Obrazy na stronie
PDF
ePub

emptione, venditione aut transvectione; item utrum praepositos devitaverint, vel etiam utrum ultro omiserint merces transvectas praepositis manifestare etiam non interrogati: fatentes autem obligat ad restitutionem integram praepositis faciendam, seriamque promissionem ab iis exigit, et quidem sub absolutionis denegatione, non amplius de caetero 5 delinquendi.

Blandius autem, alter sacerdos, de proposito nunquam poenitentes circa tributa, interrogat; si quos ultro confitentes audiat, tacet; interrogantibus de liceitate defraudationis respondet non videri quidem illicitam, saltem post factum non esse restituendum; immo damnare non audet praepositos negligentes aut malevolos in officio suo adimplendo, 10 nec ipsorum praepositorum corruptores.

Hinc Quaes. 1o. An detur stricta obligatio in conscientia solvendi vectigalia seu tributa, quae pro mercibus vendendis aut evehendis statuuntur? - 2o. An vel quomodo peccent praepositi in officio negligentes, vel defraudationem permittentes, et an teneantur restituere fisco, tum pro damno emergente, tum pro muleta quam defrau15 dantes solvere debuissent? 3o. Quid de ratione agendi utriusque confessarii?

Solutio: (751). Resp. ad 1um, Nemini dubium est, adhortandos esse fideles, ut tributa omnia diligenter solvant. Attamen non tenetur confessarius petere a poenitentibus, utrum alicuius defraudationis sint rei; hoc enim a praxi communi omnino alienum est. Non est constitutus confessarius sicut vectigalium praepositus, aut exactor 20 publicus. Quod vero ad forum conscientiae attinet, generatim fideles etiam timorati non existimant se peccatum, saltem grave, committere, neque ad restitutionem teneri, si quandoque vectigalia solvere omittant, si merces propter quas tributum exigitur occultent, si praepositos declinent. Plerumque nihil proficeret confessarius, si e bona fide eos excutere contenderet. Insuper res maximae controversiae inter theologos subiicitur, 25 nec pertinet ad confessarium eam dirimere.

(752). Resp. ad 2um quaes. 1o. Praepositi tributum non exigentes peccant per se contra iustitiam et quidem graviter in materia gravi quia ex officio stricte obligantur ad invigilandum atque ad tributa diligenter exigenda; et consequenter ad restitutionem erga gubernium tenentur. Excusandi tamen videntur, si in re levi benignius agant prae30 sertim cum pauperibus, vel etiam cum iis qui diligenter solvunt. 2o. Non tenentur restituere fisco pro muleta quam defraudantes solvere debuissent, quia non sunt constituti ad procurandum fisco lucrum ex mulcta, sed ex tributis. Constat etiam ex praxi contraria, cui consonat sensus communis.

(753) Resp. 3um quaes. 1o. Quantum imprudens fuerit in tota sua agendi ratione 35 Severinus, luce meridiana clarius est. In posterum abstineat a poenitentibus, qui de tributis tacent, vexandis 1. Prudentius silebit et ipse; quod si interrogetur, adhortetur ad tributa omnia fideliter praestanda, sed caveat ne solvat difficultates, quas etiam doctiores dirimere non valent. 2o. Blandinus in sensu opposito ulterius procedit: errat enim, a peccato et a restitutionis obligatione eximendo praepositos gabellarum negligentes 40 in officio adimplendo, aut defraudantibus indulgentes, et eos qui praepositorum praevaricationi cooperantur, eos v. gr. pecunia corrumpendo. Constat ex supradictis.

[ocr errors]

745. Gury: Zeugnis vor Gericht.

De statu laicali. Casus VII 2. Barbantius, cum argenteam supellectilem e domo Armandi occultissime sustulisset, in iudicium ob aliquam rei suspicionem compulsus, furtum

1 cf. dagegen Catechismus Rom. II 5, 73: Nemo absolvendus est, nisi prius quae cuiusque fuerint restituere pollieatcur. 2 1. c. tom. II 8 f.

constantissime negavit. Advocati sunt pariter, die indicta, duo Barbantii contubernales, qui rem oculis viderant, nec ignorabant ubi delicti corpus lateret. Eorum autem unus in dissitam regionem aufugiens, non comparet; alter vero in tribunali se sistit quidem, sed nihil se prorsus scire contestatur et id iuramento confirmat. Absolvitur proinde Barbantius et dimittitur. Armandus igitur, ad rem suam recuperandam, in perpetuum 5 impotens efficitur.

