Obrazy na stronie
PDF
ePub

ecclesiasticae memores disciplinae, vestrae religionis vigorem non minus nunc in consulendo, quam antea cum pronuntiaretis, vera ratione firmastis, qui ad nostrum referendum approbastis esse iudicium, scientes quid apostolicae sedi, cum omnes hoc loco positi ipsum sequi desideremus apostolum, debeatur, a quo ipse episcopatus et 5 tota auctoritas nominis huius emersit. Quem sequentes, tam mala damnare novimus, quam probare laudanda. Vel id vero, quod patrum instituta sacerdotali officio custodientes non censetis esse calcanda, quod illi non humana, sed divina decrevere sententia, ut quidquid quamvis de disiunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum nisi ad huius sedis notitiam perveniret, ut tota huius auctoritate iusta quae fuerit pronun10 tiatio firmaretur, indeque sumerent ceterae ecclesiae (velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent et per diversas totius mundi regiones puri latices capitis incorrupti manarent) quid praecipere, quos abluere <deberent), quos veluti coeno inemundabili sordidatos, mundis digna corporibus unda vitaret.

5. (Verurteilung der Lehre des Pelagius und Coelestius:) Nos adiutorium Dei nec 15 debere quaerere nec egere.

b),,Inter caeteras Romanae" an Silvanus u. and., 27. Jan. 417, ep. 30; Schoenemann 640 ff.; JR 322. LANGEN I 737.

2. Diligenter ergo et congrue apostolici consulitis honoris arcana (honoris, inquam, illius quem praeter illa quae sunt extrinsecus, sollicitudo manet omnium eccle20 siarum) super anxiis rebus quae sit tenenda sententia: antiquae scilicet regulae formam secuti, quam toto semper ab orbe mecum nostis esse servatam. Verum haec missa facio: neque enim hoc vestram credo latere prudentiam. Quid id etiam actione firmastis, nisi scientes quod per omnes provincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent? Praesertim quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres 25 et coepiscopos nostros nonnisi a d Petrum, id est, sui nominis et honoris auctorem referre debere, velut nunc retulit vestra dilectio, quod per totum mundum possit ecclesiis omnibus in commune prodesse. Fiant enim necesse est cautiores, cum inventores malorum, ad duplicis relationem synodi sententiae nostrae statutis viderint ab ecclesiastica communione seiunctos.

30

Zosimus, Bischof von Rom (417–418).

HAUCK, RE 21, 1908, 729 f.; LANGEN I 742 ff.; HEFELE II 120 ff.; SEEBERG DG II 548 f.; HARNACK, DG III 181 ff.; KIDD, History III 106 ff.; BARDENHEWER, LG IV 614. 616. 150. Zosimus: Bindende Autorität des apost. Stuhles in Glaubenssachen; Rechtgläubigkeit des Coelestius und Pelagius. 35 a) 1.,,Magnum pondus" an Aurelius, B. v. Karthago 417: CSEL XXXV, 99; Schoenemann 671 ff.; JR 329.

1. Magnum pondus examinis magna desiderant, ut non sit rebus ipsis, quae geruntur, inferior libra iudicii. His accedit apostolicae sedis auctoritas, cui in honorem beatissimi Petri patrum decreta peculiarem quandam san40 xere reverentiam. Orandum igitur et incessanter orandum, ut continua gratia perennique adiutorio Dei pax ex hoc fonte in totum orbem fidei et catholice sanctitatis nullis nebulis interfuscata mittatur. 8. In praesenti causa nihil praecox immaturumque censuimus, sed innotescere sanctitati vestrae super absoluta Caelestii fide nostrum examen. Cui etiam prior libellus ab eo intra Afri45 cam (datus) testimonio apud vos esse debuisset, nec inexploratis famaque iactatis tam facile crederetur. Quare intra secundum mensem aut veniant, qui praesentem redarguant

[ocr errors]

aliter sentire quam libellis et professione contexuit, aut nihil post haec tam aperta et manifesta, quae protulit, dubii sanctitas vestra resedisse cognoscat. 9. Ipse sane Caelestius et quicumque in tempore ex diversis regionibus aderant sacerdotes admoniti has tendiculas quaestionum et inepta certamina, quae non aedificant, sed magis destruunt, ex illa curiositatis contagione profluere, 5 dum unusquisque ingenio suo et intemperanti eloquentia suprascripta abutitur, cum in hoc etiam magnorum virorum nonnunquam cum ipsis auctoribus scripta periclitantur post multam temporum miseriam interpretantis arbitrio, ut divine profectum sit ex multiloquio non evitari peccatum.

b) „Postquam a nobis“ an Aurelius, B. v. Karthago, 22 Sept. 417: CSEL XXXV, 103; Schoene- 10 mann 676; JR. 331.

