Obrazy na stronie
PDF
ePub

minibus, tam exosus Deo, qui istud prohibere conetur? Sed ita tamen, ut vere profectus sit ille fidei, non permutatio. Siquidem ad profectum pertinet, ut in semet ipsa unaquaeque res amplificetur, ad permutationem vero, ut aliquid ex alio in aliud transvertatur. Crescat igitur oportet et multum vehementerque proficiat tam singulorum quam om5 nium, tam unius hominis quam totius ecclesiae aetatum ac saeculorum gradibus — intelligentia, scientia, sapientia, sed in suo dumtaxat genere, in eodem scilicet dogmate, eodem sensu eademque sententia.

XXIII (32) Christi vero ecclesia, sedula et cauta depositorum apud se dogmatum custos, nihil in his umquam permutat, nihil minuit, nihil addit; non amputat necessaria, 10 non adponit superflua; non amittit sua, non usurpat aliena; sed omni industria hoc unum studet, ut vetera fideliter sapienterque tractando, si qua illa sunt antiquitus informata et inchoata, accuret et poliat, si qua iam expressa et enucleata, consolidet (et) firmet, si qua iam confirmata et definita, custodiat. Denique quid umquam aliud conciliorum decretis enisa est, nisi ut, quod antea simpliciter credebatur, hoc idem postea diligentius 15 crederetur; quod antea lentius praedicabatur, hoc idem postea instantius praedicaretur; quod antea securius colebatur, hoc idem postea sollicitius excoleretur? Hoc, inquam, semper, neque quidquam praeterea, haereticorum novitatibus excitata, conciliorum suorum decretis catholica perfecit ecclesia, nisi ut, quod prius a maioribus sola traditione susceperat, hoc deinde posteris etiam per scripturae chirographum consignaret, magnam 20 rerum summam paucis literis comprehendendo, et plerumque propter intelligentiae lucem non novum fidei sensum novae appellationis proprietate signando.

Papst Leo I. der Große (440-461).

BONWETSCH, RE 11, 1902 367 ff.; SCHANZ-KRÜGER 600 ff.; HEFELE II 302 ff.; LANGEN II 1 ff; A REGNIER, Léon le Grand, P 1910; AWILLE, B. Julian v. Kios, Wü 1910 (D); 25 MCCABE, Crises 38 ff.; GRISAR I 308 ff.; WKISSLING, Verh. zw. Sacerdotium u. Imperium n. d. Anschauungen d. Päpste v. Leo d. Gr. bis Gelasius I., Pad 1921; BARDENHEWER, LG IV 617 ff; WEBEET, The rise of the papaey 162 ff.

20

169. 1. Leo I.: Stellung des Petrus im Kreise der Apostel. Sermo IV., op. Leonis M. ed. Ballerini, Venetiis 1753, I 14 ff.; LANGEN, Vatic. Dogma I 45. 2. De toto mundo unus Petrus eligitur, qui et universarum gentium vocationi et omnibus apostolis cunctisque ecclesiae patribus praeponatur; ut quamvis in populo Dei multi sacerdotes sint multique pastores, omnes tamen proprie regat Petrus, quos principaliter regit et Christus. Magnum et mirabile, dilectissimi, huic viro consortium potentiae suae tribuit divina dignatio; et si quid cum eo commune ceteris voluit esse 35 principibus, nunquam nisi per ipsum dedit quicquid aliis non negavit. Omnes denique apostolos dominus, quid de se homines opinentur, interrogat, et tamdiu sermo respondentium communis est, quamdiu humanae ignorantiae ambiguitas explicatur. At ubi quid habeat sensus discipulorum exigitur, primus est in domini confessione, qui primus est in apostolica dignitate. Qui cum dixisset: Tu es Christus filius Dei vivi, respondit 40 ei Iesus: Beatus es Simon Bar-Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed pater meus, qui in caelis est, id est, ideo beatus es, quia te pater meus docuit nec terrena opinio te fefellit, sed inspiratio caelestis instruxit. Et non caro nec sanguis, sed ille me tibi, cuius sum unigenitus filius, indicavit. Et ego, inquit (Mt 16 18 ff.), dico tibi: hoc est, sicut pater meus tibi manifestavit divinitatem meam, ita et ego tibi notam facio 45 excellentiam tuam. Quia tu es Petrus, id est, cum ego sim inviolabilis petra, ego lapis angularis, qui facio utraque unum, ego fundamentum praeter quod nemo potest aliud ponere; tamen tu quoque petra es, quia mea virtute solidaris, ut quae mihi potestate

sunt propria, sint tibi mecum participatione communia. Et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Super hanc, inquit, fortitudinem aeternum extruam templum, et ecclesiae meae caelo inserenda sublimitas in huius fidei firmitate consurget.