Hinc Quaer. 1o. An testis se subducens a testimonio ferendo contra iustitiam peccaverit, et ad restitutionem teneatur, Barbantio non restituente? 2o. An ad restitutionem multo magis teneatur ille alter mendax et periurus, prout in casu? 3o. An testis teneatur veritatem aperire, si factum sub secreto naturali, vel commisso, noverit? 10 - 4o. An testis crimen omnino occultum revelare teneatur?

-

Solutio: (17). Resp. ad 1um quaes. Testis qui citatus aufugit, graviter peccavit contra iustitiam legalem, seu contra obedientiam iudici debitam in re gravi et ad societatem necessaria. Sed probabilius non peccat contra iustitiam commutativam, quia citatis lex non imponit obligationem iustitiae sed tantum obedientiae. S. Lig. n. 270. 15

-

Resp. ad 2um quaes. Ille alius testis qui tacuit in iudicio, seu dixit falso se nihil scire, grave peccatum contra obedientiam iudici debitam, et ingens periurium commisit, attamen probabiliter contra iustitiam non peccavit, quia se mere negative habuit, nec fuit causa damni quod Armando obvenit. Testis enim non tenetur veritatem deponere nisi ex praecepto iudicis, et proinde eam celando contra solam iustitiam legalem peccat. 20. Ergo ad restitutionem non tenetur. S. Lig. ibid.

[ocr errors]

(18) Resp. ad 3um quaes. Neg. nisi urgeat boni publici ratio. Testis enim per se non tenetur obedientiam iudici praestare, quando veritatem, sub secreto naturali vel commisso cognovit; quia iudex seclusa ratione speciali boni communis, eum obligare nequit ad praeceptum legis naturalis violandum. Testis igitur in hoc casu dicere potest se nihil 25 prorsus scire. S. Lig. n. 268. Recole dicta tom. I 8o. Praecepta, Cas. 10, n. 436 et seq. (19) Resp. ad 4um quaes. Neg. probabilius de iure communi, si testis sit omnino certus sibi soli crimen notum esse, quia ad reum damnandum necessario duo testes requiruntur. Hinc axioma: Testis unus, testis nullus. Secus vero dicendum, iuxta ius gallicum, vel aliud simile, ex quo unicus testis sufficere potest ad rei damnationem, et 30 nihil aliud a iuratis exigitur nisi ut asserant se intimam facti convictionem habere, quin sententiam suam probare debeant.

Beilage X. Aus dem Pontificale Romanum und dem Rituale Romanum. 746. 1. Der dem Papst zu leistende Obedienzeid des Bischofs1. Pontificale Romanum summorum pontificum iussu editum a Benedicto XIV. et Leone XIII. 35 pont. max. recognitum, R 1891, 38 f. Pars I. De consecratione electi in episcopum. HIN

SCHIUS III 205 ff.; SÄGMÜLLER I 284 ff.

Forma iuramenti: Ego N. electus ecclesiae N. ab hac hora in antea fidelis et o b ediens ero beato Petro apostolo sanctaeque Romanae ecclesiae, domino nostro N. papae N. suisque successoribus canonice intrantibus. Non ero in consilio aut consensu vel facto, 40 ut vitam perdant aut membrum seu capiantur mala captione, aut in eos violenter manus quomodolibet ingerantur, vel iniuriae aliquae inferantur quovis quaesito colore. Consilium vero, quod mihi credituri sunt per se aut nuntios suos seu literas, ad eorum damnum me sciente nemini pandam. Papatum Romanum et regalia s. Petri adiutor eis ero

1 Codex iuris canonici c. 332 § 2. Ante canonicam institutionem seu provisionem candidatus, praeter fidei professionem de qua in can. 1406-1408, iusiurandum fidelitatis ergo Sanctam Sedem edat secundum formulam ab Apostolica Sede probatam.