2. Literas quoque suas idem Pelagius purgationem tenentes abundantissimas misit, quibus et professionis suae fidem, quid sequeretur quidve damnaret, sine aliquo fuco, ut cessarent totius interpretationis insidiae, cumulavit.-3. Harum recitatio publica fuit; omnia quidem paria et eodem sensu sententiisque formata, quae Caelestius ante protulerat, 15 continebant. Utinam ullus vestrum, dilectissimi fratres, recitationi literarum interesse potuisset! Quod sanctorum virorum, qui aderant, gaudium fuit? quae admiratio singulorum? Vix fletu quidam et lacrimis temperabant tales etiam absolutae fidei infamari potuisse. 4. Video et hunc Pelagium Herote et Lazaro 1 scribentibus infamari.

c),,Quamvis patrum“ an Aurelius, B. v. Karthago, 21. März 418: CSEL XXXV, 115; JR 342. AM KOENIGER, Prima sedes a nemine iudicatur: Beitr. z. G. d. chr. Altertums, Festg. f. AEHRHARDT, Bonn 1922, 298.

20

1. Quamvis patrum traditio apostolicae sedi auctoritatem tantam tribuerit, ut de eius iudicio disceptare nullus auderet idque per canones semper regulasque serva- 25 verit... 4. tamen, cum nobis tantum esset auctoritatis, ut nullus de nostra possit retractare sententia, nihil egimus, quod non ad vestram notitiam nostris ultro literis referramus.

Synode zu Karthago (418).

HEFELE II 120 ff.; SEEBERG, DG II 549; HARNACK, DG III 179 ff.; LOOFS, RE 15, 30 1904, 767 ff.

151.

1. Synode zu Karthago (418): Verurteilung des Pelagianismus.
Mansi III 811 ff.; HAHN, Bibl. d. Symbole § 169.

Placuit omnibus episcopis... in sancta synodo Carthaginensis ecclesiae constitutis: c. 1. Ut quicunque dixerit, A d a m primum hominem mortalem factum, ita, ut, 35 sive peccaret sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.

c. 2. Item placuit, ut quicunque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod lavacro regenerationis expietur, unde sit consequens, ut in eis 40 forma baptismatis,,in remissionem peccatorum" non vera, sed falsa intelligatur, a. s. Quoniam non aliter intelligendum est quod ait apostolus 2:,,Per unum hominem pecca. tum intravit in mundum et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt nisi quemadmodum ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit. Propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum in se ipsis adhuc com- 45 1 Bischöfe aus Gallien. Mirbt, Quellen. 4. Auflage.

2 Rom 5 12.

5

mittere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt.

c. 3. Item placuit, ut quicunque dixerit, gratiam Dei, qua iustificatur homo per Iesum Christum dominum nostrum, ad solam remissionem peccatorum valere, quae 5 iam commissa sunt, non etiam ad adiutorium, ut non committantur, a. s.

c. 4. Item, quisquis dixerit, eandem gratiam Dei per Iesum Christum dominum nostrum propter hoc tantum nos adiuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum, ut sciamus, quid appetere, quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoveri10 mus etiam facere diligamus, atque valeamus, a. s.1 Cum enim dicat apostolus 2:,,Scientia inflat, caritas vero aedificat", valde impium est, ut credamus, ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad eam quae aedificat non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere, ut faciamus, ut aedificante caritate scientia nos non possit inflare. Sicut autem de Deo scriptum est 3:,,Qui docet hominem scientiam“ 15 ita etiam scriptum est:,,Caritas ex Deo est.“

c. 5. Item placuit, ut quicunque dixerit, ideo nobis gratiam iustificationis dari, ut, quod facere per liberum iubemur arbitrium, fa cilius possimus implere per gratiam, tamquam et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, a. s. De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi 20 non ait: sine me difficilius potestis facere, sed ait 5:,,Sine me nihil potestis facere."

c. 6. Item placuit, quod ait S. Ioannes apostolus 6:,,Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est," quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat, propter humilitatem oportere dici, nos habere peccatum, non quia vere ita est, a. s. Sequitur enim apostolus et adiungit :,,Si autem confessi fueri25 mus peccata nostra, fidelis est et iustus, qui remittat nobis peccata et mundet nos ab omni iniquitate." Ubi satis apparet, hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici. Poterat enim apostolus dicere:,,Si dixerimus, non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est." Sed cum ait:,,nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est", satis ostendit eum, qui dixerit se non habere peccatum, non verum loqui sed falsum.