3. Hanc confessionem portae inferi non tenebunt, mortis vincula non ligabunt; 5 vox enim ista vox vitae est. Et sicut confessores suos in caelestia provehit, ita negatores ad inferna demergit. Propter quod dicitur beatissimo Petro: Tibi dabo claves regni caelorum. Et quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in caelis; et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in caelis. Transivit etiam in alios apostolos ius potestatis istius, et ad omnes ecclesiae principes decreti huius constitutio comme- 10 avit; sed non frustra uni commendatur, quod omnibus intimetur. Petro enim ideo hoc singulariter creditur, quia cunctis ecclesiae rectoribus Petri forma praeponitur. Manet ergo Petri privilegium, ubicumque ex ipsius fertur aequitate iudicium. Nec nimia est vel severitas vel remissio, ubi nihil erit ligatum, nihil solutum, nisi quod beatus Petrus aut solverit aut ligaverit. Instante autem passione sua dominus, quae discipulorum erat 15 turbatura constantiam, Simon, inquit, Simon, ecce satanas expostulavit vos, ut cerneret sicut triticum. Ego autem rogavi pro te, ne deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus confirma fratres tuos, ut non intretis in tentationem (Lc 22 31 f.). Commune erat omnibus apostolis periculum de tentatione formidinis, et divinae protectionis auxilio pariter indigebant, quoniam diabolus omnes exagitare, omnes cupiebat elidere; 20 et tamen specialis a Domino Petri cura suscipitur, et pro fide Petri proprie supplicatur tamquam aliorum status certior sit futurus, si mens principis victa non fuerit. In Petro ergo omnium fortitudo munitur, et divinae gratiae ita ordinatur auxilium, ut firmitas quae per Christum Petro tribuitur, per Petrum apostolis conferatur.

4. Cum itaque, dilectissimi, tantum nobis videamus praesidium divinitus insti- 25 tutum, rationabiliter et iuste in ducis nostri meritis et dignitate laetamur, gratias agentes sempiterno regi redemtori nostro domino Iesu Christo, quod tantam potentiam dedit ei, quem totius ecclesiae principem fecit, ut si quid etiam nostris temporibus recte per nos agitur recteque disponitur, illius operibus, illius sit gubernaculis deputandum, cui dictum est: Et tu conversus confirma fratres tuos, et cui post resurrectionem suam 30 dominus ad trinam aeterni amoris professionem, mystica insinuatione ter dixit: Pasce oves meas (Jo 21 15 ff.). Quod nunc quoque procul dubio facit, et mandatum domini pius pastor exequitur, confirmans nos exhortationibus suis et pro nobis orare non cessans, ut nulla tentatione superemur.

170. 2. Leo I.: Ueber die Vikare des römischen Bischofs.

a) Ep. 6,,Omnium quidem litteras" an Anastasius, B. v. Thessalonich, 12. Jan. 444: op. I ed. Ballerini 619 ff. JR 404. HINSCHIUS I 585 ff.; LANGEN II 8 f.; JFRIEDRICH SBM 1891, 771 ff.; LDUCHESNE, Byz Z.ts 1, 1892; RVNOSTIZ-RIENECK, ZKTh 21, 1897; FRSTREICHHAN, Zts. f. RG 43, Kan. Abt. 12, 1922,

