctas scripturas accipimus et regulas sicut leges servamus. 2. Ideoque sancimus secundum earum defi

1 25. Februar 520 bis 5. Juni 535.

2 Justinianus Edikt v. 544 verdammte 1. Person u. Schriften des Theodor v. Mopsuestia, 2. die Schriften Theodorets für Nestorius und gegen Cyrill, 3. den Brief des Ibas v. Edessa an den Perser Maris.

5

nitiones sanctissimum senioris Romae papam primum esse omnium sacerdotum, beatissimum autem archiepiscopum Constantinopoleos Novae Romae secundum habere locum post sanctam apostolicam sedem senioris Romae, aliis autem omnibus sedibus praeponatur.

205. 4. Iustinian: Häretiker (544).

Novella 132, De interdictis collectis haereticorum, 1. c. 665.

Primum esse et maximum bonum omnibus hominibus credimus verae et immaculatae christianorum fidei rectam confessionem, ut per omnia haec roboretur et omnes orbis terrarum sanctissimi sacerdotes ad concordiam copulentur et consone immaculatam 10 christianorum confessionem praedicent et omnem occasionem quae ab haereticis invenitur auferant; quod ostenditur et ex diversis conscriptis a nobis libris et edictis. Sed quoniam haeretici neque Dei cogitantes timorem neque interminatas talibus poenas ex legum severitate considerantes diaboli opus implent et quosdam simplicium seducentes sanctae Dei catholicae et apostolicae ecclesiae adulteras collectas et adultera baptismata latenter 15 faciunt, pietatis aestimavimus per praesens nostrum edictum monere eos qui tales sunt, quatenus et ipsi recedant ab haeretica vesania et nec aliorum animas per simplicitatem perdant, sed magis concurrant ad sanctam Dei ecclesiam, in qua recta praedicantur dogmata et omnes haereses cum principibus suis anathematizantur. Nosse enim volumus omnes, quia si de cetero aliqui inveniantur aut contrarias collectas facientes aut apud 20 semet ipsos collecti, nequaquam omnino eos ferimus, sed domus quidem ubi aliquid delinquitur sanctae assignamus ecclesiae, his autem qui colligunt aut qui apud se colliguntur ex constitutionibus poenas inferri omnibus modis iubemus.

25

Papst Pelagius I. (556-561).

HBÖHMER, RE 15, 1904, 104 ff.; LANGEN II 341 ff.

206. 1. Pelagius I.: Das Recht zur Berufung allgemeiner Synoden. Stephani Baluzii Miscellanea III, Lucae 1762, 3; JR 954: 555-560. Synodorum congregandorum auctoritas apostolicae sedi privata commissa est potestate, nec ullam synodum generalem ratam esse legimus quae eius non fuerit auctoritate congregata vel fulta. Haec auctoritas testatur canonica, haec historia ecclesiastica roborat, 30 haec sancti patres confirmant.

207.

2. Pelagius I.: Gefährdung des Kirchenvermögens durch Priesterehen. ,,Quod de ordinando" an Patricius Cethegus, 558-560: MSL 69, 414; JR 992. Quod de ordinando ecclesiae Catanensi episcopo salubris electione iudicii fieri desiderastis, agnovimus, confestim sequenti die eum iuxta morem discutientes, tertio quo 25 venit die episcopum consecrare curavimus. Simili quidem modo et de Syracusanae urbis antistite optaveramus in ipso initio gloriae vestrae desideriis obedire, nisi nos multiplex ratio ipsius non paucis temporibus ordinationem differre sacerdotii coegisset; ob hoc quod vel personae qualitas, et sicut vos melius nostis, vel superstes uxor, aut filii per quos ecclesiastica solet periclitari substantia, nostros 40 animos diutius ab eius ordinatione suspenderent. Et quantum ad cautelam humanam pertinet, integro pene anno distulimus; opinantes quod melius Syracusanorum provenire electio potuisset. Sed quia in voluntatis suae proposito irrevocabiliter perstiterunt, et nullus est alius in eadem repertus ecclesia, nisi longioribus adhuc temporum differretur spatiis, ne paulo amplius insanirent, sicut filii nostri magnifici viri praetoris testificatione 45 didicimus, inter huiusmodi ambiguitates illud consultius iudicavimus faciendum, ut con

grua providentia causam, propter quam principalis constitutio habentes filios et uxores ad episcopatus prohibet ordinem promovere, salva dispositione concilii muniremus. Qua de re summo studio ab eodem priusquam a nobis eum contingeret ordinari, huiusmodi exegimus cautionem, per quam et suam fateretur quantula esset praesentis temporis habita rerum descriptione substantiam, et nihil unquam per se, aut per filios, aut per uxorem, sive per quamlibet propinquam, aut domesticam, vel extraneam forte personam, de rebus usurparet ecclesiae; et universa sui episcopatus quaesita tempore ecclesiae dominio sociaret; nihil ultra id quod modo descriptum est, filiis suis vel haeredibus relicturus.