30

c. 7. Item placuit, ut quicunque dixerit, in oratione dominica ideo dicere sanctos 8: „Dimitte nobis debita nostra“, ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis iam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores; et ideo non dicere unumquemque sanctorum:,,Dimitte debita mea", sed: Dimitte nobis debita nostra; ut hoc pro aliis potius quam pro se iustus petere intelligatur, a. s. Sanctus enim et iustus erat 35 apostolus Iacobus, cum dicebat: „In multis enim offendimus omnes". Nam quare additum est,,omnes" nisi ut ista sententia conveniret et psalmo, ubi legitur 10: „Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens“; et in oratione sapientissimi Salomonis 11:,,Non est homo qui non peccavit“; et in libro s. Iobi 12: „In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam. 40 Unde etiam Daniel sanctus et iustus, cum in oratione pluraliter diceret 13:,,peccavimus, iniquitatem fecimus“, et caetera quae ibi veraciter et humiliter confitetur; ne putaretur, quaemadmodum quidam sentiunt, hoc non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit 14:, Cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei“, 1 JHARDUIN, Collectio conciliorum I, P 1715, 927 cf. HEFELE II 117 Anm. 2.

[blocks in formation]

domino Deo meo, noluit dicere: peccata nostra, sed peccata populi sui dixit et sua, quo, niam futuros istos, qui tam male intelligerent, tanquam propheta praevidit.

c. 8. Item placuit, ut quicunque ipsa verba dominicae orationis, ubi dicimus 1: „Dimitte nobis debita nostra“, ita volunt a sanctis dici, ut humiliter, non veraciter hoc dicatur, a. s. Quis enim ferat orantem et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem, 5 qui labiis sibi dicit dimitti velle et corde dicit, quae sibi dimittantur, debita non habere? 152. 2. Synode zu Karthago (418): Verbot von Appellationen an den römischen Bischof.

Harduin, Collectio conciliorum I 930 ff.; Mansi III 810 ff. · HEFELE II 120 ff.; LANGEN I 761.

can. 17. Placuit, ut presbyteri, diaconi vel ceteri inferiores clerici in causis quas habu- 10 erint, si de iudiciis episcoporum suorum questi fuerint, vicini episcopi eos audiant et inter eos quidquid est finiant, adhibiti ab iis ex consensu episcoporum suorum. Quodsi et ab eis provocandum putaverint, non provocent nisi ad Africana concilia, vel ad primates provinciarum suarum; ad transmarina autem qui putaverit appellandum, a nullo intra Africam in communionem suscipiatur. 15

Bonifatius I., Bischof von Rom (418-422).

LANGEN I 763 ff.; ZOEPFFEL-HAUCK, RE 3, 1897, 287 f.; BARDENHEWER, LG IV, 614. 616. 153. 1. Bonifatius I.,,,Retro maioribus": Der Bischof v. Thessalonich Vikar des Apostels Petrus.

Ep. 13 an Rufus, B. v. Thessalonich, 11. März 422; Schoenemann 738; JR 363. LANGEN 20 I 785. Lit. über Vikariat von Thessalonich cf. unten Nr. 170.

1. Retro maioribus tuis super provinciis apostolicae sedis iniunctum diligenter a tua caritate debet impleri. Causae enim ecclesiarum per eas provincias positarum pervigili sunt circumspectione curandae. Ita quippe vice su a beatus apostolus Petrus ecclesiae Thessaloni- 25 censi cuncta commisit, ut intelligat se sollicitudinem manere multorum: quam minorem facere nova, quae vires habere non possunt, testamenta non debent. Non est enim eorum cedendum studiis, quos novitas rerum et indebitae desiderium dignitatis accendit: sed elaborandum est et Deo nostro favorem praestante certandum, ut quisquis contra licitum nititur, sibi per omnia recognoscat occursum. Quapropter, frater caris- 30 sime, fretus iam dudum a te auctoritate suscepta contra inimicas turmas idoneus Dei nostri miles armare. Nihil hic timebis dubii, nihil incerti formidabis eventus. Habes beatum apostolum Petrum, qui ante te pro sua possit vi repugnare. Nolo perturbatione maris conciti terrearis. Fidem quippe, quam in arcano tui pectoris portas, omnibus rebus certum est esse maiorem. In nullo te turbo, in nullo penitus procella vexabit. Non patitur 35 ille sedis suae perire privilegium te laborante piscator. Omnis tumor fluctuum, omnis procella cessabit, eo favente nisibus tuis, cui soli mare pervium fuit. Aderit nimirum, et violatores canonum atque ecclesiastici iuris inimicos Deo auctore compescet, qui talium mentium semper vota frustratur.