35

2. Postquam nobis petitio tuae dilectionis innotuit. . ut tibi quoque a nobis, sicut 40 decessoribus tuis, per Illyricum cum nostra vice propter custodiam regularum auctoritas praestaretur; praebentes assensum, nostra adhortatione compellimus, ut nulla dissimulatio, negligentia nulla proveniat circa ecclesiarum regimen per Illyricum positarum, quas dilectioni tuae vice nostra committimus. 3. Divinae legis sanctio veneranda et canonum specialius decreta serventur. Per commissas tibi provincias tales 45 domino sacerdotes, quibus sola vitae et clericalis ordinis suffragantur merita, consecrentur. 4. Nullus, te inconsulto, per illas ecclesias ordinetur antistes. . Singulis autem

metropolitanis sicut potestas ista committitur, ut in suis provinciis ius habeant ordinandi, ita eos metropolitanos a te volumus ordinari. — 5. Ad synodum quisquis fratrum fuerit evocatus occurrat.. Si qua vero ca u sa maior evenerit, quae a tua fraternitate illic praesidente non potuerit definiri, relatio tua missa nos consulat. . ut cognitioni 5 nostrae pro traditione veteris instituti et debita apostolicae sedis reverentia nostro examine vindicemus. Ut enim auctoritatem tuam vice nostra te exercere volumus, ita nobis quae illic componi non potuerint, vel qui vocem appellationis emiserit, reservamus. 171.

10

b) Ep. 14,,Quanta fraternitati“ an Anastasius, B. v. Thessalonich a. 446: ib. I 683 ff., JR 411. LANGEN II 18 f.

1. Vices enim nostras ita tuae credidimus caritati, ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis.

11. Quibus (sc. sacerdotibus) cum dignitas sit communis non est tamen ordo generalis, quoniam et inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit 15 quaedam discretio potestatis; et cum omnium par esset electio, uni tamen datum est, ut caeteris praeemineret. De qua forma episcoporum quoque est orta distinctio, et magna ordinatione provisum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia, et rursus quidem in maioribus urbibus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos a d 20 unam Petri sedem universalis ecclesiae cura conflueret et nihil usquam a suo capite dissideret.

172. 4. Kaiser Valentinian III. (445): Der Bischof v. Rom das Haupt der abendl. Kirche.

Novell. Valentin. 111, tit. 16: Novellae constit. imp. Theodosii II. ed. GHAENEL, Bonn 1844, 25 172 ff., HNIEHUES, G. d. Verh. zw. Kaisertum u. Papsttum i. MA, Mstr 1877, I 333; HINSCHIUS I 504, IV 784; SOHм I 420; ELOENING, G. d. dt. KR I, Str 1878, 468 ff.; ARNOLD, RE 2, 1897, 58; HAUCK, RE 8, 1900, 57; LANGEN II 11 ff.; PBATIFFOL, Les églises gallo-romaines et le siège apostolique: Revue d'histoire de l'église de France 1922.

Impp. Theodosius et Valentinianus AA. Aetio, viro illustri comiti et magistro utrius30 que militiae et patricio.

Certum est, et nobis et imperio nostro unicum esse praesidium in supernae divinitatis favore, ad quem promerendum praecipue christiana fides et veneranda nobis religio suffragatur.

Cum igitur sedis apostolicae primatum sancti Petri meritum, qui prin35 ceps est episcopalis coronae, et Romanae dignitas civitatis, sacrae etiam synodi 1 firmarit auctoritas, ne quid praeter auctoritatem sedis istius illicita praesumptio attentare nitatur: tunc enim demum ecclesiarum pax ubique servabitur, si rectorem suum agnocsat universitas. § 1. Haec cum hactenus inviolabiliter fuerint custodita, Hilarius Arelatensis, sicut venerabilis vivi Leonis Romani papae 40 fideli relatione comperimus, contumaci ausu illicita quaedam praesumenda tentavit, et ideo transalpinas ecclesias abominabilis tumultus invasit, quod recens maxime testatur exemplum. Hilarius enim, qui episcopus Arelatensis vocatur ecclesiae, Romanae urbis inconsulto pontifice, iudicia sive ordinationes episcoporum sola temeritate usurpans invasit. Nam alios incompetenter removit, indecenter alios invitis et repugnantibus civibus ordi45 navit. § 2. His talibus et contra imperii maiestatem et contra reverentiam apostolicae sedis admissis, per ordinem religiosi viri, urbis papae, cognitione decursa certa in eum