ad retinendum et defendendum salvo meo ordine contra omnem hominem. Legatum apostolicae sedis in eundo et redeundo honorifice tractabo et in suis necessitatibus adiuvabo. Iura, honores, privilegia et auctoritatem s. Romanae ecclesiae domini nostri papae et successorum praedictorum conservare, defendere, augere et pro5 movere curabo. Neque ero in consilio vel facto seu tractatu, in quibus, contra ipsum dominum nostrum vel eandem Romanam ecclesiam aliqua sinistra vel praeiudicialia personarum, iuris, honoris, status et potestatis eorum machinentur. Et si talia a quibuscunque tractari vel procurari novero, impediam hoc pro posse, et quanto citius potero, significabo eidem domino nostro, vel alteri, per quem possit ad ipsius notitiam pervenire. 10 Regulas sanctorum patrum, decreta, ordinationes seu dispositiones, reservationes, provisiones et mandata apostolica totis viribus observabo et faciam ab aliis observari. Haereticos, schismaticos et rebelles eidem domino nostro vel successoribus praedictis pro posse persequar et impugnabo1. Vocatus ad synodum veniam, nisi praepeditus fuero canonica praepeditione, apostolorum limina 15 singulis trienniis personaliter per me ipsum visitabo, et domino nostro ac successoribus praefatis rationem reddam de toto meo pastorali officio, ac de rebus omnibus ad meae ecclesiae statum, ad cleri et populi disciplinam, animarum denique, quae meae fidei traditae sunt, salutem quovis modo pertinentibus, et vicissim mandata apostolica humiliter recipiam et quam diligentissime exequar. Quodsi legitimo impedimento detentus fuero, 20 praefata omnia explebo per certum nuntium ad hoc speciale mandatum habentem, de gremio mei capituli, aut alium in dignitate ecclesiastica constitutum seu alias personatum habentem, aut his mihi deficientibus per dioecesanum sacerdotem, et clero deficiente omnino per aliquem alium presbyterum saecularem vel regularem spectatae probitatis et religionis, de supradictis omnibus plene instructum. De huiusmodi autem impedimento 25 docebo per legitimas probationes ad sanctae Romanae ecclesiae cardinalem proponentem in congregatione sacri concilii per supradictum nuntium transmittendas. Possessiones vero ad mensam meam pertinentes non vendam, nec donabo neque impignorabo, nec de novo infeudabo vel aliquo modo alienabo, etiam cum consensu capituli ecclesiae meae, inconsulto Romano pontifice. Et si ad aliquam alienationem devenero, poenas in 30 quadam super hoc edita constitutione contentas eo ipso incurrere volo. Sic me Deus adiuvet et haec sancta evangelia.

35

747. 2. Degradationis Forma 2.

Pontificale Romanum 111, ib. 262 ff. FKOBER, Deposition u. Degradation, Tü 1867, 234; HINSCHIUS V 563 ff.; SÄGMÜLLER II 372 ff.

(Nach Schilderung der Vorbereitungen): Hora congruenti ducitur degradandus, sive sit archiepiscopus, sive quicunque alius, quotidiano suo habitu indutus super dictum locum ad hoc praeparatum; ubi cum fuerit, solvitur, et liber ibidem manet. Tum a clericis induitur omnibus paramentis sui ordinis, ut praemittitur supra credentiam ordine suo positis; incipiendo a superpelliceo, et continuando usque 40 ad ultimum paramentum sui ordinis. Quo sic induto, pontifex degradator indutus amictu, alba, cingulo, stola, et pluviali rubeis, ac mitra simplici, baculum pastoralem in sinistra tenens, ascendit ad locum praedictum, et ibidem sedet in faldi

[ocr errors]

1 Die Worte,,] Haereticos impugnabo" fehlen in den Eidesformeln d. preuß., hannov., irischen, russ. Bischöfe, vgl. EFRIEDBERG, Staat u. Bischofswahlen in Deutschland, L 1874, 385. 418 u. Aktenstücke 226; SÄGMÜLLER I 286; OMEJER, G. d. röm.-deutschen Frage II 2, 141.