154. 2. Bonifatius I.,,,Institutio": Der Stuhl Petri das Haupt der Kirchen. 40 Ep. 14 an d. Bischöfe Thessaliens, 11. März 422, Schoenemann 740 ff.: JR 364. 1. Institutio universalis nascentis ecclesiae de beati Petri sumsit honore principium, in quo regimen eius et summa consistit. Ex eius enim ecclesiastica disciplina per omnes ecclesias, religionis iam crescente cultura, fonte manavit. Nicaenae synodi non aliud prae

1 Matth 6 12.

cepta testantur: adeo ut non aliquid super eum ausa sit constituere, cum videret, nihil supra meritum suum posse conferri: omnia denique huic noverat Domini sermone concessa. Hanc ergo ecclesiis toto orbe diffusis velut ca put suorum certum est esse membrorum: a qua se quisquis abscidit, sit christianae religionis extorris, cum in eadem non coeperit 5 esse compage.

10

15

20

25

155. 3. Bonifatius I.,,,Manet beatum apostolum": Amtsbefugnis des röm. Bischofs auch auf den Orient ausgedehnt.

Ep. 15 an Rufus u. d. Bischöfe in Makedonien, Achaia etc., 11. März 422: Schoenemann 742 ff.; JR 365.

1. Manet beatum apostolum Petrum per sententiam dominicam universalis ecclesiae ab hoc sollicitudo suscepta, quippe quam evangelio teste in se noverit esse fundatam. Nec umquam eius honor vacuus potest esse curarum, cum certum sit, summam rerum ex eius deliberatione pendere. Quae res animum meum usque ad Orientis loca, quae per ipsam sollicitudinem quodam modo videmus extendunt.

Augustin (gest. 430).

FRLOOFS, RE 2, 1897, 257 ff.; 23, 1913, 137 ff.; ADORNER, Augustinus, B 1873; HREUTER, Aug. Studien, Go 1887; AEBERT, Allg. G. d. Literatur d. MA I 2, L 1889, 212 ff.; HARNACK, DG III 92 ff.; SEEBERG II 396 ff.; LOOFS, DG § 46 ff.; SCHANZ-KRÜGER 398 ff. BARDENHEWER, LG IV 434 ff.; JMAUSBACH, Ethik des hl. Aug., 2 Bde., Fr 1909; PBATIFFOL, Le catholicisme de St. Augustin, 2 vols, P 1920.

156. 1. Augustin: Autorität der Kirche.

Contra epistolam, quam vocant fundamenti: CS EL XXV, 191 ff. GHOFFMANN, Fides implicita I, L 1903, 33 ff.; GLJUNGGREN, G. d. christl. Heilsgewißheit v. Aug. bis z. Hochscholastik, Gö 1920.

-

4. In catholica enim ecclesia, ut omittam sincerissimam sapientiam, ad cuius cognitionem pauci spirituales in hac vita perveniant, ut eam ex minima quidem parte, quia homines sunt, sed tamen sine dubitatione cognoscant caeteram quippe turbam non intelligendi vivacitas, sed credendi simplicitas tutissimam facit ut ergo hanc omittam sapientiam, quam in ecclesia esse catholica non creditis, multa sunt alia, so quae in eius gremio me iustissime teneant. Tenet consensio populorum atque gentium, tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, caritate aucta, vetustate firmata; tenet ab ipsa sede Petri apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem dominus commendavit, usque ad praesentem episcopatum successio sacerdotum; tenet postremo ipsum catholicae nomen, quod non sine causa inter 35 tam multas haereses sic ista ecclesia sola obtinuit, ut cum omnes haeretici se catholicos dici velint, quaerenti tamen alicui peregrino, ubi ad catholicam conveniatur, nullus haereticorum vel basilicam suam vel domum audeat ostendere. Ista ergo tot et tanta nominis christiani carissima vincula recte hominem tenent credentem in catholica ecclesia, etiamsi propter nostrae intelligentiae tarditatem vel vitae meritum veritas nondum se apertissime 40 ostendat. Apud vos autem, ubi nihil horum est, quod me invitet ac teneat, sola personat pollicitatio veritatis, quae quidem si tam manifesta monstratur, ut in dubium venire non possit, praeponenda est illis omnibus rebus, quibus in catholica teneor, si autem tantummodo promittitur et non exhibetur, nemo me movebit ab ea fide, quae animum meum tot et tantis nexibus christianae religioni adstringit. 5... Si ergo invenires aliquem, qui 45 evangelio nondum credit, quid faceres dicenti tibi: non credo? Ego vero evangelio non crederem, nisi me catholicae ecclesiae commoveret auctoritas1.

1 cf. De vocatione gentium II 2: MSL 51, 687: Quanto hoc ipsum (Universalismus und Partikularismus der göttlichen Gnade) difficiliore intellectu capitur, tanto fide laudabiliore

« PoprzedniaDalej »