1 Synode zu Sardika, can. 3, cf. oben Nr. 122.,

et de his, quos male ordinaverat, lata sententia est1. Et erat quidem ipsa sententia per Gallias etiam sine imperiali sanctione valitura. Quid enim tanti pontificis auctoritati in ecclesiis non liceret? Sed nostram quoque praeceptionem haec ratio provocavit, ne c ulterius, vel Hilario, quem adhuc episcopum nuncupari, sola mansueti praesulis permittit humanitas nec cuiquam alteri li ce a t ecclesiasticis rebus arma miscere aut prae- 5 ceptis Romani antistitis obviare. Ausibus enim talibus fides et reverentia nostri violatur imperii. § 3. Nec hoc solum, quod est maximi criminis, summovemus, verum ne levis saltem inter ecclesias turba nascatur, vel in aliquo minui religionis disciplina videatur, hac perenni sanctione decernimus, ne quid tam episcopis Gallicanis, quam aliarum provinciarum contra consuetudinem veterem liceat sine viri venerabilis papae urbis 10 aeternae auctoritate tentare. Sed hoc illis omnibusque pro lege sit, quicquid sanxit vel sanxerit apostolicae sedis auctoritas, ita ut, quisquis episcoporum ad iudicium Romani antistitis evocatus venire neglexerit, per moderatorem eiusdem provinciae adesse cogatur, per omnia servatis, quae divi parentes nostri Romanae ecclesiae detulerunt.

173. 4. Appellationen an Papst Leo I.

a) Flavian, B. v. Konstantinopel, an Leo I. (449).

15

NA XI, 1886, 362 ff. LOOFS, RE 6, 1899, 95; 5, 1898, 635 ff.; HEFELE II 336 ff.; HGRISAR, ZkathTh. 7, 1883; LANGEN II 24 ff.; BARDENHEWER LG IV 214 f. Religiosissimo et beatissimo patri et archiepiscopo Leoni Flavianus in domino salu- 20 tem. Oportuit quidem ad praesens tempus me dignanter referre et uti apostolica appellatione ad vestram sanctitatem, ut progrediens ad Orientem auxilium ferret periclitanti piae sanctorum patrum fidei, quam sudore ultionis tradiderunt. Ecce enim confusa sunt omnia: solutae sunt ecclesiasticae ordinationes, perierunt ea quae sunt fidei, dissensione retinentur piae animae. Iam non patrum nominatur 25 fides, sed contigit ab Alexandrinae ecclesiae episcopo Dioscuro eorum, qui haec sapiunt una cum ipso, Eutychianam iam praedicari et nominari fidem. Hanc enim firmavit sententia propria et eorum qui per violentiam coacti sunt consentire episcoporum. Et ea quidem singula nunc est concessum nobis referre ad vestram beatitudinem.

174. b) Eusebius, B. v. Dorylaeum, an Leo I. (449).
NA XI 364 ff. LOOFS, RE 5, 1898, 639 f. cf. Lit. Nr. 173.

30

Sancto et beatissimo patri et archiepiscopo Leoni Eusebius exiguus. Curavit desuper et ab exordio consuevit thronus apostolicus iniqua perferentes defensare et eos qui in inevitabiles factiones inciderunt adiuvare et humi iacentes erigere, secundum possibilitatem quam habetis. Conpassionem enim supra 35 universos homines possidetis. Causa autem rei, quod sensum rectum tenetis et inconcussam servatis erga dominum nostrum Iesum Christum fidem, nec non etiam indissimulatam universis fratribus et omnibus in nomine Christi vocatis tribuitis caritatem. Quam ob rem ego inevitabilibus inretitus ad solum post domini relictum auxilium afflictus et in extremis laborans confugio, solutionem malorum meorum in quibus incidi 40 reperire desiderans.