Papst Gregor I., der Große (590—604).

5

10

GLAU, Gr. I., L 1845; RBAXMANN, Politik d. Päpste v. Gr. I. bis Gr. VII., Elb 1868, I 44 ff.; LANGEN II 414 ff.; CWOLFSGRUBER, Gr. I., Saulgau 1890; WALTHER, RE 7, 1899, 78 ff.; FHDUDDEN, Gregory the great, Lo 1906, 2 vols.; HHOWORTH, Gregory the Great, Lo 1912; WSTUHLFATH, Gr. I. d. Gr., Hdbg 1913; SCHANZ-KRÜGER 605 ff.; HvSCHUBERT, G. d., chr. K. im FrühMA, Tü 1921, 185 ff.; McCABE, Crises 55 ff.; Gregorii I papae registrum 15 epistolarum ed. PEWALD u. LHARTMANN, MG Epist., t. I. II, B 1891. 1899; WPEITZ, Register Gr'.s I., Fr 1917; MTANGL, NA 41, 1919. ÌMHARTMANN, G. Italiens i. MA II 1, Go 1900, 93 ff.; ECASPAR, Gr. d. Gr., in: Meister d. Politik III, St. 1923, 117 ff. 1. Gregor I.: Unterordnung unter den Kaiser.

208.

,,Omnipotenti Deo reus" Reg. III 61, an Kaiser Mauricius, Aug. 593: MG Ep.: I 219 ff.; JR 20 1266. LANGEN II 439.

In qua (sc. lege) dominorum pietas sanxit, ut quisquis publicis administrationibus fuerit implicatus, ei ad ecclesiasticum officium venire non liceat. Quod valde laudavi. In qua lege subiunctum est, ut nulli qui in manu signatus est converti liceat. Quam constitutionem ego, fateor dominis meis, vehementer expavi. Quia per eam caelorum 25 via multis clauditur et quod nuncusque licuit, ne liceat prohibetur. Multi enim sunt, qui possunt religiosam vitam etiam cum saeculari habitu ducere. Et plerique sunt, qui nisi omnia reliquerint, salvari apud Deum nullatenus possint. Ego vero haec dominis meis loquens, quid sum nisi pulvis et vermis? Sed tamen quia contra auctorem omnium Deum hanc intendere constitutionem sentio, dominis tacere non possum. Ego quidem 30 iussioni subiectus eandem legem per diversas terrarum partes feci transmitti, et quia lex ipsa omnipotenti Deo minime concordet ecce per suggestionis meae paginam serenissimis dominis nuntiavi. Utrobique ergo quae debui exsolvi, qui et imperatori oboedientiam praebui, et pro Deo quod sensi minime tacui.

209. 2. Gregor I.: Der Titel,,oekumenischer" Patriarch 2.

Eo tempore quo" Reg. V 44, 1. Juni 595, an Johannes, B. v. Konstantinopel. MG Ep. 1 338 ff.; JR 1357. HINSCHIUS I 546 f.; APICHLER, G. d. kirchl. Trennung zw. Orient u. Occident II, M 1865, 647 ff.; HERGENRÖTHER, Photius I., R 1867, 183 ff.; HGRISAR, ZkTh 4, 1880, 468 ff.; G. Roms i. MA I 814; GELZER, JprTh XIII, 1887, 549 ff.; KATTENBUSCH I 112 ff.; LANGEN II 446.

35

40

Eo tempore quo fraternitas vestra in sacerdotali honore provecta est, quantam ecclesiarum pacem atque concordiam invenerit, recolit. Sed quo ausu quove tumore nescio, novum sibi conata est nomen arripere, unde omnium fratrum corda potuissent ad scandalum pervenire. Qua in re vehementer ammiror, quia, ne ad episcopatum venire potuisses, fugisse memini te velle; quem tamen adeptum ita exercere desideras, ac si 45 ad eum ambitioso desiderio cucurrisses. Qui enim indignum te fatebaris esse, ut episcopus

1 Manu signati erant milites.

2 Gregor nannte sich,,servus servorum Dei“, z. B. Reg. XIII 16, MG Ep. II 363 cf. KSCHMITZ, Ursprung u. G. d. Devotionsformeln (Krechtl. Abh. hrsg. v. USTUTZ 81), St. 1913, 120 ff.