Codex i. c. can. 2303. 2305 § 1, cf. LEITNER, KR 266 ff.; EICHMANN, KR 678.

storio, in convenienti loco sibi parato, versus ad populum, astante sibi iudice saeculari. Tum degradandus, sive archiepiscopus fuerit, sive alius, omnibus sui ordinis vestibus sacris indutus, et singulis ornamentis ornatus, habens in manibus ornamentum ad ordinem suum spectans; ac si deberet in suo officio ministrare, adducitur ante pontificem, coram quo genuflectit. Tum pontifex ut supra sedens, populo in 5 vulgari notificat degradationis huiusmodi causam; deinde contra degradandum sententiam fert in haec verba, si sit sacerdos, aut diaconus, aut subdiaconus, vel clericus, et prius huiusmodi sententia lata non sit.

In nomine patris, et filii, et spiritus sancti. Amen. Quia nos N., Dei et apostolicae sedis gratia episcopus N., per viam accusationis vel denuntiationis aut inquisitionis cog- 10 noscentes de crimine N. contra N. presbyterum vel diaconum vel subdiaconum seu clericum propter ipsius confessionem vel legitimas probationes, evidenter invenimus eum ipsum crimen commisisse, quod cum non solum grande, sed etiam damnabile, et damnosum sit, et adeo enorme, quod exinde non tantum divina maiestas offensa, sed et universa civitas commota est, et ob hoc indignus officio, et beneficio ecclesiastico sit red- 15 ditus, idcirco nos auctoritate Dei omnipotentis, patris, et filii, et spiritus sancti, et nostra, ipsum omni huiusmodi officio, et beneficio ecclesiastico sententialiter perpetuo privamus in his scriptis, ipsumque ab illis verbo deponimus, et pronuntiamus realiter et actualiter secundum traditionem canonum deponendum, et degradandum.

Qua sententia sic, ut praefertur, lata, pontifex degradator aufert ab illo singula 20 ornamenta sibi iuxta ordinem suum tradita, inchoando ab ultimo ornamento, et descendendo gradatim, continuans usque ad primum, quod in prima tonsura sibi datum fuit, hoc ordine.

Degradatio ab ordine pontificali.

Si degradandus sit archiepiscopus, pontifex degradator aufert ab eo pallium, 25 sic dicendo: Praerogativa pontificalis dignitatis, quae in pallio designatur, te exuimus, quia male usus es ea. Deinde, vel si degradandus sit episcopus tantum, pontifex degradator amovet ei mitram, dicendo: Mitra pontificalis dignitatis videlicet ornatu, quia eam male praesidendo foedasti, tuum caput denudamus. Deinde unus ex ministris tradit degradando librum evangeliorum, quem pontifex degradator aufert de manibus 30 degradandi, dicens: Redde evangelium; quia praedicandi officio, quo spreta Dei gratia te indignum fecisti, te iuste privamus. Deinde pontifex degradator amovet annulum de digito degradandi, sic dicens: Annulum, fidei scilicet signaculum, tibi digne subtrahimus, quia ipsam sponsam Dei ecclesiam temere violasti. Tum unus ex ministris tradit degradando in manus baculum pastoralem, quem mox pontifex degradator tollit de 35 manibus degradandi, dicens: Auferimus a te baculum pastoralem, ut inde correctionis officium, quod turbasti, non valeas exercere. Deinde extractis sibi per ministros chirothecis, pontifex degradator abradit degradando pollices et manus leviter cum cultello, aut vitro, dicens: Sic spiritualis benedictionis, et delibutionis mysticae gratia, quantum in nobis est, te privamus, ut sanctificandi et benedicendi perdas officium, et 40 effectum. Post haec pontifex cum eodem cultello aut vitro abradit leviter caput degradandi, dicens: Consecrationem et benedictionem atque unctionem tibi traditam radendo delemus, et te ab ordine pontificali, quo inhabilis es redditus, abdicamus. Tum degradando per ministros extrahuntur sandalia.

(Es folgt die Degradatio ab ordine presbyteratus, a. o. diaconatus, a. o. subdiaconatus, 45 a. o. acolythatus, a. o. exorcistatus, a. o. lectoratus, a. o. ostiariatus, a prima tonsura).