175. 5. Leo I.: Zölibatspflicht der Subdiakonen.

ep. 14,,Quanta fraternitati" an Anastasius, B. v. Thessalonich, 446 (cf. oben Nr. 171). 4. Nam cum extra clericorum ordinem constitutis nuptiarum societati et procreationi filiorum studere sit liberum, ad exhibendam tamen perfectae continentiae purita- 45 1 Gegen Hilarius von Arles.

tem, nec subdiaconis quidem connubium carnale conceditur: ut et qui habent, sint tamquam non habentes (IKo 729) et qui non habent, permaneant singulares. Quod si in hoc ordine, qui quartus a capite est, dignum est custodiri, quanto magis in primo aut secundo vel tertio servandum est, ne aut levitico aut presbyterali 5 honore aut episcopali excellentia quisquam idoneus aestimetur, qui se a voluptate uxoria necdum frenasse detegitur.

10

176. 6. Leo I. und Attila.

EVWIETERSHEIM-FDAHN, G. d. Völkerwanderung, L 1881, II 264 f.; GRISAR, KL 7, 1891, 1751 f.; GROмs i. MA I 73 f.; LANGEN II 70 ff.

a) Prosperi Tironis Epitoma Chronicon a. 452 ed. Mommsen, MG. Auct. antiq. IX 482. Attila redintegratis viribus, quas in Gallia amiserat, Italiam ingredi per Pannonias intendit, nihil duce nostro Aëtio secundum prioris belli opera prospiciente, ita ut ne clusuris quidem Alpium, quibus hostes prohiberi poterant, uteretur, hoc solum spebus suis superesse existimans, si ab omni Italia cum imperatore discederet. Sed cum hoc plenum 15 dedecoris et periculi videretur, continuit verecundia metum, et tot nobilium provinciarum latissima eversione credita est saevitia et cupiditas hostilis explenda, nihilque inter omnia consilia principis ac senatus populique Romani salubrius visum est, quam ut per legatos pax truculentissimi regis expeteretur. Suscepit hoc negotium cum viro consulari Avieno et viro praefectorio Trygetio beatissimus pa pa Leo auxilio Dei fretus, quem sciret 20 numquam piorum laboribus defuisse. Nec aliud secutum est quam praesumpserat fides. Nam tota legatione dignanter accepta ita summi sacerdotis praesentia rex gavisus est, ut et bello abstinere praeciperet et ultra Danuvium promissa pace discederet.

25

b) Hydatius, Chronicon a. 453, ed. Mommsen, ib. XI 26.

Secundo regni anno principis Marciani Huni, qui Italiam praedabantur, aliquantis etiam civitatibus inruptis, divinitus partim fame partim morbo quodam plagis caelestibus feriuntur.

c) Jordanis Romana et Getica c. 42, ed. Mommsen, MG Auct. antiq. V 114 sq. Cumque ad Romam fuisset eius adtentus (sc. Attilae) accedere, sui eum, ut Priscus 30 istoricus refert, removerunt, non urbi, cui inimici erant, consulentes, sed Alarici quondam Vesegotharum regis obicientes exemplo, veriti regis sui fortunam, quia ille post fractam Romam non diu supervixerit, sed protinus rebus humanis excessit. Igitur dum eius animus ancipiti negotio inter ire et non ire fluctuaret secumque deliberans tardaret, placida ei legatio a Roma advenit. Nam Leo papa per se ad eum accedens in agro Venetum 35 Ambuleio, ubi Mincius amnis commeantium frequentatione transitur. Qui mox deposuit exercitatu furore et rediens, quo venerat, iter ultra Danubium promissa pace discessit, illud prae omnibus denuntians atque interminando decernens, graviora se in Italia inlaturum, nisi ad se Honoriam Valentiniani principis germanam, filiam Placidiae Augustae, cum portione sibi regalium opum debita mitterent. Ferebatur enim, quia haec Honoria, 40 dum propter aulae decus ad castitatem teneretur nutu fratris inclusa, clam eunucho misso Attilam invitasse, ut contra fratris potentiam eius patrociniis uteretur: prorsus indignum facinus, ut licentiam libidinis malo publico conpararet.

45

177. 7. Leo I. und Geiserich (455).

Prosperi Tironis Chronicon a. 455, ed. Mommsen, MG Auct. antiqu. IX 484. Post hunc Maximi exitum confestim secuta est multis digna lacrimis romana captivitas et urbem omni praesidio vacuam Gisiricus obtinuit, occurrente sibi extra portas

« PoprzedniaDalej »