Mirbt, Quellen. 4. Auflage.

7

dici debuisses, ad hoc quandoque perductus es, ut despectis fratribus episcopus appetas solus vocari. Et quidem hac de re sanctae memoriae decessoris mei Pelagii gravia ad sanctitatem vestram scripta transmissa sunt, in quibus synodi, quae apud vos de fratris quondam et consacerdotis nostri Gregorii causa congregata est, propter ne fan dum 5 elationis vocabulum acta dissolveret, et archidiaconem, quem iuxta morem ad vestigia dominorum transmiserat, missarum vobiscum sollemnia celebrare prohibuit. Post eius vero obitum, cum indignus ego ad ecclesiae regimen adductus sum, et ante per alios responsales meos et nunc per communem filium Sabinianum diaconum alloqui fraternitatem vestram, ut a tali se praesumptione compesceret, non equidem scripto, 10 sed nudo sermone curavi, et si emendare nolles, eum missarum sollemnia cum fraternitate vestra celebrare prohibui, ut sanctitatem vestram prius sub quadam verecundiae reverentia pulsarem, quatenus, si emendari nefandus ac profanus tumor verecunde non posset, tunc ad ea debuisset, quae sunt districta atque canonica, perveniri. Et quia resecanda vulnera leni prius manu palpanda sunt, rogo, deprecor et quanta possum dulcedine ex15 posco, ut fraternitas vestra cunctis sibi adulantibus atque erroris nomen deferentibus contradicat nec stulto ac superbo vocabulo appellari consentiat. Vere enim flens dico atque ex intimo viscerum dolore peccatis meis reputo, quod ille meus frater nuncusque ad humilitatem reduci non valuit, qui ad hoc in episcopatus gradu constitutus est, ut aliorum animas ad humilitatem reducat; quod ille, qui veritatem docet alios, semetipsum 20 docere nec me quoque deprecante consensit. Perpende, rogo, quia in hac praesumptione temeraria pax totius turbatur ecclesiae et gratiae contradicitur communiter omnibus effusae (338 f.). Certe Petrus apostolorum primus, membrum sanctae et universalis ecclesiae est; Paulus, Andreas, Iohannes quid aliud quam singularum sunt plebium capita? Et tamen sub uno capite omnes membra. Atque ut cuncta brevis cingulo locu25 tionis astringam, sancti ante legem, sancti sub lege, sancti sub gratia, omnes hi perficientes corpus Domini in membris sunt ecclesiae constituti, et nemo se unquam universalem vocari voluit (340 30 ff.). Ego itaque per responsales meos semel et bis verbis humilibus hoc quod in tota ecclesia peccatur corripere studui, per me scribo. Quicquid humiliter facere debui, non omisi. Sed si in mea correptione 30 despicior, restat, ut ecclesiam debeam adhibere (Mt 18 15 ff.). (343 23 ff.).

[ocr errors]

210. 3. Gregor I.: Bibellesen der Laien.

„Ago omnipotenti" Reg. V 46, Juni 595, an d. kaiserl. Arzt Theodorus: MG Ep. 1 345 f.;

JR 1361.

Quia ille plus diligit, qui plus praesumit: erga dulcissimam mentem gloriosissimi 35 filii mei domni Theodori habeo aliquam querellam, quia donum ingenii, donum rerum, donum misericordiae atque caritatis a sancta trinitate percepit, sed tamen indesinenter saecularibus causis astringitur, adsiduis processionibus occupatur et cotidie legere neglegit verba redemptoris sui. Quid autem est scriptura sacra, nisi quaedam epistola omnipotentis Dei ad creaturam suam? Et certe sicubi esset vestra gloria alibi 40 constituta et scripta terreni imperatoris acciperet, non cessaret, non quiesceret, somnum oculis non daret, nisi prius, quid sibi imperator terrenus scripsisset, agnovisset. Imperator caeli, dominus hominum et angelorum pro vita tua tibi suas epistolas transmisit, et tamen, gloriose fili, easdem epistolas ardenter legere neglegis. Stude, quaeso, et cotidie creatoris tui verba meditare.

« PoprzedniaDalej »