748. 3. Ordo excommunicandi et absolvendi 1.

Pontificale Romanum 111, ib. 268 ff.

FKOBER, D. Kirchenbann, Tü 1857, 40. 201;
HINSCHIUS V 493 ff.; SÄGMÜLLER II 355 ff.

Notandum quod excommunicatio triplex est, videlicet minor, maior et anathema. 5 Minor excommunicatio contrahitur per solam participationem cum excommunicato, et a tali potest simplex sacerdos absolvere absque iuratoria cautione (folgt Formel). Maior vero excommunicatio, quam pontifex per sententiam scriptam legendo promulgat, hoc modo profertur (folgt Formel).

Quando vero anathema, id est, solemnis excommunicatio pro gravioribus culpis 10 fieri debet, pontifex paratus amictu, stola, pluviali violaceo et mitra simplici, assistentibus sibi duodecim presbyteris candelas ardentes in manibus tenentibus, sedet super faldistorium ante altare maius, aut alio loco publico, ubi magis sibi placebit, et ibi pronuntiat et profert anathema, hoc modo.

Quia N. diabolo suadente, christianam promissionem, quam in baptismo professus 15 est, per apostasiam postponens, ecclesiam Dei devastare, ecclesiastica bona diripere ac pauperes Christi violenter opprimere non veretur; idcirco solliciti, ne per negligentiam pastoralem pereat, pro qua in tremendo iudicio ante principem pastorum Dominum nostrum Iesum Christum rationem reddere compellamur, iuxta quod Dominus ipse terribiliter comminatur dicens: Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem eius 20 de manu tua requiram 2, monuimus eum canonice, primo, secundo, tertio, et etiam quarto ad eius malitiam convincendam, ipsum ad emendationem, satisfactionem, et poenitentiam invitantes, et paterno affectu corripientes. Ipse vero, proh dolor, monita salutaria spernens, ecclesiae Dei, quam laesit, superbiae spiritu inflatus, satisfacere dedignatur. Sane praeceptis dominicis atque apostolicis informamur, quid de huiusmodi 25 praevaricatoribus agere nos oporteat. (Es folgen die Stellen: Mt 188; I Ko 5 13. 11; II Io 10; Rö 25). Idcirco eum cum universis complicibus fautoribusque suis iudicio Dei omnipotentis patris, et filii, et spiritus sancti, et beati Petri principis apostolorum, et omnium sanctorum, necnon et mediocritatis nostrae auctoritate, et potestate ligandi et solvendi in coelo et in terra nobis divinitus collata, a pretiosi corporis et sanguinis 30 Domini perceptione, et a societate omnium christianorum separamus, et a liminibus sanctae matris ecclesiae in coelo et in terra excludimus, et excommunicatum et anathematizatum esse decernimus; et damnatum cum diabolo, et angelis eius, et omnibus reprobis in ignem aeternum iudicamus; donec a diaboli laqueis resipiscat, et ad emendationem, et poenitentiam redeat, et ecclesiae Dei quam laesit satisfaciat; tradentes eum satanae in interi35 tum carnis, ut spiritus eius salvus fiat in die iudicii.

Et omnes respondent: Fiat. Fiat. Fiat.

Quo facto, tam pontifex, quam sacerdotes debent proiicere in terram candelas ardentes, quas in manibus tenebant. Deinde epistola presbyteris per parochias, et etiam vicinis episcopis mittatur, continens nomen excommunicati, et excommuni40 cationis causam; ne quis per ignorantiam ulterius illi communicet, et ut excommunicationis occasio omnibus auferatur.

749.

4. Ordo ad reconciliandum apostatam, schismaticum vel haereticum.
Pontificale Romanum 111, 274 ff.

Vor der Kirche Abfragung des Apostolicums und Exorzismus, darauf Einführung 45 des Uebertretenden in die Kirche, Wiederholung des Glaubensbekenntnisses und Abrenun

1 vgl. Codex iuris canonici can. 2257 ff., oben Nr. 721.

2 cf. Ez. 3 19. 20.

[ocr errors]
« PoprzedniaDalej »